Thomae Aq. ad Rm 30


CAPUT 7

Lectio 1: Ad Romanos 7,1-6

31
075 (
Rm 7,1-6)

Postquam apostolus ostendit quod per gratiam Christi liberamur a peccato, hic ostendit quod per eamdem gratiam Christi, liberamur a servitute legis. Et circa hoc duo facit

Primo proponit propositum; secundo excludit obiectionem, ibi quid ergo dicemus, etc.. Circa primum duo facit

Primo ostendit, quod per gratiam Christi liberamur a servitute legis; secundo ostendit utilitatem huius liberationis, ibi ut fructificemus deo, etc.. Circa primum tria facit

Primo proponit documentum, ex quo arguitur ad propositum ostendendum; secundo manifestat ipsum, ibi nam quae sub viro est, etc.; tertio concludit, ibi itaque, fratres mei, etc.. Documentum autem proponit eis quasi notum. Unde dicit an ignoratis, fratres, quasi diceret: hoc ignorare non debetis. I cor. C. Xiv, 38: si quis ignorat, ignorabitur. Et causam quare non debent ignorare, ostendit subdens scientibus enim legem loquor. Sed cum romani gentiles essent et legem moysi ignorarent, videtur eis non competere quod hic dicitur. Et ideo quidam exposuerunt hoc de lege naturali, quae gentibus non erat incognita, secundum illud, supra ii, 14: cum gentes quae legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt, faciunt, etc.. Unde et subditur quia lex in homine dominatur, scilicet naturalis, quanto tempore vivit, scilicet lex in homine. Quae quidem vivit, quamdiu ratio naturalis efficaciter in homine viget. Moritur autem lex naturalis in homine quamdiu ratio naturalis passionibus succumbit. Is. Xxiv, 5: dissipaverunt foedus sempiternum, scilicet legis naturalis. Sed hoc non videtur esse secundum intentionem apostoli qui, absolute et indeterminate de lege loquens, semper loquitur de lege moysi. Et ideo dicendum est quod romani fideles non erant solum gentes sed inter eos erant multi iudaei. Unde habetur act. Xviii, v. 2, paulus corinthi invenit quemdam iudaeum, nomine aquilam, qui nuper venerat ab italia, et priscillam uxorem eius, eo quod praecepisset claudius discedere omnes iudaeos a roma. Lex ergo hoc modo dominatur in homine, quanto tempore vivit, scilicet homo. Data est enim lex ad dirigendum homines in via huius vitae, secundum ps. Xxiv, 12: legem statuit ei in via quam elegit. Ideo legis obligatio morte solvitur

Deinde, cum dicit nam quae sub viro, etc., manifestat quod dixerat per exemplum in lege matrimonii. Et primo ponit exemplum; secundo manifestat per signum, ibi ergo vivente, etc.. Circa primum duo facit

Primo in exemplo ponit quomodo obligatio legis durat, vita durante, dicens nam mulier quae sub viro, id est sub viri potestate, est, ex lege divina, qua dictum est gen. Iii, v. 16: sub viri potestate eris. Alligata est legi, scilicet qua tenetur convivere viro, secundum illud matthaei xix, 6: quos deus coniunxit, homo non separet. Et haec quidem inseparabilitas matrimonii praecipue causatur in quantum est sacramentum coniunctionis indissolubilis Christi et ecclesiae, vel verbi et humanae naturae in persona Christi. Eph. V, 32: sacramentum hoc magnum est in Christo et ecclesia, etc.

Secundo, ibi si autem mortuus, etc., manifestat in exemplo quomodo obligatio legis solvitur post mortem, dicens: si autem vir, scilicet mulieris, fuerit mortuus, mulier, post mortem viri, soluta est a lege mariti, id est a lege matrimonii, qua obligabatur viro. Cum enim, ut augustinus ait in libro de nuptiis et concupiscentia: nuptiae sint bona mortalium, non se extendit obligatio nuptiarum post vitam mortalem. Et propter hoc in resurrectione, quando erit vita immortalis, neque nubent, neque nubentur, ut dicitur matth. Xxii, 30. Ex quo patet quod si aliquis moriatur, et resurgat, sicut in lazaro accidit, non erit uxor, quae fuerat, nisi de novo cum ipso contrahat. Sed contra hoc inducitur quod habetur hebr. Xi, 35: acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos. Sed sciendum est quod mulieres non receperunt maritos suos, sed filios suos: sicut mulier quaedam per eliam, ut habetur iii reg. Xvii, 17 ss., et alia per eliseum, ut habetur iv reg. Iv, 18 ss.. Aliter autem se habet in sacramentis quae imprimunt characterem, qui est quaedam consecratio animae immortalis. Omnis autem consecratio manet quamdiu manet res consecrata: sicut patet in consecratione ecclesiae vel altaris. Et ideo si baptizatus, vel confirmatus, vel ordinatus moriatur et resurgat, non debet iterum eadem sacramenta accipere

