Thomae Aq. ad Rm 17

Lectio 4: Ad Romanos 3,27-31

17
075 (
Rm 3,27-31)

Postquam apostolus ostendit quod iudaei non praecedunt gentiles, neque quantum ad statum culpae, neque quantum ad statum iustitiae, hic concludit conclusionem intentam, excludendo scilicet eorum gloriam qua gentibus se praeferebant. Et circa hoc tria facit primo proponit huius gloriae exclusionem; secundo exclusionis causam, ibi per quam legem; tertio ostendit modum quo excludit, ibi arbitramur enim, etc.. Circa primum duo facit

Primo proponit quaestionem dicens: ex quo communiter es sub peccato, tu, iudaeus, sicut et gentilis, et ex quo gentilis iustificatur per fidem sicut et tu, ubi est gloriatio tua? qua scilicet in lege gloriaris, ut supra dictum est, et per hoc te gentili vis praeferre. I cor. V, v. 6: non est bona gloriatio vestra. Gal. C. V, 26: non efficiamur inanis gloriae cupidi, etc.

Secundo, huic quaestioni respondet dicens, exclusa est, id est sublata est. I reg. Iv, v. 21: et ablata est gloria de israel. Os. Iv, v. 7: gloriam eorum in ignominiam commutabo. Vel exclusa, id est, expresse manifestata est. Gloriabantur enim iudaei in gloria et cultu unius dei, et hanc eorum gloriam dicit exclusam, id est expressam per Christum, sicut artifices qui aliquam imaginem in argento exprimunt, exclusores vocantur, secundum illud ps. Lxvii, 31: ut excludant eos qui probati sunt argento. Sed primus sensus est magis litteralis. Cum autem dicit per quam legem, ostendit causam huius exclusionis. Quia autem iudaeorum gloriatio erat in lege, ut supra dictum est, ideo oportere videbatur quod per aliquid eiusdem generis, id est per aliquam legem, eorum gloriatio excluderetur. Et ideo interrogando quaerens subdit per quam, scilicet est eorum gloriatio exclusa? posset autem aliquis credere, quod eorum gloriationem exclusam apostolus diceret per aliqua praecepta legalia, quibus quaedam maiora opera mandarentur. Et ideo interrogando subdit factorum? quasi dicat: numquid per aliquam legem factorum, eorum gloriationem exclusam dico? et respondet quod non sed per legem fidei

Et sic patet quod duplicem legem hic inducit apostolus, scilicet factorum et fidei. Et in promptu esse videtur quod per legem factorum intelligitur lex vetus, et per legem fidei lex nova, per quam gentilis aequiparatur iudaeo. Sed dubitatur de hac distinctione. Nam et in veteri lege necessaria erat fides, sicut et in nova. Eccli. Ii, 8: qui timetis dominum, credite illi, et ps. Cxv, 10: credidi propter quod locutus sum. Immo etiam in nova lege facta quaedam requiruntur et quorumdam sacramentorum, secundum illud lc. C. Xxii, 19: hoc facite in meam commemorationem; et etiam moralium observationum, iac. I, 22: estote factores verbi, et non auditores tantum. Dicendum est igitur quod legem factorum dicit legem exterius propositam et descriptam, per quam exteriora facta hominum ordinantur, dum praecipitur quid fieri debeat, et per prohibitionem ostenditur a quo debeat abstineri. Legem autem fidei vocat legem interius descriptam, per quam non solum exteriora facta, sed etiam ipsi motus cordium disponuntur, inter quos primus est motus fidei. Corde enim creditur ad iustitiam, ut dicitur hic et cap. V. Et de hac lege loquitur infra: viii, 2: lex spiritus vitae quae est in Christo iesu

Deinde cum dicit arbitramur enim, ostendit modum quo per legem fidei gloria iudaeorum excluditur, dicens: arbitramur enim nos apostoli, veritatem a Christo edocti, hominem quemcumque, sive iudaeum sive gentilem, iustificari per fidem. Act. Xv, 9: fide purificans corda eorum

Et hoc sine operibus legis. Non autem solum sine operibus caeremonialibus, quae gratiam non conferebant, sed solum significabant, sed etiam sine operibus moralium praeceptorum, secundum illud ad tit. Iii, 5: non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, etc.. Ita tamen quod hoc intelligat sine operibus praecedentibus iustitiam, non autem sine operibus consequentibus, quia, ut dicitur iac. Ii, 26: fides sine operibus, scilicet subsequentibus, mortua est. Et ideo iustificare non potest

