Redemptoris Custos LA 21


IV. Labor amoris testificatio

22 Huius amoris intra Familiae Nazarethanae vitam cotidiana comprobatio est opus ipsum. Circumscribit evangelica narratio operis sive laboris genus quo nitebatur Iosephus suae Familiae alimenta praebere: opus est fabri lignarii. Totum vitae Iosephi ambitum complectitur simplex hic titulus. Hi anni sunt vitae absconditae Iesu de quibus evangelista post eventum in templo edisserit: „Et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis" (Lc 2,51). Quae sane „subditio", Iesu videlicet oboedientia in Nazarethana domo, etiam uti communicatio operis Iosephi intellegitur. Qui namque „fabri illius" nominatus erat, sui putativi patris didicerat [27] opus. Si autem in salutis sanctitatisque ordine Nazarethana Familia species exstat et humanarum familiarum exemplar, consimili certe modo taliter exsistit etiam Iesu labor iuxta fabrum Iosephum. Nostra quidem aetate hanc partem Ecclesia extulit liturgica quoque celebratione Sancti Iosephi Opificis Kalendis Maiis. Labor humanus ac singillatim manuum opus in Evangelio vim particularem invenit. In mysterium incarnationis una cum Filii Dei natura humana susceptum etiam illud est pariterque modo peculiari redemptum. Ex mensa igitur opificinae suae, ubi cum Iesu opus factitabat suum Iosephus, hominum laborem ad redemptionis arcanum propius adduxit.

23 Cum hominum ritu Iesus cresceret „sapientia et aetate et gratia", partes in ipso praestantes agebat operositatis virtus, quandoquidem „est ... labor hominis bonum" quod „mutat naturam" sicque per illud „quodammodo magis homo evadit".34

Pondus ipsum laboris in hominis vita postulat ut eius perspiciantur ac suscipiantur elementa unde „omnes homines adiuvet ut per ipsius viam appropinquent Deo Creatori ac Redemptori, ut salvifica eius consilia de homine mundoque communicent et ut sua in vita altius perspiciant et excolant amicitiam cum Christo, participantes vivo modo per fidem triplex ipsius munus: Sacerdotis, Prophetae, Regis".35

24 Denique tandem de cotidianae agitur sanctificatione vitae, quam quisque suam secundum condicionem assequi debet et quae ad exemplum omnibus patens promoveri potest. „Humilium est Iosephus exemplar, quos christiana fides sublimes [28] ad fines provehit; ... documentum hoc est: non posci „res magnas", ut homines boni sint verique Christi sectatores, sed peti tantummodo communes humanas simplices virtutes, at solidas et germanas".36

34 Cf. Epist.enc. Laborem exercens (14 Septembris 1981),
LE 9: AAS 73 (1981), 599 s.
35 Ibid., 24: l.c., 638. Hac recentiore aetate Summi Pontifices assidue S. Ioseph tamquam operariorum opificumque „exemplum" exhibuerunt; cf., v.g., LEO XIII, Epist.enc. Quamquam pluries (15 Augusti 1889): l.c., 180; BENEDICTUS XV, Motu proprio Bonum sane (25 Iulii 1920): l.c., 314-316; PIUS XII, Alloc. (11 Martii 1945), 4: AAS 37 (1945), 72; Alloc. (1 Maii 1955): AAS 47 (1955), 406; JOHANNES XXIII, in Nuntio radiophonico (1 Maii 1960): AAS 52 (1960), 398.
36 PAUL VI., Alloc. (19 Martii 1969): Insegnamenti, VII (1969), 1268.


V. Interioris vitae principatus

25 Adiuncta eadem silentii super lignarii fabri opus apud Nazarethanum domicilium protenduntur quae reliquas res omnes Iosephi figuram afficientes comitantur. Silentium vero est quod eiusdem personae huius interiorem recludit insigniter naturam. De eo solo narrant Evangelia quod „fecit" Iosephus; sinunt tamen eius in „factis" silentio involutis altae contemplationis statum deprehendere. Cotidiano quodam consortio versabatur Iosephus cum mysterio „abscondito a saeculis" quod „habitavit" illius sub tecto. Hinc verbi gratia explicatur quare Sancta Teresia a Iesu, insignis Carmeli contemplativi novatrix, sese vindicem praestiterit inter occidentalis orbis christianos redintegrandi Sancti Iosephi cultus.

