TERTVLLIANI DE IEIVNIO ADVERSVS PSYCHICOS 1




INCIPIT LIBER TERTVLLIANI

DE IEIVNIO ADVERSVS PSYCHICOS




CAP. I.


1 Mirarer psychicos istos, si sola luxuria tenerentur, qua saepius nubunt, si non etiam ingluuie lacerarentur, qua ieiunia oderant. Monstrum scilicet haberetur libido sine gula, cum duo haec tam unita atque concreta sint, ut si disiungi omnino potuissent, ipsi prius uentri pudenda non adhaererent. Specta corpus, et una regio est.
2 Denique pro dispositione membrorum ordo uitiorum. Prior uenter, et statim cetera saginae substructa lasciuia est; per edacitatem salacitas transit. Agnosco igitur animalem fidera studio carnis, qua tota constat, tam multuorantiae quam multinubentiae pronam, ut merito spiritalem disciplinam pro substantia aemulam in hac quoque specie continentiae accuset perinde gulae frenos imbuentem per nullas interdum uel seras uel aridas escas, quemadmodum et libidini per unicas nuptias.
3 Piget iam cum talibus congredi, pudet etiam. de eis altercari quorum nec defensio uerecunda est. Quomodo enim protegam castitatem et sobrietatem sine taxatione aduersariorum? Quinam isti sint, semel nominabo: exteriores et interiores botuli psychicorum. Hi paracleto controuersiam faciunt; propter hoc nouae prophetiae recusantur; non quod alium deum praedicent Montanus et Priscilla et Maximilla, nec quod Iesum Christum soluant, nec quod aliquam fidei aut spei regulam, euertant, sed quod plane doceant saepius ieiunare quam nubere.
4 De modo quidem nubendi iam edidimus monogamiae defensionem. Nunc de castigatione uictus secunda uel magis prima continentiae pugna est. Arguunt nos, quod lemma propria custodiamus, quod stationes plerumque in uesperam producamus, quod etiam xerophagias obseruemus siccantes cibum ab omni carne et omni iurulentia et uuidioribus quibusque pomis nec quid uinositatis uel edamus uel potemus; lauacri quoque abstinentiam, congruentemarido uictui.
5 Nouitatem igitur obiectant, de cuius inlicito praescribantaut haeresin iudicandam, si humana praesumptio est, aut pseudoprophetiampronuntiandam, si spiritalis indictio est, dum quaque ex parte anathemaaudiamus, qui aliter adnuntiamus.


CAP II.


1 Nam quod ad ieiunia pertineat, certos dies a deo constitutosopponunt, ut cum in Leuitico praecipit dominus Moysi decimam mensis septimidiem placationis, sancta, inquiens, erit uobis dies, et uexabitis animasuestras, et omnis anima, quae uexata non fuerit in illa die, exterminabiturde populo suo.
2 Certe in euangelio illos dies ieiuniis determinatosputant, in quibus ablatus est sponsus, et hos esse iam. solos legitimosieiuniorum. Christianorum abolitis legalibus et propheticis uetustatibus.Vbi uolunt enim, adgnoscunt quid sapiat lex et prophetae usque ad Iohannem.3. Itaque de cetero indifferenter ieiunandum ex arbitrio, non ex imperionouae disciplinae, pro temporibus et causis uniuscuiusque; sic et apostolosobseruasse, nullum aliud imponentes iugum certorum et in commune omnibusobeundorum ieiuniorum, proinde nec stationum, quae et ipsae suos quidem dieshabeant quartae feriae et sextae, passiue tamen currant, neque sub legepraecepti neque ultra supremam diei, quando et orationes fere hora nonaconcludat de Petri exemplo, quod Actis refertur.
4 Xerophagias uero nouumadfectati officii nomen et proximum ethnicae superstitioni, qualescastimoniae Apim, Isidem et Magnam Matrem certorum eduliorum exceptionepurificant, cum fides libera in Christo ne Iudaicae quidem legi abstinentiamquorundam ciborum debeat, semel in totum macellum ab apostolo admissa,detestatore eorum qui sicut nubere prohibeant, ita iubeant cibis abstinere adeo conditis.
5 Et ideo non esse iam tunc praenotatos in nouissimistemporibus abscedentes a fide, intendentes spiritibus mundi seductoribus,doctrinis mendaciloquorum inustam habentes conscientiam. Quibus, oro te,ignibus? Credo, quibus nuptias saepe deducimus et cenas quotidie coquimus?6. Sic et cum Galatis nos quoque percuti aiunt obseruatores dierum etmensium et annorum. Iaculantur interea et Esaiam pronuntiasse: non taleieiunium dominus elegit, id est non abstinentiam cibi, sed opera lustitiae,quae subtexit;et ipsum dominum in euangelio ad omnem circa uictumscrupulositatem compendio respondisse, non his communicari hominem quae inos inferantur, sed quae ex ore proferantur, cum. et ipse manducaret etbiberet usque in notationem: ecce homo uorator et potator!
7 Sic etapostolum docere, quod esca nos deo non commendet, neque abundantes, siedamus, neque deficientes, si non edamus. His et huiusmodi sensibus eo iamsubtiliter tendunt, ut unusquisque pronior uentri possit superuacua nec adeonecessana existimare sublati uel deminiuti uel demorati cibi officia,praeponente scilicet deo iustitiae et innocentiae opera.
8 Et scimus,quales sint carnalium commodorum suasoriae, quam facile dicatur: opus estde totis praecordiis credam, diligam deum et proximum tamquam me. In hisenim duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae, non in pulmonum etintestinorum meorum inanitate.


