Aquinatis - ad Philip. 11

11
(
Ph 3,9-14)

LECTIO 2: ad Philippenses 3,9-14

Ostendit supra praeterita lucra contemnere propter christum, et ostendit quod intendebat christum cognoscere, et christum lucrari, et hoc intendit hic specialiter exponere

Et primo quomodo desiderat christum lucrari et inveniri in eo per iustitiam; secundo per passionis tolerantiam, ibi configuratus, etc.. circa primum, primo ostendit quae sit iustitia, quam dereliquit; secundo quae sit quam quaerit, ibi sed, etc.. sciendum est autem, quod iustitia quandoque sumitur ut est specialis virtus, per quam homo ponit rectitudinem in his, quae sunt ad communem convictum et secundum quod est in his directiva. Nam temperantia est circa interiores passiones, iustitia autem est ad alterum. Alio modo iustitia dicitur virtus generalis, secundum quod homo servat legem propter bonum commune, et hoc modo frequenter in scriptura sacra ponitur pro observantia divinae legis. Ps. Cxviii, v. 121: feci iudicium et iustitiam, scilicet, legem, quam servabat ex amore, quasi motus ex se: et sic est virtus. Non autem si alio modo, id est ex aliqua exteriori causa, scilicet vel propter lucra, vel propter poenas, et si observatio ei displiceat. et secundum hoc est duplex modus iustitiae: unus est iustitiae moralis, alius est iustitiae legalis, per quam, legem non ex amore, sed timore servat

Et ideo dicit non habens meam iustitiam, quae ex lege est, quia, ut dicit augustinus, brevis differentia legis et evangelii, est amor et timor. Rom. Viii, 15: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis, etc.. sed si tua est, quomodo est ex lege? respondet: imo est mea, quia humana virtute, absque habitu gratiae interioris iustificantis, facio talia opera, sed ex lege est, sicut a docente. vel mea est, quod praesumo per me eam servare. Rom. X, 5: moyses enim scripsit, quoniam iustitiam, quae ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea. de hac iustitia, quam quaerit, tria dicit: scilicet modum adipiscendi, actorem, et fructum. modus est quia non adipiscitur, nisi ex fide christi. Rom. V, 1: iustificati igitur ex fide, pacem habeamus ad deum per dominum nostrum iesum christum. Rom. Iii, 22: iustitia autem dei per fidem iesu christi in omnes, et super omnes, qui credunt. actor autem est deus, et non homo. Rom. c. Viii, 33: deus qui iustificat. Rom. Iv, 5: credenti autem in eum, qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam, secundum propositum gratiae dei

Et ideo dicit quae ex deo est, etc.. Act. V, 32: et spiritus sanctus quem dedit deus omnibus, etc.. fructus est cognitio eius, et virtus resurrectionis eius, et societas sanctorum eius

Et de huiusmodi, secundum duplicem cognitionem, potest dupliciter agi. uno modo exponendo de cognitione viae, et sic oportet tria cognoscere de eo. Primo eius personam, scilicet quod est verus deus, et verus homo

Et ideo dicit ad cognoscendum illum. Io. Xiv, 9: tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me, etc.. Secundo gloriam resurrectionis eius. Unde dicit et virtutem resurrectionis eius, id est resurrectionem virtuosam factam propria virtute. tertio qualiter eum imitentur, ibi et societatem, scilicet ut ei sociemur in passione. i petr. Ii, 21: christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius. secundo de cognitione experimentali, et incipit a posteriori, quod est ultimum in executione, et primum in intentione. Primum est agnitio dei per essentiam, ad quam ducit fides. Ier. Xxxi, 34: omnes cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum, dicit dominus, etc.

Et ideo dicit ad cognoscendum illum. Secundo quia non solum anima glorificatur, sed ex hoc etiam corpus erit gloriosum. Ideo dicit et virtutem resurrectionis eius, scilicet ex qua resurgemus. i cor. Xv, 14: si christus non resurrexit, vana est fides nostra, etc.. Tertio societatem, quia per experientiam habebimus quantum valeat societas passionis eius. I cor. I, 9: fidelis autem deus per quem vocati estis in societatem filii eius iesu christi domini nostri. deinde cum dicit configuratus, etc., ostendit quomodo velit lucrari et inveniri in eo per tolerantiam passionis

