TERTULLIANI APOLOGETICUS




TERTULLIANI APOLOGETICUS



I.

Si non licet vobis, Romani imperii antistites, in aperto et edito, in ipso fere vertice civitatis praesidentibus ad iudicandum palam dispicere et coram examinare quid sit liquido in causa Christianorum, si ad hanc solam speciem auctoritas vestra de iustitiae diligentia in publico aut timet aut erubescit inquirere, si denique, quod proxime accidit, domesticis iudiciis nimis operata infestatio sectae huius obstruit defensioni, liceat veritati vel occulta via tacitarum litterarum ad aures vestras pervenire. Nihil de causa sua deprecatur, quia nec de condicione miratur. Scit se peregrinam in terris agere, inter extraneos facile inimicos invenire, ceterum genus, sedem, spem, gratiam, dignitatem in caelis habere. Unum gestit interdum, ne ignorata damnetur. Quid hic deperit legibus in suo regno dominantibus, si audiatur ? An hoc magis gloriabitur potestas eorum, quo etiam auditam damnabunt veritatem ? Ceterum inauditam si damnent, praeter invidiam iniquitatis etiam suspicionem merebuntur alicuius conscientiae, nolentes audire quod auditum damnare non possint. Hanc itaque primam causam apud vos collocamus iniquitatis odii erga nomen Christianorum. Quam iniquitatem idem titulus et onerat et revincit qui videtur excusare, ignorantia scilicet. Quid enim iniquius, quam ut oderint homines quod ignorant, etiam si res meretur odium ? Tunc etenim meretur, cum cognoscitur an mereatur. Vacante autem meriti notitia, unde odii iustitia defenditur, quae non de eventu, sed de conscientia probanda est ? Cum ergo propterea oderunt homines, quia ignorant quale sit quod oderunt, cur non liceat eiusmodi illud esse, quod non debeant odisse ? Ita utrumque ex alterutro redarguimus, et ignorare illos, dum oderunt, et iniuste odisse, dum ignorant. Testimonium ignorantiae est, quae iniquitatem dum excusat, condemnat, cum omnes qui retro oderant, quia ignorabant quale sit quod oderant, simul desinunt ignorare, cessant et odisse. Ex his fiunt Christiani, utique de conperto, et incipiunt odisse quod fuerant, et profiteri quod oderant, et sunt tanti quanti et denotamur. Obsessam vociferantur civitatem ; in agris, in castellis, in insulis Christianos ; omnem sexum, aetatem, condicionem, etiam dignitatem transgredi ad hoc nomen quasi detrimento maerent. Nec tamen hoc modo ad aestimationem alicuius latentis boni promovent animos. Non licet rectius suspicari, non libet propius experiri. Hic tantum curiositas humana torpescit. Amant ignorare, cum alii gaudeant cognovisse. Quanto magis hos Anacharsis denotasset inprudentes de prudentibus iudicantes quam inmusicos de musicis ! Malunt nescire, quia iam oderunt. Adeo quod nesciant praeiudicant id esse quod, si sciant, odisse non poterant, quando, si nullum odii debitum deprehendatur, optimum utique sit desinere iniuste odisse, si vero de merito constet, non modo nihil odii detrahatur, sed amplius adquiratur ad perseverantiam, etiam iustitiae ipsius auctoritate.Sed non ideo, inquit, bonum, quia multos convertit : quanti enim ad malum performantur ? Quanti transfugae in perversum ? Quis negat ? Tamen quod vere malum est, ne ipsi quidem, quos rapit, defendere pro bono audent. Omne malum aut timore aut pudore natura perfudit. Denique malefici gestiunt latere, devitant apparere, trepidant deprehensi, negant accusati, ne torti quidem facile aut semper confitentur, certe damnati maerent. Dinumerant in semetipsos mentis malae impetus, vel fato vel astris imputant; nolunt enim suum esse, quod malum agnoscunt. Christianus vero quid simile ? Neminem pudet, neminem paenitet, nisi plane retro non fuisse. Si denotatur, gloriatur; si accusatur, non defendit; interrogatus vel ultro confitetur, damnatus gratias agit. Quid hoc mali est, quod naturalia mali non habet, timorem, pudorem, tergiversationem, paenitentiam deplorationem ? Quid ? Hoc malum est, cuius reus gaudet? Cuius accusatio votum est et poena felicitas ? Non potes dementiam dicere, qui revinceris ignorare.