CAP III.


1 Itaque nos hoc prius affirmare debemus quod occulte subruipericlitatur, quantum ualeat apud deum inanitas ista, et ante omnia, underatio ipsa processerit hoc modo promerendi deum. Tunc enim agnosceturobseruationis necessitas, cum eluxerit rationis auctoritas a primordiorecensendae.
2 Acceperat Adam a deo legem non gustandi de arbore agnitionisboni et mali, moriturus si gustasset. Verum et ipse tunc in psychicumreuersus post ecstasin spiritalem, in qua magnum illud sacramentum inChristum et ecclesiam prophetauerat, nec iam capiens quae erant spiritus,facilius uentri quam deo cessit, pabulo potius quam praecepto annuit,salutem gula uendidit. Manducauit denique et periit, saluus alioquin, si uniarbusculae ieiunare maluisset; ut iam hinc animalis fides semen suumrecognoscat exinde deducens carnalium adpetitionem et spiritaliumrecusationem.
3 Teneo igitur a primordio homicidam gulam tormentis atquesuppliciis inediae puniendam, etiamsi deus nulla ieiunia praecepisset.Ostendens tamen, unde sit occisus Adam, mihi reliquerat intellegenda remediaoffensae, qui offensam demonstrarat. Vltro cibum, quibus modis quibusquetemporibus potuissem, pro ueneno deputarem et antidotum famem sumerem, perquam purgarem mortis a primordio causam in me quoque cum ipso generetransductam, certus hoc deum uelle cuius contrarium noluit satisqueconfidens placituram illi continentiae curam, a quo damnatam comperissemincontinentiae culpam.
4 Porro, cum et ipse ieiunium mandet et animamconquassatam proprie utique cibi angustiis sacrificium, appellet, quis iamdubitabit omnium erga uictum macerationum hanc fuisse rationem, qua rursusinterdicto cibo et obseruato praecepto primordiale iam delictum expiaretur,ut homo per eandem materiam causae satis deo faciat per quam offenderat idest per cibi interdictionem, atque ita salutem aemulo modo redaccenderetinedia, sicut extinxerat sagina, pro unico inlicito plura licita contemnens?


CAP IV.


