Thomae Aq. ad Rm 5

Lectio 4: Ad Romanos 1,5-7

5
075 (
Rm 1,5-7)

Postquam commendavit Christum ab origine et virtute, hic commendat ipsum ex liberalitate, quae ostenditur ex muneribus quae fidelibus contulit. Ponitur autem duplex munus. Unum quidem commune omnibus fidelibus, scilicet gratia per quam reparamur, quam quidem a deo per Christum accepimus, unde dicit per quem accepimus, omnes fideles, gratiam. Io. I, 17: gratia et veritas per iesum Christum facta est, et infra: per quem accessum habemus in gratiam istam in qua stamus. Conveniens est enim ut sicut per verbum dei omnia ista facta sunt, ut habetur io. I, v. 3, ita et per ipsum, sicut per artem omnipotentis dei, omnia instaurentur: sicut et artifex eadem arte reparat domum qua condidit. Col. I, 20: per eum placuit deo reconciliare omnia sive quae in caelo sive quae in terra sunt. Aliud autem est munus spirituale collatum apostolis quod tangit subdens et apostolatum, quod est praecipuum inter ecclesiasticos gradus. I cor. Xii, 28: et quosdam quidem posuit deus in ecclesia primum quidem apostolos. Apostolus autem idem est quod missus. Sunt enim a Christo missi quasi eius auctoritatem et vicem gerentes, io. Xx, 21: sicut misit me pater et ego mitto vos, id est cum plenitudine auctoritatis. Unde ipse Christus apostolus nominatur hebr. Iii, 1: considerate apostolum et pontificem iesum Christum. Unde et per ipsum, tamquam principalem apostolum sive missum, alii sunt secundario apostolatum consecuti. Lc. Vi, 13: elegit duodecim quos et apostolos nominavit. Praemittit autem gratiam apostolatui tum quia non ex meritis sed ex gratia apostolatum sunt consecuti, i cor. Xv, 9: ego sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus; gratia autem dei sum id quod sum; tum etiam quia apostolatus digne haberi non potest nisi praehabita gratia sanctificante, eph. Iv, 7: unicuique nostrum data est gratia, etc.. Describit autem hunc apostolatum, primo quidem, ex utilitate cum subdit ad obediendum fidei, quasi diceret: ad hoc sumus missi ut faciamus homines fidei obedire. In his obedientia locum habet quae voluntarie facere possumus. His autem quae sunt fidei voluntate consentimus, non ex rationis necessitate, cum sint supra rationem, nullus enim credit nisi volens, ut dicit augustinus, et ideo circa fidem locum habet, infra vi, 17: obedistis ex corde in eam formam doctrinae in quam traditi estis. De hoc fructu dicitur io. Xv, 16: posui vos ut eatis, etc.

Secundo, describitur ex amplitudine cum subditur in omnibus gentibus, quia non tantum in una gente iudaeorum, sed ad instructionem omnium gentium sunt directi. Matth. Ultimo: euntes docete omnes gentes. Specialiter paulus in omnes gentes apostolatum acceperat, ut ei competere possit quod dicitur is. Xlix, 6: parum est ut sis mihi servus ad suscitandum tribus iacob et faeces israel convertendas; dedi te in lucem gentium. Tamen ab eius apostolatu exclusi non erant iudaei, praesertim qui inter gentes habitabant; infra xi, 13 s.: quamdiu quidem ego sum gentium apostolus, ministerium meum honorificabo, si quomodo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex ipsis

Tertio, ex plenitudine potestatis, cum subdit pro nomine eius, scilicet vice et auctoritate ipsius. Sicut enim Christus in nomine patris venisse dicitur, io. Xx, 21, quasi plenam patris potestatem habens, ita et apostoli in nomine Christi venisse dicuntur, quasi in persona Christi. Ii cor. Ii, 10: nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi. Vel per hoc describitur ex fine, ut sit sensus: pro nomine eius dilatando, non pro aliquo terreno fructu sibi quaerendo. Act. C. Ix, 15: vas electionis est mihi iste ut portet nomen meum, etc., unde ad hoc fideles hortabatur dicens: omnia in nomine iesu Christi agite

Quarto ex potestate super illos quibus scribebat qui praedicto apostolatui erant subiecti unde subdit in quibus, id est inter quas gentes, nostro apostolatui subiectas, estis et vos, scilicet romani, quamvis sublimes. Is. Xxvi, 5 s.: civitatem sublimem humiliabit, conculcabit eam pes pauperis, scilicet Christi, gressus egenorum, id est apostolorum, specialiter petri et pauli, ii cor. C. X, 14: usque ad vos pervenimus in evangelio Christi. Subdit vocati iesu Christi, secundum illud os. I, 9: vocabo non populum meum; vel: vocati ut sitis iesu Christi, infra viii, v. 30: quos praedestinavit hos et vocavit; vel: vocati iesu Christi, id est dicti a iesu Christo, Christiani, act. Xi, 26: ita ut cognominarentur primum antiochiae discipuli Christiani. Consequenter describuntur personae salutatae, et primo, ex loco cum dicit omnibus qui sunt romae. Signanter autem omnibus scribit quia omnium salutem cupiebat; i cor. Vii, 7: volo omnes homines esse sicut meipsum; act. Xxiii, v. 11, dictum est ei: oportet te et romae testificari

Secundo, describuntur personae salutatae ex gratiae dono, ibi dilectis dei. Circa quod primo ponitur gratiae origo, quod est dei dilectio. Deut. Xxxiii, v. 3: dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt. I io. Iv, 10: non quasi nos dilexerimus deum, scilicet prius, sed quoniam ipse prior dilexit nos. Dei enim dilectio non provocatur ex bono sed magis ipsum bonum creaturae causat, quia diligere est bonum velle dilecto: voluntas autem dei est causa rerum, secundum illud ps.: omnia quaecumque voluit fecit