Deinde cum dicit ergo vivente, etc., manifestat quod dixerat per signum. Et primo quantum ad obligationem matrimonii, quae durat in muliere, vivente viro, cuius signum est quod vocatur adultera si fuerit cum alio viro, scilicet ei carnaliter commixta, vivente viro. Ier. Iii, 1: si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo, duxerit virum alterum, numquid non polluta et contaminata est mulier illa? secundo, ibi si autem mortuus, etc., inducit signum quantum ad hoc quod obligatio legis matrimonii solvitur per mortem, dicens quod si vir eius, scilicet mulieris, mortuus fuerit, liberata est mulier a lege viri, qua obligatur viro, ut non sit adultera, si fuerit cum alio viro carnaliter ei commixta, praesertim si ei matrimonialiter coniungatur. I cor. Vii, 39: si dormierit vir eius, scilicet mulieris, liberata est: cui vult nubat. Ex quo patet quod secundae nuptiae vel tertiae vel quartae sunt secundum se licitae et non solum per dispensationem, ut videtur dicere chrysostomus, qui super matthaeum dicit quod sicut moyses permisit libellum repudii, ita apostolus permisit secundas nuptias. Nulla est enim ratio, si lex matrimonialis solvitur per mortem, quare non liceat coniugi remanenti ad secunda vota transire. Quod autem apostolus dicit i tim. Iii, 2, quod oportet episcopum esse unius uxoris virum, non hoc dicitur quia secundae nuptiae sint illicitae, sed propter defectum sacramenti, quia non esset unus unius, sicut Christus est sponsus unius ecclesiae

Deinde, cum dicit itaque, fratres mei, etc., concludit principale propositum, dicens itaque, etc., id est per hoc quod estis facti membra corporis Christi, simul cum eo mortui et sepulti, ut supra est habitum; mortificati estis legi, id est quantum ad hoc quod cessat in vobis obligatio legis, ita scilicet ut iam sitis alterius, scilicet Christi, eius legi subiecti, qui ex mortuis resurrexit, in quo et vos resurgentes novam vitam assumpsistis. Et ita non lege prioris vitae, sed lege novae vitae tenemini obligati. Videtur autem esse dissimilitudo quantum ad hoc, quod in praecedenti exemplo vir moriebatur et remanebat mulier absque obligatione legis. Hic autem ille qui solvitur ab obligatione, dicitur mori. Sed si recte consideremus utrumque est eiusdem rationis, quia cum matrimonium sit inter duos, sicut quaedam relatio, non refert, quicumque eorum moriatur, ad hoc quod tollatur lex matrimonii: utrumlibet enim contingat, manifestum est, quod per mortem, qua commorimur Christo, cessat obligatio veteris legis

Deinde cum dicit ut fructificemus, ostendit utilitatem praedictae liberationis. Et circa hoc tria facit

Primo ponit utilitatem, dicens ut fructificemus deo. Per hoc enim quod sumus facti membra Christi, in Christo manentes, possumus fructum boni operis facere ad honorem dei. Io. Xv, 4: sicut palmes non potest ferre fructum, etc.

Secundo, ibi cum enim essemus. Ostendit quod iste fructus impediebatur, quando eramus sub servitute legis, dicens: cum essemus in carne, id est subditi concupiscentiis carnis. Infra viii, 9: vos autem non estis in carne, sed in spiritu. Passiones autem et affectiones peccatorum, quae quidem erant per legem, vel notificatae vel augmentatae occasionaliter ut supra patuit, operabantur in membris nostris, id est movebant membra nostra. Iac. Iv, 1: unde bella et lites, nonne ex concupiscentiis? et hoc, ut fructificarent morti, id est, ut fructum facerent mortis. Iac. I, 15: peccatum cum consummatum fuerit, generat mortem

Tertio, ibi nunc autem soluti. Ostendit quod praedicta utilitas acquiritur ab his qui sunt liberati a servitute legis, dicens nunc autem soluti sumus per gratiam Christi a lege mortis, id est a servitute legis moysi, quae dicitur lex mortis, vel quia corporaliter occidebat absque misericordia. Hebr. C. X, 28: irritam quis faciens legem moysi, etc.. Vel potius dicitur lex mortis, quia spiritualiter occidebat per occasionem, secundum illud ii cor. Iii, 6: littera occidit, etc.. In qua lege, nos tenebamur, quasi servi sub lege. Gal. Iii, 23: prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur. Ita, scilicet sumus soluti, ut serviamus in novitate spiritus, in spiritu renovati per gratiam Christi. Ez. Xxxvi, 27: dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri non in vetustate litterae, id est non secundum veterem legem. Vel non in vetustate peccati, quam littera legis auferre non potuit. Ps. Vi, 8: inveteravi inter omnes inimicos meos.



Lectio 2: Ad Romanos 7,7-13

32
075 (
Rm 7,7-13)

Postquam apostolus ostendit quod per gratiam Christi liberamur a servitute legis, et quod ista liberatio est utilis, hic respondet cuidam obiectioni, quae ex praemissis occasionem habet, per quam videtur quod lex vetus non sit bona. Et circa hoc duo facit

Primo solvit obiectionem per quam videtur legem non esse bonam; secundo ostendit legem esse bonam, ibi scimus enim, etc.. Circa primum duo facit

Primo ponit obiectionem quantum ad ipsam legem; secundo solvit, ibi itaque lex quidem sancta, etc.. Dicit ergo primo. Dictum est quod passiones peccatorum erant per legem et quod est lex mortis, quid ergo dicemus ex his sequi? numquid dicemus, quod lex est peccatum? quod quidem potest intelligi dupliciter. Uno modo quod lex peccatum doceat, sicut dicitur ier. X, 3: leges populorum vanae sunt, quia scilicet vanitatem docent. Alio modo, ut lex dicatur peccatum, quia ille qui legem dedit, peccaverit, talem legem ferendo. Et haec duo invicem se consequuntur, quia si lex peccatum docet, legislator legem ferendo peccat. Is. X, 1: vae qui condunt leges iniquas. Videtur autem quod lex peccatum doceat, si passiones peccatorum sunt per legem, et si lex ducit ad mortem