1 Haec ratio seruabatur apud prouidentiam dei pro temporibus omniamodulantis, ne quis ex diuerso ad deiciendam propositionem nostram, curergo, dicat, non statim deus aliquam uictus constituit castigationem, quinimmo et auxit permissionem?
2 Nam in primordio quidem herbidum solummodo etarboreum homini pabulum addixerat: ecce dedi uobis omne faenum sementiuumseminans semen quod est super terram, et omne lignum quod habet in semetipsofructum seminis sementiui uobis erit in escam. Postea uero ad Noe enumeratasubiectione omnium bestiarum terme et uolatilium caeli et mouentium in terraet piscium maris et omnis serpentis, erunt, inquit, uobis in escam: uelutholera faeni dedi uobis uniuersa, uerum carnem in sanguine animae suae nonedetis.
3 Nam et hoc ipso, quod eam solam carnem esui eximit, cuius animanon per sanguinem effunditur, omnis reliquae carnis usum concessissemanifestum est. Ad haec respondemus non competisse onerari hominem aliquaadhuc abstinentiae lege, qui cum maxime tam leuem interdictionem uniusscilicet pomi tolerare non potuit; remissum itaque illum libertate ipsacorroborandum. Aeque post diluuium in reformatione generis humani suffecisseunam interim legem a sanguine abstinendi permisso usu ceterorum.
4 Iam enimiudicium dominus ostenderat per diluuium, adhuc etiam comminatus fuerat perexquisitionem sanguinis de manu fratris et de manu bestiae omnis. Itaqueiustitiam iudicii praeministrans materiam libertatis emisit per ueniamsupparans disciplinam, permittens omnia, ut demeret quaedam, plus exacturus,si plus commisisset, abstinentiam imperaturus, cum indulgentiampraemisisset, quo magis, ut diximus, primordiale delictum expiaretur maiorisabstinentiae operatione in maioris licentiae occasione.


CAP V.


1 Denique ubi iam et familiaris populus allegi deo coepit etrestitutio hominis imbui potuit, tunc leges disciplinaeque omnes impositae,etiam quae decerperent uictum, ademptis quibusdam ueluti immundis, quofacilius aliquando ieiunia toleraret homo perpetua in quibusdam abstinentiausus.
2 Nam et primus populus primi hominis resculpserat crimen pronioruentri quam deo deprehensus, cum de duritia Aegyptiae seruitutis ualida manudei et sublimi brachio ereptus dominus eius uisus est, terrae lacte et mellemananti destinatus, statim autem solitudinis incopiosae circumspectuscandalizatus, saturitatis Aegyptiae detrimenta suspirans in Moysen et Aaronmussitauit: utinam obiissemus percussi a domino in terra Aegypti, quandosuper ollas carnium sedebamus et panes in plenitudinem comedebamus. Quomodoeduxisti nos in haec deserta ad interficiendam synagogam istam fame?
3 Eadem uentris praelatione deploraturus erat eosdem duces suos et deiarbitros, quos desiderio carnis et recordatu Aegyptiarum copiarumexacerbabat. Quis nos uescet carne? Venerunt in mentem nobis pisces quos inAegypto edebamus gratis, et cucumeres et pepones et porri et cepe et allia.At nunc anima nostra arida, nihil nisi manna uident oculi nostri.
4 Ita etillis xerophagiae panis angelici displicebant, allium potius et cepe quamcaelum fragrare malebant. Et ideo tam ingratis gratiora et esculentioraquaeque detracta sunt, puniendae simul gulae et exercendae continentiaecausa, ut illa damnaretur, ista erudiretur.


CAP VI.