Secundo, ponitur vocatio cum subdit vocatis. Quae quidem est duplex. Una exterior, secundum quam vocavit petrum et andream, matth. Iv, 18. Alia autem est vocatio interior, quae est secundum interiorem inspirationem, prov. I, 24: vocavi et renuistis

Tertio, ponit gratiam iustificationis cum dicit sanctis, id est per gratiam et sacramenta gratiae, sanctificatis. I cor. Vi, 11: sed abluti estis, sed sanctificati estis, ut sitis dilecti a deo, vocati ad hoc quod sitis sancti

Deinde ponuntur bona quae eis optat, quae sunt gratia et pax. Quorum unum, scilicet gratia, est primum inter dei bona, quia per eam iustificatur impius, infra iii, 24: iustificati gratis per gratiam ipsius. Aliud autem, scilicet pax, est ultimum quod in beatitudine perficitur. Ps.: qui posuit fines tuos pacem. Tunc enim erit perfecta pax, quando voluntas requiescet in plenitudine omnis boni, consequens immunitatem ab omni malo. Is. Xxxii, v. 18: sedebit populus meus in pulchritudine pacis

Et sic per haec duo bona, alia media intelliguntur. Ostendit etiam consequenter unde sint huiusmodi bona expectanda, cum subdit a deo patre nostro. Iac. I, 17: omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum. Ps. Lxxxiii, 12: gratiam et gloriam dabit dominus. Addit autem et domino iesu Christo quia, ut dicitur io. I, 17, gratia et veritas per iesum Christum facta est. Ipse etiam dicit, io. Xiv, 7, pacem meam do vobis. Quod autem dicit deo patre nostro, potest teneri essentialiter pro tota trinitate, quae dicitur pater, quia nomina importantia relationem ad creaturam, communia sunt toti trinitati, sicut creator et dominus. Addit autem et domino iesu Christo, non quod sit alia persona a tribus, sed propter humanam naturam, per cuius mysterium ad nos dona gratiarum perveniunt. Ii petr. C. I, 4: per quem maxima et pretiosa nobis promissa donavit. Vel potest dici quod hoc quod dicit deo patre nostro, tenetur pro persona patris, quae secundum proprietatem dicitur pater Christi, sed secundum appropriationem pater noster. Io. Xx, 17: ascendo ad patrem meum et patrem vestrum. Tangitur autem persona filii cum dicitur et domino iesu Christo. Persona autem spiritus sancti expresse non ponitur, quia intelligitur in donis eius, quae sunt gratia et pax; vel etiam quia intelligitur in duabus personis patris et filii, quarum est unio et nexus.



Lectio 5: Ad Romanos 1,8-16

6
075 (
Rm 1,8-16)

Praemissa salutatione, hic apostolus epistolarem tractatum incipit, in quo: primo ostendit affectum suum ad eos quibus scribebat ut reddat auditores benevolos, secundo, instruit eos de veritate gratiae Christi, ibi virtus enim dei est. Ostendit autem affectum ad eos tripliciter: primo quidem ex gratiarum actione, qua de eorum bonis gratias agit, secundo ex oratione, quam pro eis ad deum fundit, ibi testis enim est mihi deus, tertio ex desiderio visitationis eorum, ibi obsecrans si quo modo. Circa primum tria oportet considerare

Primo quidem gratiarum actionis ordinem, cum dicit primum quidem gratias ago deo meo. Necesse enim est ut in omnibus gratiarum actionem praemittamus, secundum illud i thess. Ultim.: in omnibus gratias agite. Non enim est dignus beneficium consequi qui de acceptis beneficiis gratias non agit. Sap. Xvi, 29: ingrati spes tamquam hybernalis glacies tabescet, et eccle. I, 7: ad locum unde exeunt flumina revertuntur, quia ad principium unde proveniunt beneficia revertuntur, scilicet per gratiarum actiones, ut iterum fluant, scilicet per iteratam beneficiorum exhibitionem. In omnibus autem, quae petimus vel agimus, divino beneficio indigemus, et ideo, ante omnia, debet gratiarum actio praemitti

Secundo, designat personas tres, quarum una est persona cui fit gratiarum actio, quam designat dicens deo meo, scilicet cui debetur gratiarum actio de omnibus bonis, quia ab eo fluunt. Iac. I, 17: omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, etc.. Et quamvis sit deus omnium per creationem et gubernationem, secundum illud, infra x, 12 dominus omnium, specialiter tamen dicitur esse deus iustorum tripliciter: primo quidem secundum specialem curam quam de eis gerit, ps. Xxxiii, 16: oculi domini super iustos, et alibi dicit: dominus illuminatio mea

Secundo per specialem cultum, ex. Xv, 2: iste deus meus, et glorificabo eum

Tertio quia eorum praemium, gen. Xv, 1: ego dominus merces tua magna nimis. Secunda persona est mediatoris, quam tangit dicens per iesum Christum. Eodem enim ordine debet gratiarum actio in deum recurrere quo gratiae a deo in nos deveniunt, quod quidem est per iesum Christum, infra v, 2: per quem accessum habemus per fidem in gratiam istam in qua stamus. Tertia est persona illorum pro quibus gratias agit, quam designat subdens pro omnibus vobis, quia scilicet eorum gratias quasi suas reputat, propter vinculum charitatis, quasi diceret: maiorem horum non habeo gratiam quam ut audiam, etc.. Signanter autem dicit pro omnibus vobis, quia scilicet omnibus placere desiderat, i cor. C. X, 33: sicut et ego per omnia omnibus placeo, et omnium salutem cupit, secundum illud i cor. Vii, 7: volo omnes homines esse sicut meipsum

