Thomae Aq. ad Rm 8

Lectio 7: Ad Romanos 1,21-25

8
075 (
Rm 1,21-25)

Postquam apostolus ostendit veritatem dei fuisse a gentibus cognitam, hic ostendit eos obnoxios culpae impietatis et iniustitiae. Et primo ostendit hoc quantum ad culpam impietatis, secundo quantum ad culpam iniustitiae, ibi et sicut non probaverunt, etc.. Posset autem aliquis credere eos a culpa impietatis excusari propter ignorantiam, sicut apostolus de se dicit infra i tim. I, 13: misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci, primo ergo ostendit gentiles non esse excusabiles, secundo ponit eorum culpam, ibi et mutaverunt gloriam. Circa primum considerandum est quod tunc ignorantia culpam excusat quando sic procedit et causat culpam, quod non causatur a culpa. Sicut cum aliquis, adhibita diligentia debita, dum credit percutere hostem, percutit patrem. Si vero ignorantia causetur ex culpa, non potest subsequentem culpam ignorantia excusare. Unde si quis per ebrietatem homicidium committit, non excusatur a culpa, quia peccavit se inebriando, unde secundum philosophum meretur duplices mulctationes

Primo igitur proponit quod intendit, dicens ita, quod est dei, notum est eis, ut sint inexcusabiles, id est ut per ignorantiam excusari non possint iac. Iv, 17: scienti bonum et non operanti peccatum est illi. Infra c. Ii, 1: propter quod inexcusabilis est

Secundo ibi quia cum cognovissent, etc., probat quod dixerat. Et primo, ostendit quod prima eorum culpa ex ignorantia non processit, secundo quod ex hac culpa est ignorantia subsecuta, ibi sed evanuerunt. Quod autem prima eorum culpa non fuerit ex ignorantia, ostenditur per hoc quod dei cognitionem habentes ea non sunt usi ad bonum. Dupliciter autem deum cognoverunt. Uno modo sicut omnibus super eminentem, et sic ei debebant gloriam et honorem quae superexcellentibus debetur. Isti ideo dicuntur inexcusabiles quia cum cognovissent deum, non sicut deum glorificaverunt, vel quia ei debitum cultum non impenderunt, vel quia virtuti eius et scientiae terminum imposuerunt, aliqua eius potentiae et scientiae subtrahentes, contra id quod dicitur eccli. Xliii, v. 37: glorificantes dominum quantumcumque potueritis

Secundo, cognoverunt eum sicut omnium bonorum causam. Unde ei in omnibus gratiarum actio debebatur, quam tamen ipsi non impendebant, sed potius suo ingenio et virtuti suae bona sua adscribebant; unde subdit gratias non egerunt, scilicet domino, i thess. Ult.: in omnibus gratias agite

Deinde cum dicit sed evanuerunt, ostendit quod in eis ex culpa est ignorantia subsecuta. Et primo ponit intentum, secundo manifestat propositum, ibi dicentes

Primo ergo proponit culpam quae est ignorantiae causa cum dicit evanuerunt. Vanum enim dicitur quod non habet stabilitatem seu firmitatem. Solus autem deus de se est immutabilis. Mal. Iii, 6: ego deus et non mutor. Et ideo tunc solum mens humana est a vanitate libera quando deo innititur. Cum autem, praetermisso deo, innititur cuicumque creaturae, incurrit vanitatem. Sap. Xiii, 1: vani sunt omnes homines in quibus non subest scientia dei, etc.; ps. Xciii, v. 11: dominus scit cogitationes hominum quoniam vanae sunt. In cogitationibus suis evanuerunt, in quantum in seipsis, et non in deo, fiduciam habebant, sibi et non deo bona sua adscribentes, secundum illud ps. Xi, v. 5: labia nostra, etc.

Secundo ponit ignorantiam subsecutam dicens et obscuratum est; id est, per hoc quod obscuratum est, factum est cor eorum insipiens, id est lumine sapientiae privatum, per quam homo vere deum cognoscit. Sicut enim qui oculos corporales a sole materiali avertit, obscuritatem corporalem incurrit, ita ille qui a deo avertitur, de seipso praesumens et non de deo, spiritualiter obscuratur. Prov. Xi, 2: ubi humilitas, per quam scilicet homo se deo subiicit, ibi sapientia; ubi superbia, ibi contumelia. Matth. C. Xi, 25: abscondisti haec a sapientibus, secundum quod scilicet eis videbatur, et revelasti ea parvulis, id est humilibus. Et de his habetur eph. Iv, 17 s.: gentes ambulant in vanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum

Deinde cum dicit dicentes, exponit quod dixerat. Et, primo, qualiter in cogitationibus suis evanuerunt, cum dicit dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Dicentes, id est sapientiam sibi a seipsis adscribentes. Is. V, v. 21: vae qui sapientes estis in oculis vestris. Is. Xix, 11: quomodo dicetis pharaoni: filius sapientium ego, filius regum antiquorum? etc.

Secundo, exponit quod dixerat et obscuratum est insipiens cor, cum dicit stulti facti sunt, quasi contra divinam sapientiam agentes. Ier. X, 14: stultus factus est omnis homo a scientia sua, de qua scilicet praesumebat

Deinde cum dicit et mutaverunt gloriam, ponit peccatum impietatis gentilium. Et primo quanto ad hoc quod peccaverunt contra dei gloriam, secundo quomodo contra veritatem naturae ipsius, ibi qui commutaverunt veritatem. Circa primum duo facit: primo ponit impietatis culpam, secundo poenam, ibi propter quod tradidit. Culpa quidem eorum fuit quod, quantum in ipsis erat, honorem divinum in alium transtulerunt, secundum illud ier. Ii, v. 11: populus meus mutavit gloriam suam in idolum

Primo ergo ponit id quod mutaverunt, secundo id in quod mutaverunt, ibi in similitudinem. Circa primum, tria sunt attendenda ex parte dei