1 Nunc si temere rationes castigati a deo uictus et castigandipropter deum a nobis ad primordiorum experimenta reuocauimus, conscientiamcommunem consulamus. Ipsa natura enuntiabit, quales nos ante pabulum etpotum in uirgine adhuc saliua exhibere consuerit rebus dumtaxat sensuagendis, quo diuina tractantur, si multo pollentioris mentis, si multouiuacioris cordis, quam cum totum illud domicilium interioris hominis escisstipatum, uinis inundatum, decoquendis iam, stercoribus exaestuanspraemeditatorium efficitur latrinarum, in quo plane nihil tam in proximosupersit quam ad lasciuiam sapere.
2 Manducauit populus et bibit, etsurrexerunt ludere. Intellege sanctae scripturae uerecundiam: lusum nisiimpudicum non denotasset. Ceterum quotusquisque meminerit religionisoccupatis memoriae locis, impeditis sapientiae membris? Nemo ita ut decet,ita ut par est, ita ut utile est, recordabitur dei eo in tempore, quo ipsumsibi hominem excidere sollemne est. Omnem disciplinam uictus aut occidit autuulnerat. Mentior, si non dominus ipse obliuionem sui exprobrans Israelicausam plenitudini reputat.
3 Incrassatus est dilectus et pinguefactus etdilatatus est, et dereliquit deum, qui fecit eum, et abscessit a dominosalutificatore suo. Denique in eodem Deuteronomio eandem causam praecaueriiubens, ne, inquit, cum manducaueris et biberis et domos optimasaedificaueris, ouibus et bubus tuis multiplicatis et argento et auroextollatur cor tuum et obliuiscaris domini dei tui.
4 Praeposuitcorruptelae diuitiarum edacitatis enormitatem, cui ipsae diuitiae procurant.Per illam scilicet incrassatum erat cor populi, ne oculis uideret et auribusaudiret et corde coniceret adipibus obstructo, quas nominatim esui abstulitdedocens hominem saginae studere.
5 Ceterum cui cor erectum potiusinueniebatur quam impinguatum, qui quadraginta diebus totidemque noctibussupra humanae naturae facultatem ieiunium perennauit spiritali fide uirtutemsubministrante, et uidit oculis dei gloriam et audiuit auribus dei uocem etcorde coniecit dei legem iam tunc docentis non in solo pane uiuere hominem,sed in omni uerbo dei, cum quidem nec ipsum Moysen deo pastum inediamqueeius nomine saginatam constanter contemplari ualeret pinguior populus.Merito igitur etiam in carne se dominus ei ostendit collegae ieiuniorumsuorum, non minus et Heliae.
6 Nam et Helias hoc primum, quod famem fueratimprecatus, satis iam se ieiuniis uouerat. Viuit, inquit, dominus, cuiadsisto in conspectu eius, si erit ros istis annis et imber. Dehinc minantemIezabel fugiens post unicum. pabulum et potum, quem ab angelo expergefactusinuenerat, et ipse quadraginta diebus et noctibus uacuo uentre, arido oreperuenit in montem Choreb, ubi cum in speluncam deuertisset, quam familiaricongressu dei exceptus est!
7 Quid tu Helia hic? Multo amicior ista uoxquam Adam ubi es ? Illa enim pasto homini minabatur, ista ieiunoblandiebatur. Tanta est circumscripti uictus praerogatiua, ut deum praestethomini contubernalem, parem reuera pari. Si enim deus aeternus non esuriet,ut testatur per Esaiam, hoc erit tempus, quo homo deo adaequetur, cum sinepabulo uiuit.


CAP VII.