Tertio, ponit materiam gratiarum actionis cum subdit quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. Agit quidem gratias de fide eo quod est bonorum omnium spiritualium fundamentum. Hebr. Xi, 1: est autem fides sperandarum substantia rerum. Commendantur autem romani de fide, quia fidem de facili susceperant, et in eadem firmiter permanebant, unde et usque hodie apud eos plurima fidei signa ostenduntur in visitatione sanctorum locorum, ut hieronymus dicit super epistolam ad galatas. Nondum tamen perfectam fidem habebant, quia aliqui eorum praeventi erant a pseudo apostolis ut crederent legis caeremonias evangelio iungendas. Gaudet autem et gratias agit de eorum fide non solum propter eos, sed propter utilitatem inde consequentem, quia scilicet eorum exemplo, qui erant domini gentium, aliae gentes provocabantur ad fidem, quia, ut dicit glossa, prompte facit inferior quod videt fieri a superiori: propter quod admonentur praelati ut fiant forma gregis ex animo. I petr. Ultim.. Consequenter cum dicit testis enim, etc. Ostendit affectum suum ad eos ex oratione quam pro eis fundit. Et quia orationis negotium in secreto agitur coram deo, secundum illud matth. Vi, 6: tu autem cum oraveris intra in cubiculum tuum et clauso ostio ora patrem tuum, dei testimonio probat se pro eis orare

Primo ergo inducit testem, secundo manifestat supra quod testimonium inducat, quod sine intermissione. Testem autem inducit cum dicit testis est mihi deus sub cuius testimonio omnia aguntur. Ier. Xxix, 23: ego sum iudex et testis. Et ut iustum testem non frustra se invocare ostendat ponit consequenter quomodo sit ei coniunctus

Primo quidem quantum ad servitium cum dicit cui servio, scilicet per latriae cultum. Deut. Vi, 13: dominum deum tuum adorabis et illi soli servies

Secundo quantum ad modum serviendi cum dicit in spiritu meo, quasi dicat: non solum in exteriori servitio corporali, sed praecipue interius secundum spiritum. Io. Iv, 24: spiritus est deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate adorare oportet. Vel in spiritu scilicet in spiritualibus observantiis non in carnalibus sicut iudaei. Phil. Iii, 3: nos sumus circumcisio qui spiritu servimus deo

Tertio quantum ad officium in quo servit scilicet in evangelio filii eius, secundum illud, supra eodem: segregatus in evangelium. Quod quidem est filii dei tripliciter: uno modo quia est de ipso, lc. Ii, 10: evangelizo vobis gaudium magnum, alio modo quia est ab ipso praedicatum ex proprio officio, lc. Iv, v. 43: quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum dei, quia ideo missus sum, tertio quia est ab eo iniunctum, mc. Ultim.: praedicate evangelium omni creaturae. Sed, secundum augustinum, cum idem sit testis enim est mihi deus quod iuro per deum, videtur apostolus facere contra id quod dominus dicit matth. V, 34: ego dico vobis non iurare omnino; iac. Ultim.: ante omnia autem fratres mei nolite iurare. Sed, sicut dicit augustinus, intellectus sacrae scripturae ex actibus sanctorum intelligitur. Idem enim spiritus quo sacrae scripturae sunt editae, secundum illud ii petr. I, 21: spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti dei, sanctos viros ad operandum inducit; infra c. Viii, 14: qui spiritu dei aguntur hi sunt filii dei. Ex hoc ergo quod paulus iurasse invenitur, ostenditur verbum domini et apostoli iacobi non sic esse intelligendum quasi iuramentum sit omnino illicitum, sed quia ad hoc homo niti debeat ut, quantum ex ipso est, iuramento non utatur, tamquam quodam bono et per se appetibili, tum propter periculum quod imminet ex frequenti iuratione ne homo labatur in periurium propter labilitatem humanae linguae, secundum illud eccli. Xxiii, 9: iurationi non assuescat os tuum, nam multi, etc., tum etiam quia contra reverentiam dei facere videtur qui ipsum, absque necessaria causa, testem inducit. Unde eccli. Xxiii, 10: nominatio dei non sit assidua in ore tuo. Unde nec apostolus iurasse invenitur nisi scribendo, quando homo cum maiori deliberatione et cautela loquitur. Est autem quandoque necessarium iuramentum ut fides verbo dicentis adhibeatur, quod quandoque utile est etiam ei qui audit

Et sic apostolus iurat propter utilitatem auditorum quibus erat utile ut ei crederent, quasi non quaerens quod sibi utile est sed multis, ut salvi fierent. Unde quod dominus dicit, matth. V, 37: quod amplius est, scilicet quam simplex verbum, a malo est, non est intelligendum a malo eius qui iurat sed eius qui exigit iuramentum; non quidem a malo culpae nisi in casu quando existimat quis eum a quo exigit iuramentum esse falsum iuraturum: tunc enim est grave peccatum, ut dicit augustinus; sed intelligit esse a malo poenae, scilicet ignorantia, qua nescimus an sit verum quod dicitur nobis. Est autem duplex modus iurandi: unus quidem per simplicem attestationem, sicut cum dicimus per deum vel testis est mihi deus et hoc modo apostolus iurat hic; alius autem per execrationem, quando scilicet aliquis implorat divinum testimonium secundum aliquam poenam sibi infligendam si mentitur, secundum illud ps. Vii, 5: si reddidi retribuentibus mihi mala, etc.

