Thomae Aq. ad Rm 34

Lectio 4: Ad Romanos 7,21-25

34
075 (
Rm 7,21-25)

Postquam apostolus ostendit legem esse bonam ex eo quod rationi concordat, hic infert duas conclusiones secundum duo quae posuerat; secunda ponitur, ibi video autem aliam legem, etc.. Circa primum duo facit

Primo infert conclusionem ex dictis; secundo ponit signum ad maiorem manifestationem, ibi condelector, etc.. Duo autem supra posuerat. Primum quidem quod lex spiritualis est, quo iam probato, concludit sic: invenio igitur, scilicet per experimentum, legem moysi consonam esse mihi volenti facere bonum, id est rationi meae, per quam bonum approbo et malum detestor, dum et ipsa lex bonum mandat et malum prohibet. Deut. Xxx, 14: iuxta te est verbum valde in ore tuo et in corde tuo ut facias illud

Et hoc modo necessarium fuit quod, id est quia malum, id est peccatum vel fomes peccati, mihi adiacet, id est iuxta rationem meam iacet, quasi carnem meam inhabitans. Mich. Viii, 5: ab ea quae dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui, id est a carne

Deinde cum dicit condelector enim, etc., ponit signum per quod ostenditur quod lex rationi consentiat. Nullus enim delectatur nisi in eo quod est sibi conveniens. Homo autem secundum rationem delectatur in lege dei; ergo lex dei est conveniens rationi

Et hoc est quod dicit condelector legi dei secundum interiorem hominem, id est secundum rationem et mentem, quae interior homo dicitur, non quod anima sit effigiata secundum formam hominis, ut tertullianus posuit, vel quod ipsa sola sit homo, ut plato posuit, quod homo est anima utens corpore; sed quia id quod est principalius in homine dicitur homo, ut supra dictum est. Est autem in homine principalius, secundum apparentiam quidem, id quod est exterius, scilicet corpus sic effigiatum, quod dicitur homo exterior; secundum veritatem autem id quod est intrinsecum, scilicet mens vel ratio, quae hic dicitur homo interior. Ps. Cxviii, 103: quam dulcia faucibus meis eloquia tua. I mach. Xii, 9: habentes solatio libros sanctos, qui in manibus nostris sunt

Deinde cum dicit video autem, etc., ponit aliam conclusionem quae respondet ei quod supra posuerat dicens ego autem carnalis sum, etc.. Dicens video aliam legem in membris meis, quae est fomes peccati, quae quidem potest dici lex duplici ratione. Uno modo propter similes effectus, quia sicut lex inducit ad bonum faciendum, ita fomes inducit ad peccandum. Alio modo per comparationem ad causam. Cum autem fomes sit quaedam poena peccati, duplicem causam habet: unam quidem ipsum peccatum, quod in peccante dominium accepit, et ei legem imposuit, quae est fomes, sicut dominus servo victo legem imposuit. Alia causa fomitis est deus qui hanc poenam homini peccanti indidit, ut rationi eius inferiores vires non obedirent. Et secundum hoc ipsa inobedientia inferiorum virium, quae dicitur fomes, lex dicitur inquantum est per legem divinae iustitiae introducta, sicut iusti iudicis sententia quae legem habet, secundum illud i reg. Xxx, 25: et factum est hoc ex die illa, et deinceps constitutum et praefinitum, et quasi lex in israel usque ad diem hanc. Haec autem lex originaliter quidem consistit in appetitu sensitivo, sed diffusive invenitur in omnibus membris, quae deserviunt concupiscentiae ad peccandum. Supra vi, 19: sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiae, etc.. Et ideo dicit in membris meis. Haec autem lex duos effectus in homine habet

Primo namque resistit rationi, et quantum ad hoc dicit repugnantem legi mentis meae, id est legi moysi, quae dicitur lex mentis inquantum consonat menti, vel legi naturali, quae dicitur lex mentis quia naturaliter menti indita est. Supra ii, 15: qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. Et de hac repugnantia dicitur gal. V, v. 17: caro concupiscit adversus spiritum. Secundus effectus est quod hominem in servitutem redigit

Et quantum ad hoc subdit et captivantem me, vel captivum me ducentem, secundum aliam litteram, in lege peccati, quae est in membris meis, id est in meipso, more hebraicae locutionis, secundum quam ponuntur nomina loco pronominum. Lex autem peccati captivat hominem dupliciter. Uno modo hominem peccatorem per consensum et operationem; alio modo hominem sub gratia constitutum quantum ad concupiscentiae motum. De hac captivitate dicitur in ps. Cxxv, 1: in convertendo dominus captivitatem sion

Deinde cum dicit infelix ego homo, etc., agit de liberatione a lege peccati, et tria circa hoc facit