1 Processimus itaque iam ad exempla, uti reuoluamus utilitatisefficacia potestates istius officii, quod etiam iratum deum hominireconciliat. Deliquerat Israel in aquatione apud Maspha congregatus aSamuele, sed ita statim. delictum. ieiunio diluit, ut periculum proeliisimul fugerit. Cum maxime Samuel offerebat holocaustum (in nullo magisprocuratam audimus dei clementiam quam in abstinentia populi) et allophyliproelio admouebant, ibidem dominus intonuit uoce magna super allophylos, etconfusi sunt et corruerunt in conspectu Israelis, et processerunt uiriIsrael ex Maspha et persecuti sunt allophylos et usque Bethor ceciderunt,pastos impasti, armatos inermes.
2 Hae erunt uires ieiunantium deo. Caelumpro eiusmodi militat. Habes formam praesidii etiam spiritalibus bellisnecessariam. Perinde cum rex Assyriorum Sennacherib compluribus iamciuitatibus captis Israeli per Rapsacen blasphemias et minas intentaret,nihil aliud illum a proposito in Aethiopias auertit.
3 Dehinc quid aliudcentum et octoginta quatuor milia de exercitu eius per angelum absumpsitquam Ezechiae regis humiliatio? Siquidem duritia hostis adnuntiata uestemscidit, saccum induit eodemque habitu seniores sacerdotum ad deum per Esaiamadire iussit utique ieiunio preces prosequente. Neque enim. cibi tempus inpericulo nec saturitatis cultis in sacco.
4 Semper inedia maeroris sequelaest sicut laetitia accessio saginae. Per hanc maeroris sequelam et inediametiam ciuitas illa peccatrix Niniue de exitio praedicato liberatur. Satisenim paenitentia scelerum commendauerat ieiunium triduo functam, etiampecudibus enectis, quibus iratus deus non erat. Sodoma quoque et Gomorraeuasissent, si ieiunassent. Hoc remedium agnoscit et Achab.
5 Cum illi posttransgressionem et idololatriam et necem Nabuthae propter uineam interemptia Iezabel exprobrasset Helias: qualiter occidisti et hereditatem possedisti: in loco quo sanguinem Nabuthae canes delinxerant, tuum quoque delinguent,destituit semetipsum et saccum carni suae imposuit et ieiunauit et dormiuitin sacco. Et tunc sermo dominii ad Heliam: uidisti ut reueritus sit Achab afacie mea : pro eo, quod reueritus est, non superducam laesuram in diebusipsius, sed in diebus filii eius superducam eam, qui non erat ieiunaturus.6. Ita ieiunium in deum reuerentiae opus est, per quod Anna quoque ambiensuxor Helcanae retro sterilis impetrauit facile a deo inanem cibo uentremfilio implere et quidem propheta. Sed non modo naturae mutationem autpericulorum auersionem aut delictorum obliterationem, uerum etiamsacramentorum agnitionem ieiunia de deo merebuntur.
7 Aspice Danielisexemplum. Circa somnium regis Babylonis omnes turbantur sophistae, negantultra de praestantia humana posse cognosci. Solus Daniel deo fidens etsciens, quid ad demerendam dei gratiam faceret, spatium tridui postulat, cumsua fraternitate ieiunat, atque ita orationibus commendatis et ordinem etsignificationem somnii per omnia instruitur, tyranni sophistis parcitur,deus glorificatur, Daniel honoratur, non minorem dei gratiam et posteaquoque relaturus anno primo regis Darii, cum ex recogitatu praedicatorumtemporum ab Hieremia dedit faciem suam deo in ieiuniis et sacco et cinere.8. Nam et angelus missus ad eum hanc statim professus est causam diuinaedignationis : ueni, inquit, demonstrare tibi, quatenus miserabilis es,ieiunando scilicet. Si deo miserabilis, leonibus in lacu fuerat horribilis,ubi quidem illi sex diebus ieiunanti prandium angelus procurauit.


CAP VIII.


1 Reddimus et cetera. Ad noua enim nunc documenta properamus. Inlimine euangelii Anna prophetis, filia Phanuelis, quae infantem dominum etagnouit et multa super eo praedicauit expectantibus redemptionern Israelis,post egregium titulum uete ris et uniuirae uiduitatis ieiuniorum quoquetestimonio augetur, ostendens, in quibus officiis adsideri ecclesiae debeat,et a nullis magis intellegi Christum quam semel nuptis et saepe ieiunis. 2.Ipse mox dominus baptisma suum, et in suo omnium, ieiuniis dedicauit habensefficere panes ex lapidibus, etiam Iordanem uino fortasse manare, si itauorator et potator fuisset. Immo nouum hominem in ueteris sugillationemuirtute fastidiendi cibi initiabat, ut eum diabolo rursus per escam temptarequaerenti fortiorem fame tota ostentaret. Praestituit exinde ieiuniis legemsine tristitia transigendis.
3 Cur enim triste, quod salutare? Docuitetiam aduersus diriora daemonia ieiuniis proeliandum. Quid enim mirum, sieadem operatione spiritus iniquus educitur, qua sanctus inducitur? 4.Denique, ut in centurionem Cornelium necdum tinctum dignatio spiritus sancticum charismate insuper prophetiae festinasset, ieiunia eius legimusexaudita. Puto autem et apostolus in secunda Corinthiorum inter labores suoset pericula et incommoda post famem ac sitim ieiunia quoque plurimaenumerat.


CAP IX.


