Thomae Aq. ad Rm 26


CAPUT 6

Lectio 1: Ad Romanos 6,1-5

27
075 (
Rm 6,1-5)

Postquam apostolus ostendit quod per gratiam Christi liberamur a peccato praeterito, tam introducto per primum hominem, quam etiam abundante per legem, hic ostendit quod per gratiam Christi datur nobis facultas ad resistendum peccatis futuris. Et circa hoc duo facit

Primo ponit quaestionem ex praemissis ortam; secundo solvit eam, ibi absit. Si enim, etc.. Dixerat autem supra, quod ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia; quod quidem aliquis posset male intelligere, quasi abundantia delicti esset causa superabundantiae gratiarum. Et ideo inducit quaestionem dicens: quid ergo dicemus, numquid permanebimus in peccato, ut gratia abundet? quod quidem oporteret dicere, si abundantia delicti esset causa gratiae abundantis, et non sola occasio, ut supra dictum est. Unde et supra iii, 8, apostolus dicit: sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere, faciamus mala ut eveniant bona. Ier. Xii, 1: bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt

Deinde cum dicit absit, etc., solvit inductam quaestionem. Et primo assignat rationem, quare non est nobis permanendum sub peccato; secundo concludit exhortationem intentam, ibi non ergo regnet, etc.. Circa primum duo facit

Primo assignat rationem, quare non sit in peccato permanendum; secundo ostendit nobis inesse facultatem, ad hoc quod non sub peccato maneamus, ibi hoc scientes, etc.. Circa primum ponit talem rationem: si sumus mortui peccato, non debemus vivere in illo; sed mortui sumus peccato, ergo non debemus vivere in peccato. Circa hoc ergo quatuor facit

Primo ponit conditionalem; secundo probat antecedens, ibi an ignoratis, etc.; tertio concludit consequens, ibi ut quomodo Christus, etc.; quarto probat necessitatem consequentiae, ibi si enim complantati, etc.. Dicit ergo primo absit, scilicet quod hac intentione permanendum sit in peccato, ut gratia abundet, quia, ut dicitur eccli. C. Xv, 21, nemini mandavit deus impie agere. Et huius ratio est: si enim mortui sumus peccato per hoc scilicet quod peccatum est mortificatum in nobis, quomodo adhuc in illo vivemus? non enim naturalis ordo rerum habet, ut a morte redeatur ad vitam. Is. Xxiv, 14: morientes non vivant, etc.. Cant. V, 3: lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos? deinde cum dicit an ignoratis, etc., probat antecedens, scilicet, quod fideles sunt mortui peccato. Et primo proponit medium ad propositum ostendendum; secundo manifestat medium inductum, ibi consepulti enim sumus, etc.. Dicit ergo primo an ignoratis, quasi dicat: quod vobis proponendum est, est adeo manifestum quod illud vobis ignorare non licet, i cor. Xiv, 38: si quis ignorat, ignorabitur, quia quicumque baptizati sumus in Christo iesu: quod intelligitur tripliciter. Uno modo secundum institutionem iesu Christi, matth. Ult.: docete omnes gentes, baptizantes eos, etc.

Secundo, per invocationem iesu Christi, act. C. Viii, 12: in nomine iesu Christi baptizabantur viri ac mulieres

Tertio, in Christo iesu, id est in quadam conformitate ad Christum iesum, gal. Iii, 27: quicumque in Christo iesu baptizati estis, Christum induistis. Sicut igitur eius morti configuramur, in similitudinem mortis eius, quasi ipsam mortem Christi in nobis repraesentantes. Ii cor. C. Iv, 10: semper mortificationem iesu Christi in corpore nostro circumferentes. Gal. Ult.: stigmata iesu in corpore meo porto. Vel in morte ipsius, id est, per virtutem mortis eius. Apoc. I, 5: lavit nos a peccatis nostris. Unde de latere Christi pendentis in cruce post mortem fluxit sanguis et aqua, ut dicitur io. Xix, 34. Sicut igitur eius morti configuramur, inquantum peccato morimur, sic ipse mortuus est vitae mortali, in qua erat similitudo peccati, licet non esset ibi peccatum. Ergo omnes qui baptizati sumus, mortui sumus peccato

Deinde cum dicit consepulti enim, etc., probat propositum medium, scilicet quod omnes baptizemur in conformitate ad mortem Christi, dicens: consepulti enim sumus cum illo per baptismum in morte. Quasi dicat: sepultura non nisi mortuis debetur. Matth. Viii, 22: sinite mortuos sepelire mortuos suos. Per baptismum autem homines sepeliuntur Christo, id est conformantur sepulturae ipsius. Sicut enim ille qui sepelitur ponitur sub terra, ita ille qui baptizatur immergitur sub aqua. Unde et in baptismo fit trina immersio, non solum propter fidem trinitatis, sed etiam ad repraesentandum triduum sepulturae Christi