Primo quidem ponit quaestionem; secundo ponit responsionem, ibi gratia dei, etc.; tertio infert conclusionem, ibi igitur ego ipse, etc.. Circa primum duo facit. Unum quidem confitetur, scilicet suam miseriam, cum dicit infelix ego homo; quod quidem est per peccatum quod in homine habitat, sive quantum ad carnem tantum sicut in iusto, sive etiam quantum ad mentem sicut in peccatore. Prov. Xiv, 34: miseros facit populos peccatum. Ps. Xxxvii, v. 7: miser factus sum et curvatus sum usque in finem. Aliud autem quaerit dicens quis me liberabit de corpore mortis huius? quae quidem videtur quaestio esse desiderantis, secundum illud ps. Cxli, 10: educ de carcere animam meam. Sciendum est tamen, quod in corpore hominis considerari potest natura ipsa corporis quae est conveniens animae, unde ab ea non vult separari, ii cor. V, 4: nolumus expoliari, sed supervestiri, et iterum corruptio corporis, quae aggravat animam, secundum illud sap. Ix, 15: corpus quod corrumpitur, aggravat animam, etc.. Et ideo signanter dicit de corpore mortis huius

Deinde cum dicit gratia dei, etc., respondet quaestioni. Non enim homo propriis viribus potest liberari a corporis corruptione, nec etiam animae, quamvis consentiat rationi contra peccatum, sed solum per gratiam Christi, secundum illud io. Viii, 36: si filius vos liberaverit, vere liberi eritis. Et ideo sequitur gratia dei, scilicet me liberabit, quae datur per iesum Christum. Io. I, 17: gratia et veritas per iesum Christum facta est. Haec autem liberat a corpore mortis huius dupliciter. Uno modo ut corruptio corporis menti non dominetur, trahens eam ad peccandum; alio modo ut corruptio corporis totaliter tollatur

Quantum ergo ad primum convenit dicere peccatori: gratia liberavit me de corpore mortis huius, id est liberavit me a peccato, in quo est anima inducta ex corporis corruptione. Sed ad hoc iam iustus liberatus est, unde ei competit dicere, quantum ad secundum, gratia dei liberavit me de corpore mortis huius, ut scilicet in corpore meo non sit corruptio peccati, aut mortis; quod erit in resurrectione

Deinde cum dicit igitur ego ipse, etc., infert conclusionem quae secundum duas praemissas expositiones diversimode ex praemissis infertur. Secundum enim quod praemissa verba exponuntur in persona peccatoris, sic inferenda est conclusio: dictum est quod gratia dei liberavit me a corpore mortis huius, ut scilicet ab ea non deducar in peccatum, ergo quando ero iam liberatus, mente servio legi dei, secundum carnem autem legi peccati, quae quidem in carne remanet quantum ad fomitem, per quem caro concupiscit adversus spiritum. Si autem praemissa verba intelligantur ex persona iusti, sic est inferendum: gratia dei per iesum Christum liberavit me de corpore mortis huius, ita scilicet ut in me non sit corruptio peccati et mortis. Igitur, ego ipse, unus et idem antequam liberer, mente servio legi dei, ei consentiens, carne autem servio legi peccati, inquantum caro mea, secundum legem carnis, movetur ad concupiscendum.




CAPUT 8

Lectio 1: Ad Romanos 8,1-6

35
075 (
Rm 8,1-6)

Postquam apostolus ostendit, quod per gratiam Christi liberamur a peccato et lege, hic ostendit quod per eamdem gratiam liberamur a damnatione. Et primo, ostendit quod per gratiam Christi liberamur a damnatione culpae; secundo, quod per eamdem gratiam liberamur a damnatione poenae, ibi si autem Christus, etc.. Circa primum duo facit

Primo proponit quod intendit; secundo probat propositum, ibi lex enim spiritus vitae, etc.. Circa primum duo facit