Et hoc etiam modo apostolus iurat, ii cor. I, 23: testem deum invoco in animam meam. Consequenter hic ponit id supra quod eum testem invocat dicens quod memoriam vestri facio semper in orationibus meis, quae sunt sine intermissione, scilicet quia semper in orationibus suis pro eis orabat, propter utilitatem communem quae ex eorum conversione proveniebat. I reg. C. Xii, 23: absit hoc peccatum a me in domino ut cessem orare pro vobis. Quod autem dicit memoriam vestri facio, dupliciter potest intelligi. Uno modo sic: memoriam vestri habeo, secundum illud ps. Cxxxvi, 6: adhaereat lingua mea faucibus meis si non meminero tui. Alio modo memoriam vestri facio, scilicet orationem deo, qui respicit orationes humilium

Et sic dum sancti pro aliquibus orant, quodammodo divino aspectui proponuntur, sicut et cetera sanctorum facta. Unde, iii reg. Xvii, 18 dixit mulier ad eliam: ingressus es ad me ut rememorarentur iniquitates meae, quasi illud sit in memoria et in oculis dei quod contra iustos agitur. Quod autem dicit orationes sine intermissione se habere, congruit ei quod dicit ii thess. Ultim.: sine intermissione orate, et, lc. Xviii, 1: oportet semper orare et numquam deficere. Quae quidem possunt intelligi tribus modis. Uno modo quantum ad ipsum actum orandi: et sic semper vel sine intermissione orat qui statutis temporibus et horis orat. Act. Iii, 1: petrus et ioannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. Alio modo quantum ad finem orationis, qui est ut intellectus noster ascendat in deum; et sic tamdiu homo orat quamdiu totam vitam suam in deum ordinat. I cor. X, 31: sive manducatis sive bibitis, etc.

Tertio quantum ad causam: dum enim aliquis agit unde alii pro eo orent, ipse orare videtur, ut patet in his qui dant eleemosynas pauperibus, qui pro eis orant. Eccli. Xxix, 15: conclude eleemosynam in sinu pauperis, etc.. Sic ergo continuanda est littera: gratias ago pro vobis, quia bona vestra reputo quasi mea, quod patet ex hoc quod pro vobis oro, sicut pro meipso

Deinde cum dicit obsecrans, etc. Probat affectum suum ex desiderio visitationis. Et primo ponit desiderium, secundum propositum exequendi, ibi nolo autem vos ignorare, etc.. Circa primum duo facit: primo ponit desiderii signum, secundo desiderii causam, ibi desidero enim. Signum autem desiderii est oratio quam pro hoc faciebat. Ex hoc autem signum ostenditur desiderii huiusmodi primo quidem intensum, per hoc quod dicit obsecrans, quasi ob sacra contestans, sicut pro aliquo magno quod mea merita excedit. Prov. Xviii, 23: cum obsecrationibus loquitur pauper et dives effabitur rigide. Quod autem intense desideratur magnum desideranti videtur

Secundo, ostenditur esse anxium cum dicit si quo modo. Quae enim anxie aliquis desiderat quaerit adipisci quocumque modo, sive facili sive laborioso, phil. I, 18: quid enim? dum omni modo, sive per occasionem sive per veritatem, Christus adnuntietur: et in hoc gaudeo sed et gaudebo

Tertio, ostenditur esse diuturnum in hoc quod dicit tandem aliquando, scilicet post longa desideria. Iusti enim non ad horam sed perseveranter afficiuntur. Prov. Xvii, 17: omni tempore diligit qui amicus est

Quarto, ostenditur esse rectum ex hoc quod est divinae voluntati conforme, unde subdit prosperum iter habeam, et hoc in voluntate dei, id est secundum voluntatem eius, secundum quam solum aliquid reputo prosperum, sicut et dominus dicit lc. Xxii, v. 42: non mea voluntas sed tua fiat

Deinde cum dicit desidero enim, etc., ostendit desiderii causam, quae quidem est duplex. Una, utilitas eorum qui erant visitandi, unde dicit desidero enim videre vos. Phil. C. I, 8: cupio omnes vos esse in visceribus iesu Christi

Et hoc non in vanum, sicut est in amicitia saeculari, sed ut impartiar, id est tradam, vobis aliquid gratiae spiritualis, non tamquam auctor gratiae sed sicut minister, i cor. Iv, 1: sic nos existimet homo ut ministros Christi

Et hoc ad confirmandum vos, scilicet in fide quam suscepistis, lc. Xxii, 23: et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. Impartitur autem gratiam minister multipliciter, tum per administrationem sacramentorum gratiae, i petr. Iv, 10: unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes, etc., tum per exhortationem sermonum, eph. Iv, 29: omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus est ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Secunda causa est mutua consolatio, quae consideratur in convictu amicorum, unde subdit id, scilicet me videre vos et impartiri gratiam, et me simul consolari cum vobis per eam quae invicem est fidem vestram atque meam. Ad mutuam enim consolationem redit, si unanimes in fide reddamur. Ii cor. Vii, 6-7: qui consolatur humiles consolatus est nos deus in adventu titi. Non solum, etc.

Deinde cum dicit nolo autem vos ignorare, ne videatur esse vanum desiderium, subdit propositum prosequendi. Et primo proponit propositum, secundo ostendit causam propositi, ibi ut aliquem fructum, tertio concludit propositi promptitudinem, ibi ita quod in me. Circa primum duo facit: primo ponit propositum, secundum impedimentum, ibi et prohibitus sum, etc.. Dicit ergo primo. Non solum desidero vos videre sed etiam proposui ad hoc operam dare, et hoc, fratres, nolo vos ignorare quia saepe proposui venire ad vos, ut dilectionem meam ostenderem, non solum verbo et lingua sed etiam opere et veritate, ut dicitur i io. C. Iii, 18

Secundo tangit obstaculum impediens eum ab isto proposito exequendo, dicens prohibitus usque adhuc, etc., et hoc vel a diabolo qui nititur impedire praedicationem ex qua provenit salus hominum, prov. Xxv, v. 23: ventus aquilo dissipat pluviam, id est doctrinas praedicatorum, vel ab ipso deo secundum cuius nutum dispensantur praedicatorum itinera et verba, iob xxxvii, 11 s.: nubes, id est praedicatores spargunt lumen suum, quae lustrant cuncta per circuitum, quocumque voluntas gubernantis duxerit. Unde et act. Xvi, 6 dicitur: transeuntes autem phrygiam et galatiae regionem, vetati sunt a spiritu sancto loqui, et iterum: tentabant ire in bithyniam, et non permisit eos spiritus iesu. Utrumque autem horum vult apostolus eos non ignorare propter eorum utilitatem, ut scilicet cognoscentes affectum apostoli devotius eius verba suscipiant et impedimentum visitationis eius imputent suae culpae et sic corrigantur. Nam in poenam culpae dicitur is. V, v. 6: mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem

