Thomae Aq. ad Rm 20

Lectio 3: Ad Romanos 4,16-25

20
075 (
Rm 4,16-25)

Ostenso quod promissio facta abrahae et semini eius non sit implenda per legem, hic ostendit quod sit implenda per fidem. Et circa hoc tria facit

Primo ostendit per quid sit huiusmodi promissio adimplenda; secundo ostendit in quibus sit adimplenda, ibi omni semini, etc.; tertio a quo sit implenda, ibi qui vivificat mortuos, etc.

Primo ergo concludit propositum quasi ex divisione. Videtur enim necessarium esse quod promissio adimpleatur vel per fidem, vel per legem: non autem per legem, quia promissio aboleretur, unde concludit ideo ex fide, scilicet consequimur promissionem, ut haeredes simus mundi. Io. V, 4: haec est victoria quae vincit mundum, etc.

Et hoc confirmat per contrarium medium ei quod supra assumpserat. Dictum est enim quod si iustitia ex lege esset, promissio aboleretur; sed si sit ex fide, remanet firma promissio propter virtutem divinae gratiae iustificantis hominem per fidem

Et hoc est quod dicit ut promissio dei sit firma, non quidem per operationes hominum quae possunt deficere, sed secundum gratiam quae infallibilis est. Ii cor. Xii, 9: sufficit tibi gratia mea, etc.. Ii cor. I, 20: quotquot sunt promissiones, in illo, scilicet Christo, sunt, id est, veritatem habent

Deinde cum dicit omni semini, etc., ostendit in quibus impleatur praedicta promissio. Et primo proponit quod intendit, et dicit quod praedicta promissio sic implenda per fidem, est firma per gratiam. Omni semini, id est, omni homini qui fuerit qualitercumque semen abrahae. Eccli. Xliv, 11 s.: cum semine eorum permanent bona, haereditas sancta nepotes eorum

Secundo, ibi non ei, etc., exponit quod dixerat omni semini. Est enim quoddam semen carnale, secundum illud io. Viii, 33: semen abrahae sumus. Est aliud semen spirituale, secundum illud matth. Iii, 9: potens est deus de lapidibus his, id est de gentibus, suscitare filios abrahae; solum autem semen abrahae carnale legem servavit, sed fidem eius etiam imitatur semen spirituale

Et sic, si per solam legem esset promissio, non impleretur in omni semine sed solum in carnali. Quia vero impletur per fidem quae est omnibus communis, planum est, quod impletur in omni semine

Tertio, ibi qui est pater, etc., probat quod supposuerat, scilicet quod semen abrahae sit non solum quod est ex lege sed etiam quod est ex fide, per auctoritatem scripturae, cuius, primo, ponit sensum, dicens, qui, scilicet abraham, est pater omnium nostrum, id est, omnium credentium, sive iudaeorum, sive gentilium. Supra, eodem: ut sit pater omnium credentium. Is. Li, 2: attendite ad abraham patrem vestrum

Secundo inducit auctoritatem, dicens sicut scriptum est, gen. Xvii, 4, quia patrem multarum gentium posui te. Littera alia habet, constitui te, quod sensum non variat. Eccli. Xliv, 20: abraham magnus pater multitudinis gentium

Tertio, ibi ante deum, etc., exponit quod dixerat. Sic enim dictum est posui te quasi iam esset impletum quod longe postea erat implendum: sed quae sunt futura in seipsis, in dei providentia sunt praesentia, secundum illud eccli. Xxiii, 29: domino deo nostro, antequam crearentur, omnia sunt agnita, sic et post perfectum respicit omnia. Et ideo apostolus dicit quod hoc quod dictum est, posui te, intelligendum est ante deum, id est, in eius praesentia, cui credidisti. Crediderat enim abraham deo futura praenuncianti, ac si videret praesentia, quia, ut dicitur hebr. Xi, 1: fides est sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium

Deinde cum dicit qui vivificat mortuos, etc., ostendit a quo sit implenda huiusmodi promissio, dicens qui, scilicet deus, vivificat mortuos, id est, iudaeos, qui erant mortui in peccatis, contra legem agentes, vivificat per fidem et gratiam, ut promissionem abrahae consequantur. Io. V, 21: sicut pater suscitat mortuos et vivificat, etc.. Et vocat ea quae non sunt, id est, gentiles vocat, scilicet ad gratiam, tamquam ea quae sunt, id est, tamquam iudaeos. Infra c. Ix, 25: vocabo non plebem meam, etc.. Significat autem gentiles per ea quae non sunt, quia erant omnino alienati a deo. Sicut i cor. Xiii, 2 dicitur: si charitatem non habuero, nihil sum

Et sic per huiusmodi vocationem implebitur promissio abrahae etiam in gentilibus. Vel quod dicit et vocat ea quae non sunt, non intelligitur de vocatione temporali, sed de vocatione praedestinationis aeternae, quia vocantur et eliguntur etiam qui non sunt ac si essent. Eph. I, 4: eligit nos in ipso ante mundi constitutionem. Et de hac vocatione dicitur infra ix, 12: non ex operibus, sed ex vocante dictum est, quia maior serviet minori. Vel, vocationem hic dicit simplicem dei notitiam vel cognitionem, qua cognoscit futura, quae non sunt in actu sicut praesentia

Et hoc modo vocatio in ps. Cxlvii, 4 accipitur, cum dicitur: qui numerat multitudinem stellarum, etc.. Et secundum hunc sensum quod hic dicitur, inducitur propter id quod supra dictum est ante deum cui credidisti. Duo enim videbantur obstare ei quod dictum est patrem multarum gentium posui te. Quorum unum erat, quia ipse idem abraham erat quasi emortuus prae senectute, ut infra dicetur. Et contra hoc dicit qui vivificat mortuos. Aliud autem est, quia illae multae gentes nondum erant. Et contra hoc subdit et vocat ea quae non sunt tamquam ea quae sunt

Deinde cum dicit qui contra spem, commendat fidem abrahae. Et primo ostendit magnitudinem fidei eius; secundo, efficaciam vel fructum eius, ibi ideo et reputatum est, etc.. Circa primum duo facit