Primo proponit beneficium quod gratia confert, concludens ex praemissis ita: gratia dei per iesum Christum liberavit me de corpore mortis huius, in qua existit nostra redemptio, ergo nunc, ex quo sumus per gratiam liberati, nihil damnationis est residuum, quia tollitur damnatio et quantum ad culpam et quantum ad poenam, iob xxxiv, 29: ipso concedente pacem, quis est qui condemnet? secundo ostendit quibus hoc beneficium concedatur. Et ponit duas conditiones, quae ad hoc requiruntur. Quarum primam ponit dicens iis qui sunt in Christo iesu, id est qui sunt ei incorporati per fidem, et dilectionem, et fidei sacramentum. Gal. Iii, 17: omnes quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis. Io. Xv, 4: sicut palmes non potest ferre fructum, nisi manserit in vite, sic nec vos nisi in me manseritis. Illis vero qui non sunt in Christo iesu, damnatio debetur, unde, ibidem subditur: si quis in me non manserit, mittetur foras, sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Secundam conditionem ponit dicens qui non secundum carnem ambulant, id est concupiscentiam carnis non sequuntur. Ii cor. C. X, 3: in carne ambulantes, non secundum carnem militamus. Ex his autem verbis aliqui volunt accipere, quod in infidelibus, qui non sunt in Christo iesu, etiam primi motus sint peccata mortalia, quamvis eis non consentiant, quod est secundum carnem ambulare. Si enim illi qui non secundum carnem ambulant, ex hoc non eis damnabile est, quod carne serviunt legi peccati secundum primos concupiscentiae motus, quia sunt in Christo iesu, sequitur, a contrario sensu, quod illis, qui non sunt in Christo iesu, hoc sit damnabile. Ad hoc etiam rationem inducunt. Dicunt enim quod necesse est actum damnabilem esse, qui procedit ex habitu damnabilis peccati. Peccatum autem originale est damnabile, quia privat hominem aeterna vita, cuius habitus manet in infideli, cui non est originalis culpa dimissa. Quilibet ergo motus concupiscentiae, ex originali peccato proveniens, est in eis peccatum damnabile

Primo autem ostendendum est hanc positionem esse falsam. Primus enim motus habet quod non sit peccatum mortale ex eo quod rationem non attingit, in qua completur ratio peccati. Ista autem causa etiam in infidelibus manet; unde in infidelibus primi motus non possunt esse peccata mortalia. Praeterea, in eadem specie peccati, gravius peccat fidelis quam infidelis, secundum illud hebr. X, 29: quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, etc.. Si ergo primi motus in infidelibus essent peccata mortalia, multo magis in fidelibus

Secundo respondendum est ad eorum rationes. Nam primo quidem ex littera apostoli hoc habere non possunt. Non enim dicit apostolus quod hoc solum non sit damnabile his qui sunt in Christo iesu quod carne serviunt legi peccati, secundum concupiscentiae motus, sed quod omnino nihil est eis damnationis. Illis autem, qui non sunt in Christo iesu, est hoc ipsum damnabile. Praeterea, si hoc ad primos motus referatur his qui non sunt in Christo iesu, sunt damnabiles huiusmodi motus secundum damnationem originalis peccati, quae adhuc in eis manet, a qua sunt liberati hi, qui sunt in Christo iesu. Non autem sic quod per huiusmodi motus nova addatur eis damnatio. Quod etiam secundo obiiciunt non ex necessitate concludit quod intendunt. Non enim verum est, quod actus quilibet procedens ex habitu peccati damnabilis sit etiam et ipse damnabilis, sed solum quando est actus perfectus per consensum rationis. Si enim in aliquo sit habitus adulterii, motus concupiscentiae adulterii, qui est actus imperfectus, non est in eo peccatum mortale, sed solum motus perfectus qui est per consensum rationis. Et praeterea actus, ex tali habitu procedens, non habet aliam rationem damnationis ab ea, quae est secundum rationem habitus. Et secundum hoc primi motus in infidelibus ex eo quod procedunt a peccato originali, non afferunt damnationem peccati mortalis, sed solum originalis

Deinde, cum dicit lex, etc., probat quod dixerat. Et primo quantum ad primam conditionem qua dixerat nihil esse damnationis his qui sunt in Christo iesu; secundo, quantum ad secundam conditionem, qua dixerat qui non secundum carnem ambulant, ibi qui non secundum carnem ambulamus, etc.. Circa primum duo facit

Primo ponit probationem; secundo manifestat quod supposuerat per causam, ibi nam quod impossibile erat legi, etc.. Circa primum ponit talem rationem. Lex spiritus liberat hominem a peccato et morte; sed lex spiritus est in iesu Christo: ergo, per hoc quod aliquis est in Christo iesu, liberatur a peccato et morte. Quod autem lex spiritus liberet a peccato et morte, sic probat: lex spiritus est causa vitae, sed per vitam excluditur peccatum et mors, quae est effectus peccati, nam et ipsum peccatum est spiritualis mors animae: ergo lex spiritus liberat hominem a peccato et morte. Damnatio autem non est nisi per peccatum et mortem: ergo his qui sunt in Christo iesu nihil damnationis existit. Hoc est ergo quod dicit lex enim spiritus, etc.. Quae quidem lex potest dici, uno modo, spiritus sanctus, ut sit sensus: lex spiritus, id est lex quae est spiritus. Lex enim ad hoc datur, ut per eam homines inducantur ad bonum; unde et philosophus in ii ethic. Dicit quod intentio legislatoris est cives facere bonos. Quod quidem lex humana facit, solum notificando quid fieri debeat; sed spiritus sanctus, mentem inhabitans, non solum docet quid oporteat fieri, intellectum illuminando de agendis, sed etiam affectum inclinat ad recte agendum. Io. Xiv, 26: paracletus autem spiritus sanctus, quem mittet pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, quantum ad primum, et suggeret vobis omnia, quantum ad secundum, quaecumque dixero vobis. Alio modo lex spiritus potest dici proprius effectus spiritus sancti, scilicet fides per dilectionem operans. Quae quidem et docet interius de agendis, secundum illud infra: unctio docebit vos de omnibus, et inclinat affectum ad agendum, secundum illud ii cor. V, 14: charitas Christi urget nos. Et haec quidem lex spiritus dicitur lex nova, quae vel est ipse spiritus sanctus, vel eam in cordibus nostris spiritus sanctus facit. Ier. Xxxi, 33: eorum, et in corde eorum superscribam eam. De lege autem veteri supra dixit solum quod erat spiritualis, id est a spiritu sancto data