26 Sacrificium universale illud totius vitae, quod obtulit Iosephus ipsis postulatis adventus Messiae propriam in domum consentaneam reperit rationem „in ipsius interiore vita impenetrabili, unde emergunt mandata ei ac solacia prorsus singularia et afferuntur etiam illi logica vis ac virtus, animorum simplicium limpidorumque propria, magnis in capiendis consiliis, quale fuit propositum illud statim voluntati divinae tradendi libertatem propriam legitimamque vocationem humanam et conubialem ipsam felicitatem, cum statum et officium et onus familiae reciperet atque ex incomparabili amore virginali reiceret coniugalem naturae amorem qui efficit eam et enutrit".37 [29]

Haec Deo ipsi subiectio, quae prompta voluntas est se illis rebus dedendi quae servitutem illius respiciunt, nihil est aliud nisi devotionis exercitatio quae unum efficit religionis virtutis documentorum.38

27 Vitae inter Iosephum et Iesum communitas huc nos aequabiliter adducit ut incarnationis arcanum sub ratione omnino contemplemur Christi humanitatis quae divini fuit Numinis instrumentum in hominum sanctificationem: „Actiones ipsius ex virtute divinitatis fuerunt nobis salutiferae, utpote gratiam in nobis causantes, et per meritum et per efficientiam quandam".39

Eas autem inter actiones evangelistae praecipio quodam iure donant actus ad paschale attinentes mysterium; verum haud omittunt momentum efferre tactus ipsius physici cum Iesu in sanationibus (cf., exempli causa,
Mc 1,41) atque impulsum ab eo adhibitum ad Ioannem Baptistam, cum in utero uterque matris adhuc iaceret (cf. Lc 1,41-44).

Quem ad modum iam est superius visum, apostolica testificatio narrationem ortus Iesu minime praetermisit nec circumcisionis, in templo praesentationis, in Aegyptum fugae et vitae Iesu in Nazareth abditae propter ipsum gratiae „mysterium" talibus in rebus „gestis" salvificis omnibus repositum, cum eiusdem participes essent amoris originis, quae est Christi divinitas. Si illius per humanitatem amor hic diffusus universos est in homines, eo certe in primis fruebantur illi quos divina voluntas in eius artissima intimitate posuerat: dulcissima nempe ipsius mater Maria ac putativus pater Iosephus.40

Cum „paternus" Iosephi amor non potuerit „filialem" non afficere Iesu amorem atque ex contrario Iesu „filialis" dilectio haud valuerit Iosephi non permovere „paternam" dilectionem, cur in abditissimos huius unicae prorsus necessitudinis recessus [30] ingredi non licet? Non sine causa percipiunt hominum animi impulsionibus divini amoris maxime intenti luculentum in Iosepho interioris vitae exemplar.

Praeterea apparens quaedam contentio inter actuosam et umbratilem vitam in eo denique solutionem seu victoriam optimam attingit, quae ei contingere potest cui caritatis est perfectio. Discrimen nos pernotum persequentes, quod prae se ferunt caritas veritatis hinc et illinc necessitas caritatis41 asseverare iure possumus tum veritatis caritatem expertum esse Iosephum, purum videlicet contemplationis amorem divinae Veritatis ex Christi humanitate relucentis, tum caritatis necessitatem, amorem scilicet item ministerii purum quod tuitio ac progressio deposcebat eiusdem illius humanitatis.

37 Ibid.: l.c., 1267.
38 Cf. S. THOMAS, Summa theologica, II-II 82,3, ad 2.
39 Ibid., III 8,1, ad 1.
40 Cf. PIUS XII., Litt. Enc. Haurietis aquas (15 Maii 1956), III: AAS 48 (1956), 329 s.
41 Cf. S. THOMAS, Summa theologica, II-II 182,1, ad 3.