Deinde cum dicit absit, solvit praedictam obiectionem. Circa quod sciendum est, quod si lex per se et directe causaret passiones peccatorum vel mortem, sequeretur quod lex esset peccatum altero modorum dictorum, non autem si lex est occasio passionum peccati et mortis. Circa hoc ergo duo facit

Primo ostendit quid lex per se facit; secundo ostendit quid ex ea occasionaliter sequatur, ibi occasione autem accepta, etc.. Circa primum tria facit

Primo respondet ad quaestionem dicens absit, scilicet, quod lex sit peccatum. Neque enim ipsa docet peccatum, secundum illud ps. Xviii, 8: lex domini immaculata, neque legislator peccavit, quasi iniustam legem ferens, secundum illud prov. Viii, v. 15: per me reges regnant, etc.

Secundo, ibi sed peccatum, etc.. Ponit id quod per se pertinet ad legem, scilicet notificare peccatum et non auferre

Et hoc est, quod dicit sed peccatum non cognovi nisi per legem. Supra iii, 20: per legem enim dei cognitio peccati. Et siquidem hoc intelligitur de lege naturali manifestum est quod dicitur, quia per legem naturalem homo diiudicat inter bonum et malum. Eccli. Xvii, 6: sensu implevit corda illorum, et bona et mala ostendit. Sed apostolus hic videtur loqui de lege veteri, quam significavit supra, dicens non in vetustate litterae. Dicendum est ergo, quod sine lege poterat quidem peccatum cognosci, secundum quod habet rationem inhonesti, id est contra rationem existens, non autem secundum quod importat offensam divinam; quia per legem divinitus datam manifestatur homini quod deo displicent peccata humana, in hoc quod ea prohibet et mandat puniri

Tertio, ibi nam concupiscentiam, etc.. Probat quod dixerat, dicens nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: non concupisces. Circa quod considerandum est quod hoc quod dixerat, peccatum non cognosci nisi per legem, posset aliquis referre ad ipsum actum peccati, quem lex in notitiam hominis ducit dum prohibet

Et hoc quidem verum est quantum ad aliqua peccata; dicitur enim lev. C. Xviii, 23: mulier non succumbet iumento. Sed quod hic non sit intellectus apostoli, patet ex his quae hic dicuntur. Nullus enim est qui ipsum actum concupiscentiae ignoret, cum omnes ipsum experiantur. Est ergo intelligendum, sicut supra diximus, quod peccatum non cognoscitur nisi per legem, quantum ad reatum poenae et offensam dei. Ideo autem hoc probat per concupiscentiam, quia concupiscentia prava communiter se habet ad omnia peccata. Unde glossa, dicit et augustinus: hoc elegit apostolus quod est generale peccatum, scilicet concupiscentiam. Bona est ergo lex, quae dum concupiscentias prohibet, omnia mala prohibet. Potest autem intelligi, quod concupiscentia sit generale peccatum, secundum quod sumitur pro concupiscentia rei illicitae, quae est de essentia cuiuslibet peccati. Non autem sic appellavit augustinus concupiscentiam generale peccatum, sed quia est radix et causa omnis peccati aliqua concupiscentia specialis. Unde et glossa dicit quod concupiscentia est generale peccatum, unde omnia mala veniunt. Inducit enim apostolus praeceptum legis, quod habetur ex. Xx, 17, ubi specialiter prohibetur: non concupisces rem proximi tui, quae est concupiscentia avaritiae, de qua loquitur i tim. Vi, 10: radix omnium malorum est cupiditas

Et hoc ideo quia pecuniae obediunt omnia, ut dicitur eccle. X, 19. Et ideo concupiscentia, de qua hic loquitur, est generale malum, non communitate generis vel speciei, sed communitate causalitatis. Nec est contrarium quod habetur eccli. X, v. 15: initium omnis peccati, superbia. Nam superbia est initium peccati ex parte aversionis. Cupiditas autem est principium peccatorum ex parte conversionis ad bonum commutabile. Potest autem dici, quod apostolus specialiter assumit concupiscentiam ad propositi manifestationem, quia vult ostendere quod sine lege peccatum non cognoscebatur, in quantum scilicet pertinet ad offensam dei: et hoc maxime patet in hoc quod lex dei prohibet concupiscentiam quae ab homine non prohibetur. Nam solus deus hominem reum reputat propter concupiscentiam cordis, secundum illud i reg. Xvi, 17: homines vident quae patent, deus autem intuetur cor. Ideo autem lex dei potius prohibuit concupiscentiam rei alienae, quae furto aufertur, et uxoris alienae, quae per adulterium violatur, quam concupiscentiam aliorum peccatorum, quia ista peccata etiam in ipsa concupiscentia habent quamdam delectationem, quod non contingit de aliis peccatis