Et sic praedicta considerantes, inveniemus quatuor leges ab apostolo esse inductas

Primo, legem moysi, de qua dicit: condelector legi dei secundum interiorem hominem, secundo, legem fomitis, de qua dicit: video aliam legem in membris meis, tertio, legem naturalem secundum unum sensum, de qua subdit: repugnantem legi mentis meae, quarto tradit legem novam, cum dicit: lex spiritus. Et addit vitae; quia sicut spiritus naturalis facit vitam naturae, sic spiritus divinus facit vitam gratiae. Io. Vi, 64: spiritus est qui vivificat; ez. I, 20: spiritus vitae erat in rotis. Addit autem in Christo iesu, quia scilicet iste spiritus non datur nisi his qui sunt in Christo iesu. Sicut enim spiritus naturalis non pervenit ad membrum quod non habet connexionem ad caput, ita spiritus sanctus non pervenit ad hominem qui non est capiti Christo coniunctus. I io. Iii, 24: in hoc scimus quod ipse manet in nobis, quia de spiritu suo ipse dedit nobis. Act. V, 2: spiritus sanctus quem dedit deus omnibus obedientibus sibi. Haec, inquam, lex eo quod est in Christo iesu, liberavit me. Io. Viii, 36: si filius vos liberaverit, vere liberi estis

Et hoc a lege peccati, id est a lege fomitis quae inclinat ad peccatum. Vel a lege peccati id est a consensu et operatione peccati, quod hominem tenet ligatum per modum legis. Per spiritum enim sanctum remittitur peccatum. Io. Xx, v. 22: accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Et mortis, non solum spiritualis sed etiam corporalis, ut infra probabitur

Et hoc ideo quia est spiritus vitae. Ez. Xxxvii, 9: a quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos et reviviscant

Deinde cum dicit nam quod impossibile, etc. Manifestat quod dixerat scilicet quod lex vitae, quae est in Christo iesu, liberat a peccato: nam quod liberet a morte infra probabitur

Et hoc probat per causam quae sumitur ex incarnatione Christi. Circa quam tria ponit