Deinde cum dicit an iudaeorum, ostendit quoddam quod praesupposuerat, scilicet quod iustitia fidei communiter se haberet ad omnes. Et prius quidem hoc manifestaverat ratione accepta ex parte causae materialis, cum supra dixerat: omnes peccaverunt et egent gratia dei, id est, peccatores sunt, quos oportet per gratiam fidei iustificari. Sed probatio quae est ex sola causa materiali non sufficit, quia materia non movetur per se ad formam sine causa agente. Et ideo hic subiungit rationem acceptam ex parte causae agentis, id est iustificantis, qui est deus. Infra c. Vii, 33: deus qui iustificat. Manifestum est autem quod deus noster illos iustificando salvat, quorum est deus, secundum illud ps. Lxvii, 21: deus noster, deus salvos faciendi. Non est autem iudaeorum tantum deus, sed et gentium, ergo utrosque iustificat. Circa hoc ergo tria facit

Primo proponit quaestionem de iudaeis, cum dicit an iudaeorum tantum est deus? quod quidem videri posset alicui per hoc quod dicitur exodi v, 3: deus hebraeorum vocavit nos. Dicendum est ergo, quod iudaeorum deus tantum erat per specialem cultum ab eis deo exhibitum, unde in ps. Lxxv, 2 dicitur: notus in iudaea deus; erat tamen deus omnium per commune regimen universorum, secundum illud ps. Xlvi, 8: rex omnis terrae deus

Secundo, proponit quaestionem ex parte gentilium dicens: nonne et gentium, scilicet est deus? et respondet immo et gentium, quas scilicet gubernat et regit, secundum illud ier. X, 7: quis non timebit te, o rex gentium? tertio, ibi quoniam quidem, manifestat per signum quod dixerat, quasi dicat: ex hoc manifestum est quod deus est non solum iudaeorum, sed et gentilium, quoniam quidem unus est deus qui iustificat circumcisionem, idest iudaeos, ex fide, ut enim dicitur gal. V, 6: in Christo iesu neque circumcisio, neque praeputium. Quod autem dicit ex fide et per fidem, secundum glossam est omnino idem; potest tamen aliqua differentia attendi. Nam haec praepositio ex, designat aliquando causam remotam; haec praepositio per, propinquam. Iudaei ergo iustificari dicuntur ex fide, quia fides fuit prima causa ex qua processit circumcisio et caetera sacramenta legalia: et ita iudaeos iustificat fides, sicut quaedam causa primaria per quasdam medias causas. Sed gentiles per ipsam fidem immediate iustificantur

Deinde cum dicit legem ergo, excludit quamdam obiectionem. Posset enim aliquis dicere quod praedictam legem destrueret, et ideo quaerit dicens legem ergo destruimus per fidem, ex hoc scilicet quod dicimus homines iustificari sine operibus legis. Et respondet absit, secundum illud matth. C. V, 18: non praeteribit iota unum, aut unus apex, etc.. Subdit autem sed legem statuimus, id est per fidem legem perficimus et adimplemus, secundum illud matth. V, 17: non veni solvere legem, sed adimplere

Et hoc quantum ad praecepta caeremonialia, quae cum essent figuralia, per hoc statuuntur et adimplentur, quod veritas significata per ea, in fide Christi exhibetur; et etiam quantum ad moralia, quia fides Christi auxilium gratiae confert ad implenda moralia praecepta legis, addit etiam quaedam consilia per quae praecepta moralia tutius et firmius conservantur.




CAPUT 4

Lectio 1: Ad Romanos 4,1-10

18
075 (
Rm 4,1-10)

Postquam apostolus exclusit iudaeorum gloriam quam habebant in lege, per eam se gentibus praeferentes, hic excludit eorum gloriam quantum ad circumcisionem. Et circa hoc duo facit

Primo resumit quaestionem quam supra posuerat, dicens quae est utilitas circumcisionis? et quia abraham primus mandatum de circumcisione accepit, ut dicitur gen. Xvii, 10, ideo quaestionem iterat in persona ipsius abrahae dicens: si ita est quod deus iustificat praeputium, sicut et circumcisionem, quid ergo dicemus invenisse utilitatis abraham patrem nostrum secundum carnem? id est secundum circumcisionem carnalem et secundum alias observantias carnales? videtur esse inconveniens si dicatur quod nihil utilitatis invenerit, cum dicatur is. Xlvii, v. 17: ego dominus docens te utilia

