Thomae Aq, in Psalmos Psa.15 Num.5


Numerus 6


Benedicam. Supra psalmista posuit rationem quare soli Deo inhaeret, quia scilicet ipse est pars hereditatis suae; hic recognoscit beneficia.
Et primo proponit beneficia suscepta; secundo speranda, ibi, insuper et caro mea. Circa primum duo facit. Primo commemorat beneficia suscepta; secundo ostendit gaudium quod habet ex eis, ibi, propter hoc laetatum est cor meum. Commemorat ergo duplex beneficium: unum in adeptione boni, aliud conservando contra mala. Quantum ad primum dicit, benedicam Dominum etc. Ut intelligam quam praeclara sit illa hereditas aeterna. Ps. 118: da mihi intellectum, et scrutabor etc.. Ps. 31: intellectum tibi dabo, et instruam te. Eccl. Ult.: danti mihi sapientiam dabo gloriam. Dedit autem Dominus homini rationem ad sapientiam, sed non totaliter abstulit infirmitatem; sed hoc erit in gloria.
Et primo proponit eam; secundo ponit auxilium contra eam, ibi, providebam Dominum. Omnis homo habet a Deo secundum rationem lumen intellectus, et justus reformatur lumine gratiae. Sed adhuc infirmitas carnis restat; et ideo dicit, insuper adhuc increpuerunt me renes mei, idest infirmitates meae, scilicet culpae, vel peccata.
Et hoc, usque ad noctem, idest usque ad mortem, increpuerunt me renes mei, idest reprehensibilem me ostenderunt. Alia littera, quia in renibus incentivum luxuriae sedem habet, et sic delectationem tentando molestat 2Co 12: ne magnitudo revelationum etc.. Sed in Christo non sunt infirmitates culpae, vel infectionis, quia caro ejus non repugnat adversus spiritum; et ideo intelligitur solum de poena He 4: tentatum per omnia, quantum ad infirmitates corporales. Sed si de nobis intelligatur, dicendum quod homo qui donum intellectus habet, vel gratiam, dicat adhuc cum apostolo,Rm 7: video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae. Vel renes, idest judaei sibi conjuncti, usque ad noctem, idest usque ad passionem, sive usque ad passibilitatem carnis.
Et quia caro timebat passionem, ego in illa passione, providebam Dominum, erectis oculis in caelum, non in mundo. Providentia est praevisio rerum fiendarum in futuro; sed visio sive conspectus est rerum praesentium. Sed si adhuc tales renes impugnant, non est timendum, quia paratum habet auxilium Dei.
Et ideo primo ponit recordationem auxilii, dicens, providebam Dominum etc. Quando scilicet increpuerunt me renes mei. Ps. 24: oculi mei semper ad Dominum quoniam etc..
Et hoc ideo quia a dextris est mihi ne commovear, non ad sinistram Pr 3: Dominus erit in latere tuo, et custodiat pedem tuum ne capiaris Is 50: stemus simul etc.. Propter hoc laetatum est cor meum 1S 2: exultavit cor meum in Domino. Ps. 63: laetabitur justus in Domino etc..
Et exultavit lingua mea etc., exterius, cum exteriori gaudio prorumpit in laudem vocis Is 12: cantate Domino quoniam magnifice fecit Ps 80: exultate Deo etc..



Numerus 7


Insuper. Hic enumerat beneficia speranda. Primo quantum ad resurrectionem carnis; secundo quantum ad animam, ibi, notas. Prima in duo. Primo ponit spem resurrectionis; secundo modum, ibi, quoniam non derelinques. Dicit ergo, dedisti mihi intellectum, et astitisti mihi homini, sed insuper et caro mea requiescet in spe, resurrectionis. Ps. 3: ego dormivi, et soporatus sum, et resurrexi.
Et etiam habebit caro mea spem in resurrectione Sg 3: spes illorum immortalitate plena est. Ratio, quia resurrectio requirit unionem corporis et animae; et ideo non debuit anima conjuncta divinitati remanere in inferno; sed tamdiu debebat ibi stare, donec probaretur veritas humanitatis, et verae carnis: nec plus decebat relinqui in inferno, ubi descenderat ad liberandum sanctos. Eccl. 24: penetrabo omnes inferiores partes terrae, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes etc.. Item ex parte corporis, quia nec dabis sanctum, idest corpus meum a te sanctificatum, videre corruptionem, idest putrefactionis, vel resolutionis, quam non est passus; sed mortis corruptionem passus est. Beneficia quae pertinent ad animam commemorat, cum dicit, notas. Hoc refertur ad Christum pro membris suis, et haec sunt documenta et praecepta, quae sunt via in beatitudinem Pr 7: serva mandata mea, et vives; et ideo dicit, notas mihi fecisti vias vitae. Secundo commemorat beneficium: ubi tria dicit. Primo plenam Dei visionem, adimplebis me laetitia cum vultu tuo, idest videbo vultum tuum 2Co 13: nunc cognosco ex parte, idest imperfecte, tunc cognoscam facie ad faciem. Plenam laetitiam Jn 16: ut gaudium vestrum plenum sit: quia delectationes indeficientes, quia, in dextera tua usque in finem Is 51: laetitia sempiterna super capita eorum, gaudium et laetitiam obtinebunt: et fugiet ab eis dolor et gemitus Pr 3: longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiae et gloria.