II.

Si certum est denique nos nocentissimos esse, cur a vobis ipsis aliter tractamur quam pares nostri, id est ceteri nocentes, cum eiusdem noxae eadem tractatio deberet intervenire ? Quodcunque dicimur, cum alii dicuntur, et proprio ore et mercenaria advocatione utuntur ad innocentiae suae commendationem. Respondendi, altercandi facultas patet, quando nec liceat indefensos et inauditos omnino damnari. Sed Christianis solis nihil permittitur loqui quod causam purget, quod veritatem defendat, quod iudicem non faciat iniustum, sed illud solum expectatur quod odio publico necessarium est, confessio nominis, non examenatio criminis: quando, si de aliquo nocente cognoscatis, non statim confesso eo nomen homicidae vel sacrilegi vel incesti vel publici hostis, ut de nostris elogiis loquar, contenti sitis ad pronuntiandum, nisi et consequentia exigatis, qualitatem facti, numerum, locum, modum, tempus, conscios, socios. De nobis nihil tale, cum aeque extorqueri oporteret quod cum falso iactatur, quot quisque iam infanticidia degustasset, quot incesta contenebrasset, qui coci, qui canes adfuissent. O quanta illius praesidis gloria, se eruisset aliquem, qui centum iam infantes comedisset ! Atquin invenimus inquisitionem quoque in nos prohibitam. Plinius enim Secundus cum provinciam regeret, damnatis quibusdam Christianis, quibusdam gradu pulsis, ipsa tamen multitudine perturbatus, quid de cetero ageret, consuluit tunc Traianum imperatorem, adlegans praeter obstinationem non sacrificandi nihil aliud se de sacramentis eorum conperisse quam coetus antelucanos ad canendum Christo et deo, et ad confoederandam disciplinam, homicidium, adulterium, fraudem, perfidiam et cetera scelera prohibentes. Tunc Traianus rescripsit hoc genus inquirendos quidem non esse, oblatos vero puniri oportere. O sententiam necessitate confusam! Negat inquirendos ut innocentes, et mandat puniendos ut nocentes. Parcit et saevit, dissimulat et animadvertict. Quid temetipsum censura circumvenis ? Si damnas, cur non et inquiris ? Si non inquiris, cur non et absolvis ? Latronibus vestigandis per universas provincias militaris statio sortitur. In reos maiestatis et publicos hostes omnis homo miles est; ad socios, ad conscios usque inquisitio extenditur. Solum Christianum inquiri non licet, offerri licet, quasi aliud esset actura inquisitio quam oblationem. Damnatis itaque oblatum quem nemo voluit requisitum, qui, puto, iam non ideo meruit poenam, quia nocens est, sed quia non requirendus inventus est.Itaque nec in illo ex forma malorum iudicandorum agitis erga nos, quod ceteris negantibus tormenta adhibetis ad confitendum, solis Christianis ad negandum, cum, si malum esset, nos quidem negaremus, vos vero confiteri tormentis compelleretis. Neque enim ideo non putaretis requirenda quaestionibus scelera, quia certi essetis admitti ea ex nominis confessione, qui hodie de confesso homicida, scientes homicidium quid sit, nihilominus ordinem extorquetis admissi. Quo perversius, cum praesumatis de sceleribus nostris ex nominis confessione, cogitis tormentis de confessione decedere, ut negantes nomen pariter utique negemus et scelera, de quibus ex confessione nominis praesumpseratis. Sed, opinor, non vultis nos perire, quos pessimos creditis. Sic enim soletis dicere homicidae Nega, Ianiari iubere sacrilegum, si confiteri perseveraverit. Si non ita agitis circa nos nocentes, ergo nos innocentissimos iudicatis, cum quasi innocentissimos non vultis in ea confessione perseverare, quam necessitate, non iustitia damnandam a vobis sciatis.Vociferatur homo : Christianus sum. Quod est dicit; tu vis audire quod non est. Veritatis extorquendae praesides de nobis solis mendacium elaboratis audire. Hoc sum, inquit, quod quaeris an sim. Quid me torques in perversum ? Confiteor, et torques : quid faceres, si negarem? Plane aliis negantibus non facile fidem accommodatis : nobis, si negaverimus, statim creditis. Suspecta sit vobis ista perversitas, ne qua vis lateat in occulto, quae vos adversus formam, adversus naturam iudicandi, contra ipsas quoque leges ministret. Nisi fallor enim, leges malos erui iubent, non abscondi, confessos damnari praescribunt, non absolvi. Hoc senatusconsulta, hoc principum mandata definiunt. Hoc imperium, cuius ministri estis, civilis, non tyrannica dominatio est. Apud tyrannos enim tormenta etiam pro poena adhibebantur : apud vos soli quaestioni temperatur. Vestram illis servate legem usque ad confessionem necessariam, et iam si confessione praeveniantur, vacabunt : sententia opus est : debito poenae nocens expungendus est, non eximendus. Denique nemo illum gestit absolvere. Non licet hoc velle, ideo nec cogitur quisquam negare. Christianum hominem omnium scelerum reum, deorum, imperatorum, legum, morum, naturae totius inimicum existimas, et cogis negare, ut absolvas quem non poteris absolvere nisi negaverit. Praevaricaris in leges. Vis ergo neget se nocentem, ut eum facias innocentem, et quidem invitum iam, nec de praeterito reum. Unde ista perversitas, ut etiam illud non recogitetis, sponte confesso magis credendum esse quam per vim neganti ? vel ne compulsus negare non ex fide negarit et absolutus ibidem post tribunal de vestra rideat aemulatione iterum Christianus?Cum igitur in omnibus nos aliter disponitis quam ceteros nocentes, ad unum contendendo, ut de eo nomine excludamur (excludimur enim si faciamus quae faciunt non Christiani), intellegere potestis non scelus aliquod in causa esse, sed nomen, quod quaedam ratio aemulae operationis insequitur, hoc primum agens, ut homines nolint scire pro certo quod se nescire pro certo sciunt. Ideo et credunt de nobis quae non probantur, et nolunt inquiri, ne probentur non esse quae malunt credidisse, ut nomen illius aemulae rationis inimicum praesumptis, non probatis criminibus de sua sola confessione damnetur. Ideo torquemur confitentes et punimur perseverantes et absolvimur negantes, quia nominis proelium est. Denique quid de tabella recitatis illum Christianum ? Cur non et homicidam ? Si homicida Christianus, cur non et incestus vel quodcunque aliud esse nos creditis ? In nobis solis pudet aut piget ipsis nominibus scelerum pronuntiare ? Christianus si nullius criminis nomine reus est, valde incestum, si solius nominis crimen est.