Deinde ponit causam duplicem propositi, quarum prima est utilitas, unde dicit ut aliquem fructum habeam in vobis sicut in ceteris gentibus quibus, scilicet, praedicavi. Quod potest dupliciter intelligi. Uno modo quasi dicat: ut faciam aliquem fructum in vobis per meam praedicationem. Io. Xv, v. 16: ut eatis et fructum afferatis. Alio modo quasi ex eorum conversione ei fructus accrescat, secundum illud io. Iv, 36: qui metit mercedem accipit et fructum congregat in vitam aeternam. Alia autem causa est debitum quod sibi imminebat ex suscepto officio. I cor. Ix, v. 16: si non evangelizavero vae mihi, etc.. Et quia universalem gentium apostolatum susceperat, omnibus se asserit debitorem, secundum illud i cor. Ix, 19: cum essem liber ex omnibus omnium me servum feci. Et ideo duplicem diversitatem ponit. Una quidem secundum diversitatem gentium cum dicit graecis ac barbaris. Dicitur autem aliquis barbarus dupliciter. Uno modo secundum quid, qui scilicet est extraneus quoad aliquem, secundum illud i cor. Xiv, 11: si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei cui loquar barbarus. Alio modo simpliciter, qui scilicet est quasi extraneus a communitate hominum, in quantum ratione non regitur. Unde proprie barbari dicuntur qui ratione non reguntur, secundum quod dictum est ii mach. Xv, 2: ne ita ferociter ac barbare feceris, id est inhumane. Et quia graeci fuerunt primi legum inventores, omnes gentiles, qui humanis legibus reguntur, nominat graecos. De iudaeis autem, qui divinis legibus regebantur, mentionem non facit, quia non erat institutus apostolus iudaeorum sed gentilium. Gal. Ii, 9: ita ut illi in circumcisis, nos autem in gentibus. Ex utraque autem causa concludit promptitudinem voluntatis cum subdit ita quod in me, id est quantum ad me pertinet dummodo aliunde non impediar, promptum est etiam vobis, qui romae estis, evangelizare. Ex. Xxxv, 20: egressaque omnis multitudo filiorum israel de conspectu moysi obtulit mente promptissima atque devota. Et excludit impedimentum promptitudinis, scilicet erubescentiam, propter quam multi ea praetermittunt quae alias facerent prompte

Et hoc est quod subdit non enim erubesco evangelium, quod quidem infidelibus apud quosdam erubescibile videbatur, propter id quod dicit i cor. I, 23: nos autem praedicamus Christum crucifixum iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. Non est autem secundum rei veritatem erubescendum propter id quod sequitur: ipsis autem vocatis iudaeis atque graecis, Christum dei virtutem et dei sapientiam. Unde dicitur lc. Ix, 26: qui erubuerit me et meos sermones, hunc filius hominis erubescet. Et inde est quod baptizati liniuntur chrismate in fronte signo crucis, ubi est sedes verecundiae, ne scilicet evangelium erubescant.



Lectio 6: Ad Romanos 1,17-20

7
075 (
Rm 1,17-20)

Postquam apostolus romanos fideles, quibus scribebat, sibi benevolos reddidit ostendendo affectum suum ad eos, hic incipit instruere eos de his quae pertinent ad evangelicam doctrinam in quam se segregatum praedixerat. Et primo ostendit virtutem evangelicae gratiae, secundo exhortatur ad executionem operum huius gratiae, xii cap., ibi obsecro itaque. Circa primum duo facit: primo proponit quod intendit, secundo manifestat propositum, ibi revelatur enim. Circa primum tria facit: primo proponit virtutem evangelicae gratiae, secundo exponit ibi iustitia enim, tertio expositionem confirmat ibi sicut scriptum est. Dicit ergo primo: ideo evangelium non erubesco, quia, quamvis ut dicitur i cor. C. I, 18, verbum crucis pereuntibus quidem stultitia sit, nobis tamen virtus dei est. Virtus enim dei est. Quod potest intelligi dupliciter: uno modo, quia virtus dei in evangelio manifestatur secundum illud ps. Cx, 6: virtutem operum suorum adnuntiavit populo suo; alio modo, quia ipsum evangelium in se dei virtutem continet, secundum illud ps. Lxviii, v. 34: dabit voci suae vocem virtutis. Circa quam virtutem tria sunt consideranda

Primo quidem ad quid se ista virtus extendat, et hoc designatur cum subditur in salutem. Iac. I, 21: in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras. Quod quidem fit tripliciter: uno modo, in quantum per verbum evangelii remittuntur peccata; io. Xv, 3: iam mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis

Secundo, in quantum per evangelium homo consequitur gratiam sanctificantem; io. C. Xvii, 17: sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est

Tertio, in quantum perducit ad vitam aeternam; io. Vi, 69: verba vitae aeternae habes

Secundo, per quem modum evangelium salutem conferat, quia per fidem, quod designatur cum dicitur omni credenti. Quod fit tripliciter: primo per praedicationem; mc. Ultim.: praedicate evangelium omni creaturae; qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit

Secundo per confessionem; infra x, 10: oris confessio fit ad salutem

Tertio per scripturam, unde etiam verba evangelii scripta virtutem salutiferam habent, sicut beatus barnabas infirmos curabat, evangelium superponendo. Cavendae sunt tamen superstitiones characterum, quia hoc est superstitiosum. Unde, ez. Ix, 6, illi salvati sunt in quorum frontibus est scriptum thau, quod est signum crucis