PSALMUS 16

(Ps 16)


Numerus 1


Supra describit psalmista divinam justitiam, et ostendit quod eam servabat; hic proponit orationem in qua petit exaudiri, propter justitiam. Titulus, oratio david.
Et est primus psalmus qui intitulatur ab oratione, quia hujusmodi totaliter est oratio; et ideo ab oratione incipit, quia inter tribulationes singulare refugium est oratio Ps 108: pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi, ego autem orabam. Dividitur ergo psalmus iste in duas partes. In prima orat pro stabilitate propria; in secunda petit liberationem a malo, ibi, ego clamavi. Circa primum duo facit. Primo petit exaudiri; secundo proponit petitionem suam, ibi, de vultu tuo. Considerandum est autem, quod in exauditione sit triplex gradus. Primo ille cui fit petitio, audit verba. Secundo attendit sensum. Tertio implet petitum. Primo ergo petit ut exaudiatur, dicens, exaudi etc. Da 9: exaudi, domine Deus, orationem servi tui. Secundo in exauditione ponit meritum petentis; et ideo dicit, justitiam meam: quasi dicat: in me est meritum ut exaudias. Glossa: justitia habet vocem apud Deum, qua penetrat caelum: jac. Ult.: multum valet deprecatio justi assidua Jn 9: peccatores Deus non audit: sed si quis Dei cultor est, hunc Deum exaudit. Secundo petit quod intendat ad sensum orationis, intende deprecationem meam. Glossa dicit: deprecationem, quae est pro malis amovendis. Alia littera, intende ad canticos meos, quasi ad spiritualem intellectum: ps. 129: fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae. Tertio quod audiat verba orantis; et ideo dicit, auribus percipe orationem, quae est, non in labiis dolosis, sed simplicibus Is 53: dolus non fuit in ore ejus. Sed cum omnia audiat, quare dicitur quaedam audire, et quaedam non?Sg 1: spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu. Deus non dicitur audire nisi verba vera, et non quae proveniunt ex labiis dolosis: et ideo dicit, non in labiis dolosis. Ps. 11: labia dolosa in corde etc..
Et sic dolosum dupliciter accipitur: scilicet fictio respectu oris, et respectu operis, cum opus non concordat ori. Pharisaeus qui dicebat,Lc 18: non sum sicut caeteri hominum etc. Non fuit exauditus; sed alius qui non in labiis dolosis, sed recte orabat, fuit exauditus, quia descendit justificatus in domum suam. Glossa: labia dolosa sunt qui dicunt domine domine, et non faciunt voluntatem patris mei. De vultu tuo. Judex non profert sententiam nisi audita petitione et discussa causa.
Et ideo hic petitionem ponit: et petit tria. Primo sententiam. Secundo causae examinationem, ibi, probasti. Tertio sententiae qualitatem, perfice. Circa primum duo facit. Primo petit judicium. Secundo temperamentum, ibi, oculi tui. Dicit ergo, de vultu tuo, idest de cognitione tua: judicium meum prodeat, idest pro me: hier. 10: corripe me domine, verumtamen in judicio, non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me. Sed hic petit judicium non severitatis Is 64: omnes justitiae vestrae quasi pannus menstruatae, sed aequitatis, secundum quod patitur humana natura: et ideo dicit, oculi tui videant aequitatem, idest judicent judicium aequitatum Is 11: arguet in aequitate pro mansuetis terrae Jb 22: aequitatem proponat contra me, et ad victoriam proveniet judicium meum; quasi dicat: non peto judicium, quia causa mea tibi examinata est. Quod causa sua sit examinata coram eo, ostendit cum dicit, probasti etc..
Et primo ponit ordinem examinationis. Secundo quid sit inventum exponit, et non est inventa. Dicit ergo, probasti cor meum. Differentia est inter probare et examinare: probare quaerit rationem facti, examinare quaerit ipsum factum. Ratio autem facti magis tangit cor, sed factum magis tangit corpus. Dicit ergo, probasti cor meum, idest probatum ostendisti, quod non est turbatum propter tribulationes quas patior. Deus cum examinat, tria facit. Probat, visitat, et examinat. Probat cum dijudicat an habeat cordis rectitudinem: quia si non habet, non curat examinare; sed quando hoc habet, indiget examinari utrum habeat firmitatem: hier. 17: ego Dominus scrutans corda et probans renes, qui do unicuique juxta viam suam sed haec examinatio est dura et fortis, ita quod nullus sustineret nisi adjutus ab eo: job 6: quae fortitudo mea ut subsistam et quis finis meus ut patienter agam? Nec fortitudo mea nec caro mea aenea est.