Primo ostendit magnitudinem fidei abrahae quantum ad promissionem seminis multiplicandi; secundo, quantum ad repromissionem seminis exaltandi, ibi in repromissione, etc.. Circa primum duo facit

Primo ostendit fidem eius fuisse magnam; secundo ostendit eam fuisse firmam, ibi et non infirmatus est in fide, etc.. Circa primum duo facit

Primo proponit magnitudinem fidei abrahae, dicens qui, scilicet abraham, in hanc spem credidit, ut fieret pater multarum gentium, sed contra aliam spem. Circa quod considerandum est quod spes importat certam expectationem boni futuri, quae quidem certitudo est quandoque ex causa humana sive naturali, secundum illud i cor. Ix, 10: debet in spe qui arat, arare. Quandoque vero certitudo expectantis est ex causa divina, secundum illud ps. Xxx, 2: in te, domine, speravi, etc.. Hoc ergo bonum, quod abraham fieret pater multarum gentium, certitudinem habebat ex parte dei promittentis, sed contrarium apparebat ex causa naturali sive humana. Ideo dicit qui contra spem, causae naturalis vel humanae, credidit in spem, scilicet divinae promissionis. Quam quidem secundo ponit dicens secundum quod dictum est ei, scilicet gen. Xxii, 17: sic erit semen tuum sicut stellae caeli et sicut arena maris. Utrumque autem horum inducitur propter similitudinem innumerabilis multitudinis. Nam, quantum ad stellas, dicitur deut. I, 10: dominus deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellae caeli

Quantum ad arenam, dicitur iii reg. Iv, 20: iuda et israel innumerabiles sicut arena maris sunt. Potest tamen aliqua differentia inter utrumque attendi, ut stellis comparentur iusti, qui fuerunt ex semine abrahae, dan. Xii, 3: qui ad iustitiam erudiunt plurimos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. Arenae autem comparantur peccatores, quia fluctibus mundi quasi cuiusdam maris opprimuntur, ier. V, v. 22: posui arenam terminum maris

Deinde cum dicit et non infirmatus est, ostendit firmitatem abrahae, quam primo proponit dicens et non infirmatus est. Sicut enim temperantia ostenditur non esse infirma, quae magnis concupiscibilibus non vincitur, ita fides ostenditur non esse infirma, sed fortis quae a magnis difficultatibus non superatur. I petr. V, 9: cui resistite fortes in fide

Secundo, ibi nec consideravit, etc., ponit difficultates ex quibus ostenditur fides eius non fuisse infirma. Et primo quidem ex parte ipsius abrahae, cum dicit non consideravit, scilicet ad discernendum promissionem, corpus suum emortuum, scilicet quia iam mortificata erat in eo vis generativa propter senectutem, unde dicit cum iam fere centum annorum esset. Abrahae enim centenario existenti natus est isaac, ut habetur gen. Xxi, 5. Per annum autem ante fuerat sibi filius promissus, secundum illud gen. Xviii, 10: revertens veniam ad te tempore isto, et erit sarae filius. Sed videtur quod non fuit corpus eius emortuum quantum ad vim generativam, quia etiam post mortem sarae duxit cethuram uxorem, quae genuit ei filios, ut dicitur gen. Xxv, 1. Dicunt ergo quidam quod mortua erat in eo vis generativa quantum ad hoc, quod ex muliere antiqua generaret, non quantum ad hoc quod generaret filium ex iuvencula. Solent enim senes ex iuvenculis mulieribus prolem gignere, non autem ex antiquis, quae sunt minus aptae ad concipiendum. Sed melius dicendum videtur quod abrahae miraculose restituta erat vis generandi et quantum ad saram et quantum ad omnes mulieres

Secundo ponit difficultatem ex parte uxoris, cum dicit et emortuam vulvam sarae, scilicet non consideravit ut discrederet. Dicit autem emortuam quantum ad actum generandi, tum propter sterilitatem, tum propter senectutem. Iam enim desierant ei fieri muliebria, ut dicitur gen. Xviii, 11. Et ideo is. Li, 2 ubi dicitur: attendite ad abraham patrem vestrum et ad saram quae vos peperit, ut ostenderet utriusque mortificationem et frigiditatem, praemisit dicens: attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci de qua praecisi estis

Deinde cum dicit in repromissione etiam dei, etc., commendat fidem abrahae quantum ad iteratam promissionem de seminis exaltatione. Et primo ponit fidei firmitatem; secundo, firmitatis causam, ibi dans gloriam deo. Dicit ergo primo in repromissione etiam dei, id est, in iterata eius promissione, vel de seminis multitudine quam promisit, primo quidem gen. Xv, 5, dicens: suspice caelum et numera stellas si potes, et infra c. Xvii, 4: eris pater multarum gentium, et iterum infra xxii, 17: multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli. Vel intelligendum est in repromissione dei, id est, in iterata promissione de exaltatione seminis eius, quia cum dixisset: multiplicabo semen tuum, statim subdit: possidebit semen tuum portas inimicorum tuorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae. In hac quidem dei promissione non haesitavit, id est, non dubitavit diffidentia, scilicet, quod diffideret de veritate divinae repromissionis. Iac. I, 6: qui haesitat similis est fluctui maris, etc.. Sed confortatus est fide, id est, fortiter fidei adhaesit. I petr. Ult.: cui resistite fortes in fide. Consequenter cum dicit dans gloriam deo, assignat rationem firmitatis fidei eius dicens: confortatus est, inquam, fide, dans gloriam deo, in quantum scilicet consideravit omnipotentiam eius. Ps. Cxlvi, 5: magna virtus eius, etc.. Unde et hic subditur plenissime sciens quia quaecumque promisit deus, potens est et facere. Sap. Xii, 18: subest tibi enim cum volueris posse. Ex quo patet quod quicumque non est firmus in fide dei, quantum est in se divinae gloriae derogat vel quantum ad eius veritatem, vel quantum ad eius potentiam