Primo, necessitatem incarnationis, secundo, modum incarnationis ibi deus filium suum, tertio, incarnationis fructum ibi et de peccato. Et ut planior fiat expositio accipiemus primo secundum, secundo tertium, tertio primum, hoc modo. Recte dico quod lex spiritus vitae in Christo iesu liberat a peccato, nam deus, pater, filium suum, id est proprium consubstantialem sibi et coaeternum, ps. Ii, 7: dominus dixit ad me: filius meus es tu, etc.. Mittens, non de novo creans vel faciens, sed quasi praeexistentem misit. Matth. Xxi, 37: novissime misit ad eos filium suum, non quidem ut esset ubi non erat, quia, ut dicitur io. I, 10, in mundo erat, sed ut esset modo quo non erat in mundo, id est, visibiliter per carnem assumptam; unde ibidem sequitur: verbum caro factum est, et vidimus gloriam eius. Bar. C. Iii, 38: post hoc in terris visus est. Et ideo hic subditur in similitudinem carnis peccati. Quod non est sic intelligendum, quasi veram carnem non habuerit sed solum carnis similitudinem, quasi phantasticam, sicut manichaei dicunt, cum ipse dominus dicat lc. Ult.: spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Unde non subdit solum, in similitudinem carnis, sed in similitudinem carnis peccati. Non enim habuit carnem peccati, id est, cum peccato conceptam, quia caro eius fuit concepta per spiritum sanctum qui tollit peccatum. Matth. I, 20: quod enim in ea natum est, de spiritu sancto est. Unde ps. Xxv, 11 dicit: ego in innocentia mea ingressus sum, scilicet in mundum. Sed habuit similitudinem carnis peccati, id est, similem carni peccatrici in hoc quod erat passibilis. Nam caro hominis, ante peccatum, passioni subiecta non erat. Hebr. Ii, 17: debuit per omnia fratribus assimilari, ut misericors fieret. Subdit autem duplicem effectum incarnationis, quorum primus est remotio peccati, quam ponit dicens de peccato damnavit peccatum in carne. Quod quidem potest legi: de peccato, id est, pro peccato commisso in carne Christi, diabolo instigante, ab occisoribus eius. Damnavit, id est destruxit peccatum, quia cum diabolus innocentem, in quo nihil iuris habebat, attentavit morti tradere, iustum fuit ut potestatem amitteret. Et ideo per suam passionem et mortem dicitur peccatum destruxisse. Col. Ii, 15: expolians, scilicet in cruce, principatus et potestates. Sed melius est ut dicatur damnavit peccatum in carne, id est debilitavit fomitem peccati in carne nostra, de peccato, id est ex virtute passionis suae et mortis, quae dicitur peccatum propter similitudinem peccati, ut dictum est, vel quia per hoc factus est hostia pro peccato, quae in sacra scriptura dicitur peccatum. Os. Iv, 8: peccata populi mei comedent. Unde dicit ii cor. V, 21: eum qui non noverat peccatum pro nobis deus fecit peccatum, idest hostiam pro peccato. Et ita, satisfaciendo pro peccato nostro, abstulit peccata mundi. Io. I, 29: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi. Secundum effectum ponit consequenter dicens ut iustificatio legis, id est iustitia quam lex promittebat, et quam ex lege aliqui sperabant, impleretur, id est perficeretur, in nobis, existentibus scilicet in Christo iesu. Infra ix, 30: gentes quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam quae est ex fide. Et ii cor. V, 21, cum dixisset: eum qui non noverat peccatum deus pro nobis fecit peccatum, subdit: ut nos efficeremur iustitia dei in ipso. Hoc aliter fieri non poterat quam per Christum et ideo praemisit quod scilicet damnare potest peccatum in carne et implere iustificationem, quod erat impossibile legi moysi. Hebr. Vii, 19: nihil ad perfectum adduxit lex

Et hoc quidem erat legi impossibile, non propter defectum legis, sed in quo, id est inquantum, infirmabatur per carnem, id est propter infirmitatem carnis, quae erat in homine ex corruptione fomitis, ex qua proveniebat quod etiam lege data, homo a concupiscentia vincebatur. Matth. Xxvi, 41: spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Et supra vi, 19: humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Et ex hoc patet quod necesse fuit Christum incarnari, unde et gal. Ii, 21 dicitur: si per legem est iustitia, Christus gratis mortuus est, id est sine causa. Ideo ergo necessarius fuit Christum incarnari, quia lex iustificare non poterat

Deinde, cum dicit qui non secundum carnem, etc., probat propositum quantum ad secundam conditionem, ostendens quod ad hoc quod aliqui damnationem evadant requiritur quod non secundum carnem ambulent. Et circa hoc tria facit

Primo proponit quod intendit; secundo probat propositum, ibi qui enim secundum carnem, etc.; tertio manifestat quoddam quod in probatione supposuerat, ibi quoniam sapientia, etc.. Dicit ergo primo. Dictum est, quod iustificatio legis impletur in nobis, qui scilicet non solum sumus in Christo iesu, sed etiam non ambulamus secundum carnem, sed secundum spiritum, id est, qui non sequimur concupiscentias carnis, sed instinctum spiritus sancti. Gal. V, 16: spiritu ambulate

Deinde, cum dicit qui enim secundum carnem, etc., probat quod dixerat. Et inducit duos syllogismos. Unum quidem ex parte carnis, qui est talis: quicumque sequuntur prudentiam carnis, ducuntur ad mortem; sed quicumque sunt secundum carnem, sequuntur prudentiam carnis: ergo, quicumque sunt secundum carnem, ducuntur ad mortem. Alium syllogismum ponit ex parte spiritus, qui est talis: quicumque sequuntur prudentiam spiritus, consequuntur vitam et pacem; sed quicumque sunt secundum spiritum, sequuntur prudentiam spiritus: ergo, quicumque sunt secundum spiritum, sequuntur vitam et pacem

Et sic patet quod illi, qui non ambulant secundum carnem, sed secundum spiritum, liberantur a lege peccati et mortis

Primo, ergo ponit minorem primi syllogismi, dicens qui enim secundum carnem, id est, qui carni subduntur quasi ei subiecti, rom. Xvi, 18, huiusmodi domino non serviunt, sed suo ventri, sapiunt ea quae sunt carnis ac si dicat, habent sapientiam carnis. Sapere enim quae sunt carnis est approbare et iudicare bona esse quae sunt secundum carnem. Matth. Xvi, 23: non sapis quae dei sunt, sed quae hominis. Ier. Iv, 22: sapientes sunt, ut faciant mala