Secundo, ibi si enim abraham, etc., respondet propositae quaestioni. Et duo facit

Primo ostendit quod abraham non hoc invenerit per circumcisionem, et caetera legis opera, quod per eam iustificaretur, sed magis per fidem

Secundo commendat fidem ipsius, ibi qui contra spem, etc.. Circa primum duo facit

Primo ostendit propositum, ratione accepta ex parte divinae acceptationis; secundo, ratione divinae promissionis, ibi non enim per legem, etc.. Circa primum tria facit

Primo proponit quamdam conditionalem; secundo probat destructionem consequentis, ibi quid enim dicit scriptura, etc.

Tertio, probat ipsam conditionalem, ibi sicut et david, etc.. Circa primum intendit apostolus sic argumentari: si abraham iustificatus esset ex operibus legis, non haberet gloriam apud deum; ergo non ex operibus iustificatus est. Proponit ergo conditionalem dicens: quaesitum est quid abraham invenit secundum carnalem circumcisionem, et manifestum est quod hoc non invenit ut iustificatus sit ex operibus legis, ita scilicet quod eius iustitia in operibus legis consistat; habet quidem gloriam, scilicet apud homines, qui exteriora facta vident, sed non apud deum qui videt in occulto, secundum illud i reg. Xvi, 7: deus autem intuetur cor. I cor. Iii, 21: nemo vestrum glorietur in hominibus, etc.. Unde contra quosdam dicitur io. Xii, 43: dilexerunt magis gloriam hominum quam dei. Sed contra hoc potest obiici, quia ex consuetudine operum exteriorum generatur interior habitus, secundum quem etiam cor hominis bene disponitur, ut sit promptum ad bene operandum et in bonis operibus delectetur, sicut philosophus docet in ii ethicorum. Sed dicendum est quod hoc habet locum in iustitia humana, per quam scilicet homo ordinatur ad bonum humanum. Huius enim iustitiae habitus per opera humana potest acquiri, sed iustitia quae habet gloriam apud deum, ordinatur ad bonum divinum, scilicet futurae gloriae, quae facultatem humanam excedit, secundum illud i cor. Ii, 9: in cor hominis non ascendit quae praeparavit deus diligentibus se. Et ideo opera hominis non sunt proportionata ad huius iustitiae habitum causandum, sed oportet prius iustificari interius cor hominis a deo, ut opera faciat proportionata divinae gloriae

Deinde cum dicit quid enim, etc., destruit consequens quod fuit negativum, probando affirmationem oppositam, scilicet quod abraham habebat gloriam apud deum

Et hoc probat per auctoritatem scripturae, quam primo apostolus ponit; secundo exponit, ibi ei autem etc.. Dicit ergo primo. Dico abraham sic iustificatum esse quod habet gloriam apud deum, quid enim scriptura dicit? gen. Xv, v. 6: credidit abraham deo promittenti sibi seminis multiplicationem. Eccli. Ii, 6: crede deo, et recuperabit te. Et reputatum est illi, scilicet a deo, ad iustitiam. I mach. Ii, 52: abraham in tentatione inventus est fidelis

Et sic patet quod apud deum, a quo est ei reputatum ad iustitiam quod credidit, gloriam habet. Est autem considerandum quod iustitiam quam deus reputat scriptam expressit non in aliquo exteriori opere, sed in interiori fide cordis, quam solus deus intuetur. Cum autem dicatur triplex esse actus fidei, scilicet credere deum, deo, et in deum, posuit hunc actum qui est credere deo, qui est proprius actus fidei, eius speciem demonstrans. Nam credere in deum, demonstrat ordinem fidei ad finem, qui est per charitatem; nam credere in deum, est credendo in deum ire, quod charitas facit

Et sic sequitur speciem fidei. Credere autem deum, demonstrat fidei materiam, secundum quod est virtus theologica, habens deum pro obiecto. Et ideo hic actus nondum attingit ad speciem fidei, quia si aliquis credat deum esse per aliquas rationes humanas et naturalia signa, nondum dicitur fidem habere, de qua loquimur, sed solum quando ex hac ratione credit quod est a deo dictum, quod designatur per hoc quod dicitur credere deo; et ex hoc fides specificatur, sicut et quilibet cognoscitivus habitus speciem habet ex ratione, per quam assentit in aliquid. Alia enim ratione inclinatur ad assentiendum habens habitum scientiae, scilicet per demonstrationem, et alia ratione habens habitum opinionis, scilicet per syllogismum dialecticum