Deinde cum dicit et reputatum est ei, commendat fidem abrahae quantum ad eius effectum. Et primo ponit effectum quem in ipso habuit, dicens: ideo, scilicet quia abraham tam perfecte hoc ipsum credidit, reputatum est illi ad iustitiam. Mach. Ii, 52: et reputatum est ei ad iustitiam

Secundo ostendit effectum, quem fides eius habet etiam in aliis. Et circa hoc tria facit

Primo ponit similitudinem effectus, dicens non autem scriptum est tantum propter ipsum, quia reputatum est illi ad iustitiam, ut scilicet reputemus quod soli abrahae fides ad iustitiam reputata sit, sed, scriptum est, propter nos, quibus reputabitur, scilicet fides, ad iustitiam. Infra xv, 4: quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Sic ergo scriptum est propter eum ut sit nobis in exemplum, et propter nos ut sit nobis in iustificationis spem

Secundo, ibi credentibus in eum, ostendit similitudinem fidei. Reputata est enim ad iustitiam fides abrahae credenti, quod corpus suum emortuum, et emortua vulva sarae posset vivificari ad filiorum procreationem. Reputabitur, et nobis, credentibus in eum, qui suscitavit dominum nostrum iesum Christum a mortuis: et in deum patrem, cui ipse dicit in ps. Xl, v. 11: tu autem, domine, miserere mei et resuscita me. Et quia eadem est virtus patris et filii, ipse etiam in propria virtute surrexit. Quod autem haec fides iustificet, habetur infra x, 9: si confitearis in ore tuo dominum iesum, et in corde tuo credideris quod deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris

Tertio, ibi qui traditus est, etc., assignat causam quare fides resurrectionis Christi iustificet, dicens qui, scilicet Christus, traditus est, scilicet in mortem, a deo patre, infra viii, 31: proprio filio suo non pepercit deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum; et a seipso, eph. V, 25: tradidit semetipsum pro nobis; et a iuda, io. Xix, v. 11: qui me tradidit tibi maius peccatum habet; et a iudaeis, matth. Xx, 19: tradent eum gentibus ad illudendum. Et resurrexit propter iustificationem nostram, id est, ut nos resurgendo iustificaret. Infra vi, 4: quomodo Christus resurrexit a mortuis per gloriam patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Et quod propter delicta nostra sit traditus in mortem, manifestum videtur ex hoc quod sua morte meruit nobis deletionem peccatorum, sed resurgendo non meruit, quia in statu resurrectionis non fuit viator, sed comprehensor. Et ideo dicendum est quod mors Christi fuit nobis salutaris, non solum per modum meriti sed etiam per modum cuiusdam efficientiae. Cum enim humanitas Christi esset quodammodo instrumentum divinitatis eius, ut damascenus dicit, omnes passiones et actiones humanitatis Christi fuerunt nobis salutiferae, utpote ex virtute divinitatis provenientes. Sed quia effectus habet aliqualiter similitudinem causae, mortem Christi, qua extincta est in eo mortalis vita, dicit esse causam extinctionis peccatorum nostrorum: resurrectionem autem eius qua redit ad novam vitam gloriae, dicit esse causam iustificationis nostrae, per quam redimus ad novitatem iustitiae.




CAPUT 5

Lectio 1: Ad Romanos 5,1-5

21
075 (
Rm 5,1-5)

Postquam apostolus ostendit necessitatem gratiae Christi, quia sine ea nec cognitio veritatis gentibus, nec circumcisio et lex iudaeis profuerunt ad salutem, hic incipit commendare virtutem gratiae. Et circa hoc duo facit

Primo ostendit quae bona per gratiam consequamur; secundo, a quibus malis per eam liberemur, ibi propterea sicut per unum hominem, etc.. Circa primum duo facit

Primo proponit modum perveniendi, seu viam qua venimus ad gratiam; secundo ostendit bona quae per gratiam consequimur, ibi et gloriamur in spe gloriae, etc.. Circa primum duo facit

Primo exhortatur ad debitum gratiae usum; secundo ostendit nobis gratiae aditum, ibi per quem accessum, etc.. Dicit ergo primo. Dictum est quod fides reputabitur omnibus ad iustitiam credentibus resurrectionem Christi, quae est causa nostrae iustificationis. Iustificati igitur ex fide, inquantum scilicet per fidem resurrectionis effectum eius participamus, habeamus pacem ad deum, scilicet subiiciendo nos et obediendo ei. Iob xxii, 21: acquiesce igitur ei et habeto pacem. Iob ix, 4: quis restitit ei, et pacem habuit? et hoc per iesum Christum dominum nostrum, qui nos ad istam pacem perduxit. Eph. Ii, 14: ipse est pax nostra. Unde subdit per quem, Christum accessum habemus, scilicet tamquam per mediatorem. Tim. Ii, 5: mediator dei et hominum, etc.. Eph. Ii, 18: per ipsum accessum habemus ambo in uno spiritu ad patrem. Accessum, inquam, in gratiam istam, id est, in statum gratiae. Io. I, 17: gratia et veritas per iesum Christum facta est. In qua, id est, per quam gratiam, non solum resurreximus a peccatis, sed etiam stamus, fixi et erecti per affectum in caelestibus. Ps. Cxx, 21: stantes erant pedes nostri. Et iterum: nos autem surreximus, et erecti sumus

Et hoc per fidem, per quam, scilicet, gratiam consequamur, non quia fides praecedat gratiam, cum potius per gratiam sit fides. Eph. Ii, 8: gratia estis salvati per fidem, scilicet, quia primus effectus gratiae in nobis est fides

Deinde cum dicit gloriamur in spe gloriae, etc. Ostendit quae bona nobis per gratiam provenerunt

Primo dicit quod per gratiam habemus gloriam spei; secundo, quod per gratiam habemus gloriam dei, ibi non solum autem, etc.. Circa primum tria facit

Primo ostendit magnitudinem spei, in qua gloriamur; secundo, eius vehementiam, ibi non solum autem, etc.

