Thomae Aq. ad Rm 24

Lectio 4: Ad Romanos 5,13-14

24
075 (
Rm 5,13-14)

Postquam apostolus ostendit originem peccati et mortis, sive ingressum utriusque in mundum, hic manifestat quod dixerat. Et primo manifestat ipsum dictum; secundo manifestat similitudinem quam innuebat dicens, ibi propterea sicut, etc.; tertio exponit similitudinem, ibi qui est forma futuri, etc.. Dixerat autem quod peccatum et mors in omnes transierunt, et hoc quidem, secundum expositionem augustini, manifestare intendit per hoc quod etiam sub lege peccatum remansit, quasi lege illud excludere non valente. Circa quod duo facit

Primo manifestat propositum quantum ad peccatum; secundo, quantum ad mortem, ibi sed regnavit, etc.. Circa primum duo facit

Primo ostendit peccatum fuisse etiam sub lege; secundo quid circa peccatum lex facit, ibi peccatum autem, etc.. Dicit ergo primo: dictum est quod omnes peccaverunt in adam, quia nec etiam lex peccatum abstulit. Usque ad legem, id est etiam sub lege, ut ly usque teneatur inclusive, peccatum erat in mundo, quod quidem potest intelligi de lege naturae et de lege moysi: similiter et de peccato actuali et de peccato originali. Peccatum enim originale erat in parvulo usque ad legem naturae, id est usque ad usum rationis per quem homo huiusmodi leges advertit. Ps. L, 6: in peccatis concepit me mater mea. Nec tamen cessat hoc peccatum lege naturali adveniente in homine, sed magis excrescit per additionem peccati actualis, quia, ut dicitur eccle. Vii, 21: non est homo iustus in terra qui faciat bonum, etc.. Sed si intelligamus de lege moysi, tunc quod dicitur peccatum fuisse in mundo usque ad legem, potest intelligi non solum de originali, sed etiam de actuali; quia et ante legem et sub lege peccatum utrumque permansit, prov. Xx, 9: quis potest dicere: mundum est cor meum? quamvis autem lex peccatum non auferret, peccati tamen cognitionem fecit, quod antea non cognoscebatur. Unde subdit peccatum autem non imputabatur. Quod quidem planum est, si intelligatur de lege naturali. Quamvis enim peccatum originale sit in parvulo ante legem naturalem, et reputetur ei a deo, non tamen imputatur ei apud homines. Si autem intelligatur de lege moysi, planum est quantum ad aliqua peccata actualia, quod non imputabantur ante legem, sicut illa quae specialiter sunt per legem prohibita, quae homines peccata non reputabant, sicut quod dicitur exod. Xx, 17: non concupisces, etc.. Imputabantur tamen quaedam peccata prout erant contra legem naturae. Unde et gen. Xxxix, 11 s. Joseph legitur in carcerem missus propter adulterium sibi impositum. Consequenter agit de morte, dicens: quamvis peccata ante legem non imputarentur, tamen mors, scilicet spiritualiter, id est peccatum vel aeterna damnatio, de qua dicitur in ps. Xxxiii, 21: mors peccatorum pessima, regnavit, id est potestatem suam exercuit in homines, ducendo eos in damnationem, ab adam, per quem peccatum intravit in mundum, usque ad moysen, sub quo data est lex, io. I, 17: lex per moysen data est. Non solum in eos qui peccaverunt actualiter, sed etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis adae, qui actualiter peccavit. Os. Vi, 7: ipsi autem sicut adam transgressi sunt pactum, ibi praevaricati sunt in me, quia etiam pueri damnationem incurrebant. Potest etiam et sub hoc sensu intelligi de morte corporali, per quam manifestatur peccatum fuisse etiam cum non imputabatur, quasi dicat peccatum autem non imputabatur, ante legem, sed ex hoc deprehenditur fuisse quia regnavit mors, scilicet corporalis, primo quidem aliquas passiones inducendo, puta famem, et sitim et aegritudinem, et tandem totaliter dissolvendo, etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis adae, id est in pueros, qui non peccaverunt actualiter: quoniam etiam isti mortem corporalem antea et postea patiuntur, secundum illud ps. Lxxxviii, 47: quis est homo qui, etc.. Ambrosius autem aliter ista verba exposuit, scilicet de peccato actuali tantum et de lege moysi. Et secundum eum inducuntur haec verba ad manifestandum, quod per primum parentem peccatum in hunc mundum intravit et in omnes transivit. Usque enim ad legem, id est, ante legem moysi, peccatum erat in mundo, scilicet peccatum actuale. Homines enim multipliciter peccabant contra legem naturae. Unde dicitur gen. Xiii, 13: homines sodomitae pessimi erant. Peccatum autem non imputabatur cum lex non esset, quod est intelligendum, non quin imputaretur quasi puniendum apud homines, cum quidam legantur ante legem puniti ab hominibus pro peccatis, ut patet gen. Xxxix et xl, sed non imputabatur quasi a deo puniendum. Tunc enim non credebant homines quod deus humana facta vel puniret vel praemiaret, secundum illud iob c. Xxii, 14: circa cardines caeli perambulat, nec nostra considerat. Sed postea lege divinitus data innotuit quod peccata imputantur a deo ad poenam, et non solum ab hominibus. Et ideo quia homines non credebant se puniendos a deo pro peccatis, libere et absque fraeno peccabant ubi humanum iudicium non timebant. Et ideo subdit: sed mors, id est peccatum, regnavit, id est, omnimodam suam potestatem exercuit, ab adam usque ad moysen, exclusive. Nam per moysen data est lex, quae incepit regnum peccati diminuere, incutiens timorem divini iudicii, secundum illud deut. V, 29: quis det eos talem habere mentem, ut timeant me, et custodiant universa mandata mea? regnavit, inquam, peccatum usque ad moysen, non tamen in omnes, sed in eos qui peccaverunt in similitudinem praevaricationis adae. Dicit enim ambrosius in libris antiquis non inveniri hanc negationem non, unde credit a corruptoribus appositam. Adam quippe magis credidit promissioni diaboli quam comminationi divinae, ut patet gen. Iii, et ita quodammodo diabolum praetulit deo. Sic igitur in similitudinem praevaricationis adae praevaricantur idololatrae, qui, relicto dei cultu, diabolum colunt. In tales ergo mors, id est peccatum, totaliter regnavit, quia eos omnino possedit. Fuerunt autem ante legem moysi veri dei cultores, qui et si peccarent, non tamen peccatum in eis regnabat, quia non totaliter eos a deo separabat: sed peccabant sub deo, id est, sub fide unius dei, etiam si peccarent mortaliter: vel sub charitate dei, cum peccabant venialiter. Ex utraque harum expositionum potest conflari tertia, quae magis videtur ad intentionem apostoli pertinere. Dixerat enim quod per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et quia peccatum est transgressio legis divinae, posset alicui videri, quod hoc non esset verum quantum ad tempus ante legem, praesertim cum supra iv, 15 dixerit: ubi non est lex, nec praevaricatio. Et ideo posset aliquis credere, quod non per unum hominem peccatum in mundum intravit, sed magis per legem. Et ideo ad hoc excludendum dicit, quod usque ad legem, id est, tempus ante legem, peccatum erat in mundo, et originale et actuale, non tamen erat peccatum cognitum; praesertim quasi a deo puniendum