Primo, quidem ipsius gloriam, quam tangit dicens et mutaverunt gloriam, quod potest intelligi dupliciter. Uno modo de gloria qua homo deum glorificat, ei cultum latriae exhibendo. I tim. I, 17: soli deo honor. Hanc igitur mutaverunt, cum cultum deo debitum exhibuerunt aliis. Alio modo potest intelligi de gloria qua deus in se gloriosus est, quae est incomprehensibilis et infinita. Prov. C. Xxv, 27: perscrutator maiestatis opprimetur a gloria. Quae quidem gloria, nihil est aliud quam ipsa claritas divinae naturae; lucem enim inhabitat inaccessibilem, i tim. Ult.. Hanc autem mutaverunt, dum eam aliis attribuerunt. Incommunicabile enim nomen lignis et lapidibus imposuerunt, ut dicitur sap. C. Xiv, 21

Secundo, notatur incorruptibilitas, cum dicit incorruptibilis. Ipse enim solus perfecte incorruptibilis est, qui est omnino immutabilis; omnis enim mutatio quaedam corruptio est. Unde dicitur i tim. Ult.: solus habet immortalitatem

Tertio, notatur naturae sublimitas, cum dicitur dei, ut enim in ps. Xlvii, 2 dicitur: deus magnus dominus. Ex parte vero eius in quod mutaverunt, tria correspondentia ponuntur. Nam, contra gloriam dicit in similitudinem imaginis, id est in similitudinem alicuius rei per modum imaginis ab aliquo expressae. Manifestum enim est quod similitudo imaginis est posterior illa re cuius est imago. Gloria autem, sive claritas dei, est principium omnis speciei et formae; et sic dum dei gloriam in similitudinem imaginis mutaverunt, converterunt primum in ultimum. Sap. Xiv, 15: acerbo luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem. Contra id quod dixerat incorruptibilis, dicit corruptibilis. Ps. Xxix, 10: quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem? scilicet quod est amplius iam corruptum sive mortuum? sap. Xv, 17: cum sit mortalis, mortuum fingit, manibus iniquis. Contra id quod dixit dei, ponit hominis. Iob xxxii, 21: non accipiam personam viri et deum homini non aequabo. Et, quod est abominabilius, homo gloriam dei transtulit non solum in hominem, qui est ad imaginem dei sed etiam ad ea quae sunt infra hominem, unde subdit et volucrum quantum ad volatilia, et quadrupedum quantum ad gressibilia, et serpentium quantum ad reptilia. Praetermittit autem pisces tamquam magis ab humana conversatione seiunctos. Haec autem omnia sunt a deo homini supposita. Ps. Viii, 8: omnia subiecisti sub pedibus eius. Ez. Viii, 9: ingredere et vide abominationes pessimas quas isti faciunt hic. Et ingressus vidi; et ecce omnis similitudo reptilium et animalium etc.. Est autem notandum quod, sicut dicit glossa, ab adventu aeneae consueverunt in italia imagines hominum coli, puta iovis, herculis et similium. Sed tempore caesaris augusti, devicta aegypto, eorum cultum romani assumpserunt qui imagines animalium colebant, propter figuras animalium, quae notantur in caelo, quibus aegypti, tamquam astrologiae dediti, cultum divinitatis impendebant. Unde et dominus filios israel in aegypto nutritos ab huiusmodi cultu removet dicens deut. Iv, 19: ne forte elevatis oculis ad coelum videas solem et lunam et omnia astra caeli, etc.

Deinde cum dicit propter quod tradidit, ponit poenam huiusmodi culpae respondentem. Circa quod considerandum est quod homo medium locum obtinet inter deum et animalia bruta, et cum utroque extremorum communicat: cum deo quidem, secundum intellectualitatem; cum animalibus vero brutis, secundum sensualitatem. Sicut igitur homo, id quod est dei, mutavit usque ad bestias, ita deus, id quod est divinum in homine secundum rationem, subdidit ei quod est brutale in ipso, scilicet desiderio sensualitatis, secundum illud ps. Xlviii, 21: homo cum in honore esset non intellexit, similitudinem scilicet divinae imaginis propter rationem, comparatus est iumentis insipientibus. Hoc est ergo quod dicit propter quod tradidit illos deus in desideria cordis, ut eorum ratio subderetur desideriis cordis, scilicet sensualis affectus, de quibus dicitur infra xiii, 14: carnis curam ne feceritis in desideriis. Quod quidem est contra naturalem ordinem hominis, secundum quem ratio appetitui sensibili dominatur. Gen. Iv, 7: sub te erit appetitus eius, et tu dominaberis illius. Inducit ergo homines in desideria cordis eorum sicut in manu dominorum crudelium. Is. Xix, 4: tradam aegyptum in manu dominorum crudelium. Praecipue tamen circa appetitum sensitivum bestialis quaedam deordinatio pertinet ad peccata carnalia. Nam delectationes tactus, circa quas sunt gula et luxuria, manifeste sunt communes nobis et brutis. Et ideo sunt magis exprobrabiles quasi magis brutales, ut dicit philosophus in iii ethicorum

Et hoc designatur cum subdit in immunditiam quae ad peccata carnalia pertinet, secundum illud eph. V, 5: omnis fornicator aut immundus, quia scilicet homo, per huiusmodi peccata, maxime convertitur et trahitur ad id quod est infra ipsum. Unumquodque enim dicitur esse impurum sive immundum ex commixtione vilioris, sicut argentum ex commixtione plumbi. Unde exponens subdit ut contumeliis, id est turpibus et immundis actibus, afficiant, id est inficiant, corpora sua in semetipsis, id est non quasi ab aliis coacti, puta a barbaris, sed a semetipsis hoc agunt, propria sponte. Infra ix, 21: an non habet potestatem figulus luti ex eodem luto facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam? scilicet in turpem usum. Sed cum huiusmodi immunditia sit peccatum, videtur quod deus in eam homines non tradat, quia, ut dicitur iac. I, 13: deus intentator malorum est. Dicendum est quod deus non dicitur tradere homines in immunditiam directe, inclinando affectum hominis ad malum, quia deus omnia ordinat in seipsum, prov. Xvi, v. 4: universa propter se operatus est dominus, peccatum autem est aliquid per aversionem ab eo. Sed indirecte tradit homines in peccatum, in quantum iuste subtrahit gratiam per quam homines continebantur ne peccarent; sicut si aliquis alicuius substentaculum tolleret, diceretur facere casum eius. Et per hunc modum primum peccatum est causa sequentis peccati, sequens vero est poena prioris. Ad cuius evidentiam sciendum est quod unum peccatum potest esse causa alterius indirecte et directe. Directe quidem, in quantum ex uno peccato inclinatur ad aliud, quod fit tripliciter. Uno modo secundum rationem causae finalis; sicut cum quis ex avaritia vel invidia incitatur ad homicidium committendum