Et ideo praemittit visitationemPs 88: visitabo in virga, vel adjuvando, vel corrigendo. Visitasti nocte. Sed potest idem intelligi per noctem et ignem, quia turbat animam: job 30: nocte os meum perforatur doloribus: et incendium facit hoc idem. Vel nocte, idest defectu spiritualis intelligentiae. Quandoque quis habet rectum cor, et supervenit sibi tentatio et negligentia; et haec est in nocte: et in hac visitat Dominus adjuvando contra tentationes, et negligentiam excutit et confortat: ps. 49: cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me. Vel nocte, idest quiete et silentio, et tunc visitat per consolationes Mt 25: media nocte clamor factus est, ecce sponsus venit. Examinasti igne, idest tribulatione; quia tunc apparet si est bonus amicus, et non recedit: eccl. 6: est amicus secundum tempus suum, et non permanebit in die tribulationis. Invenitur autem per istam examinationem innocentia et perfectio, quia examinat si in eo inveniatur innocentia. Hoc autem in isto invenitur.
Et primo ponit ejus innocentiam. Secundo perfectionem, ibi, non est inventa in me iniquitas. Sed contra. 1 joan. 1: si dixerimus quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus, et veritas in nobis non est: etPr 20: quis potest dicere, mundum est cor meum? Eccl. 7: non est homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet. Glossa, nec infans unius diei. Dicendum, quod loquitur de iniquitate peccati per quam in tribulatione recedit a Deo. Perfectio innocentiae invenitur in eo, intantum quod non loquitur opera hominum, idest peccatum; quasi dicat: non solum in corde, sed nec in ore ejus est iniquitas Jb 6: non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis iniquitas personabit Ep 4: omnis sermo malus de ore vestro non procedat. Vel sic: non est inventa in me iniquitas, ut non loquatur os meum, cum post sequitur, opera hominum etc.: quasi dicat, tu vidisti quod in me non est iniquitas: et hoc, quia non decet me loqui, tu tamen vidisti hoc Pr 27: laudet te alienus, et non os tuum: extraneus, et non labia tua. Hieronymus habet sic: probasti cor meum, visitasti nocte; conflasti me, et non invenisti cogitationes meas ascendere super os meum; quasi dicat: non intantum turbatio processit, ut veniret a corde ad os per murmura. Secundo exponit quo igne fuerit examinatus, cum dicit, propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras. Viae durae sunt adversitates; et hoc sustinui, propter verba labiorum tuorum, idest ut servarem verba, aut annunciarem verba tua: hier. 20: factus est sermo Domini in opprobrium et in derisum. Hieronymus habet, ut vias latas. Latrones quaerunt diverticula ut lateant: ita david quando persequebatur eum saul: ps. 17: posuit pedes meos quasi cervorum. Spiritualiter dicitur de Christo punito inter latrones ut malefactor Jn 18: si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. Si incipias versum ibi, propter opera hominum custodivi vias duras, dicas vias duras quae sunt opera hominum Pr 4: viam Sapientiae monstrabo tibi, ducam te per semitas aequitatis, quas dum ingressus fueris etc.. Consequenter determinat quid petit: perfice gressus meos in semitis tuis, scilicet justitiae: job 4: ubi est fortitudo tua, patientia, et perfectio viarum? Et hoc ut vestigia, idest affectus meus, non moveantur a mandatis tuis. Vel petit Christus pro ecclesia ut gressus ejus perficiantur, et vestigia, idest sacramenta, non moveantur. Item, cum ex actibus generentur habitus, actus vestigia relinquuntur in voluntate. Vel ad litteram petit david, quod non praecipitetur de praeruptis per quae transibat fugiens saul 1S 24: sequebatur eum saul per praeruptissimas petras. Alia littera habet, sustenta gressus meos in calcibus meis, et non labentur vestigia mea. Vel quod Christus secundum quod homo perficiatur in sempiternum gloria divinitatis Jn 17: clarifica me, pater, apud temetipsum, claritate quam habui priusquam mundus fieret.