Et hoc est quod subdit peccatum autem non imputabatur, scilicet quasi contra deum existens, cum lex, scilicet divinitus data, non esset. Fuerunt enim aliqui, ut dicit philosophus in v ethicorum, qui crediderunt quod nihil est iustum naturaliter, et per consequens nec iniustum, sed per solam positionem legis humanae. Et secundum hoc non imputabatur aliquod peccatum, quasi contra deum existens, et praecipue peccatum originale, id est non cognoscebatur. Sed quod ista reputatio hominum esset falsa, ostenditur per effectum, quia mors corporalis regnavit ab adam, per quem intravit originale peccatum in mundum usque ad moysen, sub quo data fuit lex; et ita cum mors sit effectus peccati praecipue originalis, manifestum est quod ante legem fuit peccatum originale in mundo. Et ne aliquis dicat quod moriebantur propter peccata actualia, ad hoc excludendum dicit quod regnavit etiam in eos qui non peccaverunt proprio actu, scilicet pueros, et etiam in iustos qui non peccaverunt mortaliter, qui tamen peccaverunt in primo homine, ut supra dictum est. Et ideo subdit in similitudinem praevaricationis adae, inquantum similitudinem illius peccati traxerunt per originem simul cum similitudine naturae; quasi dicat, quod moriebantur absque proprio peccato, demonstrat quod in eis erat diffusa similitudo peccati adae per originem