Secundo, secundum rationem causae materialis; sicut gula inducit ad luxuriam, ministrando materiam

Tertio, secundum rationem causae moventis; sicut cum ex multis actibus alicuius peccati generatur habitus ad simile peccatum inducens. Indirecte autem, sicut primum peccatum meretur exclusionem gratiae, qua subtracta, homo ruit in aliud peccatum

Et sic primum peccatum est causa secundi indirecte sive per accidens, sicut removens prohibens. Sed notandum est quod peccatum, in quantum huiusmodi, non potest esse poena, quia poenam contra voluntatem patimur, peccatum autem est voluntarium, ut augustinus dicit. Sed quia peccatum habet quaedam adiuncta, quae sunt contra voluntatem peccantis, ratione eorum peccatum dicitur poena praecedentis peccati. Hoc autem est, uno modo, aliquid praecedens peccatum, sicut subtractio gratiae ex qua sequitur ut homo peccet. Alio modo, est aliquid adiunctum ipsi peccato, vel interius sicut est inordinatio animi, unde augustinus dicit in i confessionum: iussisti domine, et sic est ut poena sibi sit omnis inordinatus animus; sive quantum ad exteriores actus, quibus difficultates ac labores adiunguntur, secundum illud quod dicunt impii sap. V, 7: ambulavimus vias difficiles, etc.

Tertio, quantum ad id quod sequitur peccatum sicut est remorsus conscientiae, infamia et similia

Deinde cum dicit commutaverunt, ponit culpam impietatis quam commiserunt contra veritatem divinae naturae. Et primo ponit culpam, secundo poenam, ibi propterea tradidit. Divina autem natura potest considerari dupliciter. Uno modo secundum quod est ratio cognoscendi, ut veritas prima, et quantum ad hoc dicit quia commutaverunt veritatem dei in mendacium. Quod quidem potest intelligi dupliciter. Uno modo quia veram cognitionem quam a deo acceperunt, perversa ratione ad falsa dogmata converterunt, sicut cum dixerunt idola esse deos, vel deum non esse omnipotentem, vel omniscientem. Ier. Ix, 5: docuerunt linguas suas loqui mendacium. Alio modo veritatem dei in mendacium mutaverunt quia divinitatis naturam, quae est ipsa veritas, attribuerunt idolo, quod est mendacium inquantum non est deus, ut dicitur ier. Xvi, 19 s.: vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem quae eis non profuit. Numquid faciet homo sibi deos, et ipsi non sunt dii? alio modo potest considerari divina natura secundum quod est principium essendi omnibus per creationem: et sic debetur ei ab homine, interius quidem, cultus secundum pium affectum, io. Ix, 31: si quis cultor dei est, etc., exterius vero, debetur ei servitus latriae, secundum illud deut. Vi, 13: dominum deum tuum adorabis, et illi soli servies. Unde subdit, contra eos scilicet, coluerunt et servierunt creaturae potius, etc.. Colebant enim caelestia corpora et aerem et aquam et alia huiusmodi, secundum illud sap. Xiii, 2: aut ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, etc.. Et in hoc improbat sapientes gentilium qui, quamvis numquam in imaginibus aliquid numinis esse crederent, sicut sectatores hermetis credebant, neque ea quae a poetis fabulose dicebantur de diis crederent esse vera, creaturis tamen aliquibus cultum divinitatis impendebant ex quibus rationem fabularum assignabant. Sicut varro posuit totum mundum esse deum propter animam eius, dicens quod toti mundo, et omnibus partibus eius, divinitatis cultus impendi potest, scilicet aeri quem vocabant iunonem, et aquae quam vocabant liaeum, et sic de aliis. Platonici etiam posuerunt quod omnibus substantiis rationalibus, quae sunt supra nos, cultus divinitatis debetur; puta daemonibus, animabus caelestium corporum, intelligentiis, id est substantiis separatis. Quamvis autem iis, quae supra nos sunt, aliquam reverentiam exhibere debeamus, non tamen cultum latriae, quae potissime in sacrificiis et oblatione consistit, per quam homo profitetur omnium bonorum deum esse auctorem, sicut in quolibet regno aliquis honor supremo domino exhibetur quem non licet transferre in alium. Et ideo subdit qui est benedictus, idest cuius bonitas est manifesta, sicut enim dicimus benedicere deum in quantum eius bonitatem corde recognoscimus et ore confitemur. Eccli. Xliii, 33: benedicentes deum exaltate illum quantum potestis. Addit autem in saecula, quia eius bonitas est sempiterna ab alio non dependens, sed omnis boni principium. Et ex hoc sibi debetur omnis latriae cultus. Addit autem amen ad omnimodam certitudinem asserendam. Is. Lxv, 16: qui benedictus est super terram benedicetur in deo. Amen, quod idem est quod verum, vel fiat. Videtur autem apostolus triplicem theologiam tangere gentilium

Primo quidem civilem, quae observabatur a pontificibus in adoratione idolorum in templo; et quantum ad hoc dicit: et mutaverunt gloriam incorruptibilis dei

Secundo theologiam fabularem, quam poetae tradebant in theatris; et quantum ad hoc dicit: qui commutaverunt veritatem dei in mendacium

Tertio theologiam naturalem, quam observaverunt philosophi in mundo, partes mundi colentes; et quantum ad hoc dicit: et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori.