Tertio, eius firmitatem, ibi spes autem non confundit, etc.. Magnitudo autem spei consideratur ex magnitudine rei speratae, quam ponit dicens et gloriamur in spe gloriae filiorum dei, id est ex hoc quod speramus nos adepturos gloriam filiorum dei. Per gratiam enim Christi adepti sumus spiritum adoptionis filiorum dei, ut dicitur infra c. Viii, 15, et sap. V, 5: ecce quomodo computati sunt inter filios dei. Filiis autem debetur haereditas patris, infra viii, 17: si autem filii et haeredes. Haec autem haereditas est gloria quam deus habet in seipso. Iob xl, v. 4: si habes brachium ut deus, etc.. Et huiusmodi spes indita est nobis per Christum. I petr. I, 3 s.: regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem iesu Christi ex mortuis in haereditatem incorruptibilem, etc.. Et haec gloria, quae in futuro in nobis complebitur, interim nunc in nobis inchoatur per spem. Infra viii, 24: spe salvi facti sumus. Ps. V, 12: gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum

Deinde cum dicit non solum autem, etc., ostendit vehementiam huius spei. Qui enim vehementer aliquid sperat, libenter sustinet propter illud etiam difficilia et amara, sicut infirmus si vehementer sperat sanitatem, libenter bibit potionem amaram ut sanetur per ipsam. Signum ergo vehementis spei quam habemus propter Christum est quod non solum gloriamur ex spe futurae gloriae, sed etiam de malis quae pro ipsa patimur, unde dicit non solum autem gloriamur, scilicet in spe gloriae, sed etiam gloriamur in tribulationibus, per quas ad gloriam pervenimus. Act. Xiv, 21: per multas tribulationes oportet nos introire in regnum caelorum. Iac. I, 2: omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis. Et causam ostendit consequenter, dicens scientes, etc.. Ubi quatuor per ordinem ponit, quorum primum est tribulatio, de qua dicitur quod tribulatio patientiam operatur; non quidem sic quod tribulatio sit eius causa effectiva, sed quia tribulatio est materia et occasio exercendi patientiae actum. Infra xii, 12: in tribulatione patientes

Secundo ponit patientiae effectum, cum dicit patientia probationem. Eccli. Ii, 5: in igne probatur aurum et argentum: homines vero receptibiles in camino humiliationis. Manifestum est enim quod detrimentum alicuius rei de facili sustinemus, propter rem quam magis amamus. Unde si aliquis in rebus corporalibus et temporalibus patienter sustinet propter bona consequenda aeterna, sufficienter ex hoc probatur quod talis plus amet bona aeterna quam temporalia. Sed contra id quod hic dicitur est illud iac. I, 3: probatio fidei vestrae patientiam operatur. Dicendum est autem quod probatio dupliciter potest intelligi. Uno modo secundum quod est in probato, et sic probatio est ipsa tribulatio per quam homo probatur. Unde idem est dictu quod tribulatio patientiam operatur, et quod tribulatio probat patientiam. Alio modo accipitur probatio pro probatum esse. Et ita accipitur hic quod patientia probationem operatur, quia ex hoc quod homo patienter tribulationem sustinet, redditur iam probatus

Tertio, subdit tertium, dicens probatio vero spem, scilicet operatur, quia scilicet, per hoc quod aliquis iam probatus est, potest de eo spes haberi et ab ipso et ab aliis quod ad haereditatem dei admittatur. Sap. Iii, 5: deus probavit illos et invenit illos dignos se. Sic igitur de primo ad ultimum patet, quod tribulatio viam parat ad spem. Unde si aliquis vehementer gloriatur de spe, consequens est, ut de ipsis tribulationibus glorietur

Deinde cum dicit spes autem non confundit, ostendit huiusmodi spei firmitatem. Et primo ponit eam, dicens spes autem, scilicet haec qua speramus gloriam filiorum dei, non confundit, id est, non deficit, nisi homo ei deficiat. Ille enim dicitur a spe sua confundi, qui deficit ab eo quod sperat, ps. Xxx, 2: in te, domine, speravi, non confundar in aeternum. Eccle. Ii, 11: nullus speravit in domino, et confusus est

Secundo, ibi quia charitas dei, etc., ponit certitudinis spei duplex argumentum, quorum primum est ex dono spiritus sancti, secundum ex morte Christi, ibi ut quid enim Christus, etc.. Dicit ergo primo: ex hoc possumus scire quod spes non confundit quia charitas dei diffusa est in cordibus nostris, per spiritum sanctum qui datus est nobis. Charitas dei autem dupliciter accipi potest. Uno modo pro charitate qua diligit nos deus, ier. Xxxi, 3: charitate perpetua dilexi te, alio modo potest dici charitas dei, qua nos deum diligimus, infra viii, 38 s.: certus sum quod neque mors neque vita separabit nos a charitate dei. Utraque autem charitas dei in cordibus nostris diffunditur per spiritum sanctum qui datus est nobis. Spiritum enim sanctum, qui est amor patris et filii, dari nobis, est nos adduci ad participationem amoris, qui est spiritus sanctus, a qua quidem participatione efficimur dei amatores

Et hoc quod ipsum amamus, signum est, quod ipse nos amet. Prov. Viii, 17: ego diligentes me diligo. Non quasi nos primo dilexerimus deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, ut dicitur i io. Iv, 10. Dicitur autem charitas, qua nos diligit, in cordibus nostris diffusa esse, quia est in cordibus nostris patenter ostensa per donum sancti spiritus nobis impressum. Io. Iii, v. 24: in hoc scimus, quoniam manet in nobis deus, etc.. Charitas autem qua nos deum diligimus, dicitur in cordibus nostris diffusa, id est quia ad omnes mores et actus animae perficiendos se extendit; nam, ut dicitur i cor. Xiii, 4: charitas patiens est, benigna est, etc.. Ex utroque autem intellectu horum verborum concluditur, quod spes non confundit. Si enim accipiatur charitas dei qua nos diligit deus, manifestum est quod his quos diligit seipsum non negabit. Deut. Xxxiii, 3: dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt. Similiter etiam si charitas dei accipiatur qua nos deum diligimus, manifestum est, quod se diligentibus bona aeterna praeparavit. Io. Xiv, 21: si quis diligit me, diligetur a patre meo, etc..