Et primo ponit tolerantiam, secundo fructum, ibi si quo modo, etc.. dicit ergo: inveniar non solum habens iustitiam, sed configuratus morti eius, ut patiar propter iustitiam et veritatem, sicut christus. Gal. Ult.: ego enim stigmata domini iesu in corpore meo porto. fructus vero est, si quo modo, etc.. Ex passionibus enim hic toleratis homo pervenit ad gloriam. Rom. Vi, 5: si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus. Ii tim. c. Ii, 11: si commortui sumus, et convivemus; si sustinemus, et conregnabimus. Rom. c. Viii, 17: si tamen compatimur, ut et glorificemur. et dicit si quo modo, propter difficultatem, arduitatem, et laborem. Matth. Vii, 14: arcta est via quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam, etc.. Amos iv, 12: praepara te in occursum dei tui israel, etc.. Christus enim surrexit per potentiam propriam, homo autem non propria potestate, sed gratia dei. Rom. Viii, 11: qui suscitavit iesum christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem spiritum eius in vobis. vel potest intelligi de occursu sanctorum, quando occurrent christo descendenti de caelo ad iudicium. deinde cum dicit nam quod iam, etc., ostendit quomodo differtur suum desiderium. et primo ostendit quid de se sentit; secundo hortatur alios ut idem de se sentiant, ibi quicumque enim perfecti, etc.. iterum prima in duas, quia primo ostendit quomodo deficit a perfectione interna; secundo hoc exponit, ibi fratres, ego me, etc.. circa primum duo facit. primo ostendit se non pervenisse ad perfectionem; secundo quod ad eam tendit sequor autem, etc.. tendens in aliud duo intendit, scilicet adipisci quaesitum et frui illo. Frustra enim quaereret, si non eo frueretur et inhaereret. et ideo dicit non quod iam acceperim, scilicet gloriam quam quaero. Sap. V, 17: accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu dei sui. Aut iam perfectus sim. i cor. Xiii, 10: cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. sed contra: estote perfecti, matth. c. V, 48 et gen. Xvii, 1: esto perfectus. respondeo. Dicendum est, quod duplex est perfectio, scilicet patriae et viae. Perfectio namque hominis consistit in hoc, quod adhaereat deo per charitatem, quia unumquodque est perfectum secundum modum quo adhaeret suae perfectioni. Anima autem potest adhaerere deo dupliciter perfecte. Uno modo, ut totam actionem suam referat in deum actualiter, et cognoscat ut cognoscibilis est: et haec est patriae. Sed inhaesio viae est duplex. una de necessitate salutis, ad quam omnes tenentur, scilicet ut in nullo cor suum quis applicet ad id quod est contra deum, sed habitualiter referat totam vitam in eum. et isto modo dicit dominus, matth. Xxii, 37: diliges dominum deum tuum, etc.. Alia est supererogationis, quando quis ultra communem statum inhaeret deo, quod fit removendo cor a temporalibus, et sic magis appropinquat ad patriam; quia quanto deficit cupiditas, tanto plus crescit charitas. quod ergo hic dicitur, intelligitur de perfectione patriae. deinde cum dicit sequor autem, etc., ostendit conatum ad eam, dicens sequor, scilicet christum. Io. Viii, 12: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, etc.. Io. c. X, 3: oves meae vocem meam audiunt, et sequuntur

Et hoc si quo modo comprehendam. i cor. Ix, 25: sic currite, ut comprehendatis. sed contra, quia deus est incomprehensibilis, quia ier. Xxxi, 37 dicitur: si mensurari potuerint caeli desursum, et investigari fundamenta terrae deorsum, etc.. respondeo. Dicendum est, quod comprehendere uno modo est includere, sicut domus comprehendit nos. Alio modo idem est quod attingere et tenere. primo ergo modo est incomprehensibilis, quia non potest includi in intellectu creato, cum sit simplicissimus, quia non perfecte vides eum nec amas, sicut est visibilis et amabilis, sicut qui nescit demonstrationem, nescit demonstrative, sed opinative. Deus autem perfecte seipsum cognoscit ut cognoscibilis est. cuius ratio est, quia res cognoscitur secundum modum sui esse et veritatis. Deus autem lux est et veritas infinita, sed nostrum lumen est finitum

Et ideo dicit sequor si quo modo comprehendam, hoc intelligendo secundo modo, scilicet attingendo. Cant. Ult.: tenui eum, nec dimittam, etc.. in quo et comprehensus sum. quod tripliciter intelligitur. Nam tota gloria est in dicta dei comprehensione, ut scilicet deus sit praesens animae nostrae. Sed non omnes habent aequalem beatitudinem, quia quidam clarius vident, sicut etiam quidam ardentius amabunt et plus gaudebunt. Unde quilibet habebit certam mensuram, et hoc ex praedestinatione divina