Lectio 8: Ad Romanos 1,26-32

9
075 (
Rm 1,26-32)

Posita culpa impietatis, secundum quam contra naturam divinam peccaverunt, ponit poenam, qua scilicet ad hoc reducti sunt ut contra suam naturam peccarent. Et primo ponit poenam, secundo exponit, ibi nam feminae, tertio eius convenientiam ostendit, ibi et mercedem. Dicit ergo primo propterea, scilicet quia dei veritatem in mendacium mutaverunt, tradidit illos deus, non quidem impellendo in malum sed deserendo, in passiones ignominiae, id est peccata contra naturam, quae dicuntur passiones, secundum quod proprie passio dicitur ex eo quod aliquid trahitur extra ordinem suae naturae, puta cum aqua calefit aut cum homo infirmatur. Unde quia per huiusmodi peccata homo recedit ab ordine naturali, convenienter dicuntur passiones, infra vii, 5: passiones peccatorum. Dicuntur autem passiones ignominiae quia non sunt nomine digna, secundum illud eph. C. V, 15: quae aguntur in occulto ab eis turpe est dicere. Si enim peccata carnis communiter exprobrabilia sunt quia per ea homo deducitur ad id quod est bestiale in homine, multo magis peccatum contra naturam, per quod etiam homo a natura bestiali decidit. Os. Iv, 7: gloriam eorum in ignominiam commutabo

Deinde cum dicit nam feminae eorum, etc., exponit quod dixerat, et primo quantum ad feminas, secundo quantum ad masculos, ibi similiter autem masculi. Dicit ergo primo. Ideo illos dico in passiones ignominiae traditos, nam feminae eorum mutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam. I cor. C. Xi, 14: nec ipsa natura docet vos. Is. Xxiv, v. 5: mutaverunt ius, dissipaverunt foedus sempiternum, id est ius naturale. Est autem considerandum quod dupliciter est aliquid contra naturam hominis. Uno modo contra naturam differentiae constitutivae hominis, quae est rationale; et sic omne peccatum dicitur esse contra naturam hominis, inquantum est contra rationem rectam. Unde et damascenus dicit in ii lib. Quod angelus peccans versus est ex eo quod est secundum naturam in id quod est praeter naturam. Alio modo dicitur esse aliquid contra naturam hominis ratione generis, quod est animal. Manifestum est autem quod, secundum naturae intentionem, commixtio sexuum in animalibus ordinatur ad actum generationis, unde omnis commixtionis modus, ex quo generatio sequi non potest, est contra naturam hominis inquantum est animal. Et secundum hoc dicitur in glossa naturalis usus est ut vir et mulier in uno concubitu coeant, contra naturam vero ut masculus masculum polluat et mulier mulierem. Et eadem ratio est de omni actu coitus ex quo generatio sequi non potest

Deinde cum dicit similiter autem, exponit quantum ad mares, qui, scilicet, relicto naturali usu feminae exarserunt, id est, extra terminos naturae arserunt, secundum illud ps. Cxvii, 12: exarserunt sicut ignis in spinis: et hoc in desideriis suis, scilicet carnalibus, invicem masculi in masculos turpitudinem operantes. Ez. Xvi, 37: nudabo ignominiam tuam coram eis, etc.

Deinde cum dicit et mercedem, ostendit hanc poenam convenientem esse culpae, dicens recipientes in semetipsis, id est in deformatione suae naturae, mercedem erroris sui, scilicet quo dei veritatem in mendacium commutaverunt, mercedem, id est retributionem, quam oportuit scilicet eos recipere, secundum iustitiae ordinem, ex qua debitum erat ut qui in dei naturam iniuriosi fuerant, id quod est proprium sibi, creaturis attribuendo, in sui natura contumeliosi existerent. Et quamvis merces proprie videatur in bonum sonare, tamen hic sumitur pro quacumque retributione, etiam in malis, secundum modum quo dicitur infra vi, 23: stipendia peccati mors. Mich. I, 7: mercedes eorum igni comburentur. Est autem notandum quod satis rationabiliter apostolus vitia contra naturam, quae sunt gravissima inter peccata carnalia, ponit idololatriae poenam, quia simul cum idololatria incepisse videntur, scilicet tempore abrahae, quando creditur idololatria incoepisse. Unde et tunc primo leguntur in sodomitis punita fuisse, ut gen. Xix. Simul etiam idololatria crescente, huiusmodi vitia creverunt. Unde dicitur ii mach. Iv, 12 s., quod iason ausus est sub ipsa arce optimos quosque epheborum in lupanaribus ponere. Erat autem hoc non initium sed incrementum quoddam et profectus gentilis et alienigenae conversationis

Deinde cum dicit et sicut non probaverunt, ostendit eos iustitiae fuisse subiectos. Et primo ostendit ex qua priori culpa in haec peccata devenerunt, secundo enumerat horum peccatorum differentias, ibi repletos omni iniquitate. Culpam autem praecedentem ponit, cum dicit et sicut non probaverunt deum habere in notitia. Quod potest dupliciter intelligi. Uno modo, quia quamvis lumine rationis per creaturas visibiles veram dei cognitionem habere potuerunt, tamen ut liberius possent peccare, non probaverunt, id est non approbaverunt, ut ipsi haberent deum in sui notitia. Iob xxi, 14: recede a nobis: scientiam viarum tuarum nolumus. Alio modo, potest intelligi quod ipsi non probaverunt quod deus in sui notitia haberet facta humana, secundum illud ps. Xciii, 7: dixerunt: non videbit dominus, nec intelliget deus. Et secundum hunc sensum convenienter huic culpae respondet poena cum subditur tradidit illos deus in reprobum sensum. Dicitur autem hic sensus hominis non exterior, quo sensibilia cognoscuntur, sed interior, secundum quem iudicat de agendis, secundum illud sap. Vi, 16: cogitare de illa sensus est consummatus. Dicitur autem sensus reprobus quo aliquis reprobandum iudicium habet de agendis, secundum illud ii tim. Iii, 8: homines mente corrupti, reprobi circa fidem. Ier. Vi, 30: argentum reprobum vocate eos. Et ideo subdit ut faciant ea quae non conveniunt, id est ea quae a recta ratione discordant. Sap. Iii, 11: inutilia opera eorum sunt. Est autem conveniens ut qui contra dei notitiam peccaverunt, vel eum cognoscere nolentes, vel eum cognoscere non arbitrantes, in perversitatem sensus traderentur. Unde et sap. Xiv, 31 dicitur: peccantium poena perambulat semper in iustorum praevaricationem

Deinde cum dicit repletos, etc., enumerat huiusmodi inconvenientia opera. Et primo, ponit id quod est generale, dicens repletos omni iniquitate, quia ut dicitur i io. Iii, 4, omne peccatum est iniquitas. Sicut enim omnis virtus, inquantum exequitur praeceptum legis, habet rationem iustitiae, ita etiam omne peccatum, inquantum a regula legis divinae discordat, habet rationem iniquitatis