Deinde cum dicit occasione autem, etc., ostendit quid ex lege occasionaliter consequatur. Et primo proponit quod intendit; secundo manifestat propositum, ibi sine lege, etc.. Dicit ergo primo, quod peccatum occasione accepta per mandatum, scilicet legis prohibentis peccatum, operatum est in me omnem concupiscentiam. Per peccatum autem potest hic intelligi diabolus secundum emphaticam locutionem, quia ipse est peccati initium. Et secundum hoc in homine operatur omnem concupiscentiam peccati. I io. Iii, 8: qui facit peccatum, ex diabolo est, quia ab initio diabolus peccat. Sed quia apostolus hic de diabolo mentionem non fecerat, potest dici quod peccatum actuale quodcumque, prout est cogitatione apprehensum, operatur in homine sui concupiscentiam, secundum illud iac. I, 14: unusquisque tentatur a concupiscentia sua: deinde concupiscentia parit peccatum. Sed melius est quod hoc referamus ad peccatum, quod supra dixerat c. V, v. 12 per unum hominem in hunc mundum ingressum, scilicet ad peccatum originale, quod scilicet ante gratiam Christi est in homine secundum culpam et poenam, sed, veniente gratia, transit reatu et remanet actu quantum ad fomitem peccati; vel concupiscentiam habitualem, quae operatur in homine omnem concupiscentiam actualem, sive hoc referatur ad concupiscentias diversorum peccatorum: alia enim est concupiscentia furti, alia adulterii, et sic de aliis; sive referatur ad diversos concupiscentiae gradus, prout consistit in cogitatione, delectatione, consensu et opere. Sed ad hunc effectum in homine operandum peccatum accipit occasionem ex lege

Et hoc est quod dicit occasione accepta. Vel quia adveniente mandato additur ratio praevaricationis, quia ubi non est lex, nec praevaricatio, ut supra iv, 15 dictum est, vel quia crescit desiderium peccati prohibiti, rationibus supra positis. Et est notandum quod non dicit quod lex dederit occasionem peccandi, sed quia ipsum peccatum occasionem acceperit ex lege. Ille enim qui dat occasionem, scandalizat et per consequens peccat: quod quidem fit, quando aliquis facit aliquod opus minus rectum, unde proximus offenditur aut scandalizatur, puta si quis loca inhonesta frequentaret, licet non mala intentione. Unde dicitur infra xiv, 18: hoc iudicate magis ne ponatis offendiculum fratribus vel scandalum. Sed si quis rectum opus faciat, puta si det eleemosynam et alius inde scandalizatur, ipse non dat occasionem scandalizandi; unde nec scandalizat, nec peccat, sed alius accipit occasionem qui scandalizatur et ille peccat. Sic igitur lex rectum aliquid fecit quia peccatum prohibuit, unde occasionem non dedit peccandi; sed homo occasionem ex lege accipit, et propter hoc sequitur, quod lex non sit peccatum, sed magis quod peccatum sit ex parte hominis. Sic igitur intelligendum est quod passiones peccatorum quae pertinent ad concupiscentiam peccati, non sunt per legem, quasi lex illas operetur, sed peccatum illas operatur, accepta occasione ex lege. Et eadem ratione dicitur lex mortis, non quia lex mortem operetur, sed quia peccatum mortem operatur, occasione accepta ex lege. Potest autem eodem sensu littera aliter ordinari ut dicatur quod peccatum operatum est per mandatum legis omnem concupiscentiam et hoc occasione accepta ab ipso mandato; sed prima expositio simplicior et melior est

Deinde cum dicit sine lege enim manifestat quod dixerat et hoc per experientiam effectus. Et primo proponit effectum; secundo resumit causam, ibi nam peccatum, etc.. Circa primum tria facit

Primo describit statum ante legem; secundo statum sub lege, ibi sed cum venisset, etc.; tertio, ex comparatione utriusque status, concludit eventum legis, ibi et inventum est mihi, etc.. Dicit ergo primo, quod peccatum occasione accepta per mandatum, operatum est in me omnem concupiscentiam, quod ex hoc apparet: sine lege enim peccatum erat mortuum, non quidem sic quod peccatum non esset, quia per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit ante legem, ut supra v, 12 dictum est. Sed intelligitur quod erat mortuum, vel quantum ad cognitionem hominis, qui quaedam lege prohibita nesciebat esse peccata, puta concupiscentiam, vel quia erat mortuum, quantum ad efficaciam moriendi, per comparationem ad id quod postea fuit. Non enim habebat tantam virtutem inducendi hominem ad mortem, quantam postea habuit occasione accepta sub lege. Habetur enim quasi mortuum, quod est debilitatum virtute. Col. Iii, 5: mortificate membra vestra quae sunt super terram. Talis ergo erat status ante legem quantum ad peccatum. Sed qualis esset quantum ad hominem, ostendit subdens ego autem vivebam sine lege aliquando. Quod etiam dupliciter potest intelligi. Uno modo quantum ad id quod homini videbatur ex seipso quod viveret, dum ignorabat peccatum esse id per quod mortuus erat. Apoc. Iii, 1: nomen habes quod vivas, sed mortuus es. Vel hoc dicitur per comparationem ad mortem, quae consecuta est occasione legis. Dicuntur enim minus peccantes vivere, in comparatione ad eos qui magis peccant

Deinde cum dicit sed cum venisset, etc. Describit statum sub lege. Et primo quantum ad peccatum cum dicit sed cum venisset mandatum, data scilicet lege, revixit peccatum, quod potest dupliciter intelligi. Uno modo quantum ad cognitionem hominis, qui incepit cognoscere peccatum in se esse, quod prius non cognoverat. Ier. Xxxi, v. 19: postquam ostendisti mihi, percussi femur meum, confusus sum et erubui. Et signanter dixit revixit, quia in paradiso plenam notitiam homo habuerat de peccato, licet non habuerit per experientiam. Vel revixit, quantum ad virtutem, quia data lege occasionaliter augmentata est virtus peccati. I cor. Xv, 56: virtus peccati, lex