Et sicut triduum sepulturae non facit nisi unam sepulturam, ita trina immersio non facit nisi unum baptisma. Et inde etiam est, quod in sabbato sancto solemnis baptismus in ecclesia celebratur quando commemoratur sepultura Christi, sicut et in vigilia pentecostes quando solemnizatur de spiritu sancto, ex cuius virtute aqua baptismi accipit vim purgandi, ut dicitur io. Iii, 5: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, etc.. Est tamen considerandum, quod corporaliter aliquis prius moritur et postea sepelitur; sed spiritualiter sepultura baptismi causat mortem peccati, quia sacramentum novae legis efficit quod signat. Unde cum sepultura, quae fit per baptismum, sit signum mortis peccati, mortem efficit in baptizato

Et hoc est, quod dicit, quod sumus sepulti in mortem, ut per hoc ipsum, quod signum sepulturae Christi in nobis accipimus, consequimur mortem peccati

Deinde cum dicit ut quomodo Christus, infert consequens, scilicet quod non debeamus vivere in peccato. Ad hoc quidem inducit similitudinem ex resurrectione Christi, dicens ut quomodo Christus resurrexit a mortuis per gloriam patris, id est, per virtutem patris, ex qua ipse pater glorificatur, secundum illud ps. Lvi, 8: exurge, gloria mea, ita et nos in novitate vitae ambulemus, id est, per bona opera vitae procedamus. Vita enim peccati vetustatem habet, quia in corruptionem nos ducit. Hebr. Viii, 13: quod antiquatur et senescit prope interitum est. Unde et dicitur bar. Iii, 10: quid est quod in terra inimicorum es, inveterasti in terra aliena? etc.. Unde et novitas vitae dicitur per quam aliquis redit ad integritatem, ut scilicet sit sine peccato. Ps. Cii, 5: renovabitur ut aquilae iuventus tua. Eph. Iv, 23: renovamini spiritu mentis vestrae

Deinde cum dicit si enim, probat necessitatem consequentiae. Christus enim postquam fuit mortuus resurrexit; unde conveniens est, ut illi, qui conformantur Christo quantum ad mortem in baptismo, conformentur etiam resurrectioni eius per innocentiam vitae

Et hoc est quod dicit si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, id est, si in nobis assumamus similitudinem mortis eius, ut ei incorporemur sicut ramus qui inseritur plantae: ut quasi nos in ipsa passione Christi inseramur, simul et resurrectionis erimus, scilicet, similitudini eius complantati, ut scilicet in praesenti innocenter vivamus, et in futuro ad similem gloriam perveniamus. Phil. Iii, v. 21: reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Ii tim. C. Ii, 11: si commortui sumus, et convivemus. Sic igitur, sicut apostolus per similitudinem mortis Christi probavit quod sumus mortui peccato, quod praemiserat quasi antecedens, sic, per similitudinem resurrectionis eius, probavit quod non debemus vivere in peccato; quod quasi consequens superius introduxit.



Lectio 2: Ad Romanos 6,6-11

28
075 (
Rm 6,6-11)

Postquam apostolus ostendit, quod non est nobis in peccato permanendum, ex eo quod per baptismum mortui sumus peccato, hic ulterius ostendit adesse nobis facultatem ad hoc observandum. Et circa hoc duo facit

Primo proponit quod intendit; secundo manifestat propositum, ibi qui enim mortuus, etc.. Circa primum duo facit

Primo proponit beneficium, quod consecuti sumus; secundo, huius beneficii effectum, ibi ut destruatur, etc.. Dicit ergo primo. Dictum est quod debemus in novitate ambulare, scilicet desistendo a peccato. Et ne hoc aliquis forte impossibile diceret, dicit quod sumus hoc scientes, quia vetus homo noster, id est vetustas hominis per peccatum inducta, simul, scilicet cum Christo, crucifixus est, id est per crucem Christi est mortificatus. Sicut enim supra dictum est, vetustas hominis per peccatum inducta est, inquantum per peccatum bonum naturae corrumpitur; quae quidem vetustas in homine principatur quamdiu homo peccato subiacet. Et quia id quod est principale in homine dicitur esse ipse homo, inde est quod in eo qui peccato subiicitur, ipsa vetustas peccati dicitur esse vetus homo. Vetustas autem peccati potest intelligi vel ipse reatus, seu macula actualium peccatorum, vel etiam consuetudo peccandi, quae quamdam necessitatem ingerit ad peccandum, vel etiam ipse fomes peccati proveniens ex peccato primi parentis. Sic igitur vetus homo noster dicitur esse simul crucifixus cum Christo, inquantum praedicta vetustas virtute Christi sublata est. Vel quia totaliter est amota, sicut totaliter amovetur in baptismo reatus et macula peccati. Vel quia diminuitur virtus eius, sicut virtus fomitis vel etiam consuetudinis peccandi. Col. Ii, 14: delens quod adversum nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis: et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci

Deinde cum dicit ut destruatur, etc., ponit effectum praedicti beneficii duplicem; quorum primus est remotio praecedentium delictorum

Et hoc est quod dicit ut destruatur corpus peccati. Dicitur enim corpus peccati ipsa congeries malorum operum, sicut ipsa congeries membrorum facit unum corpus naturale. Iob xli, 6: corpus eius quasi scuta fusilia, etc.. Secundus autem effectus est ut caveamus a peccatis in futurum: et hoc est quod subdit dicens ut ultra non serviamus peccato. Tunc enim homo peccato servit, quando concupiscentiae peccati obedit per consensum et corporis executionem. Io. Viii, 34: qui facit peccatum, servus est peccati

Deinde cum dicit qui enim mortuus est, etc., manifestat quod dixerat. Et primo quantum ad primum effectum; secundo quantum ad secundum, ibi si autem mortui, etc.. Circa primum considerandum est, quod congeries peccatorum destruitur quando peccata homini remittuntur. Sic igitur destructionem corporis peccati manifestat dicens: qui enim mortuus est, peccato scilicet per baptismum, quo Christo commorimur, iustificatus est a peccato, id est, remissis peccatis, translatus est in statum iustitiae. I cor. Vi, 11: et haec quidem fuistis aliquando, sed abluti estis, etc.. Quia igitur per crucem Christi homo peccato moritur, consequens est quod a peccato iustificetur, et ita quod corpus peccati destruatur

Deinde cum dicit si autem mortui, etc., manifestat secundum effectum per conformitatem ad vitam Christi tali ratione: ille qui Christo morienti commoritur, simul convivit et resurgenti. Christus autem sic resurrexit a mortuis tamquam numquam de caetero moriturus; ergo ille qui mortificatus est peccato, sic Christo resurgenti convivit, quod habet facultatem numquam de caetero ad peccatum redeundi. Circa hoc ergo tria facit

Primo ostendit conformitatem hominis fidelis ad vitam Christi resurgentis; secundo ponit conditionem vitae resurgentis, ibi scientes quod Christus, etc.; tertio infert conclusionem intentam, ibi ita et vos, etc.. Dicit ergo primo, si autem mortui sumus cum Christo, id est, si virtute mortis Christi sumus mortui peccato, credimus quia simul etiam vivemus cum illo, id est, ad similitudinem vitae eius. Vivemus, inquam, hic vita gratiae et in futuro vita gloriae. Eph. Ii, 5: cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos, etc.

Deinde cum dicit scientes, ponit conditionem vitae Christi resurgenti. Et primo ponit eam; secundo probat, ibi quod enim mortuus est, etc.. Dicit ergo primo. Hoc, inquam, quod dictum est credimus scientes quod Christus resurgens ex mortuis, iam non moritur, sed vivit vita perpetua. Apoc. I, 18: fui mortuus, et sum vivens in saecula saeculorum. Et, quod plus est, mors illi ultra non dominabitur, quae scilicet in homine dominatur non solum dum moritur per separationem animae a corpore, sed etiam ante mortem dum patitur aegritudinem, famem et sitim, et alia huiusmodi, per quae pervenitur ad mortem: sed ab his libera est vita Christi resurgentis. Et ideo non subiicitur dominio mortis, sed potius ipse habet dominium super mortem. Apoc. I, 18: habet clavem mortis et inferni

Deinde cum dicit quod enim mortuus, etc., probat propositum scilicet quod Christus resurgens ulterius non moriatur, et hoc dupliciter

Primo quidem ratione accepta ex parte mortis quam sustinuit, dicens quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel. Non autem intelligitur, quod ipse mortuus est peccato, quod ipse commisit vel contraxit, quia in eo nullo modo peccatum locum habuit. I petr. Ii, 22: qui peccatum non fecit, etc.. Sed dicitur mortuus esse peccato dupliciter. Uno modo, quia mortuus est pro peccato tollendo, ii cor. V, 21: eum qui non novit peccatum pro nobis deus fecit peccatum, id est hostiam pro peccato. Alio modo, quia mortuus est similitudini carnis peccati, id est, vitae passibili et mortali. Infra viii, 3: deus misit filium suum in similitudinem carnis peccati. Utroque autem modo concludi potest, quod Christus mortuus sit semel, ex hoc quod mortuus est peccato

Quantum enim ad primum, manifestum est quod per unam mortem omnia peccata delevit, secundum illud hebr. X, 14: una oblatione consummavit in sempiternum sanctificandos. Ideo non restat ut adhuc pro peccato moreretur. I petr. C. Iii, 18: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, etc.