Et sic in sacra scriptura praecipue peccata arguuntur. Dupliciter autem eorum culpam exaggerat

Primo quidem intensive per hoc quod dicit repletos. Ille enim videtur repleri iniquitate cuius affectus est totaliter ad peccandum dispositus, secundum illud ps. Xiii, 3: quorum os maledictione et amaritudine plenum est

Secundo extensive quia scilicet non tantum in uno peccaverunt sed in omnibus. Sap. Xiv, 27: infandorum idolorum cultura omnis mali causa est. Consequenter cum dicit malitia, enumerat peccata in speciali. Et primo quantum ad transgressionem, quae opponitur praeceptis negativis, secundo quantum ad omissionem, quae opponitur praeceptis affirmativis, ibi superbos. Circa primum duo facit: primo ponit peccata quibus aliquis deterioratur in seipso, secundo peccata quibus aliquis fit nocivus proximo, ibi nequitia. Circa primum, ponit quidem id primo quod est generale cum dicit malitia, quae est habitus vitiosus, virtuti oppositus. Unde ex malitia peccare dicuntur qui ex habitu peccant. Ps. Li, 3: quid gloriaris in malitia? in speciali ponit peccatum quo quis deordinatur circa appetitum corporalium delectationum, cum dicit fornicatione. Quamvis enim fornicatio proprie sit cum meretricibus, quae iuxta fornices, id est arcus triumphales, se publice prostituebant, tamen hic sumitur pro omni illicito concubitu. Tob. Iv, 13: attende tibi fili mi ab omni fornicatione

Secundo, ponit vitium per quod quis deordinatur circa appetitum rerum exteriorum cum dicit avaritia, quae est immoderatus appetitus habendi. Hebr. Ult.: sint mores sine avaritia, contenti praesentibus

Deinde ponuntur peccata quae tendunt ad nocumentum proximi. Et primo ponit id quod est generale cum dicit nequitia, dum scilicet attentat aliquis quod nequit implere; quod maxime contingit circa nocumenta proximorum, quibus non potest aliquis aliquando pro voto nocere. Ps. Vii, 10: consumetur nequitia peccatorum. Consequenter ponit radicem horum peccatorum dicens plenos invidia, quae est dolor de alieno bono, ex quo aliquis incitatur ad nocendum alteri. Sap. Ii, 24: invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum. Postea ponuntur nocumenta et primo manifesta, et quantum ad facta, cum dicit homicidiis, quae sunt praecipua nocumenta. Os. Iv, 2: maledictum, mendacium et homicidium, furtum et adulterium inundaverunt. Dicit autem pluraliter homicidiis, quia homicidium non solum consistit in opere sed etiam in voluntate. I io. Iii, 5: qui odit fratrem suum homicida est, qui scilicet odit ad occidendum

Et quantum ad verba, cum dicit contentione. Est autem contentio impugnatio veritatis cum confidentia clamoris. Prov. Xx, v. 3: honor est homini qui se separat a contentionibus

Deinde ponit nocumenta occulta et, primo, illud quod est generale, cum dicit dolo, quando scilicet aliud simulatur et aliud agitur. Ier. Ix, 8: sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est; in ore suo pacem cum amico suo loquitur et occulte ei ponit insidias. Post haec ponit radicem interiorem horum nocumentorum, cum dicit malignitate, quae importat malum ignem, id est malum affectum in corde secundum illud ps. Xxvii, 3: loquuntur pacem cum proximo suo mala autem in cordibus. Ps. V, 6: non habitabit iuxta te malignus. Consequenter ponit nocumenta occulta, quae praecipue fiunt verbis, cum dicit susurrones, qui scilicet occulte susurrant in auribus hominum ad seminandas inter eos discordias. Eccli. Xviii, 15: susurro et bilinguis maledictus in populo; multos enim turbavit pacem habentes. Detractores, qui scilicet detrahunt famae alicuius occulte, id est eo ignorante mala dicentes de eo. Eccle. X, 11: si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui occulte detrahit. Et ne putentur ista peccata esse levia, quia solo ore committuntur, subdit deo odibiles. Impugnant enim id maxime quod deus in hominibus amat, scilicet mutuum amorem. Io. Xv, 12: hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem. Unde dicitur prov. Vi, 16: sex sunt quae odit deus et septimum detestatur anima eius, scilicet qui seminat inter fratres discordias. Addit autem contumeliosos, qui scilicet mala in faciem inferunt. I tim. I, 13: qui prius fuit blasphemus et persecutor et contumeliosus. Sic ergo haec tria vitia in materia conveniunt, quia omnes mala dicunt de proximo. Differunt autem in fine, nam susurro intendit discordiam, detractor infamiam, contumeliosus iniuriam. Consequenter ponit peccata quae pertinent ad omissionem, et primo ponit radicem horum peccatorum cum dicit superbos. Dicuntur enim superbi quasi super se euntes per inordinatum appetitum excellentiae, volunt enim praeesse, non subesse alienae regulae, et ideo praecepta omittunt. Eccli. C. X, 15: initium omnis peccati superbia, quod verum est quantum ad aversionem a deo, non quantum ad conversionem ad bonum commutabile. Dicitur enim i tim. Ult. Quod radix omnium malorum est cupiditas

Secundo ponit processum superbiae, ex quo primo in corde nascitur elatio, ut scilicet homo se super alios efferat. Lc. C. Xviii, 11: non sum sicut ceteri hominum. Unde dicitur contra elatos illud ps. Cxxx, v. 1: neque elati sunt oculi mei

Secundo ex superbia in opere nascitur novitatum praesumptio, et quantum ad hoc subdit inventores malorum; quia enim bona iam a deo et ab hominibus sunt instituta, consequens est ut ipsi de novo adinveniant mala. Is. Iii, 8: adinventiones eorum contra dominum. Consequenter ponuntur ipsae omissiones. Et primo respectu superiorum; unde, quantum ad parentes, dicit parentibus non obedientes. Contra id quod dicitur eph. C. Vi, 1: filii obedite parentibus vestris in domino