Secundo, ponit minorem secundi syllogismi, dicens qui vero sunt secundum spiritum, id est, qui spiritum sanctum sequuntur, et secundum eum ducuntur secundum illud gal. V, 18: si spiritu ducimini, non estis sub lege, sentiunt ea quae sunt spiritus, id est, habent rectum sensum in rebus spiritualibus, secundum illud sap. I, 1: sentite de domino in bonitate. Et horum ratio est, quia, sicut philosophus dicit in iii ethic., qualis est unusquisque, talis finis videtur ei. Unde ille cuius est animus informatus per habitum bonum vel malum, existimat de fine secundum exigentiam illius habitus

Tertio, ponit maiorem primi syllogismi, dicens nam prudentia carnis, etc.. Ad cuius intellectum oportet scire, quod prudentia est recta ratio agibilium, ut dicit philosophus vi ethic.. Recta autem ratio agendorum unum praesupponit, et tria facit. Praesupponit enim finem qui est sicut principium in agendis, sicut et ratio speculativa praesupponit principia ex quibus demonstrat. Facit autem recta ratio agibilium tria. Nam primo, recte consiliatur; secundo, recte iudicat de consiliatis; tertio, recte et constanter praecipit quod consiliatum est. Sic ergo ad prudentiam carnis requiritur quod aliquis praesupponat pro fine delectabile carnis et quod consilietur et iudicet et praecipiat ea quae conveniunt ad hunc finem. Unde talis prudentia est mors, id est, causa mortis aeternae. Gal. Ult.: qui seminat in carne, de carne et metet corruptionem

Quarto, ponit maiorem secundi syllogismi, dicens prudentia autem spiritus vita et pax. Dicitur autem secundum praedicta prudentia spiritus, quando aliquis, praesupposito fine spiritualis boni, consiliatur et iudicat et praecipit quae ordinantur convenienter ad hunc finem. Unde talis prudentia est vita, id est, causa vitae gratiae et gloriae. Gal. Ult.: qui seminat in spiritu, de spiritu et metet vitam aeternam. Et est pax, id est causa pacis, nam pax causatur a spiritu sancto. Ps. Cxviii, 165: pax multa diligentibus legem tuam, domine. Gal. V, 22: fructus spiritus charitas, gaudium et pax.



Lectio 2: Ad Romanos 8,7-13

36
075 (
Rm 8,7-13)

Supposuerat apostolus in praecedentibus quod prudentia carnis mors est, et hoc quidem nunc probare intendit. Et primo probat propositum; secundo ostendit fideles quibus scribit a tali prudentia esse alienos, ibi vos autem, etc.. Circa primum duo facit

Primo propositum probat de prudentia carnis in abstracto; secundo id quod de prudentia carnis dixerat, adaptat eis qui prudentiam carnis sequuntur, ibi qui autem in carne, etc.. Circa primum ponit tria media, quorum posterius probat prius. Per primum autem probat id quod supra positum est, scilicet quod prudentia carnis sit mors, hoc modo: qui inimicatur deo, incurrit mortem. Lc. Xix, 27: verum tamen inimicos illos qui noluerunt me regnare supra se, adducite huc, et interficite ante me

Et hoc quia deus vita nostra est. Deut. Xxx, 20: ipse est enim vita tua. Et ideo ille qui inimicatur deo, incurrit mortem; sed prudentia carnis inimica est deo: ergo prudentia carnis est causa mortis. Ubi notandum est, quod id quod supra dixerat prudentiam carnis, nunc nominat carnis sapientiam, non quod idem sit sapientia simpliciter et prudentia, sed quia in rebus humanis est prudentia. Prov. X, 23: sapientia est viro prudentia. Ad cuius intellectum sciendum quod sapiens simpliciter dicitur qui cognoscit causam altissimam ex qua omnia dependent. Causa autem suprema simpliciter omnium deus est. Unde sapientia simpliciter est cognitio divinarum rerum, ut augustinus dicit in libro de trinitate. I cor. Ii, 6: sapientiam loquimur inter perfectos. Dicitur autem sapiens in unoquoque genere qui cognoscit altissimam causam illius generis: sicut in arte aedificatoria dicitur sapiens, non ille qui scit dolare ligna et lapides, sed ille qui concipit et disponit convenientem formam domus: ex hoc enim totum artificium dependet; unde et apostolus dicit i cor. Iii, 10: ut sapiens architectus fundamentum posui. Sic igitur sapiens in rebus humanis dicitur qui bonam aestimationem habens de fine humanae vitae, secundum hoc ordinat totam humanam vitam, quod pertinet ad prudentiam. Et ita sapientia carnis est idem quod carnis prudentia. De hac sapientia dicitur iac. C. Iii, 15: non est desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. Dicitur autem haec sapientia deo inimica, quia contra legem dei hominem inclinat. Iob xv, 26: currit adversus deum collo erecto et pingui cervice. Et ideo ad hoc probandum inducit aliud medium, subdens legi enim dei non est subiecta. Non enim potest aliquis deum odire secundum quod in se est, cum deus sit ipsa essentia bonitatis: sed secundum hoc aliquis peccator deum odit, quod praeceptum divinae legis est contrarium suae voluntati, sicut adulter odit deum, inquantum odit hoc praeceptum: non moechaberis