Quantum ad secundum autem idem potest concludi. Si enim Christus mortem sustinuit, ut deficeret in eo similitudo carnis peccati, debuit eius mors conformari aliis gerentibus carnem peccati, qui semel moriuntur. Unde dicitur ad hebr. Ix, v. 27 s.: quemadmodum statutum est hominibus semel mori, sic et Christus semel oblatus est, etc.

Secundo ostendit idem ex conditione vitae, quam resurgendo adeptus est, dicens quod autem vivit, vivit deo, id est, ad conformitatem dei. Dicitur enim ii cor. Ult. Quod si crucifixus est ex infirmitate, vivit ex virtute dei. Effectus autem conformatur causae; unde et vita quam Christus resurgens acquisivit, est deiformis. Sicut ergo vita dei est sempiterna et absque corruptione, secundum illud i tim. Ult.: qui solus habet immortalitatem, ita et vita Christi est immortalis

Deinde cum dicit ita et vos, etc., infert conclusionem intentam ut conformemur vitae Christi resurgentis, et quantum ad hoc quod mortuus est peccato, id est mortali vitae, quae habet similitudinem peccati, numquam ad eam rediturus, et quantum ad hoc quod vivit ad conformitatem dei

Et quantum ad primum dicit ita et vos existimate vos quidem mortuos esse peccato, scilicet tamquam ad peccatum numquam sitis redituri. Is. Xxvi, 14: morientes non vivant

Et quantum ad secundum dicit viventes deo, id est, ad honorem vel similitudinem dei, ut scilicet numquam per peccatum moriamur. Gal. Ii, 20: quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo filii dei. Et ideo subdit in Christo iesu domino nostro, id est, per iesum Christum, per quem et peccatis morimur et deo vivimus. Vel: in Christo iesu, id est, tamquam incorporati Christo iesu, ut per eius mortem moriamur peccato et per eius resurrectionem vivamus deo. Eph. Ii, 5: convivificavit nos in Christo, cuius gratia salvati estis per Christum.



Lectio 3: Ad Romanos 6,12-18

29
075 (
Rm 6,12-18)

Postquam apostolus ostendit, quod non est nobis permanendum in peccato, et quod huius rei facultatem habemus, hic concludit moralem exhortationem. Et circa hoc tria facit

Primo proponit admonitionem; secundo rationem assignat, ibi peccatum enim, etc.; tertio movet quaestionem et solvit, ibi quid ergo? peccabimus, etc.. Circa primum duo facit

Primo proponit admonitionem; secundo exponit eam, ibi ut obediatis, etc.. Dicit ergo primo. Dictum est quod vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, per quod datur intelligi, quod virtus peccati in tantum diminuta est, ut nobis dominari non possit. Ergo peccatum, de caetero, non regnet in vestro mortali corpore. Non autem dicit: non sit peccatum in vestro mortali corpore, quia quamdiu corpus nostrum est mortale, id est necessitati mortis addictum, non potest esse quin in corpore nostro sit peccatum, id est fomes peccati. Sed ex quo a deo liberati sumus a regno peccati debemus conari, quod peccatum in corpore nostro dominium iam amissum in nobis non recuperet

Et hoc est quod dicit non regnet peccatum in vestro mortali corpore

Et hoc quidem necessarium est cavere, dum corpus mortale gerimus, quia dicitur sap. Ix, 15: corpus quod corrumpitur aggravat animam, etc.

Deinde, cum dicit ut obediatis, etc., exponit admonitionem praemissam. Circa quod considerandum est, quod dupliciter peccatum regnat in homine. Uno modo per interiorem consensum mentis

Et hoc removendo dicit ut obediatis concupiscentiis eius. Obedire enim per consensum mentis concupiscentiis peccati est peccatum regnare in nobis. Eccli. Xviii, 30: post concupiscentias tuas non eas

Secundo modo regnat in nobis peccatum per operis executionem. Et ad hoc excludendum subdit sed neque exhibeatis membra vestra peccato, id est fomiti peccati, arma iniquitatis, id est instrumenta ad iniquitatem exequendam. Homo enim cum per membra sua peccatum exequitur, ad iniquitatem exequitur: et hoc ipso impugnare videtur ad restituendum dominium peccati, quod per consuetudinem peccati in nobis convalescit. Ez. Xxxii, 27: cum armis suis ad inferos descenderunt

