TERTULLIANI DE SPECTACULIS



TERTULLIANI

DE SPECTACULIS





I


1 Qui status fidei, quae ratio veritatis, quod praescriptum disciplinae inter cetera saecularium errorum etiam spectaculorum voluptates adimat, dei servi, cognoscite, qui cum maxime ad deum acceditis, recognoscite, qui iam accessisse vos testificati et confessi estis, ne aut ignorando aut dissimulando quis peccet.
2 Tanta est enim voluptatum vis, ut et ignorantiam protelet in occasionem et conscientiam corrumpat in dissimulationem.
3 Ad utrumque adhuc forsan alicui opiniones ethnicorum blandiantur, qui in ista causa adversus nos ita argumentari consuerunt: nihil obstrepere religioni in animo et in conscientia tanta solacia extrinsecus oculorum vel aurium nec vero deum offendi oblectatione hominis, qua salvo erga deum metu et honore suo in tempore et suo in loco frui scelus non sit.
4 Atquin hoc cum maxime paramus demonstrare, quemadmodum ista non competant verae religioni et vero obsequio erga verum deum.
5 Sunt qui existimant Christianos, expeditum morti genus, ad hanc obstinationem abdicatione voluptatum erudiri, quo facilius vitam contemnant amputatis quasi retinaculis eius nec desiderent, quam iam supervacuam sibi fecerint, ut hoc consilio potius et humano prospectu, non divino praescripto definitum existimetur.
6 Pigebat scilicet etiam perseverantes tantis in voluptatibus propter dominum mori. quamquam, etsi ita esset, tam apto consilio tantae obstinatio disciplinae debebat obsequium.


II


1 Iam vero nemo est, qui non hoc quoque praetendat: omnia a deo instituta et homini attributa, sicut praedicamus, et utique bona omnia, ut boni auctoris; inter haec deputari universa ista, ex quibus spectacula instruuntur, equum verbi gratia et leonem et vires corporis et vocis suavitates; igitur neque alienum videri posse neque inimicum deo quod de conditione constet ipsius, neque cultoribus dei deputandum, quod ei non sitinimicum, quia nec alienum.
2 Plane et ipsae extructiones locorum, quod saxa, quod caementa, quod marmora, quod columnae dei res sunt, qui eaad instrumentum terrae dedit; sed et ipsi actus subcaelo dei transiguntur. Quam sapiens argumentatrix sibi videtur ignorantia humana, praesertim, cum aliquid eiusmodi de gaudiis et de fructibus saeculi metuit amittere.
3 Plures denique invenias, quos magis periculum voluptatis quam vitae avocet ab hac secta. nam mortem etiam stultus ut debitam non extimescit, voluptatem etiam sapiens ut datam non contemnit, cum alia non sit et stulto et sapienti vitae gratia nisi voluptas.
4 Nemo negat, quia nemo ignorat, quod ultro natura suggerit, deumesse universitatis conditorem eamque universitatem tam bonam quam homini mancipatam.
5 Sed quia non penitus deum norunt nisi naturali iure, non etiam familiari, de longinquo, non de proximo, necesse est ignorent, qualiter administrari aut iubeat aut prohibeat quae instituit, simul quae vis sit aemula ex adverso adulterandis usibus divinae conditionis, quia neque voluntatem neque adversarium noveris eius quem minus noveris.
6 Non ergo hoc solum respiciendum est, a quo omnia sint instituta, sed a quo conversa. Ita enim apparebit, cui usui sint instituta, si appareat, cui non.
7 Multum interest inter corruptelam et integritatem, quia multum est inter institutorem et interpolatorem. Ceterum omnes species malorum, quae etiam ethnici ut indubitata et prohibent et defendunt, ex operibus dei constant.
8 Vides homicidium ferro veneno magicis devinctionibus perfici: tam ferrum dei res est quam herbae, quam angeli. numquid tamen in hominis necem auctor ista providit? Atquin omnem homicidii speciem uno et principali praecepto interimit: "non occides."
9 proinde aurum aes argentum ebur lignum et quaecumque fabricandis idolis materia captatur quis in saeculo posuit nisi saeculi auctor deus? numquid tamen, uthaec adversus ipsum adorentur? atquin summa offensa penes illum idololatria. quid non dei est quod deum offendit? sed cum offendit, dei esse desiit, et cum desiit, offendit.
10 ipse homo, omnium flagitiorum auctor, non tantum opus dei, verum etiam imago est; et tamen et corpore etspiritu desciit a suo institutore. neque enim oculos ad concupiscentiam sumpsimus et linguam ad maliloquium et aures ad exceptaculum maliloquii et gulam ad gulae crimen et ventrem ad gulae societatem et genitalia ad excessus impudicitiae et manus ad vim et gressus ad vagam vitam, aut spiritus ideo insitus corpori, ut insidiarum, utfraudium, ut iniquitatium cogitatorium fieret. Non opinor.
11 nam si omnem malignitatem et sitantum malitiam excogitatam dens exactor innocentiae odit, indubitate quaecumque condidit non in exitum operum constat condidisse quae damnat, licet eadem opera per ea quae condidit administrentur, quando haec sit tota ratio damnationis: perversa administratio conditionis aconditis.
12 Nos igitur, qui domino cognito etiam aemulum eius inspeximus, qui institutore comperto et interpolatorem una deprehendimus, nec mirari neque dubitare oportet: cum ipsum hominem, opu set imaginem dei, totius universitatis possessorem, illa vis interpolatoris et aemulatoris angeli ab initiode integritate deiecerit, universam substantiam eius pariter cum ipso integritati institutam pariter cum ipso in perversitatem demutavit adversus institutorem, ut, quam doluerat homini concessam, non sibi, in ea ipsa et hominem reum deo faceret et suam dominationem collocaret.