Et ideo dicit in quo et comprehensus sum; quasi dicat: in tali mensura intendo comprehendere, secundum quod mihi dispositum est a christo. vel sequor ut comprehendam sicut comprehensus sum; quasi dicat: ut videam eum sicut ipse me videt. I io. Iii, 2: videbimus eum sicuti est, id est non per similitudinem, sed per essentiam. vel comprehendam videndo christum gloriosum. in quo comprehensus sum, id est in illa gloria qua apparuit quando conversus sum. deinde cum dicit fratres, ego, etc., exponit quae dixerat; et primo de defectu perfectionis; secundo de sequela, ibi unum autem, etc.. dicit ergo ego, etc.; quasi dicat: non sum sic superbus, quod attribuam mihi quod non habeo, sed sequor, etc.; quod tripliciter legitur: uno modo sic: unum arbitror, scilicet quod quae retro sunt, etc.. Vel non arbitror me comprehendisse, sed prosequor unum, scilicet ad destinatum, etc.. Vel non arbitror me comprehendisse illud supra. ps. Xxvi, 4: unam petii, etc.. et tunc ostendit quid deseruit, quia vel temporalia lucra vel temporalia bona, vel merita praeterita, quia non debet homo comparare deo merita praeterita. secundo ostendit ad quid tendit, scilicet ad ea, etc., id est vel quae pertinent ad fidem christi, vel maiora merita, vel caelestia. ps. Lxxxiii, 6: ascensiones in corde suo disposuit, etc.. et dicit extendens. Qui enim aliquid vult capere, extendit se quantum potest. Sed debet cor extendere se per desiderium. Sap. Vi, v. 21: concupiscentia sapientiae ducit ad regnum perpetuum, etc.. Sed ad quid tendit? ad destinatum bravium, quod est praemium solius currentis. I cor. Ix, 24: omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium. Dico autem ad hoc bravium destinatum mihi a deo, quod est supernae vocationis dei. Rom. Viii, v. 30: quos praedestinavit, hos et vocavit, etc.

Et hoc in christo iesu, id est, per fidem christi.



092 CP3

12
(
Ph 3,15-21)

LECTIO 3: ad Philippenses 3,15-21



Supra proposuit quomodo ab ultima perfectione deficiebant, nunc hortatur alios ad idem sentiendum

Et primo ponitur exhortatio; secundo quid ab eis necessario exigatur, ibi verumtamen ad quod pervenimus, etc.. dicit ergo quicumque, etc., scilicet quod ego sentio, scilicet quod non sum perfectus. quomodo ergo si perfecti sumus, sentimus quasi non perfecti? respondeo. Dicendum quod perfecti perfectione viae, sed non perfecti perfectione comprehensionis, quando scilicet tota intentio fertur actu in deum. In via vero habitualiter, quod scilicet nihil contra deum faciamus. et dicit quicumque, quia quanto quis est perfectior, tanto imperfectum se magis cognoscit. Iob ult.: auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te. idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere, etc.. Hebr. V, 14: perfectorum est solidus cibus: eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni et mali. et si quid aliter, etc.. In glossa quatuor modis dicitur, et primo ponuntur duo sensus magis litterales. Unus talis: dico quod vos sentiatis quod ego, scilicet vos esse imperfectos; tamen si quid aliter, id est melius de vobis sapiatis, quam ego de me, hoc ipsum est vobis per revelationem divinam donatum

Et quando altius est vobis revelatum aliquid quod non mihi, non contradico, sed cedo vestrae revelationi. Verumtamen nolo, quod propter hanc revelationem ab unitate ecclesiae discedatis; sed teneamus ex unitate illud ad quod pervenimus, ut idem sapiamus, etc.. Quae unitas ecclesiae consistit in unitate veritatis fidei, et rectitudinis bonae operationis

Et utraque servanda est. Ii cor. ult. Xiii, 11: perfecti estote, exhortamini, idem sapite, etc.