Numerus 2


Ego. Supra petit psalmista ut stabiliatur in bono; hic autem petit ut liberetur a malo: et circa hoc tria facit. Primo petit exaudiri in sua petitione. Secundo ponit eam, ibi, mirifica misericordias tuas. Tertio exauditionem suae petitionis manifestat, ibi, ego autem. Circa primum duo facit. Primo proponit spem conceptam de Deo. Secundo ex hac petit se exaudiri, ibi. Inclina aurem. Dicit ergo, ego clamavi. Videtur ordo praeposterus: quia convenientius videtur dici, quoniam clamavi, exaudisti me.
Et ideo tripliciter exponitur. Uno modo secundum glossam. Ego clamavi. In clamore validior intentio mentis est, et libera. Tunc ergo clamant qui cum magna devotione orant, et libertate cordis.
Et unde hoc? Quoniam exaudisti, dando scilicet libertatem. Gregorius: neminem exaudit Deus nisi quem ut precetur inspirat, animam scilicet per aliquam devotionem Ps 118: concupivit anima mea desiderare etc.. Alio modo, secundum Augustinum 10 de civit. Dei, quod ly quoniam non designat causam, sed signum; quasi dicat: hoc est signum quod clamavi, quia exaudisti me. Tertio modo, quia cum quis exauditur semel, iterum fiducialius petit.
Et ideo dicit, quoniam exaudisti ego clamavi. Hieronymus habet, plane quoniam exaudisti. Semper haec duo conjungit, clamorem, et exauditionem, quia qui sic clamat exauditur: jonae 2, clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et exaudivit me Ps 141: clamavi ad te, dixi tu es etc.. Consequenter petit exaudiri.
Et qui exaudit primo audit; ideo dicit, inclina, nisi Dominus sit in alto loco, oportet quod inclinet aurem ad audiendum illum qui est in imo. Dominus sedet in majestate sua; et si vellet nostra agere secundum altitudinem suae justitiae, non salvaremur, quiaIs 64, quasi pannus menstruatae omnes justitiae nostrae.
Et ideo oportet quod inclinet, et tunc exaudiat Da 9: inclina domine aurem tuam, et audi.