III


1 hac conscientia instructi adversus opinionem ethnicorum convertamur magis ad nostrorum detractatus. quorundam enim fides aut simplicioraut scrupulosior ad hanc abdicationem spectaculorum de scripturis auctoritatem exposcitet se in incertum constituit, quod non significanter neque nominatim denuntietur servis dei abstinentia eiusmodi.
2 Plane nusquam invenimus, quemadmodum aperte positum est: "non occides, non idolum coles, non adulterium, non fraudem admittes", ita exerte definitum: non ibis in circum, non in theatrum, agonem, munus non spectabis.
3 Sed invenimus ad hanc quoque speciem pertinere illam primam vocem David: "felix vir", inquit, "quinon abiit in concilium impiorum et in via peccatorum non stetit nec in cathedra pestium sedit."
4 nam etsi iustum illum videtur praedicasse, quod in concilio et in consessu Iudaeorum de necando domino consultantium non communicavit, late tamen semper scriptura divina dividitur, ubicumque secundum praesentis reisensum etiam disciplina munitur, ut hic quoque nonsit aliena vox a spectaculorum interdictione.
5 Sienim pauculos tunc Iudaeos impiorum concilium vocavit, quanto magis tantum conventum ethnici populi? minus impii ethnici, minus peccatores, minus hostes Christi quam tunc Iudaei?
6 quid, quod et cetera congruunt: nam apud spectacula etin cathedra sedetur et in via statur; vias enim etcardines vocant balteorum per ambitum et discrimina popularium per proclivum; cathedra quoque nominatur ipse in anfractu ad consessum situs.
7 Itaque e contrario "infelix qui in quodcumque concilium impiorum abierit et in quacumque via peccatorum steterit et in quacumque cathedra pestium sederit." generaliter dictum intellegamus, cum quid aliter, etiam specialiter interpretari capit. nam et specialiter quaedam pronuntiata generaliter sapiunt.
8 Cum deus Israhelitas admonet disciplinae vel obiurgat, utiquead omnes habet; cum Aegypto et Aethiopiae exitium comminatur, utique in omnem gentem peccatricem praeiudicat. sic omnis gens peccatrix Aegyptus et Aethiopia a specie ad genus, quemadmodum etiamomne spectaculum concilium impiorum a genere adspeciem.