Et eadem regula bonae vitae et operationis. Gal. Ult. Vi, 16: quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos et misericordia, etc.. vel aliter: dico, etiam si vos propter ignorantiam vel infirmitatem aliter sapitis, quam veritas habet, humiliter confiteamini, nec proterve defendatis. Matth. Xi, 25: abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis, etc.. vel aliter: dico, quod idem sentiamus, scilicet nondum comprehendisse; sed si quid aliter nunc sapiatis, quam sapiendum sit in futuro, quia nunc videmus in speculo, tunc autem facie ad faciem deus revelabit in futuro. ps. Xxviii, 9: revelabit condensa, etc.. vel aliter: sive sapiatis hic obscure, sive in futuro manifeste, deus revelabit, quia fides ex deo est. Verumtamen, etc., non mutatur. deinde cum dicit imitatores, etc., inducit ad sui et aliorum imitationem, ut caveant malos

Et primo proponit intentionem; secundo rationem, ibi multi enim, etc.. dicit ergo: quia haec reputo ut stercora, etc., in hoc imitatores, etc.. Io. X, 3: vocem eius audient, etc.. Ego sum pastor, vos oves meae per imitationem. Imitatores mei estote, i cor. Iv, 17, sicut et ego christi, etc.

Et observate, id est diligenter considerate, qui ita ambulant, sicut ego

Et vos scire potestis ex regula et doctrina mea. i tim. Iv, 12: exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate. I petr. V, 3: forma facti gregis ex animo. deinde cum dicit multi, etc., ponitur ratio monitionis: et primo ex parte vitandorum; secundo ex parte imitandorum, ibi nostra autem conversatio, etc.. ne autem haec videatur ex odio dicere, praemittit suam affectionem; secundo ostendit quales sunt vitandi, ibi inimicos, etc.. dicit ergo: dico quod imitandi indigent observatione: quia quidam aliter incedunt, scilicet de malo in peius. Ps. Lxxxi, v. 5: in tenebris ambulant, etc.. Quos, etc., vobiscum praesens, nunc autem et flens, prae compassione. Ier. Ix, 1: quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, et plorabo die ac nocte interfectos populi mei? et huius rationem ostendit, dicens inimicos, etc., quos describit, primo ex opere; secundo ex intentione, ibi quorum deus, etc.. item circa primum, primo proponit opus; secundo eventum operis ostendit, ibi quorum finis, etc.. opus eorum est exercitium inimicitiae contra crucem christi, scilicet dicentium quod nullus potest salvari sine legalibus, in quo evacuant virtutem crucis christi. Gal. Ii, 21: si enim ex lege iustitia, ergo christus gratis, id est sine utilitate, mortuus est. I cor. I, v. 18: verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: his autem, qui salvi fiunt, id est, nobis, virtus dei est. et quid eveniet? certe nobis vita per crucem christi: illis autem contrarium, quia incurrent mortem. Unde dicit quorum finis interitus, scilicet mortis aeternae. Iob xxviii, v. 3: lapidem caliginis et umbram mortis dividit, etc.. deinde describit eos quantum ad intentionem

Et primo manifestat eorum intentionem; secundo ostendit intentionis eventum, ibi: et gloria, etc.. dicit ergo quorum deus, etc., quasi dicat: ideo hoc disseminant, scilicet legalia esse observanda, propter lucrum et gloriam propriam, ut satisfaciant ventri. Rom. Ult.: domino non serviunt, sed suo ventri, et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. Eccle. Vi, 7: omnis labor hominis in ore eius, sed anima illius non implebitur

Et dicit, deus, quia proprium dei est ut sit principium primum et finis ultimus. Unde qui pro fine habet aliquid, illud est deus suus. Item quaerunt gloriam suam, contra illud io. Viii, 50: ego gloriam meam non quaero; est qui quaerat et iudicet, etc.. sed eventus eorum erit in confusione. Os. c. Iv, 7: gloriam eorum in ignominiam commutabo

Et hoc eorum, qui terrena sapiunt, id est, quibus terrena placent, et ea quaerunt