III.

Quid ? Quod ita plerique clausis oculis in odium eius inpingunt, ut bonum alicui testimonium ferentes admisceant nominis exprobrationem. Bonus vir Gaius Seius, tantum quod Christianus. Item alius : Ego miror Lucium Titium sapientem virum repente factum Christianum. Nemo retractat, ne ideo bonus Gaius et prudens Lucius, quia Chriatianus, aut ideo Christianus, quia prudens et bonus. Laudant quae sciunt vituperant quae ignorant, et id quod sciunt eo quod ignorant inrumpunt, cum sit iustius occulta de manifestis praeiudicare quam manifesta de occultis praedamnare. Alii, quos retro ante hoc nomen vagos, viles, improbos noverant, ex ipso denotant quod laudant. Caecitate odii in suffragium inpingunt : Quae mulier ! Quam lasciva, quam festiva ! Quis iuvenis ! Quam lascivus, quam amasius ! Facti sunt Christiani ! Ita nomen emendationi imputatur. Nonnulli etiam de utilitatibus suis com odio isto paciscuntur, contenti iniuria, dum ne domi habeant quod oderunt. Uxorem iam pudicam maritus iam non zelotypus eiecit, filium iam subiectum pater retro patiens abdicavit, servum iam fidelem dominus olim mitis ab oculis relegavit; ut quisque hoc nomine emendatur, offendit. Tanti non est bonum quanti odium Christianorum.Nunc igitur, si nominis odium est, quis nominum reatus ? Quae accusatio vocabulorum, nisi si aut barbarum sonat aliqua vox nominis, aut infaustum aut maledicum aut impudicum ? Christianus vero, quantum interpretatio est, de unctione deducitur. Sed et cum perperam Chrestianus pronuntiatur a vobis (nam nec nominis certa est notitia penes vos), de suavitate vel benignitate conpositum est. Oditur itaque in hominibus innocuis etiam nomen innocuum.At enim secta oditur in nomine utique sui auctoris. Quid novi, si aliqua disciplina de magistro cognomentum sectatoribus suis inducit ? Nonne philosophi de auctoribus suis nuncupantur Platonici, Epicurei, Pythagorici ? Etiam a locis conventiculorum et stationum suarum Stoici, Academici ? Aeque medici ab Erasistrato et grammatici ab Aristarcho, coci etiam ab Apicio ? Nec tamen quemquam offendit professio nominis cum institutione transmissa ab institutore. Plane, si qui probavit malam sectam et ita malum et auctorem, is probabit et nomen malum dignum odio de reatu sectae et auctoris, ideoque ante odium nominis conpetebat prius de auctore sectam recognoscere vel auctorem de secta. At nunc utriusque inquisitione et agnitione neglecta nomen detinetur, nomen expugnatur, et ignotam sectam, ignotum et auctorem vox sola praedamnat, quia nominantur, non quia revincuntur.