IV


1 ne quis argutari nos putet, ad principalem auctoritatem convertar ipsius signaculi nostri. cumaquam ingressi Christianam fidem in legis suae verba profitemur, renuntiasse nos diabolo etpompae et angelis einus ore nostro contestamur.
2 Quid erit summum atque praecipuum, in quodiabolus et pompae et angeli eius censeantur, quamidololatria? ex qua omnis immundus et nequam spiritus ut ita dixerim, + quia nec diutius de hoc.
3 Igitur si ex idololatria universam spectaculorum paraturam constare constiterit, indubitate praeiudicatum erit etiam ad spectacula pertinere renuntiationis nostrae testimonium in lavacro, quae diabolo et pompae et angelis eius sint mancipata, scilicet per idololatrian.
4 Commemorabimus origines singulorum, quibus in cunabulis in saeculo adoleverint exinde titulos, quibus nominibus nuncupentur, exinde apparatus, quibus superstitionibus instruantur, tum loca, quibus praesidibus dicentur, tum artes, quibus auctoribus deputentur. si quid ex his non ad idolum pertinuerit, id neque ad idololatrian neque adnostram eierationem pertinebit.


V


1 de originibus quidem ut secretioribus et ignotispenes plures nostrorum altius nec aliunde investigandum fuit quam de instrumentis ethnicalium litterarum.
2 Extant auctores multi, qui super ista re commentarios ediderunt. ab hisludorum origo sic traditur: Lydos ex Asiatransvenas in Etruria consedisse Timaeus refertduce Tyrreno, qui fratri suo cesserat regnicontentione. igitur in Etruria inter ceteros ritus superstitionum suarum spectacula quoque religionis nomine instituunt. inde Romani arcessitos artifices mutuantur, itemque enuntiationem, ut ludii a Lydis vocarentur.
3 Sedetsi Varro ludios a ludo id est a lusu interpretatur, sicut et Lupercos ludios appellabant, quod ludendo discurrant, tamen eum lusum iuvenum et diebus festis et templis et religionibus reputat.
4 Nihil iamde caussa vocabuli, cum rei caussa idololatria sit.nam et cum promiscue ludi Liberalia vocarentur, honorem Liberi patris manifeste sonabant. Liberoenim a rusticis primo fiebant ob beneficium quod eiadscribunt demonstrata gratia vini.
5 Exinde ludi Consualia dicti, qui initio Neptunum honorabant. Eundem enim et Consum vocant. dehinc Ecurria abequis Marti Romulus dixit; quamquam et Consualia Romulo defendunt, quod ea Conso dicaverit deo, ut volunt, consilii, eius scilicet, quotunc Sabinarum virginum rapinam militibus suis inmatrimonia excogitavit.
6 Probum plane consilium et nunc quoque inter ipsos Romanos iustum et licitum, ne dixerim penes deum. facit enim et hoc ad originis maculam, ne bonum existimes quod initium a malo accepit, ab impudentia a violentia ab odio, a fratricida institutore, a filio Martis.
7 Et nunc ara Conso illiin circo demersa est ad primas metas sub terra cuminscriptione eiusmodi: CONSUS CONSILIO MARS DUELLO LARES +COILLO +POTENTES.$ Sacrificant apud eam nonis Iuliis sacerdotes publici, XII. Kalend. Septembres flamen Quirinalis etvirgines.
8 Dehinc idem Romulus Iovi Feretrio ludos instituit in Tarpeio, quos Tarpeios dictos et Capitolinos Piso tradit; post hunc Numa Pompilius Marti et Robigini fecit (nam et robiginis deamfinxerunt); dehinc Tullus Hostilius dehinc Ancus Marcius et ceteri. qui quos quem per ordinem etquibus idolis ludos instituerint, positum est apud Suetonium Tranquillum vel a quibus Tranquillus accepit. sed haec satis erunt ad originis dei dololatria reatum.