VI. Ecclesiae Patronus temporis nostri

28 Difficilibus quidem Ecclesiae temporibus cum Pontifex Romanus Pius IX cuperet praesidio eam peculiari patriarchae sancti Iosephi concredere, ipsum illum „Catholicae Ecclesiae Patronum" declaravit.42 Sciebat profecto se idem Pontifex non actum complere alienum, quia ob dignitatem sublimem huic fidelissimo servo a Deo collatam „semper Beatissimum Iosephum post Deiparam Virginem eius Sponsam Ecclesia summo honore ac laudibus prosequuta est, eiusdemque interventum in rebus anxiis imploravit".43

Quae vero ipsae sunt huius fiduciae tantae rationes? Leo XIII Pontifex persequitur eas hunc in modum: „Cur beatus Iosephus nominatim habeatur Ecclesiae patronus, vicissimque plurimum sibi Ecclesia de eius tutela patrocinioque polliceatur, [31] causae illae sunt rationesque singulares, quod is vir fuit Mariae, et pater, ut putabatur, Iesu Christi (...). Officia sponte sequebantur ... ita quidem ut domus divinae, cui Iosephus praeerat, custos idem et curator et defensor esset legitimus ac naturalis (...). Est igitur consentaneum, et beato Iosepho apprime dignum, ut sicut ille olim Nazarethanam familiam, quibuscumque rebus usuvenit, sanctissime tueri consuevit, ita nunc patrocinio caelesti Ecclesiam Christi tegat ac defendat".44

29 Quid quidem etiamnum patrocinium est advocandum etiamque nunc Ecclesiae necessarium est non ad defensionem modo exorientia adversus pericula verum ac potissimum ad renovatum illud firmandum propositum evangelizationis in mundo novaeque aequaliter evangelizationis illas inter regiones necnon nationes in quibus - perinde ac scripsimus Nos in Adhortatione Apostolica cui Christifideles laici titulus - „anteacto tempore religio et vita christiana florebant, ... nunc rebus adversis premuntur".45 Primus igitur ut Christi nuntius afferatur aut ut illuc referatur, ubi neglegitur oblivioneve exstinguitur, opus quidem Ecclesiae est peculiari „virtute ex alto" (cf. Lc 24,49 Ac 1,8) Spiritus Domini nimirum munere, a quo haud aliena est ipsius Sanctorum deprecatio atque imitatio similiter.

30 Praeter certam ideo eius tutelam confidit item Ecclesia perinsigni Iosephi exemplo, quod nempe singulos excedit vitae status omnique proponitur christianae communitati, quaecumque in illa condicio est et quaecumque christifidelis cuiusque sunt munera.

Sicut in Constitutione dogmatica Concilii Vaticani II de Divina Revelatione praecipitur, ita denique tota se gerere debet Ecclesia, ut aliquis „Dei Verbum religiose audiens",46 id est [32] prompta prorsus ac parata ad fideliter obsequendum salvificae Dei voluntati in Iesu reclusae. Iam ergo ad redemptionis humanae initia ipsa quasi concorporatum deprehendimus oboedientiae exemplar post Mariam proprie in Iosepho, illo nominatim qui fideli mandatorum Dei antecellit exsecutione.

Iosephi ut patrocinium invocaretur, Pontifex Paulus VI hortatus est, „quem ad modum recentioribus hisce temporibus facere consuevit Ecclesia, ante omnia pro se ipsa, pro voluntaria deliberatione theologica de actionis divinae coniugio cum humana actione in immensio redemptionis consilio, ubi actio prima, scilicet divina, ex sese tota sufficit, at secunda, nempe humana, licet non possit ex se agere quidquam (cf.
Jn 15,5), numquam tamen ex humili eximitur sed condicionali nobilitantique adiutorio. Ecclesia eum vindicem compellat ex alto vivissimoque desiderio vitam suam perennem quasi iterum viridissimam reddendi veris virtutibus evangelicis quae in Sancto Iosepho coruscant".47

31 Has porro necessitates omnes convertit Eccesia in precationem. Illud prae oculis defigens, quod Deus nempe „humanae salutis ... primordia beati Ioseph fideli custodiae" commisit, ab eo idcirco petit sibi ut concedat fideliter operari coniuncte cum salutis consilio sibique pariter tribuat eandem illam fidelitatem animique integritatem qua movebatur Iosephus Verbo Incarnato inserviens, ut secundum Sancti huius mores precesque coram Deo in viis ambulet sanctimoniae atque iustitiae.48