Et hoc est quod apostolus manifestare intendit, scilicet, quod per adam peccatum originale in mundum intravit

Deinde, cum dicit qui est forma futuri, etc., exponit similitudinem, quae intelligebatur in adverbio sicut. Unde dicit qui, scilicet adam, est forma, id est, figura quaedam, futuri, id est Christi, tamen per contrarium. Nam sicut per adam peccatum et mors in mundum intravit, ita per Christum intravit iustitia et vita. I cor. Xv, 47: primus homo de terra terrenus: secundus de caelo caelestis. Sunt autem et aliae similitudines inter Christum et adam, quod scilicet sicut corpus adae formatum fuit sine coitu, ita et corpus Christi de virgine

Et sicut de latere adae dormientis sumpta est mulier, ita ex latere Christi dormientis in cruce fluxit sanguis et aqua, ut dicitur io. Xix, 34, quae significant sacramenta quibus est formata ecclesia.



Lectio 5: Ad Romanos 5,15-19

25
075 (
Rm 5,15-19)

Postquam apostolus posuit ingressum peccati in hunc mundum, hic agit de progressu gratiae abolentis peccatum. Et circa hoc duo facit

Primo ostendit quomodo per Christi gratiam remotum est peccatum, quod per unum hominem in mundum intravit; secundo ostendit quomodo per gratiam Christi peccatum est remotum, quod lege adveniente superabundaverat, ibi lex autem subintravit, etc.. Ostendit autem quod per gratiam Christi removetur peccatum per adam introductum in mundum, comparando gratiam Christi peccato adae, quia scilicet plus potest gratia Christi in bono, quam peccatum adae in malo. Et circa hoc duo facit

Primo comparat ipsas causas, scilicet gratiam Christi peccato adae: secundo ponit comparationem earum quantum ad effectus, ibi et non sicut per unum, etc.. Circa primum duo facit

Primo proponit comparationem; secundo, manifestat eam, ibi si enim unius, etc.. Dicit ergo primo. Dictum est quod adam est forma futuri, sed non sicut delictum, etc., quasi dicat: non est aestimandum quod tantae efficaciae sit delictum adae, quantae est efficaciae donum Christi. Cuius ratio est ista: quia peccatum procedit ex infirmitate voluntatis humanae, gratia autem procedit ex immensitate bonitatis divinae, quam manifestum est voluntati humanae, praesertim infirmae, praeferri. Et ideo virtus gratiae excedit omne peccatum. Et idcirco dicebat david: miserere mei, deus, secundum magnam misericordiam tuam. Et propter hoc iuste reprobatur verbum cain, gen. Iv, 13: dicentis: maior est iniquitas mea, quam ut veniam merear

Deinde cum dicit si enim unius, etc., manifestat quod dixerat, scilicet quod donum gratiae excedit delictum adae, dicens si enim delicto unius, scilicet adae, multi mortui sunt, id est, si ex delicto adae peccatum et mors transivit in multos alios, quia in omnes qui in eo peccaverunt, multo magis gratia dei et donum, id est, gratuitum dei donum, ut ly et expositive teneatur. Vel gratia dei refertur ad remissionem peccati. Supra eodem: iustificati gratis per gratiam ipsius, etc.. Donum autem refertur ad bona superaddita ultra remissionem peccatorum, ut dicit ps. Lxvii, 19, secundum aliam litteram, dedit dominus dona hominibus. Multo magis, inquam, huiusmodi gratia et dona, abundavit in plures, idest in multos. Quanto enim aliquid est potentius, tanto magis se potest ad multa extendere. Peccatum autem adae ad multos se extendit, quod probatur per mortem. Unde signanter dicit quod unius delicto multi mortui sunt. Mors enim argumentum est peccati originalis, ut supra dictum est. Adae dixit deus: quacumque die comederis, etc.. Gratia dei quae est fortior, multo amplius ad multos extenditur. Hebr. Ii, 10: qui multos filios in gloriam adduxit. Notandum est autem quod dicit abundavit, quia non solum gratia dei processit in multos ad deletionem peccati per adam inducti, sed etiam ad peccata actualia delenda, et multa alia bona consequenda. Ii cor. Ix, 8: potens est autem deus omnem gratiam abundare facere in vobis. Sicut enim peccatum ex uno homine abundavit in multos ex prima suggestione diaboli, ita et gratia dei per unum hominem processit ad multos. Unde signanter addit in gratia, id est, per gratiam unius hominis iesu Christi. Sic enim a deo gratia in multos effunditur, ut eam per Christum accipiant, in quo omnis plenitudo gratiarum invenitur, secundum illud io. I, 16: de plenitudine eius omnes accepimus, gratiam pro gratia. Sic autem legenda est littera secundum expositionem augustini, ut hoc quod dicitur plures, non accipiatur comparative, sed absolute: et ita vult quod attendatur comparatio quantum ad hoc, quod si delictum unius adae processit in multos, multo magis gratia unius Christi in multos. Sed secundum ambrosium ly plures accipitur comparative, ut sit sensus, quod delicto, id est peccato actuali, unius, scilicet adae, multi, non omnes, mortui sunt, scilicet morte peccati, imitando scilicet peccatum ipsius adae per idololatriam, ut supra expositum est. Sap. Xiii, 10 dicitur de idololatris: infelices autem sunt, et inter mortuos spes eorum. Et multo magis gratia dei abundavit in plures, scilicet quam in idololatris qui peccaverunt in similitudinem adae, quia non solum eorum peccata tolluntur per gratiam Christi, sed etiam peccata eorum qui in fide unius dei permanserunt. Mich. Ult.: deponet iniquitates nostras, et proiiciet omnia peccata nostra