Tertio, quibus evangelium fit in salutem, quia tam iudaeis quam gentibus. Non enim iudaeorum tantum deus est sed et gentium, infra iii, 29, et ideo subdit iudaeo primum et graeco. Per graecum omnem gentilem intelligens, eo quod a graecis gentilium sapientia est exorta. Sed, cum infra x, 10 dicatur non est distinctio iudaei et graeci, quomodo hic iudaeo primum? dicendum est ergo quod quantum ad salutis finem consequendum non est distinctio inter eos, aequalem enim consequuntur mercedem utrique, sicut pro labore etiam in vinea, priores et posteriores, eundem denarium acceperunt, ut dicitur matth. Xx, 1-16. Sed quantum ad ordinem salutis iudaei sunt primi, quia eis promissiones sunt factae, ut infra iii, 2, et in eorum gratiam sunt gentiles assumpti, ac si ramus oleastri inseratur in bonam olivam, ut infra xi, 24. Ex his etiam salvator noster natus est. Io. Iv, 22: salus ex iudaeis est. Exponit autem consequenter quomodo evangelium sit in salutem cum dicit iustitia enim dei revelatur in eo ex fide in fidem. Quod quidem dupliciter potest intelligi. Uno modo de iustitia qua deus iustus est, secundum illud ps. X, 8: iustus dominus et iustitias dilexit. Et secundum hoc, sensus est quod iustitia dei, qua scilicet iustus est servando promissa, in eo revelatur, scilicet in homine credente evangelio, quia credit deum implesse quod promisit de Christo mittendo; et hoc ex fide, scilicet dei promittentis ps. Cxliv, 13: fidelis dominus in omnibus verbis suis. In fidem scilicet hominis credentis. Vel, alio modo, ut intelligatur de iustitia dei, qua deus homines iustificat. Nam iustitia hominum dicitur qua se homines, propriis viribus, iustificare praesumunt, infra c. X, 3: ignorantes dei iustitiam et suam quaerentes statuere, iustitiae dei non sunt subiecti. Quae quidem iustitia revelatur in evangelio, in quantum per fidem evangelii homines iustificantur secundum quodcumque tempus, unde subdit ex fide in fidem, id est ex fide veteris testamenti procedendo in fidem novi testamenti, quia ab utroque homines iustificantur et salvantur per fidem Christi, quia eadem fide crediderunt venturum qua nos venisse credimus; et ideo dicitur ii cor. C. Iv, 13: habentes eamdem speciem fidei credimus propter quod loquimur. Vel potest intelligi ex fide praedicatorum in fidem auditorum, infra x, 14: quomodo credent ei quem non audierunt? vel ex fide unius articuli, in fidem alterius, quia ad iustificationem requiritur omnium articulorum fides. Apoc. I, 3: beatus qui legit et audit verba prophetiae huius. Alio modo potest intelligi ex fide praesenti in fidem futuram, id est in plenam visionem dei, quae quidem dicitur fides ratione certae et firmae cognitionis, haec autem ratione evangelicae cognitionis. I cor. Xiii, v. 12: videmus nunc per speculum in aenigmate tunc autem facie ad faciem. Probat autem hanc expositionem cum subdit sicut scriptum est iustus autem meus ex fide vivit. Quod quidem accipitur secundum litteram lxx. Nam in littera nostra, quae est secundum hebraicam veritatem, dicitur iustus ex fide sua vivit. Dicitur autem iustus meus, scilicet a me iustificatus et apud me iustus reputatus, infra iv, 2 s.: si autem abraham ex operibus legis iustificatus est, habet gloriam sed non apud deum. Quid enim scriptura dicit? credidit abraham deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Unde ex hoc subditur ex fide vivit, scilicet vita gratiae. Gal. Ii, 20: quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo filii dei. Quatuor autem hic considerare oportet circa fidem. Primum quidem quid sit fides. Importat enim assensum quemdam cum certitudine, ad id quod non videtur, ex voluntate, quia nullus credit nisi volens, ut augustinus dicit. Et secundum hoc differt credens a dubitante, qui in neutram partem assentit; differt etiam ab opinante qui assentit in unam partem, non cum certitudine sed cum formidine alterius; differt etiam a sciente qui per certitudinem assentit ex necessitate rationis. Et secundum hoc fides est media inter scientiam et opinionem

Secundo considerandum est an fides sit virtus. Et manifestum est quod non est virtus si accipiatur pro eo quod creditur secundum illud fides catholica haec est ut unum deum in trinitate. Si autem accipiatur pro habitu quo credimus, sic quandoque est virtus, quandoque non. Est enim virtus principium actus perfecti. Actus autem, ex duobus principiis dependens, non potest esse perfectus si alteri principiorum desit sua perfectio: sicut equitatio non potest esse perfecta si vel equus bene non vadat, vel sessor equum ducere nesciat. Actus autem fidei, qui est credere, dependet ex intellectu et voluntate movente intellectum ad assensum; unde actus fidei erit perfectus si voluntas perficiatur per habitum charitatis et intellectus per habitum fidei, non autem si habitus charitatis desit; et ideo fides formata charitate est virtus, non autem fides informis

Tertio considerandum est quod idem numero habitus fidei, qui sine charitate erat informis, adveniente charitate fit virtus; quia, cum charitas sit extra essentiam fidei, per eius adventum et recessum non mutatur substantia eius

Quarto considerandum est quod sicut corpus vivit per animam naturali vita, ita anima vivit per deum vita gratiae

Primo autem deus animam inhabitat per fidem, eph. Iii, 17: habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Nec tamen est perfecta habitatio nisi fides per charitatem sit formata, quae per vinculum perfectionis nos unit deo, ut dicitur col. Iii, 14. Et ideo, quod hic dicit ex fide vivit intelligendum est de fide formata