IV.

Atque adeo quasi praefatus haec ad sugillandam odii erga nos publici iniquitatem, iam de causa innocentiae consistam, nec tantum refutabo quae nobis obiciuntur, sed etiam in ipsos retorquebo qui obiciunt, ut ex hoc quoque sciant homines in Christianis non esse quae in se nesciunt esse, simul uti erubescant accusantes non dico pessimi optimos, se iam, ut volunt, conpares suos. Respondebimus ad singula quae in occulto admittere dicimur, quae illos palam admittentes invenimus, in quibus scelesti, in quibus vani, in quibus damnandi, in quibus inridendi deputamur.Sed quoniam, cum ad omnia occurrit veritas nostra, postremo legum obstruitur auctoritas adversus eam, ut aut nihil dicatur retractandum esse post leges aut ingratis necessitas obsequii praeferatur veritati, de legibus prius concurram vobiscum ut cum tutoribus legum. Iam primum cum dure definitis dicendo : Non licet esse vos ! Et hoc sine ullo retractatu humaniore praescribitis, vim profitemini et iniquam ex arce dominationem, si ideo negatis licere, quia vultis, non quia debuit non licere. Quodsi, quia non debet, ideo non vultis licere, sine dubio id non debet licere quod bene fit. Si bonum invenero esse quod lex tua prohibuit, nonne ex illo praeiudicio prohibere me non potest quod, si malum esset, iure prohiberet ? Si lex tua erravit, puto, ab homine concepta est; neque enim de caelo ruit.Miramini hominem aut errare potuisse in lege condenda aut resipuisse in reprobanda ? Non enim et ipsius Lycurgi leges a Lacedaemoniis emendatae tantum auctori suo doloris incusserunt, ut in secessu inedia de semetipso iudicarit ? Nonne et vos cotidie experimentis inluminantibus tenebras antiquitatis totam illam veterem et squalentem silvam legum novis principalium rescriptorum et edictorum securibus truncatis et caeditis ? Nonne vanissimas Papias leges, quae ante liberos suscipi cogunt quam Iuliae matrimonium contrahi, post tantae auctoritatis senectutem heri Severus, constantissimus principum, exclusit ? Sed et iudicatios in partes secari a creditoribus leges erant, consensu tamen publico crudelitas postea erasa est, in pudoris notam capitis poena conversa est. Bonorum adhibita proscriptio suffundere maluit hominis sanguinem quam effundere.Quot adhuc vobis repurgandae latent leges, quas neque annorum numerus neque conditorum dignitas commendat, sed aequitas sola ? Et ideo cum iniquae recognoscuntur, merito damnantur, licet damnent. Quomodo iniquas dicimus ? Immo, si nomen puniunt, etiam stultas : si vero facta, cur de solo nomine puniunt facta, quae in aliis de admisso, non de nomine probata defendunt ? Incestus sum, cur non requirunt ? Infanticidia cur non extorquent ? In deos, in Caesares aliquid committo, cur non audior qui habeo quo purger ? Nulla lex vetat discuti quod prohibet admitti, quia neque iudex iuste ulciscitur, nisi cognoscat admissum esse quod non licet, neque civis fideliter legi obsequitur ignorans quale sit quod ulciscitur lex. Nulla lex sibi soli conscientiam iustitiae suae debet, sed eis a quibus obsequium expectat. Ceterum suspecta lex est quae probari se non vult, inproba autem, si non probata dominetur.



V.