Deinde cum dicit ei autem qui operatur, etc., exponit praedictam auctoritatem quantum ad hoc quod dicit reputatum est illi ad iustitiam, etc.. Et tangitur in glossa duplex horum verborum expositio. Prima est secundum quod referentur ad finalem mercedem, de qua primo ostenditur qualiter se habeat ad opera, secundo qualiter ad fidem, ibi ei vero qui non etc.. Dicit ergo primo, quod ei, qui operatur, scilicet opera iustitiae, merces, aeternae retributionis, de qua dicitur is. Xl, 10: ecce merces eius cum eo, non reputatur secundum gratiam tantum, sed secundum debitum, secundum illud matth. Xx, 13: nonne ex denario convenisti mecum? sed contra est quod dicitur infra vi, 23: gratia dei vita aeterna. Et infra viii, 18: non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam. Sic igitur illa retributio non fit secundum debitum, sed secundum gratiam. Sed dicendum est quod opera humana possunt considerari dupliciter. Uno modo secundum substantiam operum, et sic non habent aliquid condignum, ut eis merces aeternae gloriae reddatur. Alio modo possunt considerari secundum suum principium, prout scilicet ex impulsu dei aguntur secundum propositum dei praedestinantis; et secundum hoc eis debetur merces praedicta secundum debitum, quia, ut infra viii, 14 dicitur: qui spiritu dei aguntur, hi sunt filii dei; si autem filii, et haeredes

Deinde cum dicit ei vero, etc., ostendit qualiter se habeat merces aeterna ad fidem, dicens ei vero qui non operatur, scilicet exteriora opera, puta quia non habet tempus operandi, sicut patet in baptizato statim mortuo, credenti in eum qui iustificat impium, scilicet in deum, de quo dicitur infra, viii, 18. Deus qui iustificat, reputabitur fides eius, scilicet sola sine operibus exterioribus, ad iustitiam, id est, ut per eam iustus dicatur, et iustitiae praemium accipiat, sicut si opera iustitiae fecisset, secundum illud infra, x, 10 corde creditur ad iustitiam, et hoc secundum propositum gratiae dei, id est, secundum quod deus proponit ex gratia sua homines salvare. Infra viii, 28: his qui secundum propositum vocati sunt sancti. Eph. I, 11: qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae. Alia expositio est ut hoc referatur ad hominis iustificationem. Dicit ergo ei autem qui operatur, id est, si aliquis per opera iustificetur, ipsa iustitia imputaretur quasi merces non secundum gratiam, sed secundum debitum. Infra xi, 6: si autem gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia. Ei vero, qui non operatur, ut scilicet per sua opera iustificetur, credenti autem in eum qui iustificat impium, computabitur haec eius fides ad iustitiam secundum propositum gratiae dei, non quidem ita quod per fidem iustitiam mereatur, sed quia ipsum credere est primus actus iustitiae quam deus in eo operatur. Ex eo enim quod credit in deum iustificantem, iustificationi eius subiicit se, et sic recipit eius effectum. Et haec expositio est litteralis, et secundum intentionem apostoli, qui facit vim in hoc quod in gen. Xv, 6 dictum est reputatum est illi ad iustitiam, quod consuevit dici, quando id, quod minus est ex parte alicuius, reputatur ei gratis, ac si totum fecisset. Et ideo apostolus dicit quod haec reputatio locum non haberet, si iustitia esset ex operibus, sed solum habet locum secundum quod est ex fide

Deinde cum dicit sicut et david, probat conditionalem praemissam ex auctoritate psalmi. Cuius primo praemittit sensum; secundo ponit verba eius, ibi beati quorum; tertio excludit falsum intellectum, ibi beatitudo, etc.. Dicit ergo: sicut et david dicit, id est asserit, beatitudinem hominis esse illius, scilicet, cui deus fert, id est dat, iustitiam; accepto, id est gratis, sine operibus praecedentibus. Tit. Iii, 5: non enim ex operibus iustitiae quae fecimus nos. Beatitudo autem hominis est a deo, secundum illud ps. Xxxix, 5: beatus vir cuius est dominus deus spes eius. Sic igitur manifestum est illum habere gloriam apud deum, qui non ex operibus legis iustificatur, ut dictum est