Et sic omnes peccatores inquantum nolunt subiici legi dei, sunt inimici dei. Ii par. Xix, 2: his qui oderunt deum amicitia iungeris. Unde convenienter probat quod prudentia, vel sapientia carnis sit inimica deo, quia non est subiecta legi dei. Probat autem hoc per tertium medium, dicens nec enim potest. Prudentia enim carnis vitium est quoddam, ut ex praedictis patet. Quamquam autem ille qui subiectus est vitio possit liberari a vitio et subiici deo, secundum illud supra vi, 18: liberati a peccato, servi facti deo, tamen ipsum vitium deo subiici non potest, cum ipsum vitium sit aversio a deo vel a lege dei, sicut ille qui est niger potest fieri albus, sed ipsa nigredo numquam potest fieri alba. Et secundum hoc dicitur matth. Vii, v. 18: non potest arbor mala fructus bonos facere. Ex quo patet quod non recte manichaei ad confirmationem sui erroris haec verba assumunt, volentes per haec verba ostendere naturam carnis non esse a deo, cum sit inimica deo, nec possit deo subiici. Non enim agit apostolus hic de carne ista quae est vitium hominis, ut dictum est

Deinde cum dicit qui autem in carne, etc., adaptat quod dixerat de prudentia carnis, ad homines, quibus prudentia carnis dominatur, dicens qui autem in carne sunt, id est qui concupiscentias carnis sequuntur per prudentiam carnis, quamdiu tales sunt deo placere non possunt, quia, ut in ps. Cxlvi, 11 dicitur, beneplacitum est deo super timentes eum. Unde illi qui ei non subiiciuntur, non possunt ei placere, quamdiu tales sunt. Possunt autem desinere esse in carne secundum modum praedictum, et tunc deo placebunt

Deinde, cum dicit vos autem, etc., ostendit eos, quibus loquitur, esse immunes a prudentia carnis. Et circa hoc tria facit

Primo ponit fidelium statum, dicens vos autem non estis in carne

Et sic patet non esse intelligendum de carnis natura. Romani enim, quibus loquebatur, mortales erant carne induti. Sed carnem accipit pro vitiis carnis, secundum illud i cor. Xv, 50: caro et sanguis regnum dei non possidebunt. Unde dicit vos non estis in carne, id est, non estis in vitiis carnis, quasi secundum carnem viventes, ii cor. X, 3: in carne viventes, non secundum carnem militamus, sed in spiritu, id est, spiritum sequimini. Apoc. I, 10: fui in spiritu dominica die

Secundo apponit conditionem, dicens si tamen spiritus dei habitat in vobis, scilicet per charitatem i cor. Iii, 16: templum dei estis, et spiritus dei habitat in vobis. Apponit autem hanc conditionem, quia quamvis in baptismo spiritum sanctum receperint, potuisset tamen contingere, quod per peccatum superveniens spiritum sanctum amisissent, de quo dicitur sap. I, 5, quod corripitur a superveniente iniquitate

Tertio ostendit conditionem hanc oportere in eis exstare, dicens si quis spiritum Christi non habet, hic non est eius. Sicut non est membrum corporis quod per spiritum corporis non vivificatur, ita non est membrum Christi, qui spiritum Christi non habet. I io. Iv, 13: in hoc scimus quoniam manet in nobis, quoniam de spiritu suo dedit nobis. Est autem notandum, quod idem est spiritus Christi et dei patris; sed dicitur dei patris inquantum a patre procedit; dicitur spiritus Christi, inquantum procedit a filio. Unde etiam dominus ubique attribuit eum simul sibi et patri, sicut io. Xiv, 26: paracletus spiritus sanctus, quem mittet pater in nomine meo. Item: cum venerit paracletus, quem ego mittam vobis a patre, etc.