Deinde cum dicit revelatur enim ira dei, probat quod dixerat, scilicet virtutem evangelicae gratiae esse omnibus hominibus in salutem. Et primo ostendit quod est necessaria ad salutem; secundo quod est efficax sive sufficiens, v cap., ibi iustificati ergo ex fide. Circa primum duo facit

Primo ostendit virtutem evangelicae gratiae esse necessariam ad salutem gentibus, quia scilicet sapientia, de qua confidebant, salvare eos non potuit; secundo ostendit quod fuit necessaria iudaeis, quia scilicet circumcisio et lex et alia in quibus confidebant, eis salutem non attulerunt. Ii cap. Ibi propter quod inexcusabilis es. Circa primum duo facit

Primo proponit quod intendit; secundo manifestat propositum, ibi quia quod notum est dei. Proponit autem tria

Primo quidem poenam dicens: recte dico quod in eo iustitia dei revelatur, revelatur enim in eo ira dei, id est vindicta ipsius, quae dicitur ira dei secundum similitudinem hominum irascentium, qui vindictam quaerunt extra. Tamen deus vindictam infert ex animi tranquillitate. Sap. Xii, 18: tu autem dominator noster cum tranquillitate iudicas. Et de hac ira dei dicitur io. Iii, 36: qui incredulus est filio non videbit vitam, sed ira dei manet super eum. Hoc autem dicitur quia quidam philosophi dicebant a deo non esse poenas peccatorum, contra id quod dicitur in ps. Xciii, 10: qui corripit gentes non arguet? unde additur de caelo, quia credebant circa caelestia eius providentiam occupari, ita quod ad res terrenas non se extenderet. Iob xxii, 14: circa cardines caeli perambulat, nec nostra considerat. Sed, sicut in ps. Ci, 20 dicitur, dominus de caelo in terram prospexit. Vel dicitur de caelo eorum iniquitatem demonstrare, quia maxime ex magnitudine caeli creatoris virtutem intelligere debuerunt. Iob xx, 27: revelabunt caeli iniquitatem eius. Vel de caelo venturi ad iudicium. Act. C. I, 11: quemadmodum vidistis eum ascendentem in caelum, ita veniet

Secundo ponit culpam pro qua poena infligitur. Et primo quidem culpam, quae contra deum committitur cum subdit super omnem impietatem. Sicut enim pietas dicitur cultus qui deo exhibetur, tamquam summo parenti, sic impietas dicitur peccatum quod est contra cultum divinum. Ez. Xviii, 28: impietas impii super eum erit

Secundo, ponit culpam quae committitur in homine cum dicit et iniustitiam. Nam iustitia est per quam homines sibi invicem ratione conveniunt et communicant. Iob c. Xxxv, 8: filium hominis adiuvabit iustitia tua.

Tertio ponit cognitionem quam de eo habuerunt, cum subdit hominum eorum qui veritatem dei, id est veram de deo cognitionem, detinent in iniustitia, quasi captivatam. Nam vera dei cognitio quantum est de se inducit homines ad bonum, sed ligatur, quasi captivitate detenta, per iniustitiae affectum, per quam, ut ps. Xi, 1, diminutae sunt veritates a filiis hominum

Deinde cum dicit quia quod notum est, manifestat propositum, ordine tamen retrogrado

Primo enim consentit quod sapientes gentilium de deo cognoverunt veritatem; secundo, ostendit quod in eis impietas et iniustitia fuerit, ibi ita ut sint inexcusabiles; tertio quod iram dei incurrerunt, ibi qui cum iustitiam dei. Circa primum tria facit

Primo, quid de deo cognoverunt; secundo, ostendit a quo huiusmodi cognitionem acceperunt, ibi deus enim illis; tertio, ostendit per quem modum, ibi invisibilia enim. Dicit ergo primo. Recte dico quod veritatem dei detinuerunt, fuit enim in eis, quantum ad aliquid, vera dei cognitio, quia quod notum est dei, id est quod cognoscibile est de deo ab homine per rationem, manifestum est in illis, id est manifestum est eis ex eo quod in illis est, id est ex lumine intrinseco. Sciendum est ergo quod aliquid circa deum est omnino ignotum homini in hac vita, scilicet quid est deus. Unde et paulus invenit athenis aram inscriptam: ignoto deo

Et hoc ideo quia cognitio hominis incipit ab his quae sunt ei connaturalia, scilicet sensibilibus creaturis, quae non sunt proportionata ad repraesentandam divinam essentiam. Potest tamen homo, ex huiusmodi creaturis, deum tripliciter cognoscere, ut dionysius dicit in libro de divinis nominibus. Uno quidem modo per causalitatem. Quia enim huiusmodi creaturae sunt defectibiles et mutabiles, necesse est eas reducere ad aliquod principium immobile et perfectum. Et secundum hoc cognoscitur de deo an est

Secundo per viam excellentiae. Non enim reducuntur omnia in primum principium, sicut in propriam causam et univocam, prout homo hominem generat, sed sicut in causam communem et excedentem. Et ex hoc cognoscitur quod est super omnia

Tertio per viam negationis. Quia si est causa excedens, nihil eorum quae sunt in creaturis potest ei competere, sicut etiam neque corpus caeleste proprie dicitur grave vel leve aut calidum aut frigidum. Et secundum hoc dicimus deum immobilem et infinitum et si quid aliud huiusmodi dicitur. Huiusmodi autem cognitionem habuerunt per lumen rationis inditum. Ps. Iv, 6: multi dicunt quis ostendit nobis bona? signatum est super nos lumen vultus tui domine