1 Principalis haec species in castigatione uictus potest iam deinferioribus quoque abstinentiae operationibus praeiudicare ut et ipsis promodo utilibus aut necessariis. Nam exceptio eduliorum quorundam portionaleieiunium est. Inspiciamus igitur et xerophagiarum nouitatem aut uanitatem,si non et in his tam antiquissimae quam efficacissimae religionis operatioest.
2 Redeo ad Danielem et fratres eius leguminum pabulum et aquae potumferculis et oenophoris regiis praeferentes atque exinde formosiores, ne quide specie quoque corpusculi metuat, ceterum spiritu insuper cultos. Deditenim deus adolescentulis scientiam et intellegentiam in omni litteratura etDanieli in omni uerbo et in somniis et in omni sophia, qua hoc ipsurn quoquesaperet, quibus modis de deo impetraretur agnitio sacramentorum.
3 Annodenique tertio Cyri regis Persarum cum in recogitatum incidisset uisionis,aliam formam humiliationis prospexit. In illis, inquit, diebus ego Danieleram lugens per tres hebdomadas, panem suauem non edi, caro et uinum nonintroierunt in os meum, oleo unctus non sum, donec consummarentur treshebdomades, quibus transactis angelus emissus est taliter alloquens: Daniel,homo es miserabilis, ne timueris, quoniam ex die prima, qua dedisti animamtuam recogitatui et humiliationi coram deo, exauditum est uerbum tuum, etego introiui uerbo tuo.
4 Ita xerophagiarum miseratio et humiliati metum expellunt et aures dei aduertunt et occultorum compotes faciunt. Reuertoretiam ad Heliam. Cum corui illum pane et carne saturare consuessent, cur postmodum apud Bersabe Iudaeae excitato ei de somno quidam ille angelus sinedubio panem solum et aquam obtulit?
5 Defecerant corui, qui eum liberaliuspascerent, an difficile angelo fuerat aliquem alicunde de conuiuio regisministrum cum instructissimo ferculo raptum ad Heliam transferre, sicutDanieli in lacu leonum esurienti prandium metentium exhibitum est?
6 Sedconstitui oportebat exemplum docens in tempore pressurae et persecutionis etcuiuscunque circumstantiae xerophagiis esse uiuendum. Tali uictu Dauidexomologesin suam expressit cinerem quidem edens uelut panem, id est panemuelut cinerem aridum et sordidum, potum uero fletu miscens utique pro uino.
7 Habet enim et abstinentia uini suos titulos, quae et Samuelem deo uoueratet Aaronem consecrarat. Nam de Samuele mater, et uinum, inquit, et ebriamennon bibet; talis enim et ipsa deum orabat. Et dominus ad Aaron: uinum etsiceram non bibetis, tu et filius tuus post te, si quando ingredieminitabernaculum uel ascendetis ad altare, et non moriemini.
8 Adeo morienturqui non sobrii in ecclesia ministrauerint. Sic et Israeli proximo exprobratet potum: dabatis sanctificatis meis uinum. Et haec autem, strictura potusxerophagiae portio est. Quamquam ubi abstinentia uini aut a deo exigitur autab homine uouetur, illic intellegatur etiam pabuli pressura formampraestruens potui. Qualis enim esus, talis et potus. Verisimile non est, utquis dimidiam gulam deo immolet, aquis sobrius et cibis ebrius.
9 An autemet apostolus xerophagias norit, qui maiora celebrauerat, sitim et famem etmulta ieiunia, qui ebrietates et comessationes recusauerat, uel de discipuloTimotheo argumenti satis est, quem propter stomachum et adsiduasimbecillitates modico uino monens uti, quo ille non ex institutione, sed exdeuotione abstinebat (ceterum stomacho magis consuetudo prodesset), hoc ipsoabstinentiam uini dignam deo suasit, quam ex necessitate dissuasit.


CAP X.


1 Aeque stationes nostras ut indictas, quasdam uero et in serumconstitutas nouitatis nomine incusant, hoc quoque munus et ex arbitrioobeundum esse dicentes et non ultra nonam detinendum, de suo scilicet more.Sed quod pertineat ad indictionis quaestionem, semel pro omnibus causisrespondebo. Nunc ad proprium huius speciei articulum, de modo temporis dico,de ipsis prius expostulandum, unde hanc formam nona dirimendis stationibuspraescribant.
2 Si, qua Petrus et qui cum eo ad horam nonam orationistemplum introgressi leguntur, quis mihi probabit illos ea die stationefunctos, ut horam nonam ad clausulam et expunctionem stationis interpretetur? Atqui facilius inuenias Petrum hora sexta capiendi cibi causa prias in…

TERTVLLIANI DE IEIVNIO ADVERSVS PSYCHICOS 1