Lectio 2: Ad Romanos 5,5-11

22
075 (
Rm 5,5-11)

Postquam apostolus ostendit firmitatem spei per donum spiritus sancti, hic ostendit idem per mortem Christi. Et primo proponit quaestionem; secundo ostendit difficultatem, ibi vix enim pro iusto, etc.; tertio determinat quaestionis veritatem, ibi commendat autem suam charitatem, etc.. Dicit ergo primo. Dictum est quod spes non confundit, quod quidem apparet hoc consideranti ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus, scilicet infirmitate peccati. Ps. Vi, 3: miserere mei, domine, quoniam infirmus sum. Nam sicut per corporalem infirmitatem dissolvitur humorum debita harmonia, ita etiam per peccatum debitus ordo affectionum excluditur. Cum ergo adhuc infirmi essemus, Christus mortuus est pro impiis. I petr. C. Iii, 18: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis

Et hoc secundum tempus, id est ut certo tempore in morte moraretur, die scilicet tertia surrecturus. Matth. Xii, 40: sicut fuit iona in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit filius hominis in corde terrae. Hoc ergo magnum est, si consideremus quis mortuus sit. Magnum etiam est si consideremus pro quibus est mortuus. Non potest autem esse tam magnum quid, nisi fiat propter aliquem certum fructum, secundum illud ps. Xxix, 10: quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? quasi dicat: nulla, si non sequatur humani generis salus

Deinde cum dicit vix enim pro iusto, etc., ostendit praedictae quaestionis difficultatem ex parte eorum, pro quibus Christus mortuus est, scilicet pro impiis, dicens vix enim quis, id est, aliquis, moritur pro homine iusto liberando; quin immo, ut dicitur is. Lvii, 1: iustus perit et non est qui recogitet in corde suo, etc.. Ideo dico vix moritur, nam forsitan quis, id est aliquis rarus ex zelo virtutis, audeat mori pro bono homine. Rarum enim est propter hoc quod est maximum, ut enim dicitur io. Xv, 13: maiorem hac dilectionem nemo habet, etc.. Illud autem quod Christus fecit, ut quis moriatur pro impiis et iniustis, nunquam invenitur. Et ideo merito admirandum est, quare Christus hoc fecerit. Potest autem et aliter legi, ut pro iusto intelligamus aliquem in virtute exercitatum; per bonum autem, hominem innocentem. Et quamvis secundum hoc iustus sit praestantior bono, tamen pro iusto vix aliquis moritur. Cuius ratio est, quia innocens, qui per bonum intelligitur, magis miserandus videtur propter defectum aetatis vel alicuius huiusmodi. Iustus autem, quia perfectus est et absque defectu, non habet in se misericordiae malitiam. Quod ergo aliquis moriatur pro innocente, potest ex compassione misericordiae provenire; sed quod aliquis moriatur pro iusto, provenit ex zelo virtutis, qui in paucioribus invenitur quam misericordiae passio

Deinde cum dicit commendat autem, etc., respondet praemissae quaestioni. Et primo ponit responsionem; secundo ex hoc arguit ad propositum, ibi multo ergo magis, etc.; tertio ostendit necessitatem consequentiae, ibi si enim cum inimici, etc.. Dicit ergo primo. Quaesitum est quare Christus pro impiis mortuus est; et ad hoc est responsio, quia per hoc deus suam charitatem commendat in nobis, id est per hoc ostendit se nos maxime diligere, quoniam si cum adhuc peccatores essemus, Christus mortuus est pro nobis, et hoc secundum tempus, sicut supra expositum est. Ipsa autem mors Christi pro nobis charitatem ostendit dei, quia dedit filium suum, ut pro nobis satisfaciens moreretur. Io. C. Iii, 16: sic deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret, etc.. Et ita sicut charitas dei patris ad nos ostenditur per hoc quod spiritum suum dedit nobis, ut supra dictum est, ita et per hoc quod dedit filium suum, ut hic dicitur. Sed in hoc quod dicit commendat, immensitatem quamdam divinae charitatis assignat, quae quidem ostenditur, tum ex ipso facto, quia scilicet dedit filium suum, ut moreretur pro nobis, tum ex parte nostrae conditionis, quia hoc non fecit provocatus nostris meritis, cum adhuc peccatores essemus. Eph. Ii, 4 s.: deus qui dives est in misericordia propter nimiam charitatem qua dilexit nos, cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo, etc.. Consequenter cum dixit multo ergo magis, etc., concludit propositum ex praemissis, dicens: si Christus pro nobis mortuus est, cum adhuc peccatores essemus, multo magis vivificati nunc in sanguine ipsius, sicut supra iii, 25 habitum est, quem proposuit deus propitiatorem per fidem, per sanguinem ipsius, salvi erimus ab ira, id est a vindicta damnationis aeternae, quam propter peccata homines incurrunt. Matth. Iii, 7: genimina viperarum, quis demonstravit, etc.