Et hi confundentur, quia status eorum transit. Rom. Viii, 13: si secundum carnem vixeritis, moriemini, etc.. glossa: quorum deus, etc., dei proprium est iustificare; qui ergo in cibis iustificationem ponebant, dicebant deum ventrem. Item, est in confusione, quia in confusibilibus, scilicet in circumcisione pudendorum, et occisione brutorum. consequenter ostendit quales sunt imitandi, ibi nostra autem conversatio, etc.. et primo describit in eis caelestem conversationem; secundo expectationem, ibi unde etiam salvatorem, etc.; tertio utilitatem, ibi qui reformabit corpus humilitatis. dicit ergo: illi terrena sapiunt, sed non est sic de nobis, quia nostra conversatio in caelis est, id est perficitur per contemplationem. Ii cor. Iv, 18: non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur, etc.. Item per affectionem, quia sola caelestia diligimus. Item per operationem, in qua est caelestis repraesentatio. i cor. Xv, 49: sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis. sed quare est ibi conversatio? quia inde expectamus optimum auxilium. Ps. Cxx, v. 1: levavi oculos meos in montes, etc.. matth. Vi, 21: ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Unde dicit unde expectamus salvatorem nostrum. Is. Xxx, 18: beati omnes qui expectant eum. Lc. Xii, 36: similes hominibus expectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis, etc.. tria autem facit iste adventus. primo communem resurrectionem. Ideo dicit reformabit corpus humilitatis, id est abiectionis, quia est mortalitati subiectum. Iob c. Xxv, 6: homo putredo, et filius hominis vermis. I cor. Xv, 43: seminatur in corruptione, surget in incorruptione: seminatur in ignobilitate, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute. Hoc corpus sic abiectum reformabit, id est ad propriam formam reducet. Rom. Viii, 11: qui suscitavit iesum christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora nostra, etc.. secundo sanctorum imitationem. Ideo dicit configuratum corpori claritatis suae. Corpus siquidem christi est glorificatum per gloriam divinitatis suae, et hoc meruit per suam passionem: quicumque ergo participat virtutem divinitatis per gratiam, et passionem christi imitatur, glorificabitur. Apoc. Iii, 21: qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut ego vici, et sedi cum patre meo in throno eius. I io. Iii, 2: similes ei erimus. matth. Xiii, 43: tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patris eorum. et hoc facit secundum operationem divinitatis suae, id est, per virtutem in ipso, per quam possit sibi subiicere omnia. Omnes enim christo subiicientur, quidam quantum ad salutem, quidam quantum ad poenam: in primis exercebit misericordiam, in secundis iustitiam. Ps. Viii, 8: omnia subiecisti sub pedibus eius, etc.. I cor. Xv, 28: pater subiecit omnia filio. Io. V, 19: quaecumque pater facit, et filius similiter facit.



092

CAPUT 4

13
(
Ph 4,1-9)

LECTIO 1: ad Philippenses 4,1-9



Supra proponit eis exempla sequenda, hic, per admonitionem moralem, ostendit qualiter se debeant habere. et primo ostendit qualiter se habeant in futurum; secundo commendat eos de praeterito, ibi gavisus sum autem, etc.. circa primum duo facit. primo monet ad persistendum in iam habito; secundo ad proficiendum in melius, ibi gaudete in domino semper, etc.. iterum prima dividitur in duas partes. Quia primo inducit ad perseverandum in generali; secundo ponit speciales modos ad singulares personas, ibi euchodiam rogo, etc.. circa primum primo commemorat ad eos suum affectum; secundo ponit monitionem, ibi sic state, etc.. affectum autem suum commendat quintupliciter. Primo secundum fidem ostendens eos sibi dilectos; unde dicit fratres, scilicet per fidem. Matth. Xxiii, 8: omnes vos fratres estis. Secundo per charitatem; unde dicit charissimi. I cor. X, 14: charissimi mihi, etc.. Tertio secundum desiderium; unde dicit desideratissimi. Supra: testis est mihi deus quomodo cupiam, etc.

Et dico desideratissimi, quia desidero vos, vel quia me desideratis. Quarto per gaudium; unde dicit gaudium meum

Et hoc, scilicet quia estis boni. Prov. X, 1: filius sapiens laetificat patrem, etc.. Quinto per rationem gaudii; unde dicit corona mea. I thess. c. Ii, 19: quae est enim spes nostra aut gaudium, aut corona gloriae, nonne vos? etc.. deinde cum dicit sic state, etc., ponit monitionem de perseverantia, dicens sic state, etc., id est sicut ego perseverate; vel sic: sicut statis. Matth. X, 22: qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. deinde cum dicit euchodiam rogo, etc., singulares monitiones ponit

Et primo de concordia, secundo de sollicitudine adiutorii, ibi etiam rogo et te. hae duae mulieres sanctae ministrabant sanctis in civitate philippensi; et forte erat aliqua discordia inter eas, ideo eas ad concordiam revocat. Ii cor. Ult. Xiii, 11: idem sapite. deinde cum dicit etiam rogo et te, etc., quemdam rogat ut adiuvaret quasdam personas. et dicit compar, quia socius erat praedicationis eius. Prov. Xviii, 19: frater qui iuvatur a fratre, quasi civitas fortis. Adiuva illas, etc.