Numerus 3


Mirifica. Hic ponitur petitio: et est duplex. Prima de sui liberatione. Secunda de inimicorum dejectione, exurge domine, praeveni eum. Circa primum duo facit. Primo petit liberationem. Secundo subdit necessitatem liberationis, ibi, inimici mei. Circa primum tria facit. Primo petit misericordiam. Secundo salutem, ibi, qui salvos facit. Tertio liberationis modum, ibi, custodi me ut pupillam oculi. Dicit ergo, mirifica. Quod quis liberetur a parvo hoste, non est mirum: sed cum quis liberatur a maximo malo, vel hoste, hoc est mirum; et hoc petit, mirifica, idest mirabiliter libera me.
Et hoc non secundum judicium hominis, sed secundum misericordiam tuam: eccl. 36: innova signa et immuta mirabilia, glorifica manum et brachium dextrum, excita furorem et effunde iram, extolle adversarium, et afflige inimicum.
Et hujus ratio est, quia tuum est et proprium. Qui salvos facis sperantes in te: eccl. 2: nullus speravit in Domino, et confusus est.
Et salvas, a resistentibus dexterae tuae. Dextera Dei sive virtus est operativa spiritualiter in bonis Pr 3: longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiae et gloria. Dicuntur resistere dexterae Dei daemones sive peccatores qui impediunt spiritualia. Vel dextera Dei dicitur Christus Ps 117: dextera Dei fecit virtutem. Cui resistunt judaei contradicendo ejus doctrinae: jo. 7: quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? Et detrahendo illius operationi: jo. 9: non est hic homo a Deo qui sabbatum non custodit Lc 11: in beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia. Sed est quaestio contra psalmum (ps. 75): tu terribilis es, et quis resistet tibi? Nullus ergo suae voluntati potest contradicere: job 9: Deus cujus irae nullus potest resistere.
Et dicendum, quod nullus efficaciter potest resistere ei, sed potest habere voluntatem sive propositum resistendi. Consequenter ponit modum liberationis, quia diligenter et tute: ideo dicit custodi me ut pupillam oculi. Pupilla oculi cum diligentia custoditur, quia nihil quod laedere possit permittitur appropinquare; sic et facit Deus in custodia servi sui Dt 32: circumduxit eum, et docuit et custodivit quasi pupillam oculi sui: Za 2,12: qui vos tetigerit, tangit pupillam oculi mei. Vel secundum glossam, pupilla oculi dicitur Christus dirigens: eccl. 3: virtus visiva est in pupilla qua discernimus bonum a malo, et Christus discernit fideles ab infidelibus, et a bonis malos, ad hanc diligentem custodiam manifestandam utitur duplici metaphora: scilicet umbrae et alarum. Umbra enim refrigerat ab aestu, sic et tutela Dei refrigerat dans securitatem. Item alis gallina pullos contra milvum custodit; sic et Deus suis alis, quae sunt charitas et misericordia, justos defendit a rapacitate daemonum Mt 23: quoties volui congregare vos, quemadmodum gallina congregat pullos sub alas, et noluistis? His ergo alis Deus nos elevat ad superna: ps. 88: misericordia et veritas praecedent faciem tuam, beatus populus etc.. Hier. 31: in charitate perpetua dilexi te, ideo attraxi te miserans. Vel pupilla oculi dicitur anima; quia sicut pupilla quae est in medio oculi, circumdatur multis pellibus ad defensionem, et homo apponit manum, et fere omne quod habet, ne laedatur; sic debet homo facere pro anima: job 2: pellem pro pelle etc.: quia, ut diciturMc 8, quid prodest homini si mundum universum lucretur et animae etc.. Vel custodi me, ut pupillam oculi, idest ut Christum, sub umbra alarum tuarum protege me, idest sub custodia angelorum: ps. 90: angelis suis mandavit de te etc.. Vel duae alae sunt duo brachia Christi extenta in cruce Dt 32: expandit alas suas, et assumpsit eos atque portavit in humeris suis. Consequenter ostendit a quibus competit liberari, quia a facie impiorum qui me afflixerunt; idest a potestate et praesentia daemonum, vel falsorum fratrum 2Co 11: periculis in falsis fratribus. Qui me afflixerunt, tentationibus et persecutionibus Ex 1: oderant filios Israel aegyptii, et affligebant illudentes eis. Sic nos debemus petere liberari a peccato: eccl. 21: quasi a facie colubri fuge peccatum.