Deinde, cum dicit sed exhibete vos deo, etc., exhortatur ad contrarium, ut scilicet exhibeamus nos deo. Et primo quantum ad interiorem affectum, cum dicit sed exhibeatis vos deo, ut scilicet mens vestra ei subdatur. Deut. X, v. 12: et nunc, israel, quid dominus deus tuus requirit a te, nisi ut timeas dominum deum tuum, et ambules in viis eius? et hoc facere debetis tamquam ex mortuis viventes, id est tamquam reducti ad vitam gratiae de morte culpae. Nam et ideo iustum est ut qui vivit, iam non sibi vivat, sed ei qui pro omnibus mortuus est, ii cor. V, 15

Secundo, quantum ad exteriorem actum, unde dicit: exhibete membra vestra deo, id est ad eius obsequium, arma iustitiae, id est instrumenta quaedam ad iustitiam exequendam, quibus scilicet pugnetis contra inimicos dei. Eph. Ult.: induite vos armaturam dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli

Deinde, cum dicit peccatum enim, etc., assignat rationem admonitionis praedictae. Posset, enim aliquis seipsum excusare, allegans peccati dominium, per quod assereret se ab observatione admonitionis praedictae impediri. Hoc ergo apost

Primo excludit dicens peccatum enim vobis non dominabitur, scilicet si coeperitis peccato resistere et vos deo exhibere, secundum illud iac. Vi, 8: appropinquate deo, et appropinquabit vobis: resistite diabolo, et fugiet a vobis. Quasi dicat: ideo potestis praedicta observare, quia non invenitis peccatum in vos dominari, per quod retrahi possitis; sumus enim liberati a Christo, secundum illud io. Viii, 36: si filius vos liberaverit, vere liberi eritis

Secundo manifestat quod dixerat, dicens non enim estis sub lege, sed sub gratia. Ubi considerandum est, quod non loquitur hic de lege solum quantum ad caeremonialia, sed etiam quantum ad moralia, sub qua quidem aliquis dicitur esse dupliciter. Uno modo quasi legis observantiae voluntarie subiectus

Et hoc modo etiam Christus fuit sub lege, secundum illud gal. Iv, 4: factum sub lege: quia scilicet legem observavit, non solum quantum ad moralia, sed etiam quantum ad caeremonialia. Fideles autem Christi sunt quidem hoc modo sub lege, quantum ad moralia, non autem quantum ad caeremonialia. Alio modo dicitur aliquis esse sub lege, quasi a lege coactus; et sic dicitur esse sub lege, qui non voluntarie ex amore, sed timore cogitur legem observare. Talis autem caret gratia, quae si adesset, inclinaret voluntatem ad observantiam legis, ut ex amore moralia eius praecepta impleret. Sic igitur quamdiu aliquis sic est sub lege, ut non impleat voluntarie legem, peccatum in eo dominatur, ex quo voluntas hominis inclinatur ut velit id quod est contrarium legi, sed per gratiam tale dominium tollitur, ut scilicet homo servet legem, non quasi sub lege existens, sed sicut liber. Gal. Iv, 31: non sumus ancillae filii, sed liberae: qua libertate Christus nos liberavit. Hanc autem gratiam facientem homines libere legem implere, non conferebant legalia sacramenta, sed conferunt eam sacramenta Christi; et ideo illi qui se caeremoniis legis subiiciebant, quantum pertinet ad virtutem ipsorum sacramentorum legalium, non erant sub gratia, sed sub lege, nisi forte per fidem Christi gratiam adipiscerentur. Illi vero qui se sacramentis Christi subiiciunt, ex eorum virtute gratiam consequuntur, ut non sint sub lege, sed sub gratia, nisi forte per suam culpam se subiiciant servituti peccati

Deinde cum dicit quid ergo, etc., movet quaestionem contra id quod dictum est. Et circa hoc tria facit

Primo proponit quaestionem; secundo solvit eam ducendo ad inconveniens, ibi absit. An nescitis, etc.; tertio ostendit esse inconveniens id ad quod duxerat, ibi gratias ago deo, etc.. Circa primum considerandum est, quod verbum praemissum poterat male intelligi ab aliquibus, ut scilicet fideles Christi non sint sub lege, quantum ad debitum observandi praecepta moralia, ex quo sequeretur, quod fidelibus Christi licitum esset peccare, scilicet contra praecepta moralia faciendo. Et ideo sub hoc sensu quaestionem movet, dicens: quid ergo, dicemus, numquid peccabimus, scilicet contra praecepta moralia legis faciendo, quoniam dictum est, quod non sumus sub lege, sed sub gratia? et hunc sensum apostolus improbat ad gal. V, 13 dicens: vos in libertatem vocati estis, fratres mei, tantum ne libertatem in occasionem detis carnis. Et ideo hic etiam respondens, subdit, absit, scilicet ut peccemus, quia sumus a lege liberati: quia si peccaremus, sequeretur hoc inconveniens, quod iterum redigeremur in servitutem peccati