Quantum autem ad deum dicit insipientes, id est contra divinam reverentiam agentes. Iob xxviii, 28: ecce timor domini ipsa est sapientia et recedere a malo intelligentia

Secundo, ponit omissionem quantum ad seipsum. Cum dicit incompositos, in habitu et in incessu. Eccli. Xix, 27: amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis, enuntiant de illo. Quidam tamen inculpantur is. Iii, 16 de hoc quod composito gradu incedebant, quia illa compositio excedebat modum communem hominum, inter quos conversabantur

Tertio, ponit omissionem quantum ad pares ad quos debemus habere, primo, affectum in corde; contra quod dicit sine affectione. Prov. Xii, 10: viscera impiorum crudelia. Ii tim. Iii, 2: erunt homines seipsos amantes, scilicet et non alios

Secundo, debet homo eis exhibere socialem conversationem; contra quod subdit absque foedere, quo scilicet aliis socialiter non convivunt. Iud. Xviii, 27 s.. Percusserunt eos in ore gladii eo quod cum nullo hominum haberent quicquam societatis et negotii. Eccle. Iv, 10: vae soli quoniam cum ceciderit, etc.

Quarto, quantum ad inferiores, subdit sine misericordia, quam debemus miseris exhibere. Iac. Ii, 13: iudicium sine misericordia fiet illi qui non facit misericordiam, etc.

Deinde cum dicit qui cum iustitiam, ostendit eos esse obnoxios irae, sive vindictae divinae. Circa quod tria consideranda sunt primo naturalis eorum affectus quia, cum cognoscerent deum iustum et omnes alias perfectiones habentem, non crediderunt quod pro peccatis poenam inferret. Soph. I, 12: dicunt in cordibus suis: non faciet dominus male

Et hoc est quod dicit qui cum iustitiam dei cognovissent, non intellexerunt

Secundo poena peccatis eorum debita, cum dicit digni sunt morte. Infra c. Vi, 23: stipendia peccati mors est. Dignum est enim quod anima, quae deserit deum, a corpore suo deseratur per mortem corporalem, et finaliter deseratur a deo per mortem aeternam, de qua dicitur in ps. Xxxiii, 22: mors peccatorum pessima, et, apoc. Xx, 6: in his mors secunda non habebit potestatem

Tertio considerandum est quibus talis poena debetur. Et, primo, his qui talia agunt, scilicet praedicta peccata, secundum illud ps. V, 7: odisti omnes qui operantur iniquitatem, perdes omnes qui loquuntur mendacium. Et non solum illis qui faciunt sed etiam his qui consentiunt facientibus

Et hoc dupliciter. Uno modo directe, vel laudando peccatum, secundum illud ps. Ix, 24: laudatur peccator in desideriis animae suae, vel etiam praebendo consilium et favorem, secundum illud ii par. Xix, 2: impio praebes auxilium. Alio modo indirecte, quando non reprehendit aut impedit quocumque modo, si potest, et praecipue si ex officio incumbat, sicut peccata filiorum imputantur heli, sicut patet i reg. Iii, 13. Haec autem specialiter apostolus dicit propter quosdam sapientes gentilium, qui, et si idola non colebant, tamen colentibus non resistebant.




CAPUT 2

Lectio 1: Ad Romanos 2,1-5

10
075 (
Rm 2,1-5)

Postquam apostolus ostendit quod gentiles iustificati non sunt ex veritatis cognitione quam habuerunt, hic ostendit quod neque etiam iudaei iustificati sunt ex his in quibus gloriabantur

Et sic utrisque est necessaria ad salutem virtus evangelicae gratiae

Primo ergo dicit quod iudaei non sunt iustificati ex lege

Secundo, quod non sunt iustificati ex genere, de quo gloriabantur, cap. Iii quid ergo est amplius? tertio, quod non sunt iustificati ex circumcisione, cap. Iv quid ergo dicemus? circa primum considerandum est quod iudaei et gentiles, ad fidem conversi, se invicem iudicabant de priori vita. Iudaei enim gentibus obiiciebant, quod sine dei lege viventes, idolis immolabant. Gentes autem obiiciebant iudaeis quod, lege dei accepta, eam non servabant

Primo ergo utrosque arguit de inordinato iudicio; secundo specialiter ostendit quod iudaei non erant digni praemio, quia ea in quibus gloriabantur non sufficiebant ad salutem, ibi non enim auditores legis. Circa primum duo facit

Primo confutat humanum iudicium; secundo astruit et commendat divinum, ibi scimus enim. Circa primum duo facit

Primo proponit mutuo se iudicantes inexcusabiles esse; secundo assignat rationem, ibi in quo enim

Primo ergo concludit ex praemissis, dicens: propter quod gentiles veritatem de deo cognitam in iniustitia detinuerunt, o homo, qui iudicas alium hominem, inexcusabilis es, sicut supra dixit: ita ut sint inexcusabiles. Addit autem omnis, quasi dicat, quicumque sis, sive gentilis sive iudaeus, quia etiam gentilis de quo magis videbatur, non potest excusari per ignorantiam, sicut supra ostensum est. I cor. Iv, 5: nolite ante tempus iudicare

Deinde cum dicit in quo enim assignat rationem, excludendo causam excusationis

Primo, quidem ignorantiam; secundo, innocentiam, ibi eadem enim. Ignorantia quidem excluditur per iudicium. Quicumque enim iudicat aliquem quasi male agentem, demonstrat se cognoscere illud esse malum, et ex hoc ostendit esse condemnabilem

Et hoc est quod dicit: ideo (inquam) es inexcusabilis, in quo enim iudicas alterum quasi male agentem, teipsum condemnas, id est, ostendis te esse condemnabilem. Matth. Vii, 1: nolite iudicare, et non iudicabimini. Non tamen credendum est, quod omne iudicium sit condemnationis causa. Est enim triplex iudicium. Unum quidem iustum, quod scilicet fit secundum regulam iustitiae. Sap. I, 1: diligite iustitiam, qui iudicatis terram. Aliud est iudicium non iustum, quod scilicet fit contra regulam iustitiae. Sap. Vi, 5: cum essetis ministri regni eius, non recte iudicastis. Est autem tertium iudicium temerarium, contra quod dicitur eccle. V, 1: ne temere quid loquaris. Quod quidem dupliciter committitur. Uno modo, quando aliquis procedit circa id quod est sibi commissum iudicium absque debita veritatis cognitione; contra id quod dicitur iob xxix, 6: causam quam ignorabam diligentissime investigabam. Alio modo, quando aliquis usurpat sibi iudicium de occultis, de quibus solus deus iudicare habet; contra id quod dicitur i cor. Iv, 5: nolite ante tempus iudicare, quoadusque veniat dominus, qui illuminabit, etc.. Est autem aliquid occultum, non solum quoad nos, sed secundum sui naturam, ad solam dei cognitionem pertinens