Deinde, cum dicit et non sicut, etc., comparat Christi gratiam peccato adae, quantum ad effectum, quia non solum utrumque in multos redundat, sed etiam maiorem effectum habet gratia Christi quam peccatum adae. Et circa hoc tria facit

Primo proponit quod intendit; secundo manifestat propositum, ibi nam iudicium etc.; tertio probat, ibi si enim unius, etc.. Dicit ergo primo. Non solum dictum est, scilicet quod Christi gratia magis abundat in multos, quam peccatum adae, sed etiam in eis maiorem effectum facit

Et hoc est quod dicit et non sicut per unum peccatum, ita et donum, quasi dicat: non tantus effectus sequitur per unum peccatum adae in multis, quantus consequitur in multis per donum gratiae Christi. Potentioris enim causae potentior est effectus. Unde cum dictum sit gratiam esse potentiorem quam peccatum adae, consequens est quod maiorem effectum efficiat

Deinde cum dicit nam iudicium, etc., manifestat quod dixerat, dicens: nam iudicium, id est divina punitio, procedit quidem ex uno, scilicet peccato primi parentis, in condemnationem, scilicet omnium hominum, quia in illo peccante peccaverunt, secundum illud quod supra dictum est, quod mors in omnes pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Gratia autem dei, quae datur per Christum, procedit ex multis delictis, id est, non solum ex illo uno originali sed etiam ex multis actualibus, in iustificationem, id est, perfectam emundationem. I cor. C. Vi, 11: et haec quidem fuistis aliquando, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis

Deinde, cum dicit si enim unius, etc., probat quod dixerat, scilicet quod gratia Christi procedit ex multis delictis in iustificationem. Et primo quidem hoc probat ex posteriori; secundo ex priori, ibi: sicut enim etc.. Circa primum considerandum est quod apostolus in praemissa comparatione non ponit sibi respondentia, scilicet res eiusdem generis. Nam ex parte peccati ponit condemnationem, quae pertinet ad poenam, ex parte autem gratiae ponit iustificationem, quae non pertinet ad praemium, sed magis ad statum meriti. Sic igitur apostolus intendit, per hoc quod dicit quod peccatum inducit condemnationem, ostendere quod gratia inducat iustificationem. Et utitur tali ratione: sicut condemnatio mortis procedit ex peccato primi parentis, ita regnum vitae procedit ex gratia Christi. Haec enim duo uniformiter sibi correspondent, sed ad regnum vitae nullus potest pervenire, nisi per iustitiam, ergo per gratiam Christi homines iustificantur