Et hoc est quod dicit an nescitis, quoniam cui vos exhibetis propria voluntate servos ad obediendum spontanee servi estis, cui obedistis. Obedire enim debitum est, quod servi dominis debent. Eph. Vi, 5: servi, obedite dominis carnalibus. Unde cum aliquis obedit alicui, se servum profitetur eius, obediendo. Diverso tamen stipendio, diversis dominis obeditur. Qui enim obedit peccato, per servitutem peccati ducitur in mortem

Et hoc est quod dicit sive peccati, scilicet servi estis ei obediendo

Et hoc est in mortem, id est aeternam damnationem praecipitandi, de qua dicitur apoc. Ii, 11: in his mors secunda non habet locum. Qui vero obedit deo, efficitur huius obedientiae servus: quia per assuetudinem obediendi, mens eius magis ac magis ad obediendum inclinatur et ex hoc iustitiam perficit

Et hoc est quod dicit sive obeditionis, scilicet divinorum praeceptorum, servi estis ad iustitiam implendam, secundum illud supra ii, v. 13: factores legis iustificabuntur. Et satis convenienter obeditionem peccato opponit, eo quod, sicut ambrosius dicit, peccatum est transgressio legis divinae et caelestium inobedientia mandatorum

Deinde, cum dicit gratias autem deo, ostendit hoc esse inconveniens, scilicet quod obediendo peccato, iterum reducamur in servitutem peccati

Primo quidem ratione accepta ex beneficio, quod consecuti sumus. Si enim aliquis per gratiam alicuius a servitute liberatur, inconveniens est quod se spontaneum subiiciat servituti; unde cum nos per gratiam dei simus liberati a peccato, inconveniens est, quod iterum nos sponte retrudamus in servitutem peccati

Secundo, ex conditione in quam ducti sumus post libertatem peccati, ut scilicet simus servi iustitiae. Non licet autem servo alicuius, se contrarii domini servituti subiicere; unde nobis non licet, ex quo sumus facti servi iustitiae, iterum redire ad servitutem peccati. Utramque rationem apostolus simul tangit dicens gratias ago deo, sic et vos gratia agere debetis, quod, cum essetis servi peccati, quia qui facit peccatum, servus est peccati, io. Viii, 34, obedistis, scilicet credendo, supra i, 5: ad obediendum fidei in omnibus gentibus; et hoc non coacti, sed ex corde, infra x, 10: corde creditur ad iustitiam, in eam formam doctrinae, idest in doctrina catholicae fidei, ii tim. I, 13: formam habens sanorum verborum, quae a me audistis; in quam traditi estis, ii cor. C. Viii, 5: semetipsos dederunt primum deo, deinde, nobis per voluntatem dei. Et per hoc liberati estis a peccato, et ita non convenit quod iustitiam deseratis. I cor. Vii, 23: pretio empti estis, et non estis vestri.



Lectio 4: Ad Romanos 6,19-23

30
075 (
Rm 6,19-23)

Postquam apostolus ostendit, ratione accepta ex beneficio divino, quod non est nobis in peccato permanendum sed deo serviendum, hic ostendit idem ratione accepta ex prioris vitae consuetudine. Et circa hoc tria facit

Primo proponit suppositi documenti conditionem, quod subdit; secundo ponit documenti expressionem ibi sicut enim exhibuistis, etc.; tertio documenti rationem assignat, ibi cum enim servi. Dicit ergo primo. Monui quod exhibeatis vos deo; adhuc dico vobis quoddam humanum, id est, congruens imbecillitati humanae. Sic enim quandoque homo accipitur in scriptura, prout scilicet significat conditionem infirmitatis humanae; sap. Ix, 5: homo infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum iudicii et legum. I cor. Iii, 3: cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? causam autem assignat, subdens propter infirmitatem; perfectis enim sunt perfectiora praecepta tradenda. I cor. Ii, 6: sapientiam loquimur inter perfectos. Hebr. V, 14: perfectorum est solidus cibus. Infirmioribus sunt danda leviora praecepta. I cor. Iii, 1 s.: tamquam parvulis in Christo, lac potum dedi vobis, non escam. Hebr. V, 12: facti estis quibus lac opus est. Haec autem infirmitas non ex spiritu sed ex carne venit, quia corpus quod corrumpitur aggravat animam, ut dicitur sap. Ix, 15. Et ideo subdit carnis vestrae. Matth. Xxvi, v. 41: spiritus quidem promptus est, caro autem infirma