Numerus 4


Inimici. Hic ponit necessitatem liberationis: et circa hoc duo facit. Primo proponit afflictionem quam patitur. Secundo afflictionis similitudinem, ibi, susceperunt me. Circa primum duo facit. Primo praemittit afflictionem. Secundo afflictionis modum, ibi, adipem etc.. Dicit ergo, inimici, daemones, sive peccata ita affligunt me, quod, circumdederunt animam meam, idest sic undique concludunt, quod non inveniam viam liberationis.
Et dicit, animam, quia nihil quaerunt nisi animam. Hostes corporales quaerunt tollere vitam; hostes vero spirituales quaerunt animam. Vel potest intelligi de Christo, cujus animam judaei suis malitiis circumdabant; ps. 117: circumdederunt me sicut apes etc.. Item ps. 21: circumdederunt me canes multi, concilium malignantium obsedit me. Consequenter ponit modum; unde dicit: adipem. Adeps in scriptura quandoque in bono, quandoque in malo accipitur. In bono, secundum quod signat devotionem mentis: ps. 62: sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. In malo. Primo secundum quod signat nequitiam cordis. Secundo oris. Tertio operis: et ideo designat detestabilem malitiam: job 21: viscera impii plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur.
Et hoc est multiplex. Quandoque delectatio de peccato quod faciunt Pr 2: qui laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis. Item superbia et falsitas: job 11: vir vanus in superbiam erigitur, et quasi pullum onagri se liberum natum putat. Item carnalis sensus. Dicit ergo, adipem suum, idest carnalem sensum, vel superbiam, vel delectationem: concluserunt, in se, ut non capiant spiritualem sensum. Hieronymus habet, adipe suo, idest abundantia temporalium et saecularis potestatis, concluserunt me. Secundo, quoad os, quia, os eorum locutum est superbiam.
Et hoc quando judaei dicebant contra Christum;Mt 27: si es rex Israel etc.. Tertio quoad opus.
Et primo ostendit quomodo procedit ad opus. Secundo causam hujus, ibi, oculos suos. In operatione autem duo ponit. Primo defectum. Secundo solicitudinem nocendi: et tamen quando quis contemnit, non solicitatur nocere: et ideo dicit, projicientes, idest despicientes Is 33: projecit civitates, non reputavit homines, et tamen circumdederunt me undique solicite.
Et hoc fecerunt judaei Christo, quando projecerunt eum extra civitatem Lc 2: et circumdederunt me, convenientes ad spectaculum ut irriderent,Ac 7.
Et hujus ratio est, quia non respiciunt ad Deum, sed ad terrena: ps. 3: non est salus illi in Deo ejus. Statuerunt oculos suos declinare in terram, scilicet peccatores statuerunt intentionem cordis sui declinare in terram, cum deliberatione et mora Pr 17: oculi stultorum, idest peccatorum, in finibus terrae, et ideo non recipiunt lumen gratiae: eccl. 2: oculi sapientis in capite ejus; stultus, idest peccator, in tenebris idest in peccatis, ambulat Da 13: declinaverunt oculos suos ut non viderent caelum.
Et hoc ad litteram fuit in judaeis, cum dicebant,Jn 11: ne forte veniant romani, et tollant locum nostrum et gentem. Vel in terram, idest in carnem Christi, cujus infirmitatem tantum considerabant, et non ejus divinitatem: quasi dicat: statuerunt oculos suos etc.. De industria similitudo ponitur quantum ad violentiam, quia, sicut leo paratus ad praedam susceperunt me, vel a Deo, vel a pilato milites: quantum ad fraudulentiam, quia, sicut catulus leonis habitans in abditis. Leo in agro invadit: sed catulus ejus in occulto morans, raptam praedam comedit vel invadit Mt 26. Osculo enim fuit traditus, de nocte captus, per falsos testes condemnatus, et princeps sacerdotum scidit vestimenta sua.