Et ad hoc rogo omnes, quorum nomina, etc.. Quod ponit ne si alios non nominaret, turbarentur; quasi dicat: non est magnum si non scribo omnium nomina, quia sunt scripta in meliori loco. Matth. V, 12: gaudete et exultate, etc.. liber vitae secundum glossam est praedestinatio sanctorum, et hoc est verum secundum rem, sed differt ratione. sciendum est autem, quod olim erat consuetudo, quod qui ordinabantur ad aliquod officium, vel dignitatem, scribebantur in matricula, sicut milites et senatores, qui palatio conscripti erant. Omnes autem sancti praedestinati eliguntur a deo ad magnum, scilicet ad vitam aeternam

Et haec ordinatio est praedestinatio. conscriptio huius ordinationis dicitur liber vitae: haec conscriptio est in memoria divina, quia inquantum ordinat, praedestinat. inquantum vero immobiliter scit, dicitur esse praescriptio. Firma ergo notitia de praedestinatis dicitur liber vitae. sed numquid aliqui inde delentur? sciendum est, quod aliqui sunt scripti simpliciter, aliqui secundum quid. Sunt enim aliqui praedestinati a deo, ut habituri simpliciter vitam aeternam, et isti sunt scripti indelebiliter. aliqui ut habeant vitam aeternam non in se, sed in sua causa, inquantum ordinantur ad iustitiam praesentem, et tales dicuntur deleri de libro vitae, quando excedunt a praesenti iustitia. deinde cum dicit gaudete in domino, etc., hortatur eos ad proficiendum in melius, et primo ordinat eorum animum ad proficiendum in melius; secundo actum eorum, ibi de caetero, etc.. animum autem ordinat tripliciter, et primo quantum ad spirituale gaudium; secundo quantum ad spiritualem quietem, ibi nihil solliciti, etc.; tertio quantum ad pacem, ibi et pax, etc.. circa primum primo describit quale debeat esse nostrum gaudium; secundo ostendit gaudii causam, ibi dominus prope, etc.. necessarium est enim cuilibet volenti proficere, quod habeat spirituale gaudium. prov. Xvii, 22: animus gaudens aetatem floridam facit, etc.. conditiones autem quatuor veri gaudii tangit apostolus, et primo quod debet esse rectum, quod est quando est de proprio bono hominis, quod non est quid creatum, sed deus, ps. Lxxii, 28: mihi adhaerere deo bonum est, etc.. Tunc autem rectum est quando in domino. Ideo dicit in domino. Neh. Viii, v. 10: gaudium domini est fortitudo vestra. item continuum; unde dicit semper. i thess. Ult.: semper gaudete. Quod fit quando non interrumpitur peccato: tunc enim est continuum. Aliquando vero interrumpitur per tristitiam temporalem, quod significat imperfectionem gaudii. Cum enim quis perfecte gaudet, non interrumpitur eius gaudium, quia parum curat de re parum durante. et ideo dicit semper. item multiplicatum debet esse; si enim gaudes de deo, imminet tibi gaudere de eius incarnatione. lc. Ii, 10: evangelizo vobis gaudium magnum, quia natus est, etc.. Item ut gaudeas de actione. Prov. Xxi, 15: gaudium est iusto facere iudicium, etc.. Imminet etiam tibi gaudium de contemplatione. Sap. c. Viii, 16: non habet amaritudinem conversatio illius. Item si gaudes de bono proprio, imminet tibi gaudere similiter de bono aliorum. item si de praesenti, imminet etiam de futuro; et ideo dicit iterum, etc.. item debet esse moderatum, ne scilicet effluat per voluptates, sicut facit gaudium mundi. et ideo dicit modestia vestra, etc.; quasi dicat: ita sit moderatum gaudium vestrum, quod non vertatur in dissolutionem. iudith ult.: populus erat iucundus secundum faciem sanctorum, etc.. Prov. Xii, v. 11: qui suavis est, vivit in moderationibus. et dicit nota sit omnibus hominibus; quasi dicat: vita vestra sic moderata sit in exterioribus, ut nullius offendat aspectum: impediret enim conversationem vestram. deinde cum dicit dominus enim prope est, tangitur causa gaudii. Homo enim gaudet de propinquitate amici. Dominus quidem prope est praesentia maiestatis. Act. Xvii, v. 27: non longe est ab unoquoque. Item est prope propter propinquitatem carnis. Eph. c. Ii, 13: qui eratis longe, facti estis prope. item est prope per inhabitantem gratiam. iac. Iv, 8: appropinquate deo, et appropinquabit vobis. Item per exauditionis clementiam. ps. Cxliv, 18: prope est dominus invocantibus eum. Is. Xiv, 1: prope est, ut veniat tempus eius, et dies eius non elongabuntur, etc.. deinde cum dicit nihil solliciti, etc., ostendit quod mens nostra debet esse quieta; et primo ostendit superfluam sollicitudinem; secundo ostendit quid loco eius in mente succedat, ibi sed in omni oratione, etc.. et satis convenienter subdit nihil solliciti, etc., ad hoc quod dixerat: dominus prope est; quasi dicat: ipse omnia tribuet, unde non necesse est quod sitis solliciti. matth. Vi, 25: ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro, quid induamini, etc.. sed contra, quia dicitur rom. Xii, 8: qui praeest in sollicitudine. respondeo. Dicendum est, quod sollicitudo quandoque importat diligentiam quaerendi quod deest, et hoc est commendabile, et opponitur negligentiae; quandoque anxietatem animi cum defectu spei et timore de obtinendo id, circa quod sollicitatur, et hanc prohibet dominus matth. Vi, et hic apostolus, quia non debet desperare quin dominus det necessaria. Sed loco sollicitudinis debemus habere recursum ad deum. I petr. Ult.: omnem sollicitudinem proiicientes in eum, quoniam ipsi est cura de vobis