Secundo quantum ad ipsum hominem, cum dicit ego autem mortuus sum. Quod etiam dupliciter potest intelligi. Uno modo secundum cognitionem, ut sit sensus mortuus sum, id est, cognovi me mortuum. Alio modo per comparationem ad statum priorem, ut sit sensus mortuus sum, id est magis morti obligatus sum, quam ante. Unde aliqualiter verum est quod dictum est moysi et aaron num. Xiv, 41: vos interfecistis populum domini

Deinde cum dicit et inventum, etc. Concludit ex comparatione utriusque status eventum legis, dicens: et inventum est, secundum praedicta, mandatum quod erat ad vitam

Primo quidem secundum intentionem dantis legem; secundo quantum ad ipsam mandati honestatem et devotionem obedientis. Ez. Xx, 11: dedi eis praecepta bona et iudicia, quae faciens homo, vivet in eis. Hoc est mihi ad mortem occasionaliter, scilicet per peccatum quod in homine erat. Iob xx, 14: panis eius in utero eius vertetur in fel aspidum intrinsecus, etc.

Deinde cum dicit nam peccatum, etc., resumit causam quasi manifestans per eventum praemissum, dicens: hoc ideo contingit, scilicet quod mandatum praemissum, quod erat ad vitam, inveniretur ad mortem esse, nam peccatum, occasione accepta per mandatum, seduxit me, scilicet per concupiscentiam quam in me operatum est, ut dictum est dan. Xiii, 56: species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum, et per illud, scilicet mandatum, occasionaliter peccatum me occidit. Ii cor. Iii, 6: littera occidit

Deinde cum dicit itaque lex, etc., concludit conclusionem intentam, scilicet quod lex non solum non sit peccatum, sed ulterius quod sit bona, tamquam faciens cognoscere peccatum et prohibens ipsum. Et primo concludit quantum ad totam legem, dicens: sicut ex praemissis patet lex quidem est sancta. Ps. Xviii, 8: lex domini immaculata. I tim. I, 8: scimus quia bona est lex

Secundo quantum ad particulare legis mandatum, dicens et mandatum legis est sanctum, quantum ad praecepta caeremonialia, quibus homines ordinantur ad dei cultum. Lev. Xx, 7: sancti estote, quia ego sanctus sum. Et iustum quantum ad praecepta iudicialia, quibus homo debito modo ordinatur ad proximum. Ps. Xviii, 10: iudicia domini vera, iustificata, etc.. Et bonum, id est honestum, quantum ad praecepta moralia. Ps. Cxviii, 72: bonum est mihi lex oris tui super millia, etc.. Quia tamen omnia praecepta ordinant nos in deum, ideo totam legem sanctam nominavit

Deinde cum dicit quod ergo bonum est, etc., movet quaestionem quantum ad legis effectum. Et primo quaestionem, dicens quod ergo bonum est, scilicet in se, factum est mihi mors, id est per se causa mortis. Quod quidem aliquis poterat falso intelligere ex eo quod supra dictum est: inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem

Secundo solvit per interemptionem, dicens absit. Non potest id quod est secundum se bonum et vivificum, esse causa mali et mortis, secundum illud matth. Vii, v. 18: non potest arbor bona fructus malos facere

Tertio, ibi sed peccatum, etc., concordat id quod nunc dicitur, cum eo quod supra dictum est. Non enim mandatum sic invenitur esse ad mortem, quod ipsum mortem operetur sed quia, occasione accepta ab ipso peccato, mortem operatur

Et hoc est quod dicit sed peccatum, ut appareat peccatum, id est ex hoc apparet esse peccatum per legis bonum id est per mandatum legis: quia ex hoc ipsum bonum est, quod facit cognitionem peccati

Et hoc occasionaliter in quantum manifestat peccatum. Non autem sic intelligitur peccatum per legem operatum esse mortem, quasi sine lege mors non fuisset. Dictum est enim supra quod regnavit mors ab adam usque ad moysen, scilicet cum lex non esset. Sed intelligitur quod peccatum per legem operatur mortem, quia damnatio mortis est augmentata lege adveniente

Et hoc est quod subditur: ita dico quod peccatum operatum est mortem per bonum, ut peccatum fiat peccans, id est peccare faciens per mandatum legis occasionaliter

Et hoc supra modum quo antea peccabant, vel quia accessit reatus praevaricationis, vel quia crevit concupiscentia peccati, ut supra dictum est, veniente prohibitione legis. Peccatum autem hic intelligitur, sicut supra diximus, vel diabolus vel potius fomes peccati.



Lectio 3: Ad Romanos 7,14-20

33
075 (
Rm 7,14-20)

Postquam apostolus exclusit illa ex quibus lex videbatur esse mala et mali effectus, hic probat legem esse bonam. Et circa hoc duo facit

Primo probat bonitatem legis ex ipsa repugnantia, quae in homine invenitur ad bonum, quam lex tollere non potest; secundo ostendit per quod huiusmodi legis repugnantia tolli potest, ibi infelix, etc.. Circa primum tria facit

Primo proponit quod intendit; secundo probat propositum, ibi quod enim operor, etc.; tertio infert conclusionem intentam, ibi invenio igitur, etc.. Circa primum duo facit

Primo proponit legis bonitatem; secundo, hominis conditionem, ibi ego autem, etc.. Dicit ergo primo. Dictum est quod lex est sancta