Deinde cum dicit beati quorum, etc., ponit verba david praedictam sententiam continentia, et dicit eos esse beatos quorum remittuntur peccata

Et sic patet quod non habuerunt prius bona opera ex quibus iustitiam seu beatitudinem consequerentur. Est autem triplex peccatum, scilicet originale, actuale mortale et actuale veniale

Primo ergo quantum ad originale dicit beati quorum remissae sunt iniquitates. Ubi considerandum est quod peccatum originale iniquitas dicitur, quia est carentia originalis iustitiae, per quam secundum aequitatem ratio hominis subiiciebatur deo, inferiores vires rationi, et corpus animae; sed per peccatum originale haec aequitas tollitur, quia postquam ratio desiit esse subiecta deo, inferiores vires rationi rebellant et corpus ab obedientia animae subducitur per corruptionem et mortem. Unde in ps. L, 7: ecce enim in iniquitatibus conceptus sum. Utrobique autem peccatum originale pluraliter significatur. Vel propter plures homines, in quibus multiplicatur originale peccatum, vel potius quia virtute continet in se quodammodo omnia peccata. Huiusmodi autem peccatum originale remitti dicitur, quia transit reatus superveniente gratia, sed remanet actu, remanente fomite sive concupiscentia, quae non tollitur totaliter in hac vita, sed remittitur, sive mitigatur

Secundo, quantum ad actuale mortale, dicit et quorum tecta sunt peccata. Dicuntur autem peccata tegi divino conspectui, inquantum non inspicit ad ea punienda. Ps. Lxxxiv, 3: operuisti omnia peccata eorum

Tertio, quantum ad veniale, dicit beatus vir cui non imputavit dominus peccatum, ut scilicet per peccatum intelligantur peccata venialia, quae, licet levia sint, tamen per multa homo separatur et elongatur a deo. Ii paral. Xxx, 18 s.: dominus bonus propitiabitur cunctis, qui in toto corde requirunt illum, et non imputabitur illis quod minus sancti sunt. Possunt autem et haec tria aliter distingui. Sunt enim in peccato tria, quorum unum est offensa dei, et quantum ad hoc dicit beati quorum remissae sunt iniquitates, secundum quod homo dicitur remittere offensam sibi factam. Is. Xl, 2: dimissa est iniquitas illius. Aliud autem est ipse actus inordinatus culpae, qui non potest non fuisse factus ex quo semel perpetratus est, sed tegitur manu misericordiae divinae, ut quasi pro non facto habeatur

Tertio vero est reatus poenae et quantum ad hoc dicit beatus vir cui non imputavit dominus peccatum, scilicet ad poenam

Deinde cum dicit beatitudo ergo etc., excludit falsum intellectum auctoritatis praedictae. Posset enim iudaeus sic intelligere quod praedicta gratia remissionis peccatorum non fieret nisi circumcisis. Ad hoc ergo excludendum, primo apostolus quaestionem movet dicens beatitudo haec, qua scilicet deus dat iustitiam sine operibus, manet tantum in circumcisione, id est habet locum solum in circumcisis, an etiam in praeputio, id est in gentibus? manifestum est quod in utrisque, secundum illud quod dicit infra x, 10: idem dominus dives in omnes, etc.

Secundo, ibi dicimus enim, ad hoc ostendendum assumit auctoritatem scripturae, quasi dicat, hoc ideo quaero: dicimus enim, etc., quod reputatur fides abrahae ad iustitiam, gen. Xv, 6

Tertio ex hac auctoritate concludit solutionem praemissae quaestionis, sub interrogatione tamen, dicens quomodo ergo reputata est? scilicet fides abrahae ad iustitiam, in circumcisione, id est, quando erat circumcisus, an in praeputio, id est quando erat incircumcisus? et respondet non in circumcisione, sed in praeputio

Et hoc manifestum est ex serie narrationis scripturae. Nam gen. C. Xv, 6 legitur, quod fides reputata est abrahae ad iustitiam, circumcisionem autem accepisse legitur gen. Xvii, 23 s.. Si igitur abraham, adhuc incircumcisus existens iustificatus est per fidem, manifestum est quod iustitia fidei, per quam gratis remittuntur peccata, non est solum in circumcisione, sed etiam in praeputio, id est, in gentilitate.