Primo quidem cogitatio cordis, secundum illud ier. C. Xvii, 9 s.: pravum est cor hominis et inscrutabile, quis cognoscet illud? ego dominus scrutans corda, et probans renes

Secundo, contingens futurum, secundum illud is. Xli, v. 23: annuntiate quae ventura sunt in futurum, et dicemus quia dii estis vos. Et ideo, sicut dicit augustinus, de sermone domini in monte: duo sunt in quibus temerarium iudicium cavere debemus: cum incertum est quo animo quidque factum fuerit, vel cum incertum est qualis quisque futurus est, qui nunc vel bonus vel malus apparet. Primum ergo iudicium non est condemnationis causa, sed secundum et tertium

Deinde cum dicit eadem enim, excludit aliam excusationis causam, scilicet innocentiam. Quasi dicat: ideo tu qui iudicas alios, teipsum condemnas, quia tu eadem agis quae iudicas, id est de quibus alios condemnas, et ita videtur quod contra conscientiam agis. Matth. Vii, 3: quid autem vides festucam in oculo, etc.. Est tamen sciendum quod non semper cum aliquis aliquem iudicat de peccato quod ipse committit per hoc ipsum semper sibi condemnationem acquirit, quia non semper mortaliter peccat sic iudicando, semper tamen suam damnationem manifestat. Si enim publice sit in peccato de quo alium iudicat, videtur scandalizare iudicando, nisi forte humiliter se simul cum illo reprehendat pro suo peccato ingemiscens. Si vero sit in eodem peccato occulte, non peccat iudicando alium de peccato eodem, maxime cum humilitate et conatu ad resurgendum, ut augustinus dicit in libro de sermone domini in monte: primum cogitemus cum aliquem reprehendere necessitas nos cogit, utrum tale sit vitium, quod nunquam habuimus: et tunc cogitemus nos etiam habere potuisse, vel tale quod habuimus, et iam non habemus: et tunc tangat memoriam fragilitas communis, ut illam correctionem non odium, sed misericordia praecedat. Si autem invenimus nos in eodem vitio esse, non obiurgemus, sed congemiscamus et ad pariter condolendum invitemus

Deinde cum dicit scimus enim, astruit et commendat divinum iudicium. Et circa hoc tria facit

Primo ponit divini iudicii veritatem; secundo excludit contrariam opinionem, ibi existimas; tertio manifestat veritatem, ibi qui reddet unicuique. Dicit ergo primo. Ideo dico quod teipsum condemnas cum eadem agis quae iudicas, scimus enim, id est pro certo tenemus, quoniam iudicium dei est in eos qui talia agunt, id est imminet eis divinum iudicium. Iob xix, 29: ultor iniquitatis est gladius, et scitote esse iudicium. Eccle. Ult.: cuncta quae fiunt adducet deus in iudicium. Item scimus quod hoc iudicium est secundum veritatem. Ps. Xcv, 13: iudicabit orbem terrae in aequitate. Hominis autem iudicium, etiam si iuste iudicet, non semper est secundum veritatem negotii sed secundum dicta testium, quae quandoque dissonant a veritate. Sed hoc non est in divino iudicio, quia, ut ipse dicit, ier. Xxix, 23: ego sum iudex et testis. Non etiam fallitur falsis allegationibus, secundum illud iob xli, 3: non parcam ei quasi verbis potentibus et ad deprecandum compositis

Deinde cum dicit existimas autem, excludit opinionem contrariam, et primo ponit eam; secundo assignat causam, ibi an divitias; tertio improbat, ibi ignoras. Dicit ergo primo. Ita dixi quod iudicium dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt, sed numquid, o homo, quicumque es, qui iudicas eos qui talia agunt, et tamen facis ea, superioris iudicium non times? existimas quia tu effugies iudicium dei? quasi dicat: si hoc existimas, falsa est aestimatio tua. Ps. Cxxxviii, 7: quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam? iob c. Xi 20: effugium peribit ab eis

Deinde cum dicit an divitias, ostendit causam huius falsae aestimationis. Quia enim homo non statim punitur a deo pro peccato, aestimat se non esse puniendum, contra id quod dicitur eccli. V, 4: ne dixeris in corde tuo: peccavi, et quid accidit triste? altissimus enim est patiens redditor. Et eccle. Viii, 11: etenim, quia non profertur cito contra malos sententia, absque ullo timore filii hominum perpetrant mala. Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur, non debet contemnere, sed advertere quod est bonum timentibus eum. Et ideo hic dicit an contemnis, secundum illud prov. Xviii, 3: impius, cum in profundum peccatorum venerit, contemnit. Divitias, id est abundantiam. Eph. Ii, 3: deus qui dives est in misericordia. Bonitatis eius, per quam scilicet in nos diffundit bona, secundum illud ps. Cxliv, v. 16: aperis tu manum tuam et omnia imples bonitate. Nam bonum diffusionis rationem importat secundum dionysium. Thren. Iii, 25: bonus est dominus sperantibus in eum. Et patientiae, per quam, scilicet, sustinet graviter et ex malitia peccantes. Ps. Vii, 12: deus iudex iustus, et patiens, numquid irascitur per singulos dies? et longanimitatis, per quam scilicet diu sustinet homines ex infirmitate peccantes, diu tamen in peccato permanentes. Ii petr. Ult.: longanimitatem domini nostri iesu Christi, salutem arbitramini