Numerus 5


Exurge. Hic ponit aliam petitionem, idest dejectionem inimicorum; et ponit tria. Primo petitionem. Secundo expositionem, ibi, eripe animam meam. Tertio petitionis rationem, ibi, de absconditis. Circa primum duo facit. Primo petit occultationem auxilii. Secundo destructionem adversarii. Dicit ergo: dormire videris dum pateris me affligi, sed, exurge domine, praeveni eum, ut citius subvenias quam nocere possit: et supplanta eum, idest destitue eum quasi astute: job 5: qui apprehendit sapientes in astutia eorum Pr 19: astutia hominis supplantat gressus ejus. Supplanta eum, in duobus: scilicet in mei liberatione; et quantum ad hoc dicit, eripe animam meam ab impio, quia contra justitiam persequitur me, et ideo impius est: ps. 42: ab homine iniquo et doloso eripe me.
Et hujus ratio est, quia anima mea est framea, idest gladius acutus ex utraque parte, qua destructus est diabolus.
Et hoc proprie dicitur de anima Christi Is 27: in die illa visitabit Dominus super leviathan in gladio duro et forti. Dicit, frameam tuam ab inimicis manus tuae, supple, eripe Ps 66: intende animae meae, et libera eam. Vel, eripe frameam tuam ab inimicis, idest aufer gladium et potestatem, quam habent a te Sg 6: data est vobis a Deo potestas.
Et voluntatem quam habent a se Za 13: framea suscitare super pastorem meum. Vel, supplanta eos, in eorum frustratione, et eripe animam meam ab inimicis manus tuae, idest Christi filii tui; nam filius dicitur manus patris Dt 32: tollam in caelum manum meam, idest filium meum. Domine, a paucis de terra divide eos; quia propter hoc persequuntur me, ut regnum suum stabiliant. Haec est duplex littera: in Psalmo romano sic, o domine dispartire eos in vita eorum; quasi dicat, ipsi oculos habent ad terram, et ideo mala faciunt; sed tu exclude eos de terra quam dedisti eis. Sed quomodo? Numquid ut vadant in unum locum? Non, sed dispartire eos per totum mundum. Alia littera, domine a paucis de terra dimitte eos; quasi dicat: divide eos de terra, et a paucis, idest a societate electorum, in vita eorum, idest dum vivunt. Vel quia legitur quod imminente destructione sunt admoniti per angelum, quod fideles recederent et irent in regnum agrippae.
Et ideo, divide eos a paucis, idest christianis, qui sunt reservati. De absconditis tuis adimpletus est venter eorum, idest de peccatis non confessis Pr 28: qui abscondit scelera sua, non dirigetur: job 31: si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam. Vel hic ponitur ratio petitionis, et hujusmodi ratio est duplex: videlicet quia potest referri ad peccata, vel ad beneficia de quibus sunt ingrati. Si primo modo, sic. Primo ponit abundantiam peccatorum. Si secundo modo, ostendit quomodo beneficia Dei derivabantur ad filios. Dicit ergo quantum ad primum, de absconditis tuis adimpletus est venter eorum, idest de peccatis quae sibi abscondita sunt: non quod non videat, sed quia non vult ea videre: habac. 1: mundi sunt oculi tui, domine, ne videat malum; et ad iniquitatem respicere non possunt. Adimpletus est venter eorum, idest conscientia, vel memoria, vel carnalis concupiscentia, vel sensualitas. Saturati sunt filiis, idest peccatis, vel malis operibus. Mala opera dicuntur filii malorum, sicut bona opera filii bonorum. Alia littera habet, saturati sunt porcina, idest immunditia peccatorum; et est expositio ejus quod dicit, de absconditis: et diviserunt reliquias suas parvulis suis; quasi dicat, derivantur ad filios, qui imitati sunt peccata eorum Sg 4: ex iniquis omnes filii qui nascentur, testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua. Vel saturati sunt filiis, idest ad utilitatem filiorum, et diviserunt reliquias suas parvulis suis, qui eos ad peccatum, quantum in eis fuit, obligaverunt Mt 27: sanguis ejus super nos et filios nostros. Vel. Saturati sunt filiis, idest pro filiis: quasi: ita saturati sunt peccatis, quod suffecit eis et filiis suis; idest reliqua peccata quae non fecerunt ipsi, dimiserunt facienda filiis suis. Si secundo modo, sic duo beneficia receperunt. Primo spiritualia, quia legem.
Et ideo dicit, de absconditis, Sapientiae tuae, adimpletus est venter eorum, idest carnalis sensus Ps 147: non fecit taliter omni nationi. Secundo bona temporalia, quia, saturati sunt filiis, et quod plus est, reliquerunt ea eis. Hieronymi littera habet ab illo loco, eripe animam meam ab impio, quasi scilicet impius sit gladius tuus Is 10: vae assur virga furoris, a viris manus tuae, qui sunt mortui in profundo, quorum pars est in vita; quasi dicat, eripe animam meam ab impio, idest a saule, et a viris manus tuae, qui contradicunt manui tuae, qui sunt mortui in profundo, idest peccato, quorum pars est in vita, scilicet ista, quorum venter adimpletus est etc.. Saul secundum glossam significat mortem; et sicut mortuo saule david regnavit in pace, ita Christus morte devicta post resurrectionem.



Numerus 6


Ego. Hic ostendit spem suae exauditionis: et ponit duo: scilicet justitiam quam habet, et visionem Dei.
Et consequuntur se: quia per justitiam pervenitur ad Dei visionem: ps. 14: quis habitabit in tabernaculo tuo etc.? Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam. Alia littera, ego autem in justitia videbo faciem tuam, et ideo apparebo in conspectu tuo, idest veniam ad videndum te; et satiabor cum apparuerit gloria tua, idest quando videbo te, replebor omnibus bonis Ps 102: qui replet in bonis desiderium tuum, scilicet gloria tua, in qua omnia bona sunt. Illi satiantur porcina, secundum lxx. Nostra littera dicit, in terra sanctorum etc. Is 26: tollatur impius ne videat gloriam Dei. Ego autem satiabor: hier. 3: cum apparuerit, similes ei erimus.