Et hoc fit orando. et ideo dicit sed in omni, etc.. et convenienter postquam dixit dominus prope est, subdit de petitione. Novo enim domino venienti porriguntur petitiones. et ponit quatuor quae necessaria sunt in qualibet oratione. Oratio enim importat ascensum intellectus in deum

Et ideo dicit in omni oratione. Eccli. Xxxv, 21: oratio humiliantis se nubes penetrabit, etc.. Item debet esse cum fiducia impetrandi, et hoc ex dei misericordia. Dan. Ix, 18: neque enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis, etc.

Et ideo dicit obsecratione, quae est contestatio per dei gratiam et eius sanctitatem, et ideo se humiliantis est. Prov. c. Xviii, 23: cum obsecratione loquitur pauper. et hoc fit cum dicimus: per passionem et crucem tuam, etc.. Quia vero ingratus de beneficiis acceptis, indignus est ut alia accipiat, ideo subdit cum gratiarum actione. i thess. Ult.: in omnibus gratias agite. et tunc proponit petitionem

Et ideo dicit petitiones vestrae. Matth. Vii, 7: petite, et accipietis. et haec quatuor si bene consideremus, habent omnes orationes ecclesiae. Primo enim invocatur deus; secundo commemoratur divinum beneficium; tertio petitur beneficium; quarto ponitur obsecratio: per dominum nostrum, etc.. sed notandum quod dicit petitiones vestrae innotescant apud deum. Numquid dominus nescit hoc? ideo hoc tripliciter exponitur in glossa. Primo innotescant, id est, approbentur ante deum, et appareant quasi dignae et sanctae. Ps. Cxl, 2: dirigatur, domine, oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, etc.. Vel innotescant nobis ipsis, quod semper sint apud deum; quasi dicat: non oretis propter favorem populi. matth. Vi, 6: tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora patrem tuum in abscondito, etc.. Vel innotescant his qui sunt apud deum, id est, angelis, per quorum ministerium deferuntur deo, non quasi ignoranti, sed quia intercedunt pro nobis. apoc. Viii, 4: ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram deo, etc.. deinde cum dicit et pax, etc., ordinat animum quantum ad pacem per illa supradicta dispositum

Et hanc per modum orantis optat. pax, secundum augustinum, est tranquillitas ordinis, perturbatio enim ordinis est destructio pacis. Haec ordinis tranquillitas tripliciter consideratur. Primo prout est in principio ordinis, scilicet in deo. Rom. Xiii, v. 2: quae a deo sunt, ordinata sunt, etc.. ab isto profundo, in quo est pax, derivatur primo et perfectius in beatos, in quibus nulla est perturbatio, et nec culpae, nec poenae, et consequenter derivatur ad sanctos viros. et quanto est magis sanctus, tanto minus patitur perturbationem mentis. Ps. Cxviii, 165: pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum, sed perfecta est in beatis. Is. ult.: ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, etc.. Quia vero cor nostrum ab omni perturbatione non potest esse alienum nisi per deum, oportet quod per ipsum fiat. Unde dicit dei. et hoc secundum quod consideratur in ipso principio, exuperat omnem sensum creatum, quia, ut dicitur i tim. Ult.: lucem habitat inaccessibilem. Iob xxxvi, 26: ecce deus magnus vincens scientiam nostram, etc.. et secundum quod est in patria, superat omnem sensum angelorum; sed secundum quod est in sanctis in via, exuperat omnem sensum humanum non habentium gratiam. Apoc. Ii, v. 17: vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum, etc.. haec ergo pax custodiat corda vestra, id est affectus vestros, ut in nullo declinetis a bono. Prov. Iv, 23: omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit. Item intelligentias vestras, scilicet ut in nullo devietis a vero