Primo ergo ponit praemissas; secundo infert conclusionem intentam, ibi igitur sicut per unius, etc.. Primam autem propositionem proponit dicens si enim ex delicto unius hominis mors regnavit per unum hominem, quia, sicut supra eodem dictum est, per unum hominem peccatum intravit et per peccatum mors, multo magis, homines, regnabunt in vita, scilicet aeterna, per unum iesum Christum, qui dicit io. X, 10: ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant, participando scilicet aeternitatem vitae, quae quidem abundantia hic per regnum designatur. Unde dicitur apoc. Xx, 4, quod regnabunt cum Christo annis mille, id est, aeterno tempore. Minorem autem designat, interponendo abundantiam gratiae Christi et donationis, et iustitiae accipientes, quasi diceret: ad regnum vitae homines pervenire non possunt, nisi hoc accipiendo. Ita quod gratia Christi referatur ad dimissionem peccati, quam nulla merita praecedere possunt, et ideo omnino gratiae deputatur; si enim ex operibus, iam non ex gratia, ut dicitur infra xi, 6. Quod autem dicitur donationis, referendum est ad dona gratiarum, quibus homines promoventur in bona. Esther ii, 18: largitus est dona iuxta magnificentiam principalem, etc.. Quod autem dicitur iustitiae, referendum est ad rectitudinem operum. I cor. I, 30: qui factus est nobis a deo iustitia

Deinde cum dicit igitur sicut, etc., infert conclusionem intentam, quae idem continet cum eo quod supra praemissum est, videlicet quod sicut per unius delictum adae divinum iudicium processit in omnes homines qui carnaliter ex eo nascuntur in condemnationem mortis, sic et per unius scilicet iustitiam Christi, divina gratia processit in omnes homines, in iustificationem vitae, id est, quae ducit ad vitam. Sed videtur hoc esse falsum. Non enim omnes homines iustificantur per Christum, sicut omnes homines moriuntur per adam. Sed dicendum quod intelligendum est quod, sicut omnes homines qui nascuntur carnaliter ex adam, incurrunt condemnationem per eius peccatum, ita omnes qui renascuntur spiritualiter per Christum, adipiscuntur iustificationem vitae, quia, ut dicitur io. Iii, 5, nisi quis renatus fuerit denuo ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum dei, etc.. Quamvis possit dici quod iustificatio Christi transit in iustificationem omnium hominum, quantum ad sufficientiam, licet quantum ad efficientiam procedat in solos fideles. Unde dicitur i tim. Iv, 10: qui est salvator omnium hominum, maxime autem fidelium. Ex hoc autem quod hic dicitur, accipere debemus, quod sicut nullus moritur, nisi per peccatum adae, ita nullus iustificatur, nisi per iustitiam Christi, quae quidem est per fidem ipsius, secundum illud quod supra iii, 22 dictum est: iustitia dei per fidem iesu Christi in omnes, qui credunt in eum. In eum autem crediderunt homines, non solum qui sunt post eius incarnationem, sed etiam qui eius incarnationem praecesserunt. Sicut enim nos credimus eum natum et passum, ita ipsi crediderunt nasciturum et passurum. Unde eadem est fides nostra et eorum. Ii cor. Iv, 13: habentes eumdem fidei spiritum, etc.. Sic igitur probatum est quod gratia Christi procedat ad multorum iustificationem ex posteriori, scilicet ex regno vitae. Consequenter cum dicit sicut enim, etc., probat idem ex priori. Causae enim similes sunt suis effectibus. Inobedientia autem primi parentis, quae habet rationem iniustitiae, constituit peccatores et iniustos. Igitur obedientia Christi quae habet rationem iustitiae, constituit iustos

Et hoc est quod supra dictum est, quod gratia procedit in omnes homines in iustificationem. Sed videtur esse dubium quod dicitur, quod per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, id est omnes qui ab eo nascuntur secundum rationem seminalem. Primum enim eius peccatum videtur fuisse superbia, magis quam inobedientia, secundum illud eccli. X, 15: initium omnis peccati superbia. Sed dicendum est quod, sicut ibidem dicitur initium superbiae facit homines apostatare a deo, quia scilicet prima pars superbiae consistit in hoc quod homo non vult subiici praeceptis divinis, quod ad inobedientiam pertinet. Unde primum hominis peccatum fuisse videtur inobedientia, non secundum actum exteriorem, sed secundum interiorem motum superbiae, quo voluit divino praecepto contraire. Unde eius inobedientiam dominus arguit gen. Iii, 17: quia audisti vocem uxoris tuae, et comedisti de ligno de quo praeceperam tibi ne comederes, etc.. Obedientia autem Christi hic dicitur secundum quam, praecepto patris obediens, mortem sustinuit pro salute nostra, secundum illud phil. Ii, 8: factus est obediens usque ad mortem, etc.. Nec est contrarium quod alibi dicitur, Christus ex charitate mortuus est, ut patet eph. V, 2; quia hoc ipsum quod obedivit, processit ex dilectione quam habuit ad patrem et ad nos. Et est attendendum quod per obedientiam et inobedientiam probat nos per unum peccatores effici, et per unum iustificari: quia iustitia legalis, quae est omnis virtus, attenditur in observatione praeceptorum legis, quod pertinet ad rationem obedientiae. Iniustitia autem legalis, quae est omnis malitia ut dicitur v ethicorum, attenditur in transgressione mandatorum legis, quae pertinet ad rationem inobedientiae. Sic ergo convenienter dicitur quod per obedientiam constituuntur homines iusti, et per inobedientiam peccatores.