Lectio 2: Ad Romanos 4,11-15

19
075 (
Rm 4,11-15)

Ostenso quod beatitudo remissionis peccatorum non solum est in circumcisione, sed etiam in praeputio, exemplo abrahae qui tempore praeputii est iustificatus, hic respondet cuidam obiectioni. Posset enim aliquis dicere: si abraham iustificatus est ante circumcisionem, ergo sine causa et frustra circumcisus est. Ad hanc ergo obiectionem excludendam primo proponit, quod circumcisio non erat causa iustitiae, sed signum; secundo ostendit quid ex hoc signo consequatur, ibi ut sit pater, etc.; tertio ostendit modum quo consequatur non his tantum, etc.. Circa primum duo facit

Primo proponit circumcisionem esse signum. Gen. C. Xvii, 11: circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter me et vos

Secundo ostendit cuius rei sit signum, dicens, quod sit signaculum iustitiae fidei, id est quae est per fidem, quae, quidem fides, est in praeputio, id est quam abraham habuit adhuc incircumcisus existens. Dicitur autem signaculum dupliciter. Uno modo quasi expressum signum habens similitudinem rei signatae, secundum illud ezech. Xxviii, 12: tu signaculum similitudinis, etc.. Habet autem circumcisio expressam similitudinem cum fide abrahae, primo quidem, quantum ad rem creditam. Credidit enim multiplicationem sui seminis, et ideo congruenter accepit signum in membro generationis

Secundo, quantum ad effectum huius fidei, quae est remotio culpae, quae signatur per remotionem superfluae pelliculae. Alio modo signaculum dicitur signum aliquid occultans quod revelandum est amicis, sicut patet de sigillo; et secundum hoc dicitur apoc. V, 9: dignus est agnus qui occisus est accipere librum et aperire signacula eius. Claudebatur ergo sub signaculo circumcisionis secretum incarnationis Christi ex semine abrahae. Consequenter ostendit quid consequatur ex dictis. Consequitur enim ex hoc quod abraham in praeputio iustificatus per fidem, postea circumcisionem accepit, ut sit pater non solum circumcisorum, sed etiam credentium in praeputio

Et hoc est quod dicit ut sit pater, id est ex praedictis consequitur, quod abraham sit pater omnium credentium per praeputium, id est qui sunt in statu praeputii. Vel abraham sit pater per praeputium, id est per id quod habuit in praeputio, ut reputetur et illis ad iustitiam, hoc scilicet quod credunt, sicut reputatum est abrahae. Et de hac paternitate dicitur matth. Iii, 9: potens est deus de lapidibus istis, etc.. Et sit pater circumcisionis, id est circumcisorum, qui ex eo originem ducunt. Unde io. Viii, 39: pater noster abraham est

Deinde ostendit per quem modum sit pater etiam incircumcisorum, quia per imitationem

Et hoc est quod dicit ut sit, inquam, pater non his tantum qui sunt in circumcisione, id est qui sunt circumcisi, sed etiam his qui sectantur vestigia fidei patris nostri abrahae, qui est in praeputio, id est, quam abraham habuit adhuc incircumcisus. Io. Viii, 39: si filii abrahae estis, opera eius facite. Et quia hic de circumcisione fit mentio, oportet circa ipsam tria considerare, scilicet quare sit instituta, quam vim habuit et quare sit mutata. Circa primum considerandum quod circumcisio, sicut et aliae legis caeremoniae, est propter duo instituta

Primo quidem propter cultum divinum, ad quem homines secundum huiusmodi caeremonialia disponebantur. Et secundum hoc circumcisio habet triplicem institutionis causam, quarum prima est ad significandum fidem et obedientiam qua abraham se deo subiecit, ut scilicet illi qui circumcisionem acciperent abrahae traditam, fidem et obedientiam ipsius observarent. Dicitur enim hebr. Iv, 11: fide abraham circumcisus est; et ideo facta est circumcisio in membro generationis ad significandum fidem ipsius circa prolem futuram, ut dictum est. Secunda est ad exprimendum in signo corporali id quod spiritualiter erat faciendum, ut scilicet sicut a membro generationis, quod principaliter concupiscentiae deservit, abscindebatur superflua pellicula, ita etiam a corde hominis omnis superflua concupiscentia tolleretur, secundum illud ier. Iv, 4: circumcidimini domino, et auferte praeputium cordium vestrorum, etc.. Tertia est ut per hoc signum populus ille deum colens, ab omnibus aliis populis distingueretur. Et inde est quod mandavit dominus circumcidi filios israel, qui inter alias nationes erant habitaturi, qui prius in deserto solitarii manentes circumcisi non erant. Alia autem ratio circumcisionis et omnium caeremonialium accipitur per comparationem ad Christum, ad quem comparatur, sicut figura ad veritatem et membra ad corpus, secundum illud col. Ii, 17: quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi. Sic igitur per circumcisionem corporalem significatur circumcisio spiritualis fienda per Christum