Et hoc in christo iesu. Per cuius scilicet charitatem conservatur affectus a malo, et per cuius fidem intellectus perseverat in vero. deinde cum dicit de caetero, etc., ordinat actum, et primo inducit eos ad bene agendum, ubi ponit actionis obiectum, scilicet bonum quod agitur, secundo motivum actus, tertio actum, quarto fructum actus. Haec quatuor sunt hic. obiectum autem boni actus, vel est obiectum cognitionis, vel affectionis. quantum ad intellectum est verum, quantum ad affectum est bonum

Et ideo dicit de caetero, id est ex quo sic estis firmati, cogitate quae sunt vera per fidem. Zach. Viii, v. 19: pacem et veritatem diligite, etc.. quantum autem ad affectum, sciendum est, quod quaedam sunt de necessitate virtutis, quaedam superaddita. De necessitate virtutis sunt tria. Primo ut integer sit in se; et quantum ad hoc dicit quaecumque pudica, id est casta. Iac. Iii, 17: quae desursum est sapientia, primum quidem pudica est, etc.. item quod sit directus ad proximum; unde dicit quaecumque iusta, etc.. Matth. V, 6: beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, etc.. item ordinatus ad deum; unde dicit sancta. lc. I, 75: serviamus illi in sanctitate et iustitia coram ipso, omnibus diebus nostris, etc.. obiecta autem necessitati superaddita sunt duo, primo quod sit inductivum ad amicitiam; secundo quod sit conservativum bonae famae. Quantum ad primum dicit quaecumque amabilia, id est, quae inducunt ad mutuam amicitiam. Eccle. Vii, 39: non te pigeat visitare infirmum. Ex his enim in dilectione firmaberis. Prov. Xviii, 24: vir amicabilis ad societatem magis amicus erit quam frater. Quantum ad secundum dicit quaecumque bonae famae. Multa enim possent fieri cum bona conscientia, quae tamen propter famam sunt dimittenda. Eccli. Xli, 15: curam habe de bono nomine. Hoc enim magis permanebit, quam mille thesauri magni et pretiosi. motivum ad operandum est duplex. primo inclinatio interioris habitus; secundo exterior disciplina seu instructio. quantum ad primum dicit si qua virtus, id est habitus virtutis est in vobis, scilicet inducat vos ad hoc. Eccli. Xliv, 6: divites in virtute pulchritudinis studium habentes, pacificantes in domibus suis. Quantum ad secundum dicit si qua laus, id est laudabilis disciplina, scilicet est in vobis, facite bona. Ps. cxviii, 66: bonitatem et disciplinam et scientiam doce me, etc.. et exponit qualis sit ista disciplina, dicens haec cogitate, scilicet quae didicistis me docente. matth. Xi, 29: discite a me, quia mitis sum et humilis corde, etc., et i thess. c. Ii, 13: cum accepissetis a nobis verbum auditus dei, accepistis illud non ut verbum hominum, sed sicut est vere verbum dei, etc.. et vidistis, per exempla. sic enim patet motivum actus et obiectum, quia disciplina habetur per doctrinam

Et oportet quod primo capiatur; unde dicit haec cogitate. Item quod ei assentiatur; unde dicit et didicistis et accepistis. Item habetur per auditum et visum; unde dicit quae audistis et vidistis. bonus actus est duplex, scilicet unus interior, qui ponitur ibi haec cogitate, i tim. Iv, 15: haec meditare; exterior ibi agite, is. I, 16: quiescite agere perverse, discite benefacere, etc.. fructus est deus, ibi et deus pacis, etc.; quasi dicat: si hoc feceritis, erit vobiscum deus. Ii cor. Ult.: pacem habete, et deus pacis et dilectionis erit vobiscum.



092 CP4


Aquinatis - ad Philip. 11