Deinde cum dicit si enim cum inimici, etc., ostendit necessitatem praedictae consequentiae, quae procedit a minori ad maius affirmando. Et est ibi observanda duplex comparatio minoris ad maius: una quidem ex parte nostra, alia ex parte Christi. Ex parte quidem nostra comparat inimicos reconciliatis. Minus enim videtur quod aliquis bene faciat inimicis, quam iam reconciliatis. Ex parte Christi comparat mortem vitae. Potentior enim vita eius videtur quam mors, quia, ut dicitur ii cor. Ult.: mortuus est ex infirmitate, scilicet carnis nostrae, sed vivit ex virtute dei. Et ideo dicit: ratione conclusum est, quod multo magis vivificati salvi erimus per ipsum. Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus deo, et hoc per mortem filii eius: multo magis iam nos reconciliati, salvi erimus, et hoc in vita ipsius. Est autem considerandum, quod homo dicitur inimicus deo dupliciter. Uno modo, quia contra deum inimicitiam exercet, dum eius mandatis renititur. Iob xv, v. 26: cucurrit adversus deum erecto collo. Alio modo per hoc quod deus homines odio habet, non quidem secundum ipsum quod fecit, quia quantum ad hoc dicitur sap. C. Xi, 25: dilexisti omnia, et nihil odisti eorum quae fecisti, etc.; sed quantum ad hoc quod in homine inimicus homo, id est diabolus, fecit, id est quantum ad peccatum. Sap. Xiv, 9: similiter odio sunt deo impius, etc.. Et eccli. Xii, 7: altissimus odio habet peccatores. Subtracta inimicitiae causa, scilicet peccato, per Christum, sequitur reconciliatio per ipsum. Ii cor. V, 19: deus erat in ipso mundum reconcilians sibi. Peccatum autem nostrum sublatum est per mortem filii eius. Circa quod considerandum est quod mors Christi tripliciter considerari potest. Uno modo secundum ipsam rationem mortis

Et sic dicitur sap. I, 13: deus mortem non fecit in humana natura, sed est per peccatum inducta. Et ideo mors Christi, ex communi mortis ratione, non fuit sic deo accepta, ut per ipsam reconciliaretur, quia deus non laetatur in perditione vivorum, ut dicitur sap. I, 13. Alio modo potest mors Christi considerari secundum quod est in actione occidentium, quae maxime deo displicuit. Unde contra eos petrus dicit act. Iii, 14: vos sanctum et iustum negastis et petistis homicidam, etc.. Unde mors Christi sic considerata, non potuit esse reconciliationis causa, sed magis indignationis

Tertio modo potest considerari secundum quod processit ex voluntate Christi patientis, quae quidem voluntas informata fuit ad mortem sustinendam, cum ex obedientia ad patrem, phil. Ii, 8: factus est obediens patri usque ad mortem, tum etiam ex charitate ad homines, eph. V, 2: dilexit nos et tradidit se pro nobis. Et ex hoc mors Christi fuit meritoria et satisfactoria pro peccatis nostris, et intantum deo accepta, quod sufficit ad reconciliationem omnium hominum, etiam occidentium Christum, ex quibus aliqui sunt salvati ipso orante, quando dixit lc. Xxiii, v. 34: ignosce illis quia nesciunt quid faciunt

Deinde cum dicit non solum autem, etc., ostendit quae bona iam in re consequimur per gratiam, dicens non solum autem gloriamur, in spe gloriae quam in futuro expectamus, sed in deo, id est in hoc quod sumus etiam nunc deo coniuncti per fidem et charitatem, i cor. I, 31, et ii cor. C. X, 17: qui gloriatur, in domino, etc.

Et hoc quidem per dominum nostrum iesum Christum, per quem, etiam nunc in praesenti tempore, reconciliationem accepimus, ut de inimicis facti simus amici. Col. I, v. 20: per eum placuit reconciliari omnia, etc.. Posset autem et continuari cum eo quod dictum est: salvi erimus in vita ipsius a peccato et a poena, et non solum salvi erimus a malis, sed etiam gloriamur in deo, id est per hoc quod erimus idem in futuro cum ipso. Io. Xvii, 22: ut sint unum in nobis, sicut et nos unum sumus.



Lectio 3: Ad Romanos 5,12

23
075 (
Rm 5,12)

Postquam apostolus ostendit quae bona per gratiam Christi consecuti sumus, hic consequenter ostendit a quibus malis per eam liberemur. Et circa hoc tria facit

Primo enim ostendit quod per gratiam Christi liberati sumus a servitute peccati

Secundo ostendit quod per gratiam eius sumus liberati a servitute legis; cap. Vii, ibi an ignoratis, fratres, etc.

Tertio ostendit quod per gratiam Christi liberamur a damnatione; cap. Viii, ibi nihil nunc damnationis, etc.. Circa primum duo facit

Primo ostendit quod per gratiam Christi liberamur ab originali peccato praeterito; secundo ostendit quod ea tuti, regimur contra peccata futura, ibi quid ergo dicemus, etc.. Circa primum duo facit

Primo agit de processu peccati; secundo, de processu gratiae destruentis peccatum, ibi sed non sicut delictum, etc.. Circa primum duo facit

Primo proponit processum peccati; secundo manifestat, ibi usque ad legem, etc.. Circa primum duo facit

Primo proponit processum peccati; secundo ostendit eius universalitatem, ibi et ita in omnes, etc.. Circa primum duo facit

Primo ostendit peccati originem; secundo, originem mortis, ibi et per peccatum mors, etc.. Dicit ergo primo quod per Christum reconciliationem accepimus. Ita enim a Christo reconciliatio procedit in mundum, sicut per unum hominem, scilicet per adam, peccatum intravit in hunc mundum. I cor. Xv, 22: sicut in adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Est autem hic considerandum quod haeretici pelagiani peccatum originale in parvulis esse negantes, haec verba apostoli dicebant esse intelligenda de peccato actuali. Quod quidem secundum eos in hunc mundum intravit per adam, in quantum omnes peccantes peccatum adae imitantur, secundum illud osee vi, 7: ipsi autem sicut adam transgressi sunt pactum, etc.. Sed, sicut dicit augustinus contra eos, si de introitu peccati actualis, qui est per imitationem, hic apostolus loqueretur, non diceret peccatum per hominem in hunc mundum intrasse, sed magis per diabolum quem peccantes imitantur; secundum illud sap. Ii, v. 24: invidia diaboli mors introivit, etc.. Est ergo intelligendum quod per adam peccatum in hunc mundum intravit, non solum imitatione sed etiam propagatione, id est per carnis originem vitiatam, secundum illud eph. Ii, 3: eramus natura filii irae, et in ps. L, 7: ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, etc.. Sed videtur hoc esse impossibile, quod per originem carnis peccatum ab uno in alium traducatur. Peccatum enim est in anima rationali, quae non traducitur per originem carnis, tum quia intellectus non est alicuius corporis actus, et ita non potest per virtutem corporalis seminis causari, ut philosophus dicit in libro de generatione animalium. Tum etiam quia cum anima rationalis sit quaedam res subsistens, ut puta per se operationem habens et corpore corrupto non corrumpatur, consequens est, quod non generetur, corpore generato, sicut aliae formae, quae non possunt per se subsistere, sed potius causatur a deo. Consequens igitur videtur quod nec peccatum, quod est accidens animae, possit per carnis originem traduci. Ad hoc autem rationabiliter respondetur, quod licet in semine non sit anima, est tamen in semine virtus dispositiva corporis ad animae receptionem, quae cum corpori infunditur, etiam ei suo modo conformatur, eo quod omne receptum est in recipiente per modum recipientis. Et exinde videmus quod filii similantur parentibus, non solum in defectibus corporalibus, sicut leprosus generat leprosum et podagricus podagricum, sed etiam in defectibus animae, sicut iracundus iracundum et amentes ex amentibus nascuntur. Quamvis enim pes, qui est subiectum podagrae, non sit in semine, nec anima quae est subiectum irae vel amentiae, est tamen in semine virtus formativa corporalium membrorum et dispositiva ad animam. Sed adhuc remanet dubitatio, quia defectus, qui ex vitiata origine trahuntur, non habent rationem culpae. Non enim merentur poenam, sed magis misericordiam, sicut philosophus dicit de eo qui nascitur caecus, vel quocumque alio modo aliter orbatus