Et hoc dicit scimus enim, nos qui sumus in divinis sapientes, quod lex, scilicet vetus, spiritualis est, scilicet spiritui homines concordans. Ps.: lex domini immaculata. Vel spiritualis est, id est a spiritu sancto data, qui digitus dei dicitur in scripturis. Lc. Xi, 20: si in digito dei eiicio daemonia. Unde dicitur ex. Xxxi, 18: dedit dominus moysi duas tabulas lapideas scriptas digito dei. Lex tamen nova non solum dicitur lex spiritualis, sed lex spiritus, ut patet infra viii, 2, quia non solum a spiritu sancto, est, sed spiritus sanctus eam imprimit cordi quod inhabitat

Deinde cum dicit ego autem carnalis sum, etc. Ostendit conditionem hominis. Et potest hoc verbum dupliciter exponi. Uno quidem modo, ut apostolus loquatur in persona hominis in peccato existentis. Et ita hoc augustinus exponit in libro lxxxiii quaestionum. Postea vero in libro contra iulianum, exponit hoc ut apostolus intelligatur loqui in persona sua, id est, hominis sub gratia constituti. Prosequamur ergo declarando qualiter haec verba et sequentia diversimode possunt utroque modo exponi, quamvis secunda expositio melior sit. Quod ergo dicitur primo ego autem etc., sic intelligendum est, ut ly ego pro ratione hominis intelligatur, quae est principale in homine; unde videtur unusquisque homo esse sua ratio vel suus intellectus, sicut civitas videtur esse rector civitatis, ita ut quod ille facit, civitas facere videatur. Dicitur autem homo carnalis, quia eius ratio carnalis est, quae dicitur carnalis dupliciter. Uno modo ex eo quod subditur carni, consentiens his, ad quae caro instigat, secundum illud i cor. Iii, 3: cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, etc.

Et hoc modo intelligitur de homine nondum per gratiam reparato. Alio modo dicitur ratio esse carnalis, ex eo quod a carne impugnatur, secundum illud gal. V, 17: caro concupiscit adversus spiritum

Et hoc modo intelligitur esse carnalis ratio etiam hominis sub gratia constituti. Utraque enim carnalitas provenit ex peccato, unde subdit venumdatus sub peccato. Sed tamen notandum quod carnalitas quae importat rebellionem carnis ad spiritum, provenit ex peccato primi parentis, quia hoc pertinet ad fomitem, cuius corruptio ex illo peccato derivatur. Carnalitas autem quae importat subiectionem ad carnem, provenit non solum ex peccato originali, sed etiam actuali, per quod homo obediendo concupiscentiis carnis, servum se carnis constituit; unde subdit venumdatus sub peccato, scilicet vel primi parentis, vel proprio. Et dicit venumdatus, quia peccator seipsum vendit in servum peccati, pretio propriae voluntatis implendae. Is. L, 1: ecce in iniquitatibus vestris venditi estis

Deinde cum dicit quod enim operor, etc., ostendit quod proposuerat. Et primo quod lex sit spiritualis; secundo, quod homo sit carnalis, venumdatus sub peccato, ibi nunc autem iam non ego, etc.. Circa primum duo facit

Primo proponit probationem; secundo inducit conclusionem, ibi si autem quod nolo, etc.. Sumitur autem probatio ex hominis infirmitate, quam primo proponit; secundo adducit probationem, ibi non autem, etc.. Infirmitas autem hominis est manifesta et ex hoc quod operatur id quod intelligit non esse operandum; unde dicitur quod enim operor, non intelligo, scilicet esse operandum. Quod quidem potest intelligi dupliciter. Uno modo de eo qui est subiectus peccato, qui quidem in universali intelligit non esse operandum peccatum, tamen victus suggestione daemonis vel passione vel inclinatione perversi habitus, operatur illud. Et ideo dicitur operari quod intelligit non esse operandum contra conscientiam faciens; sicut, lc. Xii, v. 47 s.: servus sciens voluntatem domini sui et non faciens, digne plagis vapulabit multis. Alio modo potest intelligi de eo qui est in gratia constitutus. Qui quidem operatur malum, non quidem exequendo in opere vel consentiente mente, sed solum concupiscendo secundum passionem sensibilis appetitus, et illa concupiscentia est praeter rationem et intellectum, quia praevenit eius iudicium, quo adveniente talis operatio impeditur. Et ideo signanter non dicit intelligo non esse faciendum, sed non intelligo, quia scilicet intellectu nondum deliberato, aut praecipiente, talis operatio concupiscentiae insurgit. Gal. V, 17: caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem

Deinde cum dicit non enim quod volo, etc., probat quod dixerat et per divisionem et per effectum. Per divisionem quidem eius, quod dixit quod enim operor, etc., sub quo duo continentur, scilicet non agere bonum et agere malum, quia etiam ille qui non agit bonum, dicitur operari peccatum, peccato omissionis. Ex parte autem eius quod dixit non intelligo, probat per effectum; quia enim intellectus movet voluntatem, velle est effectus eius, quod est intelligere. Dicit ergo primo quantum ad omissionem boni non enim ago hoc bonum, quod volo agere. Quod quidem uno modo potest intelligi de homine sub peccato constituto: et sic hoc quod dicit ago est accipiendum secundum actionem completam, quae exterius opere exercetur per rationis consensum. Quod autem dicit volo est intelligendum non quidem de voluntate completa, quae est operis praeceptiva, sed de voluntate quadam incompleta, qua homines in universali bonum volunt, sicut et in universali habent rectum iudicium de bono, tamen per habitum vel passionem perversam pervertitur hoc iudicium et depravatur talis voluntas in particulari, ut non agat quod in universali intelligit agendum et agere vellet. Secundum autem quod intelligitur de homine per gratiam reparato, e converso oportet intelligere per hoc quod dicit volo voluntate completa perdurante in electione particularis operationis, ut per hoc quod dicit ago intelligatur actio incompleta, quae consistit tantum in appetitu sensitivo non perveniens usque ad rationis consensum. Homo enim sub gratia constitutus, vult quidem mentem suam a pravis concupiscentiis conservare, sed hoc bonum non agit propter motus inordinatos concupiscentiae insurgentes in appetitu sensitivo. Et simile est quod dicit gal. V, 17: ut non quaecumque vultis, illa faciatis