Deinde, cum dicit sicut enim exhibuistis, etc., ponit documentum quod dicit esse humanum, in quo docet corpus esse aequaliter exhibendum ad serviendum iustitiae, secundum quod nos exhibuimus ipsum ad serviendum peccato

Et hoc est quod dicit sicut enim exhibuistis membra vestra servire, scilicet per executionem mali operis, immunditiae et iniquitati corde conceptae: ut immunditia referatur ad peccata carnalia, eph. V, 3: omnis fornicatio, aut immunditia nec nominetur in vobis, etc.; iniquitas autem refertur ad peccata spiritualia et praecipue quibus laeditur proximus. Ps.: iniquitatem meditatus est in cubili suo. Quibus in corde conceptis membra serviunt ad iniquitatem, scilicet opere exequendam. Et ponit iniquitatem hic pro immunditia et iniquitate, i io. Iii, 4, secundum quod omne peccatum est iniquitas

Et hoc in quantum discordat ab aequitate legis divinae. Ita nunc, scilicet liberati a peccato, exhibete membra vestra, scilicet per executionem bonorum operum, servire iustitiae, in lege divina nobis propositae: et hoc in sanctificationem, id est in executionem et augmentum sanctitatis. Apoc. Ult.: sanctus sanctificetur adhuc. Dicit autem hoc esse humanum, quia secundum rectum iudicium exigeretur ut homo multo plus serviret iustitiae, quam ante servierit peccato. Bar. Iv, 28: sicut fuit sensus vester, ut erraretis a deo decies tantum, iterum convertentes requiretis eum. Huius documenti rationem consequenter assignat dicens cum enim servi, etc.. Et circa hoc duo facit

Primo proponit rationem praedictorum; secundo probat quod supposuerat, ibi stipendia peccati mors, etc.. Ostendit autem rationem praemissorum, praeferendo statum gratiae statui culpae. Si enim plura nobis bona ex iustitia proveniunt quam ex culpa, magis debemus insistere ad serviendum iustitiae, quam studuerimus ad serviendum peccato

Primo ergo ponit conditionem status peccati; secundo conditionem status iustitiae, ibi nunc vero liberati, etc.. Circa primum tria facit

Primo ponit conditionem peccati; secundo, effectum peccati, ibi quem ergo fructum, etc.

Tertio, finem, ibi nam finis illorum, etc.. Circa primum considerandum est, quod homo naturaliter est liberi arbitrii, propter rationem et voluntatem, quae cogi non potest, inclinari tamen ab aliquibus potest. Semper ergo homo, quantum ad arbitrium rationis, remanet liber a coactione, non tamen est liber ab inclinatione. Quandoque enim liberum arbitrium inclinatur ad bonum per habitum gratiae vel iustitiae: et tunc habet servitutem iustitiae et est liber a peccato. Quandoque autem arbitrium inclinatur ad malum per habitum peccati: et tunc habet servitutem peccati et libertatem iustitiae. Servitutem quidem peccati qua trahitur ad consentiendum peccato, contra iudicium rationis. Io. Viii, 34: qui facit peccatum, servus est peccati

Et quantum ad hoc dicit: cum enim servi essetis peccati. Libertatem vero a iustitia, quantum ad hoc quod homo absque freno iustitiae praecipitat se in peccatum

Et quantum ad hoc dicit liberi fuistis iustitiae, quod praecipue contingit his qui ex certo proposito peccant. Nam illi qui ex infirmitate vel passione peccant, aliquo freno iustitiae retinentur, ut non videantur a iustitia omnino liberi. Ier. Ii, 20: a saeculo fregisti iugum, rupisti vincula, dixisti, non serviam. Iob xi, 12: vir vanus in superbiam erigitur; et tamquam pullum onagri, liberum se putat. Sciendum est tamen, quod iste status habet veram servitutem, libertatem autem non veram, sed apparentem. Cum enim homo sit id quod est secundum rationem, tunc homo vere est servus, quando ab aliquo extraneo abducitur ab eo quod est rationis. Sed quod aliquis freno rationis non cohibeatur a sequela concupiscentiae, est libertas quantum ad opinionem illius, qui summum bonum putat concupita sequi

Deinde cum dicit quem ergo fructum, etc., ostendit effectum peccati. Et unum quidem effectum excludit, scilicet effectum fructuosum, cum dicit quem ergo fructum, scilicet cum peccabatis in illis, scilicet peccatis. Sunt enim infructuosa peccati opera, quia non adiuvant hominem ad beatitudinem consequendam. Is. Lix, 6: opera eorum, opera inutilia. Mich. Ii, 1: vae qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris. Adstruit autem effectum confusibilem, dicens in quibus, scilicet peccatis, id est de quibus nunc, scilicet in statu poenitentiae, erubescitis, propter eorum turpitudinem. Ier. Xxxi, 19: postquam ostendisti mihi, percussi femur meum confusione, et erubui. Is. I, 29: erubescitis super hortis, scilicet voluptatis, quos elegeratis