Et hoc ideo, quia de ratione culpae est quod sit voluntaria et in potestate hominis cui culpa imputatur. Sic igitur si aliquis defectus in nos pervenit per originem primi parentis, non videtur in nobis habere rationem culpae, sed poenae. Et ideo dicendum est, quod sicut peccatum actuale est peccatum personae, quia per voluntatem personae peccantis committitur, ita peccatum originale est peccatum naturae, quod per voluntatem principii humanae naturae commissum est. Est enim considerandum quod sicut diversa corporis membra partes sunt personae unius hominis, ita omnes homines sunt partes et quasi quaedam membra humanae naturae. Unde et porphyrius dicit quod participatione speciei plures homines sunt unus homo. Videmus autem quod actus peccati exercitus per aliquod membrum, puta per manum vel pedem, non habet rationem culpae ex voluntate manus vel pedis, sed ex voluntate totius hominis, a qua sicut a quodam principio derivatur motus peccati ad singula membra. Et similiter a voluntate adae, qui fuit principium humanae naturae, tota inordinatio naturae habet culpae rationem in omnibus, ad quos pervenit quantum ad hoc quod susceptivi sunt culpae

Et sicut peccatum actuale, quod est peccatum personae, trahitur ad singula membra per aliquem actum personalem, ita peccatum originale trahitur ad singulos homines per actum naturae, qui est generatio. Et ita sicut per generationem humana natura trahitur, ita etiam per generationem traducitur defectus humanae naturae, qui est consecutus ex peccato primi parentis. Est autem hic defectus carentia originalis iustitiae, quae erat primo homini divinitus collata, non solum ut erat persona quaedam singularis, sed etiam ut erat principium humanae naturae, ut scilicet eam simul cum natura in posteros traduceret. Et ideo simili modo amissionem huius originalis iustitiae per peccatum ad posteros transmittit, habentem in eis rationem culpae, ratione iam dicta. Et ideo dicitur quod in processu originalis peccati persona infecit naturam, scilicet adam peccans vitiavit humanam naturam, sed postmodum in aliis natura vitiata inficit personam, dum scilicet genito imputatur ad culpam naturae vitium propter voluntatem primi parentis, ut dictum est. Ex hoc autem patet quod licet primum peccatum primi parentis per originem traducatur in posteros, alia tamen eius peccata, vel etiam aliorum hominum, in filios non traducuntur, quia per solum primum peccatum sublatum est bonum naturae, quod erat per originem naturae traducendum. Per alia vero peccata subtrahitur bonum gratiae personalis, quod non transit ad alios posteros. Et inde etiam est quod quamvis peccatum adae deletum fuerit per suam poenitentiam, iuxta illud sap. X, 2: eduxit illum a delicto suo, non tamen eius poenitentia delere potuit peccatum posterorum, quia eius poenitentia fuit per actum personalem, quia ultra eius personam non se extendebat. Et propter hoc est unum tantum originale peccatum, quia solus defectus consequens primum peccatum originaliter derivatur ad posteros. Et ideo apostolus singulariter dicit per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, non autem dixit pluraliter peccata: quod fuisset dicendum si de actualibus loqueretur. Dicitur autem quandoque pluraliter peccata originalia, sicut in ps. L, 7: in peccatis concepit me mater mea, quia continet virtualiter multa peccata, inquantum ex corruptione fomitis inclinamur ad multa peccata. Sed videtur quod peccatum originale non intraverit in hunc mundum per unum hominem, scilicet adam, sed magis per unam mulierem, scilicet evam, quae primo peccavit, secundum illud eccli. Xxv, 33: a muliere factum est initium peccati, et per illam omnes morimur. Ad hoc respondetur in glossa dupliciter. Uno modo, quia consuetudo scripturae est ut genealogiae non per mulieres, sed per viros texantur, sicut patet matth. I, 1 ss. Et lc. C. Iii, 23 ss.. Et ideo apostolus hic volens quasi genealogiam quamdam peccati ostendere, non fecit mentionem de muliere, sed solum de viro. Alio modo, quia etiam mulier de viro sumpta est, et ideo quod est mulieris attribuitur viro. Potest etiam alio modo dici, et melius, quod cum peccatum originale traducatur simul cum natura, sicut dictum est, sicut per virtutem activam viri, muliere materiam ministrante, natura traducitur, ita et peccatum originale. Unde si adam non peccasset, eva peccante, non per hoc fuisset peccatum traductum ad posteros. Illa enim est causa quare Christus peccatum originale non traxit, quia ex sola foemina sine virili semine carnem accepit. Per hoc verbum apostoli augustinus respondet iuliano haeretico in hunc modum quaerenti: non peccat iste qui nascitur, non peccat iste qui genuit, non peccat ille qui condidit: per quas igitur rimas, inter tot praesidia innocentiae peccatum fingis ingressum? sed augustinus respondet: quid quaeris latentem rimam, cum habeas apertissimam ianuam? nam secundum apostolum per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit. Consequenter tangit ingressum mortis in mundum, cum dicit et per peccatum mors, scilicet in hunc mundum intravit, secundum illud sap. I: iniustitia mortis est acquisitio. Videtur autem quod mors non sit ex peccato, sed magis ex natura, utpote proveniens ex necessitate materiae. Est enim corpus humanum ex contrariis compositum. Unde est naturaliter corruptibile. Dicendum est autem quod natura humana dupliciter potest considerari. Uno modo secundum principia intrinseca, et sic mors est ei naturalis. Unde seneca dicit in libro de remediis fortuitorum, quod mors natura est hominis, non poena. Alio modo potest considerari natura hominis secundum quod per divinam providentiam fuit ei per iustitiam originalem provisum. Quae quidem iustitia erat quaedam rectitudo, ut mens hominis esset sub deo, et inferiores vires essent sub mente, et corpus sub anima, et omnia exteriora sub homine: ita scilicet, quod quamdiu mens hominis deo subderetur, vires inferiores subderentur rationi, et corpus animae, indeficienter ab ea vitam recipiens, et exteriora homini, ut scilicet omnia servirent, et nullum ex eis nocumentum sentiret. Hoc autem providentia divina disposuit propter dignitatem animae rationalis, quae cum naturaliter sit incorruptibilis, debebatur sibi incorruptibile corpus. Sed quia corpus quod est ex contrariis compositum, oportebat esse organum sensus, et tale corpus secundum naturam suam incorruptibile esse non potest, supplevit potentia divina quod deerat naturae humanae, dans animae virtutem continendi corpus incorruptibiliter, sicut faber, si posset, daret ferro, ex quo cultellum fabricat, virtutem ut rubiginem nullam contraheret. Sic ergo postquam mens hominis per peccatum est a deo aversa, amisit virtutem continendi inferiores vires, et etiam corpus et exteriora, et sic incurrit mortem naturalem a causis intrinsecis, et violentam ab exterioribus nocumentis