Lectio 6: Ad Romanos 5,20-21

26
075 (
Rm 5,20-21)

Postquam apostolus ostendit quod per donum gratiae subtrahitur peccatum, quod per adam in hunc mundum intraverat, hic ostendit quod per gratiam Christi tollitur peccatum, quod lege superveniente abundaverat. Circa hoc duo facit

Primo ponit abundantiam peccati, quae fuit per legem; secundo, absolutionem peccati, quae est per gratiam Christi, ibi ubi abundavit, etc.. Dicit ergo primo. Dictum est quod per obedientiam unius hominis iusti constituuntur multi, non autem lex hoc facere potuit, sed potius lex subintravit, ut superabundaret delictum. Circa quod apostoli dictum, duplex occurrit dubitatio

Primo quidem de hoc quod dicit legem subintrasse, id est latenter intrasse post culpam originalem et actualem, vel post naturalem legem, ut glossa dicit. Non enim lex occulte intravit sed manifeste data fuit, secundum illud io. Xviii, 20: non in abscondito locutus sum. Dicendum est ergo quod licet ipsa legislatio fuerit data in manifesto, tamen mysteria legis erant in occulto, et praecipue quoad intentionem dei circa legem ferendam, quae peccatum ostenderet, non sanaret, secundum illud infra xi, 34: quis cognovit sensum domini, etc.. Potest etiam dici quod lex subintravit, id est quasi media intravit, inter peccatum hominis et donum gratiae Christi, quorum utrumque supra dixerat per unum ad plures transisse. Secunda autem dubitatio est de hoc quod dicit legem subintrasse ut abundaret delictum. Sic enim videtur quod abundantia delicti sit finis legis, et ita sequitur quod lex sit mala, quia cuius finis malus est, ipsum quoque malum est; et hoc est contra illud i tim. C. I, 8: scimus quidem quod lex bona est, etc.. Ad hoc autem respondetur in glossa tripliciter