Incitavit nominis catholici fideles abhinc centum iam annos Leo XIII ut ad Sancti Iosephi universae Ecclesiae patroni tutelam impetrandam preces funderet. Quapropter Epistula Encyclica Quamquam pluries appellata illum commemoravit „paternum ... amorem", quo Iosephus „Puerum Iesum amplexus" [33] est ipsique, quem exclamatione invocavit „O Custos providentissime divinae Familiae", „hereditatem, quam Iesus Christus acquisivit sanguine suo" concreditit. Quo ex tempore - ut exordientes Nos meminimus - Sancti Iosephi praesidium efflagitat Ecclesia „per eam, quae [illum] cum immaculata Virgine Dei Genetrice coniunxit, caritatem", cui cunctos suos item commendat angores ob minas quosque omni hominum familiae impendentes.

Complures vel etiam hodie causae nobis sunt ut eodem prorsus precemur modo: „Prohibe a nobis, amantissime Pater, omnem errorum ac corruptelarum luem ...; in hoc cum potestate tenebrarum certamine e caelo adesto; et sicut olim Puerum Iesum e summo eripuisti vitae discrimine, ita nunc Ecclesiam sanctam Dei ab hostilibus insidiis atque ab omni adversitate defende".49 Hodierno adhuc tempore rationes perpetuas habemus cur quemque hominem Sancto Iosepho committamus.

32 Valde quidem haec Nostra personae Iosephi commemoratio exoptamus ut in nobis quoque precationis impulsiones renovet quae Decessor Noster suasist ut ad illum attoleretur. Hanc enim precem patet figuramque ipsam Iosephi dierum nostrorum Ecclesiae praesentem afferre utilitatem, prospecto videlicet novi Millenii christiani exordio.

Rursus sane Concilium Vaticanum II omnes effecit multo magis conscios „magnalium Dei", illius nempe „salutis oeconomiae" cuius fuit Iosephus minister praecipuus. Tutelae igitur eius nos tradamus quem ipse Deus „principalium ... thesaurorum suorum custodem elegit"50 eodemque tempore ab eo famulari discamus „oeconomiae salutis". Utinam fiat [34] universis Sanctus Iosephus magister singularis hoc in opere muneri serviendi salutifero Christi quod pertinet in Ecclesia ad singulos cunctosque: ad coniuges et parentes, ad homines manuum suarum labore viventes aut alio quolibet opere, ad personas in contemplativam vocatas vitam sicut et in apostolatum!

Qui totum in se patrimonium gerebat Foederis Antiqui, vir iustus ad „primordia" aequabiliter novi in Christo Iesu aeternique Foederis est inductus. Commonstret ideo ipse vias nobis huius salutiferi Foederis iam ad proximi Millenii limen, ubi idem Foedus oportet persistat atque ulterius proficiat „plenitudo temporis" ea quae arcani ineffabilis propria est Verbi incarnationis.

Ecclesiae tandem orbique omni impetret Iosephus Sanctus, perinde ac singulis nobis, Patris et Filii et Spiritus Sancti benedictionem.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XV mensis Augusti, sollemnitate in Assumptione Mariae Sanctissimae, anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.

IOANNES PAULUS PP. II


Annotationes

42 Cf. SACROR. RITUUM CONGREG., Decr. Quemadmodum Deus (8 Decembris 1870), l.c., 283.
43 Ibid., l.c., 282 s.
44 LEO XIII, Epist.enc. Quamquam pluries (15 Augusti 1889): l.c., 177-179.
45 Adhort. Apost. post-synod. Christifideles laici (30 Decembris 1988),
CL 34: AAS 81 (1989), 456.
46 Const. dogm. de divina Revelatione Dei Verbum, DV 1.
47 PAUL VI., Alloc. (19 Martii 1969): Insegnamenti, VII (1969), 1269.
48 Cf. Missale Romanum, Collecta: Super oblata in „Sollemnitate S. Ioseph Sponsi B.M.V."; Post commun. in „Missa votiva S. Ioseph".
49 Cf. LEO XIII, „Oratio ad Sanctum Iosephum", quae proxime sequitur textum ipsius Epist. Enc. Quamquam pluries (15 Augusti 1889): Leonis XIII P.M. Acta, IX (1890), 183.
50 SACROR. RITUUM CONGREG., Decr. Quemadmodum Deus (8 Decembris 1870): l.c., 282.



Redemptoris Custos LA 21