VI


1 accedit ad testimonium antiquitatis subsecuta posteritas formam originis de titulis huius quoque temporis praeferens, per quos signatum est, cui idolo et cui superstitioni utriusque generis ludino tarentur.
2 Megalenses enim et Apollinares, item Cereales et Neptunales et Latiares et Florales in commune celebrantur, reliqui ludorum de natalibus et sollemnibus regum et publicis prosperitatibus et municipalibus festis superstitionis causas habent.
3 Inter quos etiam privatorum memoriis legatariae editiones parentant, id quoque secundum institutionis antiquitatem. nam et a primordio bifariam ludicensebantur, sacri et funebres id est deis nationumet mortuis.
4 Sed de idololatria nihil differt apud nos, sub quo nomine et titulo, dum ad eosdem spiritus perveniat, quibus renuntiamus. licebit mortuis, licebit deis suis faciant, perinde mortuis suis ut diis faciunt; una condicio partis utriusque est, una idololatria, una renuntiatio nostra adversus idololatrian.


VII


1 communis igitur origo ludorum utriusque generis, communes et tituli, ut de communibus causis. perinde apparatus communes habeant necesse est de reatu generali idololatriae conditricis suae.
2 Sed circensium paulo pompatior suggestus, quibus proprie hoc nomen: pompa praecedens, quorum sit in semetipsa probans de simulacrorum serie, de imaginum agmine, de curribus, de tensis, de armamaxis, de sedibus, de coronis, de exuviis.
3 quanta praeterea sacra, quanta sacrificia praecedant, intercedant, succedant, quot collegia, quot sacerdotia, quot officia moveantur, sciunt homines illius urbis, in qua daemoniorum conventus consedit.
4 Ea si minore cura per provincias pro minoribus viribus administrantur, tamen omnes ubique circenses illuc deputandi, undeet petuntur, inde inquinantur, unde sumuntur. namet rivulus tenuis ex suo fonte et surculus modicus exsua fronde qualitatem originis continet.
5 Viderit ambitio sive frugalitas eius, quod deum offendit qualiscumque pompa circi: etsi pauca simulacra circumferat, in uno idololatria est; etsi unam tensam trahat, Iovis tamen plaustrum est; quaevis idololatria sordide instructa vel modice locuples et splendida est censu criminis sui.


VIII


1 ut et de locis secundum propositum exequar, circus Soli principaliter consecratur. cuius aedes inmedio spatio et effigies de fastigio aedis emicat, quod non putaverunt sub tecto consecrandum quemin aperto habent.
2 Qui spectaculum primum aCirca Soli patri suo, ut volunt, editum affirmant, abea et circi appellationem argumentantur. plane venefica eis utique negotium gessit hoc nomine, quorum sacerdos erat, daemoniis et angelis scilicet. Quot igitur in habitu loci illius idololatrias recognoscis?
3 singula ornamenta circi singula templa sunt. ova honori Castorum adscribunt qui illos ovo editos credendo de cygno Iove non erubescunt. delphines Neptuno vomunt, columnae Sessias a sementationibus, Messias a messibus, Tutulinas a tutela fructuum sustinent;
4 ante eastres arae trinis deis parent, Magnis Potentibus Valentibus. eosdem Samothracas existimant.
5 Obelisci enormitas, ut Hermateles affirmat, Soliprostituta. scriptura eius unde eius et census: deAegypto superstitio est. frigebat daemonum concilium sine sua Matre Magna; ea itaque illic praesidet euripo.
6 Consus, ut diximus, apud metas sub terra delitescit Murcias. eas quoque idolum fecit: Murciam enim deam amoris volunt, cui in illa parte aedem voverunt.
7 Animadverte, Christiane, quot nomina inmunda possederint circum. aliena est tibi regio, quam tot diaboli spiritus occupaverunt. De locis quidem locus est retractandi ad praeveniendam quorundam interrogationem.
8 Quid enim, inquis, si alio in tempore circum adiero, periclitabor de inquinamento? nulla est praescriptio de locis. nam non sola ista conciliabula spectaculorum, sed etiam templa ipsa sine periculo disciplinae adire servus dei potest urguente causa simplici dumtaxat, quae non pertineat ad proprium eius loci negotium vel officium.
9 Ceterum et plateae et forum et balneae et stabula et ipsae domus nostrae sine idolis omnino non sunt: totum saeculum satanas et angeli eius repleverunt.
10 non tamen quod in saeculo sumus, a deo excidimus, sed si quid de saeculi criminibus attigerimus. Proinde si Capitolium, si Serapeum sacrificator vel...

TERTULLIANI DE SPECTACULIS