Deinde cum dicit et ita in omnes, etc., ostendit universalitatem huius processus et quantum ad mortem et quantum ad peccatum, ordine tamen retrogrado. Nam supra prius egit de ingressu peccati, qui est causa ingressus mortis, nunc autem prius agit de universalitate mortis, tamquam de manifestiori; et hoc est quod dicit: et ita mors, scilicet, vel peccatum primi parentis, pertransiit in omnes, quia scilicet per originem vitiatam contrahunt homines necessitatem moriendi. Ii reg. Xiv, 14: omnes morimur. Ps. Lxxxviii, 49: quis est homo qui vivit, etc.

Deinde tangit universalitatem processus peccati, cum dicit in quo omnes peccaverunt, quod, sicut augustinus dicit in glossa, potest dupliciter intelligi. Uno modo in quo, scilicet primo homine, vel in quo, scilicet peccato: quia scilicet eo peccante quodammodo omnes peccaverunt, inquantum in eo erant sicut in prima sua origine. Sed cum Christus etiam originem ex adam traxerit, ut patet lc. Iii, 23 ss., videtur quod etiam ipse, eo peccante, peccaverit. Ad hoc respondet augustinus super genesim ad litteram, quod Christus non omnimodo fuit in adam, quo nos fuimus: nos enim fuimus et secundum corpulentam substantiam, et secundum seminalem rationem. Christus autem fuit in eo solum secundum corpulentam substantiam. Quod quidam male intelligentes, putaverunt quod tota substantia corporum humanorum, quae pertinet ad veritatem humanae naturae, fuerit actu in adam, et per quamdam multiplicationem divina virtute factam, id est, quod sumptum est ab adam, est in tanta corporum quantitate ampliatum. Sed hoc est inconveniens opera naturae miraculo attribuere, praesertim quia videmus quod corpus humanum quantumcumque sit de veritate humanae naturae, corrumpitur et accipit aliam formam. Unde quia omne generabile est corruptibile, et e converso, oportet dicere quod materia quae ante generationem hominis sub alia forma quam humana fuit, formam humanae carnis assumpserit, et sic non totum quod est in corporibus nostris ad veritatem naturae pertinens fuit actu in eodem, sed solum secundum originem, prout scilicet effectus est in principio activo. Secundum hoc ergo intelligendum est quod cum in nostra generatione sit et materia corporalis quam foemina ministrat, et vis activa quae est in semine maris; utrumque per originem ducitur ab adam, sicut a primo principio. Et ideo dicitur in eo fuisse et secundum rationem seminalem, et secundum corpulentam substantiam: quia scilicet utrumque ab eo processit. In generatione autem Christi fuit corpulenta substantia quam traxit de virgine: loco autem rationis seminalis fuit virtus activa spiritus sancti, quae non derivatur ab adam, et ideo non fuit in adam secundum seminalem rationem, sed tantum secundum substantiam corpulentam. Sic igitur nos accipimus peccatum ab adam et trahimus: atque naturam humanam ab eo accipimus; sicut a principio activo, quod est esse in eo secundum seminalem rationem, quod quidem non competit Christo, ut dictum est. Videtur ulterius quod peccatum originale non transeat in omnes, quia baptizati a peccato originali purgantur per baptismum: et ita videtur quod non possint in posteros peccatum transmittere quod non habent. Dicendum est autem quod per baptismum homo liberatur a peccato originali quantum ad mentem, sed remanet peccati infectio quantum ad carnem; unde, infra vii, 25 dicit apostolus: ego ipse mente servio legi dei, carne autem legi peccati. Homo autem non generat mente carnales filios, sed carne: et ideo non transmittit novitatem Christi, sed vetustatem adae.




Thomae Aq. ad Rm 20