Secundo quantum ad perpetrationem mali, subdit: sed quod odi malum, illud facio. Quod quidem si intelligatur de homine peccatore, per hoc quod dicit odi intelligatur quoddam odium imperfectum, secundum quod omnis homo naturaliter odit malum. Per hoc autem quod dicit facio intelligatur actio perfecta per operis executionem secundum rationis consensum. Nam illud odium mali in universali, tollitur in particulari eligibili per inclinationem habitus vel passionis. Si vero intelligitur de homine sub gratia constituto, per hoc quod dicit facio intelligitur e converso actio imperfecta, quae consistit in sola concupiscentia appetitus sensitivi. Per hoc quod dicit odi intelligitur odium perfectum quo quis perseverat in detestationem mali usque ad finalem reprobationem ipsius, de quo dicitur in ps. Cxxxviii, 22: perfecto odio oderam illos, scilicet malos, inquantum sunt peccatores. Ii mach. Iii, 1: cum leges adhuc optime custodirentur propter oniae pontificis pietatem, et alios odio habentes malum

Deinde cum dicit si autem quod nolo etc., concludit ex praemissa dispositione hominis, quod lex sit bona, dicens si autem quod nolo, illud facio, quocumque dictorum modorum intelligatur, hoc ipso quod nolo malum, consentio legi, quoniam bona est, in hoc quod prohibet malum, quod ego naturaliter nolo. Manifestum est enim quod inclinatio hominis secundum rationem ad volendum bonum et fugiendum malum est secundum naturam vel gratiam, et utraque est bona. Unde et lex, quae huic inclinationi consentit praecipiendo bonum et prohibendo malum, eadem ratione est bona. Prov. Iv, 2: donum bonum tribuam vobis, legem meam ne derelinquatis, etc.

Deinde cum dicit nunc autem ego, etc., probat quod dixerat de conditione hominis, scilicet quod sit carnalis venumdatus sub peccato. Et circa hoc tria facit

Primo proponit quod intendit; secundo probat propositum, ibi scio enim, etc.; tertio concludit intentum, ibi si autem quod nolo, etc.. Quod autem homo carnalis venumdatus sub peccato, quasi aliqualiter sit servus peccati, ex hoc apparet quod ipse non agit sed agitur a peccato. Ille enim qui est liber, ipse per seipsum agit et non ab alio agitur. Et ideo dicit: dictum est quod per intellectum et voluntatem consentio legi, nunc autem, dum contra legem facio, ego iam non operor illud quod facio contra legem, sed peccatum, quod in me habitat, et sic patet me esse servum peccati, in quantum peccatum, in me quasi dominium habens, operatur

Et hoc quidem recte ac faciliter potest intelligi de homine sub gratia constituto, quod enim concupiscit malum secundum appetitum sensitivum ad carnem pertinentem, non procedit ex opere rationis, sed ex inclinatione fomitis. Illud autem homo dicitur operari quod ratio operatur, quia homo est id quod est secundum rationem: unde motus concupiscentiae, qui non sunt a ratione sed a fomite, non operatur homo sed fomes peccati, qui hic peccatum nominatur. Iac. Iv, 1: unde bella et lites in vobis? nonne ex concupiscentiis vestris quae militant in membris vestris? sed de homine sub peccato constituto hoc proprie intelligi non potest, quia eius ratio peccato consentit, et ideo ipsemet operatur. Unde dicit augustinus, et habetur in glossa: multum fallitur homo, qui consentiens est concupiscentiae carnis suae: et quod illa desiderat decernens facere, et statuens putat sibi adhuc esse dicendum: non ego operor illud. Potest tamen, licet extorte, exponi etiam de homine peccatore. Actio enim maxime attribuitur principali agenti, quod secundum proprietatem suam movet, non autem agenti quod movet vel agit secundum proprietatem alterius a quo movetur. Manifestum est autem quod ratio hominis, secundum illud quod est proprium sibi, non inclinatur ad malum sed secundum quod movetur a concupiscentia. Et ideo operatio mali quam ratio facit, prout est a concupiscentia victa, non attribuitur principaliter rationi, quae hic per hominem intelligitur, sed potius ipsi concupiscentiae vel habitui, ex quo ratio inclinatur ad malum. Dicitur autem peccatum habitare in homine, non quasi peccatum sit res aliqua, cum sit privatio boni, sed designatur permanentia huiusmodi defectus in homine

Deinde cum dicit scio enim probat quod peccatum habitans in homine, operetur malum quod homo facit. Et primo ponit medium ad probandum propositum; secundo illud medium manifestat, ibi nam velle, etc.. Probat ergo primo quod peccatum habitans in homine operetur malum quod homo facit. Quae quidem probatio manifesta est secundum quod verba referuntur ad hominem sub gratia constitutum, qui est liberatus a peccato per gratiam Christi, ut supra vi, 22 habitum est