Primo quidem ut dicamus quod ly ut, non ponitur causaliter, sed consecutive. Non enim ad hoc fuit data lex ut peccatum abundaret, quin potius lex, quantum in se fuit, peccatum prohibuit, secundum illud ps. Cxviii, 11; in corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Sed, lege data, consecuta est abundantia delictorum dupliciter. Uno quidem modo, quantum ad peccatorum multitudinem. Lex enim licet peccatum demonstraret, peccati tamen concupiscentiam non auferebat. Cum autem alicui prohibetur id quod concupiscit, vehementius in concupiscentiam illius exardescit, et sicut fluvius apposito obice fortius fluit et obicem frangit. Cuius ratio potest esse triplex. Una quidem, quia illud quod subiacet hominis potestati, non reputat aliquis pro magno, sed illud quod est extra hominis potestatem, apprehenditur ab homine quasi magnum. Prohibitio autem eius quod concupiscitur ponit illud quod prohibetur quasi extra hominis potestatem, et ideo concupiscentia magis exardescit in rem concupitam dum prohibetur. Secunda ratio est quia interiores affectiones quando interius retinentur, ita quod exterius non deriventur, ex hoc ipso magis interius incenduntur; sicut patet in dolore et ira, quae dum interius clausa tenentur, magis augentur; si autem exterius quoquo modo procedant eorum virtus diminuitur. Prohibitio autem propter timorem poenae cogit hominem ut concupiscentiam suam ad exteriora non perducat et ideo ipsa concupiscentia, interius retenta, magis inflammatur. Tertia ratio est, quia illud quod non est nobis prohibitum, apprehendimus quasi possibile fieri quandocumque nobis placuerit: et ideo multoties, opportunitate existente, illud vitamus; sed quando aliquid est prohibitum, apprehenditur a nobis, ut non semper a nobis haberi possit: et ideo quando opportunitas datur sine timore poenae illud consequendi, promptiores ad hoc sumus. Et inde est quod, data lege, quae concupiscentiae usum prohibebat, et tamen ipsam concupiscentiam non mitigabat, concupiscentia ipsa magis ferventer homines ad peccata ducebat. Unde dicitur ez. V, 5 s.: ista est ierusalem, in medio gentium posui eam, et in circuitu eius terras, et contempsit iudicia mea, ut plus esset impia, quam gentes. Sed secundum hoc videtur quod omnis lex humana, quae gratiam non confert diminuentem concupiscentiam, faciat abundare peccata: quod est contra intentiones legislatorum, quia ad hoc tendunt, ut cives faciant bonos, ut patet per philosophum, ii ethicorum. Sed dicendum, quod alia est intentio legis humanae, et alia legis divinae. Lex enim humana refertur ad humanum iudicium, quod est de exterioribus actibus; sed lex divina refertur ad divinum iudicium, quod est de interioribus motibus cordis, secundum illud i reg. Xvi, 7: homo videt ea quae patent, sed deus intuetur cor. Sic igitur lex humana suam intentionem consequitur, dum per prohibitionem et poenae comminationem impedit ne multiplicentur exteriores actus peccati, licet concupiscentia interior magis augeatur: sed quantum ad legem divinam etiam interiores concupiscentiae malae imputantur ad peccatum, quae abundant lege prohibente, et non auferente concupiscentiam. Sciendum tamen, quod, sicut philosophus dicit in x ethic., prohibitio legis, licet illos qui sunt male dispositi cohibeat ab exterioribus peccatis solo poenae timore; quosdam tamen bene dispositos inducit per amorem virtutis. Sed ista bona dispositio quantum ad aliquid potest esse a natura, sed eius perfectio non est nisi per gratiam; ex qua contingit, quod etiam lege veteri data, non in omnibus peccatum abundat, sed in pluribus. Quidam vero, lege prohibente et gratia ulterius adiuvante, ad perfectionem virtutum tandem pervenerunt, secundum illud eccli. Xliv, 1: laudemus viros gloriosos, etc., et infra: homines magnos virtute

Secundo superabundavit delictum lege superveniente quantum ad gravitatem reatus. Gravius enim fuit peccatum ubi accessit praevaricatio, non tantum legis naturae, sed etiam legis scriptae. Unde supra iv, 15 dictum est quod ubi non est lex, nec praevaricatio

Secundo, autem potest responderi ut dicitur, quod ly ut teneatur causaliter, ita tamen quod loquatur apostolus de abundantia delicti secundum quod est in nostra cognitione, ut sit sensus: lex subintravit ut abundaret delictum, id est ut abundantius delictum cognosceretur, secundum modum loquendi quo dicitur aliquid fieri cum innotescit. Unde supra dictum est, quod per legem est cognitio peccati

Tertio modo potest exponi ita quod ly ut teneatur causaliter, ita tamen quod abundantia delicti non intelligatur finis legis subintrantis, sed id quod ex abundantia delicti sequitur, scilicet humiliatio hominis. Lege enim subintrante abundavit delictum, ut dictum est in prima expositione. Ex qua quidem delicti abundantia consecutum est, quod homo infirmitatem suam recognoscens humilietur. Dicebat enim homo superbus, de viribus suis praesumens: non deest qui impleat, sed deest qui iubeat, secundum illud ex. Xxiv, 7: omnia quae locutus est dominus, facimus, et ei obediemus. Sed quando, lege data, consecuta est multitudo delictorum, homo suam infirmitatem cognovit ad observantiam legis, secundum illud sap. Ix, 5: infirmus homo et exigui temporis, etc.. Intentio ergo dei legem dantis non terminatur ad abundantiam peccatorum, sed ad humilitatem hominis, propter quam permisit abundare delicta. Sic ergo quia hoc erat occultum, signanter quantum ad hoc dicit quod lex subintravit. Quia vero hic agitur de lege et fine legis, duo consideranda occurrunt

Primo quidem quot modis lex dicatur; secundo, quis sit finis legis. Circa primum sciendum est, quod lex, uno modo, dicitur tota scriptura veteris testamenti, secundum illud io. Xv, 25: ut impleatur sermo eorum, qui in lege eorum scriptus est, quia odio habuerunt me gratis, cum tamen hoc scriptum sit in psalmo. Quandoque vero dicitur lex scriptura quinque librorum moysis, secundum illud deut. Xxxiii, 4: legem praecepit nobis moyses