Ut de origine aliquid retractemus eiusmodi legum, vetus erat decretum, ne qui deus ab imperatore consecraretur nisi a senatu probatus. Scit M. Aemilius de deo suo Alburno. Facit et hoc ad causam nostram, quod apud vos de humano arbitratu divinitas pensitatur. Nisi homini deus placuerit, deus non erit; homo iam deo propitius esse debebit. Tiberius ergo, cuius tempore nomen Christianum in saeculum introivit, adnuntiata sibi ex Syria Palaestina, quae illic veritatem ipsius divinitatis revelaverant, detulit ad senatum cum praerogativa suffragii sui. Senatus, quia non ipse probaverat, respuit, Caesar in sententia mansit, comminatus periculum accusatoribus Christianorum. Consulite commentarious vestros, illic reperietis primum Neronem in hanc sectam cum maxime Romae orientem Caesariano gladio ferocisse. Sed tali dedicatore damnationis nostrae etiam gloriamur. Qui enim scit illum, intellegere potest non nisi grande aliquod bonum a Nerone damnatum. Temptaverat et Domitianus, portio Neronis de crudelitate, sed qua et homo, facile coeptum repressit, restitutis etiam quos relegaverat. Tales semper nobis insecutores, iniusti, impii, turpes, quos et ipsi damnare consuestis, a quibus damnatos restituere soliti estis. Ceterum de tot exinde principibus ad hodiernum divinum humanumque sapientibus edite aliquem debellatorem Christianorum ! At nos e contrario edimus protectorem, si litterae M. Aurelii gravissimi imperatoris requirantur, quibus illam Germanicam sitim Christianorum forte militum precationibus impetrato imbri discussam contestatur. Sicut non palam ab eiusmodi hominibus poenam dimovit, ita alio modo palam dispersit, adiecta etiam accusatoribus damnatione, et quidem tetriore. Quales ergo leges istae quas adversus nos soli exercent impii, iniusti, turpes, truces, vani, dementes ? quas Traianus ex parte frustratus est vetando inquiri Christianos, quas nullus Hadrianus, quamquam omnium curiositatum explorator, nullus Vespasianus, quamquam Iudaeorum debellator, nullus Pius, nullus Verus inpressit. Facilius utique pessimi ab optimis quibusque, ut ab aemulis, quam a suis sociis eradicandi iudicarentur.



VI.

Nunc religiosissimi legum et paternorum institutorum protectores et ultores respondeant velim de sua fide et honore et obsequio erga maiorum consulta, si a nullo desciverunt, si in nullo exorbitaverunt, si non necessaria et aptissima quaeque disciplinae oblitteraverunt. Quonam illae leges abierunt sumptum et ambitionem comprimentes ? Quae centum aera non amplius in coenam subscribi iubebant nec amplius quam unam inferri gallinam, et eam non saginatam, quae patricium, quod decem pondo argenti habuisset, pro magno ambitionis titulo senatu submovebant, quae theatra stuprandis moribus orientia statim destruebant, quae dignitatum et honestorum natalium insignia non temere nec inpune usurpari sinebant ? Video enim et centenarias coenas a centenis iam sestertiis dicendas, et in lances (parum est si senatorum et non libertinorum vel adhuc flagra rumpentium) argentaria metalla producta. Video et theatra nec singula satis esse nec nuda; nam ne vel hieme voluptas inpudica frigeret, primi Lacedaemonii penulam ludis excogitaverunt. Video et inter matronas atque prostibulas nullum de habitu discrimen relictum. Circa feminas quidem etiam illa maiorum instituta ceciderunt quae modestiae, quae sobrietati patrocinabantur, cum aurum nulla norat praeter unico digito quem sponsus obpignorasset pronubo anulo, cum mulieres usque adeo vino abstinerentur, ut matronam ob resignatos cellae vinariae loculos sui inedia necarint, sub Romulo vero quae vinum attigerat, inpune a Metennio marito trucidata sit. Idcirco et oscula propinquis offerre etiam necessitas erat, ut spiritu iudicarentur. Ubi est illa felicitas matrimoniorum de moribus utique prosperata, qua per annos ferme sexcentos ab urbe condita nulla repudium domus scripsit ? At nunc in feminis prae auro nullum leve est membrum, prae vino nullum liberun est osculum, repudium vero iam et votum est, quasi matrimonii fructus.Etiam circa ipsos deos vestros quae prospecte decreverant patres vestri, idem vos obsequentissimi rescidistis. Liberum Patrem cum mysteriis suis consules senatus auctoritate non modo urbe, sed universa Italia eliminaverunt. Serapidem et Isidem et Arpocratem cum suo cynocephalos Capitolio prohibitos inferri, id est curia deorum pulsos, Piso et Gabinius consules non utique Christiani eversis etiam aris eorum abdicaverunt, turpium et otiosarum superstitionum vitia cohibentes. His vos restitutis summam maiestatem contulistis. Ubi religio, ubi veneratio maioribus debita a vobis? Habitu, victu, instructu, sensu, ipso denique sermone proavis renuntiastis. Laudatis semper antiquitatem, et nove de die vivitis. Per quod ostenditur, dum a bonis maiorum institutis deceditis, ea vos retinere et custodire quae non debuistis, cum quae debuistis non custodistis. Ipsum adhuc quod videmini fidelissime tueri a patribus traditum, in quo principaliter reos transgressionis Christianos destinastis, studium dico deorum colendorum, de quo maxime erravit antiquitas, licet Serapidi eam Romano aras restruxeritis, licet Baccho iam Italico furias vestras immoletis, suo loco ostendam proinde despici et neglegi et destrui a vobis adversus maiorum auctoritatem. Nunc enim ad illam occultorum facinorum infamiam respondebo, ut viam mihi ad manifestiora purgem.