Primo quidem in animam, quantum per ipsum peccatorum reatus et concupiscentiae praescinduntur. Col. Ii, 11: in quo, Christo, circumcisi estis circumcisione non manufacta, in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione domini nostri iesu Christi

Secundo vero quantum ad corpus, quando scilicet etiam in resurrectione ab electorum corporibus omnis passibilitas et mortalitas auferetur; et ideo circumcisio fiebat octavo die, quia significat octavam aetatem resurgentium: nam septima est quiescentium in Christo. Sex autem aetates sunt quibus saeculum currit. Unde et circumcisio facta legitur cultellis petrinis ios. V, 2 et ex. Iv, 25, ad significandum quod spiritualis circumcisio fienda erat per petram, qui est Christus, ut dicitur i cor. X, 4. Non tamen hoc generaliter observabatur, quod necesse esset circumcisionem fieri cum petra. Circa secundum vero est sciendum, quod sicut hic glossa dicit, et est bedae, idem salutare curationis auxilium circumcisio in lege contra originalis peccati vulnus praebebat, quod baptismus agere tempore revelatae gratiae consuevit. Ex quo patet quod virtus circumcisionis se extendebat ad deletionem originalis peccati. Quidam tamen dicunt quod gratia in circumcisione non conferebatur: non enim potest esse dei gratia sine iustitia. Argumentatur autem apost. Gal. Ii, 21: si iustitia est per legem, ergo Christus gratis mortuus est, id est sine causa. Et eodem modo argumentari possumus: si ex circumcisione est gratia iustificans, Christus gratis mortuus est; sed hoc non potest esse, nam remissio peccati numquam fit sine gratia. Tit. Iii, 7: iustificati igitur gratia ipsius, etc.. Et ideo alii dicunt quod in circumcisione dabatur gratia, quantum ad effectus privativos, scilicet remotionis culpae, non autem quantum ad effectus positivos, puta operationem iustitiae. Sed hoc etiam conveniens non videtur; effectus enim positivi alicuius formae ordine naturae praecedunt effectus privativos. Non enim lumen pellit tenebras nisi per hoc quod illuminat. Et ita gratia per hoc culpam pellit, quod iustificat. Remoto autem priori, removetur posterius. Et ideo melius dicendum est quod circumcisio ex ipso opere operato non habebat virtutem effectivam, neque quantum ad remotionem culpae, neque quantum ad operationem iustitiae: sed erat solum iustitiae signum, ut hic apostolus dicit, sed per fidem Christi, cuius circumcisio signum erat, auferebatur peccatum originale et conferebatur auxilium gratiae ad recte agendum. Circa tertium vero manifestum est iam ex dictis, quare oportuit circumcisionem mutari. Nam circumcisio erat signum futuri. Non autem idem signum convenit praesenti, sive praeterito et futuro: et ideo baptismus est signum praesentis gratiae qui copiosiorem et utiliorem effectum habet gratiae, quia quanto agens est propinquius et praesentius, tanto efficacius operatur

Deinde, cum dicit non enim per legem, etc., ostendit propositum, scilicet quod circumcisio sive quodcumque opus legis non iustificet ex divina promissione. Et circa hoc duo facit

Primo proponit quod intendit; secundo probat propositum, ibi si enim qui ex lege, etc.. Supponit ergo apostolus, primo, ex auctoritate genes. Promissionem factam abrahae et semini eius, ut haeres esset mundi, id est, ut omnes gentes mundi in ipso benedicerentur, secundum illud gen. Xii, 3: in te benedicentur, etc.. Dicit autem ac semini eius; quia huiusmodi promissio et si in ipso non est completa, complenda tamen erat in semine eius. Dicitur enim gen. Xxii, 18: benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae. Hoc autem semen principaliter intelligitur Christus, secundum illud gal. Iii, 16: abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. Non dicit, in seminibus, quasi in multis: sed in semine, quasi in uno, etc.. Quia scilicet in uno in quo completur, ostenditur, ut sit haeres mundi, secundum illud ps. Ii, 8: postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Secundario autem completur in illis, qui per gratiam Christi sunt spiritualiter semen abrahae. Infra ix, 8: qui filii sunt promissionis aestimantur in semine. Qui etiam per Christum sunt haeredes mundi, inquantum omnia in gloria electorum cedunt. I cor. Iii, 22: omnia vestra sunt, etc.. Circa hanc promissionem unum negat, et unum asserit. Negat huiusmodi promissionem esse factam per legem. Quod quidem non dicitur propter ipsam promissionem, quia tempore promissionis lex data non erat, sed propter promissionis impletionem, ut sit sensus, quod talis promissio facta erat abrahae, non quasi implenda per legem, quia, ut dicitur hebr. C. Vii, 19: nihil ad perfectum adduxit lex. Aliud autem astruit, quod scilicet huiusmodi promissio sit implenda per iustitiam fidei, quia, sancti per fidem vicerunt regna hebr. Xi, 33