Tertio dicitur decalogus praeceptorum, secundum illud exodi xxiv, 12: dabo tibi duas tabulas lapideas, et legem ac mandata quae scripsi ut doceas

Quarto dicitur lex tota continentia caeremonialium, secundum illud hebr. X, 1: umbram habens lex futurorum bonorum. Quinto dicitur lex aliquod speciale praeceptum caeremoniale, secundum illud lev. Vii, 11: haec est lex hostiae pacificorum. Sumitur autem hic lex communiter ab apostolo, quantum ad totam doctrinam legis moysi, id est, quantum ad moralia et caeremonialia praecepta, quia scilicet per caeremonias legis non dabatur gratia, per quam homo adiuvaretur ad implenda praecepta moralia concupiscentia diminuta. Circa finem autem legis sciendum est quod in populo iudaeorum tria fuerunt hominum genera, sicut et in quolibet alio populo, scilicet duri, id est peccatores et rebelles, proficientes et perfecti

Quantum igitur ad duros, lex fuit data in flagellum, et quantum ad praecepta moralia, ad quorum observantiam cogebantur per poenae comminationem, ut patet lev. Ii, et quantum ad caeremonialia, quae ideo sunt multiplicata, ne liceret eis diis alienis alium cultum superaddere. Ex. Xx, 34: in manu valida et brachio extento, et in furore effuso regnabo super vos. Sed proficientibus, qui dicuntur mediocres, lex fuit in paedagogum, secundum illud gal. C. Iii, 24: lex paedagogus noster fuit in Christo

Et hoc quantum ad caeremonialia, quibus continebantur in divino cultu: et quantum ad moralia, quibus ad iustitiam promovebantur. Perfectis autem fuit quantum ad caeremonialia quidem in signum, secundum illud ezech. Xx, 12: sabbata mea dedi eis, ut essent signum inter me, etc.

Quantum ad moralia vero in solatium, secundum illud infra c. Vii, 22: condelector legi dei secundum interiorem hominem

Deinde cum dicit ubi abundavit, etc., ostendit quomodo per gratiam tollitur abundantia delictorum. Et primo ponit gratiae abundantiam; secundo ostendit abundantis gratiae effectum, ibi ut sicut regnavit, etc.. Dicit ergo primo: dictum est quod lege subintrante abundavit delictum: nec tamen propter hoc impeditur divinum propositum de salute iudaeorum et totius humani generis, quia ubi abundavit delictum, scilicet in humano genere et specialiter in iudaeis, superabundavit et gratia, scilicet Christi condonantis peccata. Ii cor. Ix, 8: potens est deus omnem gratiam abundare facere in vobis. Eius autem quod hic dicitur, duplex ratio assignari potest. Una quidem ex effectu gratiae. Sicut enim magnitudinem morbi non sanat nisi fortis et efficax medicina, ita requirebatur abundans gratia ad hoc ut sanaret abundantiam delictorum. Lc. Vii, 47: dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum, etc.. Alia ratio sumi potest ex dispositione peccantis, qui, dum magnitudinem peccatorum suorum recognoscit, quandoque quidem desperat et contemnit, secundum illud prov. C. Xviii, 3: impius cum in profundum venerit peccatorum, contemnit, etc., quandoque vero per auxilium divinum ex consideratione suorum peccatorum magis humiliatur, et maiorem consequitur gratiam, secundum illud ps. Xv, 4: multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt

Deinde cum dicit ut, sicut regnavit peccatum in mortem, etc. Ostendit effectum gratiae abundantis, qui quidem est per oppositum respondens effectui peccati. Ut, scilicet sicut peccatum, introductum per primum hominem, et abundans per legem, regnavit, id est plenum dominium in homines obtinuit, et hoc quousque duceret eos in mortem temporalem et aeternam, infra vi, 23: stipendia peccati mors ita et gratia dei regnet, id est plene dominetur in nobis, per iustitiam, quam scilicet in nobis facit; supra eodem: iustificati gratis per gratiam ipsius

Et hoc quousque nos ducat in vitam aeternam, secundum illud infra c. Vi, 23: gratia dei vita aeterna

Et hoc totum est per iesum Christum dominum nostrum, qui est dator gratiae, secundum illud io. I, 17: gratia et veritas per iesum Christum facta est, et etiam iustitia, i cor. I, 30: qui factus est nobis iustitia a deo, et dator vitae aeternae, io. X, 28: ego vitam aeternam do eis.




Thomae Aq. ad Rm 24