VII.

Dicimur sceleratissimi de sacramento infanticidii et pabulo inde, et post convivium incesto, quod eversores luminum canes, lenones scilicet tenebrarum, libidinum impiarum in verecundiam procurent. Dicimur tamen semper, nec vos quod tam diu dicimur eruere curatis. Ergo aut eruite, si creditis, aut nolite credere, qui non eruistis. De vestra vobis dissimulatione praescribitur non esse quod nec ipsi audetis eruere. Longe aliud munus carnifici in Christianos imperatis, non ut dicant quae faciunt, sed ut negent quod sunt. Census istius disciplinae, ut iam edidimus, a Tiberio est. Cum odio sui coepit veritas. Simul atque apparuit, inimica est. Tot hostes eius quot extranei, et quidem proprie ex aemulatione Iudaei, ex concussione milites, ex natura ipsi etiam domestici nostri. Cotidie obsidemur, cotidie prodimur, in ipsis plurimum coetibus et congregationibus nostris opprimimur. Quis umquam taliter vagienti infanti supervenit ? Quis cruenta, ut invenerat, Cyclopum et Sirenum ora iudici reservavit ? Quis vel in uxoribus aliqua inmunda vestigia deprehendit ? Quis talia facinora cum invenisset, celavit aut vendidit ipsos trahens homines ? Si semper latemus, quando proditum est quod admittimus ? Immo a quibus prodi potuit ? Ab ipsis enim reis non utique, cum vel ex forma omnibus mysteriis silentii fides debeatur. Samothracia et Eleusinia reticentur, quanto magis talia quae prodita interim etiam humanam animadversionem provocabunt, dum divina servatur ? Si ergo non ipsi proditores sui, sequitur ut extranei. Et unde extraneis notitia, cum semper etiam piae initiationes arceant profanos et arbitris caveant ? Nisi si impii minus metuunt.Natura famae omnibus nota est. Vestrum est : Fama malum qua non aliud velocius ullum. Cur malum fama ? Quia velox ? Quia index ? An quia plurimum mendax ? Quae ne tunc quidem, cum aliquid veri adfert, sine mendacii vitio est, detrahens, adiciens, demutans de veritate. Quid ? Quod ea illi condicio est, ut non nisi cum mentitur perseveret et tamdiu vivit quamdiu non probat, siquidem, ubi probavit, cessat esse et quasi officio nuntiandi functa rem tradit, et exinde res tenetur, res nominatur. Nec quisquam dicit verbi gratia, Hoc Romae aiunt factum, aut Fama est illum provinciam sortitum, sed, Sortitus est ille provinciam, et, Hoc factum est Romae. Fama, nomen incerti, locum non habet ubi certum est. An vero famae credat nisi inconsideratus ? Quia sapiens non credit incerto. Omnium est aestimare, quantacunque illa ambitione diffusa sit, quantacunque asseveratione constructa, quod ab uno aliquando principe exorta sit necesse est.
TERTULLIANI APOLOGETICUS