Deinde cum dicit nam finis, etc., ponit finem peccati, dicens nam finis illorum, scilicet peccatorum, mors est. Quae quidem et si non sit finis operantis peccatum, quia peccando non intendit mortem incurrere, est tamen finis ipsorum peccatorum, quia de se nata sunt mortem inducere temporalem quia cum anima a se deum separat, dignum est ut ab ea corpus suum separetur, et aeternam, quia cum aliquis ad tempus vult separari a deo, propter concupiscentiam peccati, dignum est ut ab eo aeternaliter separetur, quod est mors aeterna. Supra i, 32: qui talia agunt, digni sunt morte

Deinde cum dicit nunc vero, etc., ostendit qualitatem status iustitiae. Et primo ponit conditionem status iustitiae; secundo, effectum, ibi habetis fructum vestrum, etc.;

Tertio ponit finem, ibi finem vero, etc.. Circa primum considerandum est, quod sicut quando aliquis a peccato inclinatur ad malum, est liber a iustitia; ita cum aliquis ex habitu iustitiae et gratiae inclinatur ad bonum, est liber a peccato; ut scilicet ab eo non superetur usque ad consensum. Unde dicit nunc vero, scilicet in statu iustitiae, liberati a peccato. Io. Viii, 36: si filius vos liberaverit, tunc vere liberi eritis. Similiter, e contra, sicut in statu peccati est aliquis servus peccati, cui obedit, ita in statu iustitiae est aliquis servus dei voluntarie obediens, secundum illud ps. Xcix, 2: servite domino in laetitia

Et hoc est quod subdit servi autem facti deo. Ps. Cxv, v. 16: o domine, quia ego servus tuus, etc.. Haec autem vera est libertas, et optima servitus; quia per iustitiam homo inclinatur ad id quod convenit ipsi, quod est proprium hominis, et avertitur ab eo quod convenit concupiscentiae, quod est maxime bestiale

Deinde cum dicit habetis fructum, etc., ponit effectum iustitiae, dicens habetis fructum vestrum in sanctificatione, id est, ipsa sanctificatio, hoc est executio sanctitatis per bona opera, est fructus vester, in quantum scilicet hoc spiritualiter et sancte vos delectat. Eccli. Xxiv, 23: flores mei fructus honoris et honestatis, etc.. Gal. V, 22: fructus spiritus est gaudium, pax, etc.. Consequenter ponit finem, dicens finem vero habetis vitam aeternam. Quae quidem est finis ipsorum iustorum, qui propter vitam aeternam habendam omnia operantur. Matth. Vi, 33: primum quaerite regnum dei, etc.. Et etiam ipsorum operum, quae cum ex obedientia dei fiant et ad dei imitationem, vitam aeternam merentur. Io. X, 27 s.: oves meae vocem meam audiunt, et sequuntur me, et vitam aeternam do eis

Deinde cum dicit stipendia enim peccati, etc., manifestat quod dixerat de finibus malorum et bonorum. Et primo quantum ad mala. Dicit: dictum est quod finis peccatorum est mors, stipendia enim peccati, mors. Dicuntur autem stipendia mercedes militum, a stipe pendenda, id est ponderanda: quia pecunia distribuenda militibus ponderabatur. Quia ergo peccatores peccato militant, membra sua exhibentes arma peccato, ut supra dictum est, mors dicitur esse stipendium peccati, id est retributio, quam retribuit sibi servientibus. Et ex hoc manifestum est, quod mors sit finis peccatorum, non quem peccantes quaerunt, sed qui eis retribuitur. Ps. X, 6: ignis, sulphur, spiritus procellarum, pars calicis eorum

Quantum vero ad bona, dicit gratia dei vita aeterna. Quia enim dixerat iustos homines habere vitam aeternam, quam certum est non posse haberi, nisi per gratiam: ideo hoc ipsum quod bona operamur, et quod opus nostrum est dignum vita aeterna, est a gratia dei. Unde et in ps. Lxxxiii, 12, dicitur: gratiam et gloriam dabit dominus. Sic igitur opera nostra si considerentur in sui natura et secundum quod procedunt ex libero arbitrio hominis, non merentur ex condigno vitam aeternam, sed solum secundum quod procedunt ex gratia spiritus sancti. Unde dicitur io. Iv, 14: quod fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam

Et hoc fit in Christo iesu domino nostro, id est, per Christum, vel in quantum in ipso sumus per fidem et charitatem. Io. Vi, 40: omnis qui videt filium, et credit in eum, habet vitam aeternam.




Thomae Aq. ad Rm 26