Deinde cum dicit si enim, etc., ostendit propositum. Et primo quantum ad hoc, quod promissio non sit implenda per legem; secundo quantum ad hoc, quod sit implenda per iustitiam fidei, ibi ideo ex fide, etc.. Circa primum ponit talem rationem: si promissio facta abrahae esset implenda per legem, fides abrahae credentis promissioni, esset inanis, quia promissio ei facta aboleretur; sed hoc est inconveniens, ergo et primum. Circa hoc duo facit

Primo proponit conditionalem; secundo probat eam, ibi lex enim, etc.. Destructio autem consequentis est manifesta. Dicit ergo primo quod promissio non est facta per legem. Si enim qui ex lege sunt, hi sunt haeredes, id est, si ad hoc quod aliqui haereditatem promissam participent, requiritur quod ex legis observantia hoc consequantur, exinanita est fides, id est, vacua facta est fides qua abraham credidit deo promittenti, ut dicitur genesis xv, 6

Et hoc est inconveniens, secundum quod dicitur i cor. Xv, v. 14: si Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, etc.. Et quare sit inanis, ostendit subdens abolita, id est cassata, est promissio, quia non consequitur suum effectum. Contra id quod dicitur hebr. Xi, 11: fidelem credidit eum esse qui repromiserat, et hic infra in praesenti cap. Dicitur: quaecumque promisit deus, potens est, etc.

Deinde cum dicit lex enim, probat conditionalem praemissam per effectum sive eventum legis. Et primo proponit legis effectum sive eventum; secundo, probat, ibi ubi enim non est lex, etc.. Probat autem conditionalem sic: si aliqua promissio sit implenda per id quod impletionem promissionis impedit, talis promissio aboletur et fides credentis exinanitur; sed lex impedit consecutionem haereditatis, lex enim iram operatur: ergo si per legem sit adimplenda promissio, exinanita est fides, abolita est promissio. Dicitur autem lex operari iram, id est vindictam, quia per legem facti sunt homines digni dei vindicta. Iv reg. Xxii, 13: magna ira domini succensa est contra nos, quia non audierunt patres nostri verba libri huius, scilicet legis, etc.. Posset autem aliquis intelligere quod lex iram operatur quantum ad caeremonialia tempore gratiae observata, secundum illud gal. V, 2: si circumcidamini, Christus nihil vobis proderit. Sed quod hic dicitur, intelligendum est etiam quantum ad moralia, non quidem quod legis praecepta moralia praecipiant aliquid, quod qui observant dignos ira dei efficiat, sed occasionaliter, quia praecipit et gratiam adimplendi non praebet, secundum illud ii cor. Iii, 6: littera occidit, spiritus autem vivificat, quia scilicet interius adiuvat infirmitatem nostram, ut dicitur infra viii, 26

Deinde cum dicit ubi enim non est lex, etc., ostendit qualiter iram operatur, dicens ubi non est lex, non est praevaricatio, quia et si aliquis, lege non data, peccare possit contra id quod naturaliter iustum est faciendo, non tamen praevaricator dicitur, nisi legem transgrediens. Ps. Cxviii, 158: vidi praevaricantes et tabescebam, etc.. Et tamen omnis peccator potest dici praevaricator, inquantum legem naturalem transgreditur. Ps. Cxviii, 119: praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae. Gravius est tamen transgredi simul legem naturae et legem scriptam, quam solam legem naturae. Et ideo lege data sine gratia adiuvante, praevaricatio crevit, et maiorem iram promeruit.




Thomae Aq. ad Rm 17