Deinde cum dicit si autem Christus, etc. Ostendit, quod per gratiam Christi sive per spiritum sanctum liberamur a poena. Et primo ostendit quod liberamur per spiritum sanctum in futuro a morte corporali; secundo, quod interim in hac vita adiuvamur a spiritu sancto contra infirmitates praesentis vitae, ibi similiter autem, etc.. Circa primum tria facit

Primo proponit quod intendit; secundo ex hoc infert quoddam corollarium, ibi ergo, fratres, etc.; tertio probat propositum, ibi quicumque enim, etc.. Circa primum considerandum est, quod supra mentionem fecerat de spiritu dei, et de spiritu Christi, quamvis sit unus et idem spiritus

Primo ergo ostendit quid consequamur ex spiritu, ex hoc quod est Christi; secundo ostendit quid consequamur ex eo, inquantum est spiritus dei patris, ibi quod si spiritus eius, etc.. Dicit ergo: dictum est, quod si quis spiritum Christi non habet, hic non est eius, unde, cum vos sitis Christi, spiritum Christi habetis, et ipsum Christum in vobis habitantem per fidem, secundum illud eph. C. Iii, 17: habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Si autem Christus sic in vobis est, oportet vos Christo esse conformes. Christus autem sic venit in mundum, ut quantum ad spiritum esset plenus gratia et veritate, et tamen, quantum ad corpus, habet similitudinem carnis peccati, ut supra dictum est. Unde et hoc oportet esse in vobis, quod corpus quidem vestrum propter peccatum, quod adhuc manet in carne vestra, mortuum est, id est, necessitati mortis addictum, sicut gen. Ii, 17 dicitur: quacumque die comederitis, morte moriemini, id est necessitati mortis addicti eritis; spiritus vero vivit, qui iam revocatus est a peccato, secundum illud eph. Iv, 23: renovamini spiritu mentis vestrae: vivit vita gratiae, propter iustificationem, per quam iustificatur a deo. Gal. Ii, v. 3: quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo filii dei. Supra i, 17: iustus ex fide vivit

Deinde, cum dicit quod si spiritus, etc., ostendit quid consequamur in spiritu sancto, inquantum est spiritus patris, dicens quod si habitat in vobis spiritus eius, scilicet dei patris, qui suscitavit iesum Christum a mortuis. Ps. Xl, 11: tu autem, domine, miserere mei, et resuscita me. Act. C. Iii, 15: hunc deus suscitavit, etc., et tamen ipse Christus propria virtute resurrexit, quia eadem est virtus patris et filii, consequens est, quod id quod deus pater fecit in Christo, faciat etiam in nobis

Et hoc est quod subdit qui suscitavit iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra. Non dicit mortua, sed mortalia, quia in resurrectione non solum a corporibus vestris auferetur quod sint mortua, id est necessitatem mortis habentia, sed etiam quod sint mortalia, id est potentia mori, quale fuit corpus adam ante peccatum. Nam post resurrectionem corpora nostra erunt penitus immortalia. Is. Xxv, v. 19: vivent mortui tui, interfecti mei resurgent, etc.. Os. Vi, 3: vivificabit nos post duos dies

Et hoc propter inhabitantem spiritum eius in nobis, id est in virtute spiritus sancti in nobis habitantis. Ez. Xxxvii, 5: haec dicit dominus deus ossibus his: ecce ego intromittam in vobis spiritum, et vivetis

Et hoc propter inhabitantem spiritum, id est propter dignitatem quam corpora nostra habent eo quod fuerunt receptacula spiritus sancti. I cor. Vi, 19: nescitis quod membra vestra templum sunt spiritus sancti. Illi vero, quorum membra non fuerunt templum spiritus, resurgent, sed habebunt corpora passibilia

Deinde, cum dicit ergo debitores, etc., concludit corollarium ex dictis. Et primo ponit conclusionem; secundo rationem assignat, ibi si enim, etc.. Dicit ergo primo. Dictum est, quod per spiritum sanctum multa bona nobis proveniunt et quod ex prudentia carnis sequitur mors: ergo debitores sumus spiritui sancto propter beneficia ab eo recepta, ut vivamus secundum spiritum et non secundum carnem. Gal. V, 25: si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus

Deinde, cum dicit si enim secundum carnem, assignat rationem conclusionis praemissae. Et primo quantum ad carnem dicens si enim secundum carnem vixeritis, scilicet sequendo concupiscentias carnis, moriemini, scilicet morte culpae in praesenti et morte damnationis in futuro, i tim. V, 6: quae in deliciis vivens mortua est

Secundo assignat rationem quantum ad spiritum, dicens si autem spiritu, id est per spiritum, scilicet mortificaveritis facta carnis, id est opera quae ex concupiscentia carnis proveniunt, vivetis, vita gratiae in praesenti et vita gloriae in futuro. Col. Iii, 5: mortificate membra vestra quae sunt super terram. Gal. V, 24: qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.




Thomae Aq. ad Rm 34