Deinde cum dicit ignoras, improbat praedictam causam, scilicet contemptum divinae patientiae, et primo fructum divinae patientiae demonstrat; secundo, periculum contemptus, ibi secundum duritiam autem. Dicit ergo primo, mirum est quod contemnis, numquid igitur ignoras quoniam benignitas dei differentis poenam ad poenitentiam te adducit? ii petr. C. Iii, 9: non tardat dominus promissis, sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed ad poenitentiam reverti. Is. Xxx, 18: expectat vos deus ut misereatur vestri. Videtur autem apostolus, ut in glossa dicitur, tres gradus peccatorum tetigisse

Primo quidem impunitatem sibi promittentium; secundo, contemnentium dei bonitatem; tertio vero, ignorantium. Unde dicit glossa: peccas, o homo, dum tibi impunitatem promittis; gravius peccas, quia contemnis, et gravissime peccas, quia ignoras. Sed videtur hoc esse falsum, nam ignorantia alleviat peccatum magis quam aggravet. Est igitur secundum quosdam intelligendum gravissime, id est periculosissime, quia qui ignorat peccatum, non quaerit remedium. Vel gravissime propter ignorantiae speciem, quae ad infidelitatem pertinet, quae est gravissimum peccatum. Unde dicitur i cor. Xiv, v. 38: si quis ignorat, ignorabitur. Vel gravissime in genere ingratitudinis. Augustinus: magis enim est ingratus qui beneficium non cognoscit, quam qui diminuit, quod est contemnere

Deinde cum dicit secundum duritiam, ostendit periculum contemptus, dicens secundum autem duritiam, quia scilicet ob beneficia divinae bonitatis non emollitur. Eccli. Iii, 27: cor durum male habebit in novissimo, etc., cor impoenitens, quod scilicet ad poenitentiam non flectitur ex dei patientia et longanimitate. Ier. Viii, 6: nullus est qui agat poenitentiam super peccato suo. Thesaurizas tibi iram, id est multiplicas tibi reatum poenae. Iac. V, 3: thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus. Unde et hic sequitur in die irae, id est in die iudicii, de qua dicitur sophon. I, 15: dies illa dies irae, quia scilicet nunc deus vindictam non infert, quam tunc inferet, secundum illud ps. Lxxiv, 3: cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo. Et revelationis iusti iudicii dei, quia tunc revelabitur iustitia divini iudicii, quod nunc non creditur esse, aut non videtur esse iustum. Is. Lvi, 1: iuxta est salus mea ut veniat, et iustitia mea ut reveletur. Et quia glossa hic dicit, quod per duritiam et cor impoenitens significatur peccatum in spiritum sanctum, quod est irremissibile, ideo oportet videre quid sit peccatum in spiritum sanctum, et quomodo sit irremissibile. Est igitur sciendum, quod secundum antiquos doctores ecclesiae qui fuerunt ante augustinum, scilicet athanasium, hilarium, ambrosium, hieronymum et chrysostomum, peccatum in spiritum sanctum dicitur blasphemia, qua opera spiritus sancti spiritui immundo attribuuntur, ut patet matth. Xii, 31. Quod quidem dicitur irremissibile et in hoc saeculo et in futuro, quia pro hoc peccato puniti sunt iudaei, etiam in hoc saeculo per romanos et in futuro per daemones. Vel quia non habet aliquam rationem excusationis, sicut habebat blasphemia, quam dicebant in Christum, inquantum erat filius hominis: secundum illud matth. Xi, 19: ecce homo vorax et potator vini. Ad quod poterant induci per infirmitatem carnis, sicut et in veteri testamento, quia filii israel murmuraverunt pro defectu panis et aquae, ut legitur ex. Xvi, 2 s., quasi humanum fuit et facile remissibile, sed quod postea dixerunt coram idolo, ut ex. Xxxii, 4: isti sunt dii tui, israel, qui te eduxerunt de terra aegypti, peccaverunt in spiritum sanctum, scilicet, opus dei daemonibus attribuentes. Unde et eorum peccatum dicitur irremissibile, cum dominus subdit: ego autem in die ultionis visitabo peccatum eorum. Augustinus autem dicit peccatum in spiritum sanctum esse verbum vel blasphemiam, quam quis dicit contra spiritum sanctum, per quem fit remissio peccatorum, secundum illud io. Xx, 22 ss.: accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, etc.

Et hoc quidem corde scilicet ore et opere, dum aliquis perseverat in peccato usque in finem ultimum

Et sic finalis impoenitentia est peccatum in spiritum, de qua manifestum est esse irremissibile. Magistri vero sequentes dicunt peccatum in spiritum sanctum, scilicet quod committitur ex certa malitia, quae contrariatur appropriato spiritui sancto, scilicet bonitati, sicut et peccatum in filium dei, quod est ex ignorantia, quae opponitur sapientiae, quae appropriatur filio. Et similiter peccatum in patrem potest dici quod sit ex infirmitate, quae contrariatur potentiae, quae est appropriata patri. Sic ergo peccatum quod est in patrem vel in filium, dicitur remissibile, quia ex hoc ipso peccatum videtur aliquam excusationem habere, quia ex ignorantia vel ex infirmitate committitur. Quod autem ex certa malitia committitur, nullam in se habet excusationis causam: et ideo dicitur irremissibile, quia non habet in se unde remittatur, licet quandoque deus illud ex sua bonitate remittat, sicut quandoque ex sua virtute curat morbum qui est de se incurabilis. Et secundum hoc assignantur sex species peccati in spiritum sanctum, excludentes ea per quae peccatum remittitur. Quorum prima duo accipiuntur per respectum ad ea quae se tenent ex parte dei, scilicet spes divinae misericordiae, cui opponitur desperatio, et timor divinae iustitiae, cui opponitur praesumptio. Alia vero duo accipiuntur ex parte hominis, scilicet, contemptus boni commutabilis, cui opponitur obstinatio, quae hic duritia dicitur, per quam scilicet aliquis firmat animum suum ad peccatum; et destinatio aversionis a deo, cui opponitur cor impoenitens, quod scilicet numquam proponit per poenitentiam reverti ad deum. Alia vero accipiuntur ex parte donorum dei, quorum unum est fides, secundum illud prov. Xv, 27: per fidem purgantur peccata, et huic opponitur impugnatio veritatis agnitae. Aliud autem est charitas, secundum illud prov. X, 12: universa delicta operit charitas, et huic opponitur invidentia fraternae gratiae.




Thomae Aq. ad Rm 8