Quantum ergo ad eum in quo Christi gratia non habitat, nondum est liberatus a peccato. In carne autem gratia Christi non habitat sed habitat in mente, unde infra viii, 10 dicitur, quod si Christus in nobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vivit propter iustificationem. Igitur adhuc in carne dominatur peccatum quod operatur concupiscentia carnis. Carnem enim hic accipit simul cum viribus sensitivis. Sic enim caro distinguitur contra spiritum et ei repugnat, in quantum appetitus sensitivus tendit in contrarium eius quod ratio appetit, secundum illud gal. V, v. 17: caro concupiscit adversus spiritum. Dicit ergo: dictum est quod in me, etiam per gratiam reparato, peccatum operatur; sed intelligendum est in me, secundum carnem simul cum appetitu sensitivo. Scio enim, per rationem et experimentum, quod bonum, scilicet gratiae, quo reformatus sum, non habitat in me. Sed ne intelligatur secundum rationem, secundum modum superius positum, exponit: hoc est in carne mea. Nam in me, id est, in corde meo, hoc bonum habitat, secundum illud eph. Iii, 17: habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Et per hoc patet, quod hoc verbum non patrocinatur manichaeis, qui volunt carnem non esse bonam secundum naturam, et ita non esse creaturam dei bonam, cum scriptum sit i tim. Iv, 4: omnis creatura dei bona est. Non enim hic apostolus agit de bono naturae, sed de bono gratiae, quo a peccato liberamur. Si vero hoc referatur ad hominem sub peccato existentem, superflue additur quod dicit hoc est in carne mea. Quia in homine peccatore bonum gratiae non habitat nec quantum ad carnem, nec quantum ad mentem; nisi forte quis extorte velit exponere hoc esse dictum quia peccatum, quod est privatio gratiae, quodammodo a carne derivatur ad mentem

Deinde cum dicit nam velle, etc., manifestat quod dixerat. Et primo ex hominis facultate; secundo, ex hominis actione, quae facultatem demonstrat, ibi non enim quod volo, etc.. Facultas autem hominis primo describitur quantum ad voluntatem, quae videtur in hominis esse potestate. Unde dicit nam velle adiacet mihi, id est propinquum est mihi, quasi sub mea potestate existens. Nihil enim est tam in hominis voluntate constitutum, quam hominis voluntas, ut augustinus dicit

Secundo ponit facultatem hominis, vel potius difficultatem, quantum ad consummationem effectus, cum subdit perficere autem bonum non invenio, scilicet in mea potestate existens, secundum illud prov. Xvi, 1: hominis est praeparare animum; et iterum: cor hominis disponit viam suam, sed domini est dirigere gressus eius. Hoc autem verbum patrocinari videtur pelagianis, qui dicebant quod initium boni operis est ex nobis in quantum bonum volumus

Et hoc est quod videtur apostolus dicere: perficere autem bonum non invenio. Sed hunc sensum excludit apostolus phil. C. Ii, 13 dicens: deus est qui operatur in nobis velle et perficere. Quod ergo dicit velle adiacet mihi, scilicet per gratiam iam reparato, est ex operatione divinae gratiae, per quam quidem gratiam non solum volo bonum, sed etiam aliquid boni facio, quia repugno concupiscentiae et contra eam ago ductus spiritu, sed non invenio in mea potestate quomodo istud bonum perficiam, ut scilicet totaliter concupiscentiam excludam. Et per hoc manifestatur, quod bonum gratiae non habitat in carne, quia si in carne habitaret, sicut habeo facultatem volendi bonum per gratiam habitantem in mente, ita haberem facultatem perficiendi bonum per gratiam habitantem in carne. Si vero referatur ad hominem sub peccato constitutum, sic exponi poterit, ut velle accipiatur pro voluntate incompleta, quae ex instinctu naturae in quibuscumque peccantibus est ad bonum. Sed illud velle adiacet homini, id est iuxta hominem iacet, quasi infirmum, nisi gratia voluntati tribuat efficaciam ad perficiendum

Deinde cum dicit non enim quod volo, etc., manifestat quod dixerat ex actione hominis, quae est signum et effectus facultatis humanae. Ex hoc enim apparet, quod homo non invenit perficere bonum, quia non agit bonum quod vult, sed facit malum quod non vult, et hoc quidem supra expositum est

Deinde cum dicit si autem quod nolo, etc., concludit illud quod supra proposuerat, dicens si autem quod nolo illud facio, non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum; et hoc etiam supra expositum est. Sed notandum est quod ex uno et eodem medio, scilicet quod nolo illud facio, apostolus duo concludit quae supra posuerat, scilicet legis bonitatem, cum dicit: si autem quod nolo illud facio, consentio legi dei quoniam bona est, et iterum dominium peccati in homine, cum dicit hic si autem quod nolo illud facio, non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Quarum duarum conclusionum prima pertinet ad hoc quod dixerat lex spiritualis est, secunda ad hoc quod dixerat ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato. Sed primam conclusionem, quae est de bonitate legis, elicit ex illo medio, ratione eius quod dicit nolo, quia eius ratio non vult illud quod lex prohibet, et ex hoc patet legem esse bonam. Sed ex parte eius quod dicit illud facio, concludit in homine dominari peccatum, quod contra voluntatem rationis operatur.




Thomae Aq. ad Rm 30