Deinde cum dicit deus illis manifestavit, ostendit a quo auctore huiusmodi cognitio eis fuerit manifestata, et dicit quod deus illis manifestavit, secundum illud iob c. Xxxv, 11: docet nos super iumenta terrae. Ubi considerandum est quod unus homo alteri manifestat explicando conceptum suum per aliqua signa exteriora, puta per vocem vel scripturam, deus autem dupliciter aliquid homini manifestat. Uno modo, infundendo lumen interius, per quod homo cognoscit, ps. Xlii, 3: emitte lucem tuam et veritatem tuam. Alio modo, proponendo suae sapientiae signa exteriora, scilicet sensibiles creaturas. Eccli. I, 10: effudit illam, scilicet sapientiam, super omnia opera sua. Sic ergo deus illis manifestavit vel interius infundendo lumen, vel exterius proponendo visibiles creaturas, in quibus, sicut in quodam libro, dei cognitio legeretur

Deinde cum dicit invisibilia enim ipsius a creatura mundi, etc., ostendit per quem modum huiusmodi cognitionem acceperunt. Ubi, primo considerandum est quae sunt ista, quae de deo cognoverunt. Et ponit tria

Primo quidem invisibilia ipsius, per quae intelligitur dei essentia, quae, sicut dictum est a nobis videri non potest. Io. I, 18: deum nemo vidit unquam, scilicet per essentiam, vita mortali vivens. I tim. C. I, 17: regi saeculorum immortali, invisibili. Dicit autem pluraliter invisibilia quia dei essentia non est nobis cognita secundum illud quod est, scilicet prout in se est una. Sic erit nobis in patria cognita, et tunc erit dominus unus et nomen eius unum, ut dicitur zac. Ult.. Est autem manifesta nobis per quasdam similitudines in creaturis repertas, quae id quod in deo unum est, multipliciter participant, et secundum hoc intellectus noster considerat unitatem divinae essentiae sub ratione bonitatis, sapientiae, virtutis et huiusmodi, quae in deo unum sunt. Haec ergo invisibilia dei dixit, quia illud unum quod his nominibus, seu rationibus, in deo respondet, non videtur a nobis. Hebr. Xi, 3: ut ex invisibilibus invisibilia fierent. Aliud autem quod de deo cognoscitur est virtus ipsius, secundum quam res ab eo procedunt, sicut a principio; ps. Cxlvi, 5: magnus dominus et magna virtus eius. Hanc autem virtutem philosophi perpetuam esse cognoverunt, unde dicitur sempiterna quoque virtus eius. Tertium cognitum est quod dicit et divinitas, ad quod pertinet quod cognoverunt deum sicut ultimum finem, in quem omnia tendunt. Divinum enim bonum dicitur bonum commune quod ab omnibus participatur; propter hoc potius dixit divinitatem, quae participationem significat, quam deitatem, quae significat essentiam dei. Col. Ii, 9: et in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis. Haec autem tria referuntur ad tres modos cognoscendi supradictos. Nam invisibilia dei cognoscuntur per viam negationis; sempiterna virtus, per viam causalitatis; divinitas, per viam excellentiae

Secundo, considerandum est per quod medium illa cognoverunt, quod designatur cum dicit per ea quae facta sunt. Sicut enim ars manifestatur per artificis opera, ita et dei sapientia manifestatur per creaturas. Sap. Xiii, 5: a magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibiliter poterit creator horum videri

Tertio, ostendit quomodo per ista cognoscatur deus, cum dicit intellecta conspiciuntur. Intellectu enim cognosci potest deus, non sensu vel imaginatione, quae corporalia non transcendunt; deus autem spiritus est, ut io. C. Iv, 24 dicitur; is. Lii, 13: ecce intelliget servus meus

Quarto, potest designari a qua, per hunc modum, deus cognoscatur, cum dicitur a creatura mundi. Per quod, uno modo, potest intelligi homo, mc. Ult.: praedicate evangelium omni creaturae, vel propter excellentiam hominis, qui ordine naturae minor est angelis sed excellit inter inferiores creaturas, secundum illud ps. Viii, 6: minuisti eum paulo minus ab angelis, omnia subiecisti sub pedibus eius, oves et boves, etc., vel quia communicat cum omni creatura: habet enim esse cum lapidibus, vivere cum arboribus, sentire cum animalibus, intelligere cum angelis, ut gregorius dicit. Alio modo potest intelligi de universali creatura. Nulla enim creatura, ex propriis naturalibus, potest dei essentiam in seipsa videre. Unde et de seraphim dicitur is. Vi, 2 quod duabus alis velabant caput. Sed, sicut homo intelligit deum per creaturas visibiles, ita angelus per hoc quod intelligit propriam essentiam. Potest autem aliter intelligi per creaturam mundi, non ipsa res creata sed rerum creatio, ac si diceretur: a creatione mundi. Et tunc potest dupliciter ordinari. Uno modo quod intelligatur quod invisibilia dei intelliguntur per ea quae facta sunt a creatione mundi, non solum per ea quae facta sunt tempore gratiae. Alio modo quod intelligatur quod a creatione mundi homines incoeperunt deum cognoscere per ea quae facta sunt. Iob xxxvi, 25: omnes homines vident eum. Glossa autem dicit quod per invisibilia dei intelligitur persona patris. I tim. C. Ult.: quem nullus hominum vidit, etc.. Per sempiternam virtutem, persona filii secundum illud i cor. I, 24: Christum dei virtutem. Per divinitatem, persona spiritus sancti cui appropriatur bonitas. Non quod philosophi, ductu rationis, potuerint pervenire, per ea quae facta sunt, in cognitionem personarum quantum ad propria, quae non significant habitudinem causae ad creaturas, sed secundum appropriata. Dicuntur tamen defecisse in tertio signo, id est in spiritu sancto quia non posuerunt aliquid respondere spiritui sancto, sicut posuerunt aliquid respondere patri, scilicet ipsum primum principium, et aliquid respondere filio, scilicet primam mentem creatam, quam vocabant paternum intellectum ut macrobius dicit in libro super somnium scipionis.




Thomae Aq. ad Rm 5