PSALMUS 17

(Ps 17)


Numerus 1


In praecedenti Psalmo psalmista petivit orando liberari ab inimicis; hic autem liberatus gratias agit.
Et primo gratias agit de beneficio liberationis. Secundo prorumpit in laudem liberatoris, ibi, caeli enarrant gloriam Dei. Titulus. In finem puero Domini david.
Et locutus est verba cantici hujus in die qua eripuit eum Dominus de manu inimicorum ejus, et de manu saulis.
Et psalmus iste de verbo ad verbum habetur2S 22.
Et historia est, quia1S 19, legitur quomodo saul quaerebat eum occidere: et eo mortuo2S 2: iterum abner et filius ejus fuit contra eum. Tandem victoriam habuit david contra eos.
Et ideo fecit hunc psalmum.
Et Hieronymus dicit idem.
Et quia per david significatur Christus, omnia ista referri possunt ad Christum, vel secundum caput, vel secundum corpus, scilicet ecclesiam quia liberata est a saule, idest morte: saul enim interpretatur petitio, quia ad petitionem populi datus fuit, immo Potius extortus. Unde non fuit datus ad permanendum. Sic Christus primo sustinet mortem, postea remanet quietus, secundum glossam. Liberatur etiam ab inimicis omnibus, judaeis et daemonibus, et quantum ad corpus suum, idest ecclesiam. Dividitur autem ista pars in tres. In prima in generali commemorat beneficium liberationis. In secunda ostendit potentiam liberantis, ibi, commota est. In tertia modum liberationis, ibi, misit de summo etc.. Circa primum duo facit. Primo commemorat affectum quem concepit ex beneficio praedicto. In secundo ostendit effectum inde sequentem, ibi, laudans. Duplex affectus surrexit in eo ex hujusmodi beneficio; scilicet amoris et spei.
Et primo ponit primum. Secundo secundum, ibi, Deus meus. Primo ponit affectum amoris ad Deum. Secundo rationem ejus, ibi, fortitudo. Dicit ergo: o domine qui me liberasti, ego semper, diligam te, quia in te manebo: jo. 15: manete in dilectione: ro. 8: certus sum, quia neque vita neque mors, neque angeli, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Christi. Diligere enim est rationabilium, amare generale est: judic. 5: qui diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilant. Ratio autem dilectionis alicujus est propter proprium bonum. Unde quando quis reputat bonum suum dependere ab aliquo, haec est ratio quare diligat eum. David reputabat totum bonum suum a Deo; unde dicit, diligam te, quia tu es fortitudo mea. Fortitudo habet firmare animum, ne quis recedat a bono propter difficultates imminentes. Quomodo autem sit ejus fortitudo, ostendit. Homo indiget fortitudine ad duo. Primo in bonis, ut stabiliatur in eis: et ideo dicit, Dominus firmamentum, idest firmum fundamentum 2S 22: Dominus petra mea Mt 7: omnis qui audit verba mea et facit ea, similis est viro aedificanti domum suam supra petram. Item in malis: et hoc ad duo. Uno modo antequam adveniat, ut fugiat: unde dicit, refugium meum Pr 14: turris fortissima nomen Domini Ps 103: petra refugium herinaciis. Alio modo, postquam evenerint, ut liberet; unde dicit, et liberator meus.



Numerus 2


Deus meus. Hic ponit affectum spei: et differt inter spem et amorem: quia amor est vis unitiva: amamus enim aliquid inquantum reputamus illud nostrum; et ideo dicit quod ipse est fortitudo sua Is 12: fortitudo et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem. Spes importat defensionem ab extrinseco; et utrumque Deus facit. Vel sic. Objectum spei est bonum arduum futurum, possibile adipisci. Sicut ergo quis amat propter bonum jam datum, ita sperat futurum ex fiducia ex amore concepta, et ex similibus, inquantum credit similia in futurum recipere.
Et ideo hic tria facit. Primo sperat refugium et firmamentum quod est in bonis. Secundo petit protectorium quod est in malis, quae jam evenerunt. Dicit ergo primo, Deus meus adjutor meus Ps 95: nisi quia Dominus adjuvit me, paulo minus habitasset in inferno anima mea etc..
Et ideo sperabo in eum: eccl. 2: qui timetis Dominum, sperate in illum, et cum oblectatione venient vobis misericordiae. Secundo speramus liberari a malis, quibus nondum subjecti sumus, quia defendit nos. Primo, ne laedamur. Secundo, quod ea vincamus et pro victoria coronat. Quantum ad primum dicit, protector meus. Hieronymus habet, scutum, quod protegit ne transfigi possit a malis; sic facit Deus: ps. 63: protexisti me Deus a conventu malignantium. Quantum ad secundum dicit, et cornu salutis, quia animalia cornu impingunt; ita virtus Dei contra adversarios resistit, quia pugnat, ut vincat mala temporalia et spiritualia Ps 43: in te inimicos nostros ventilabimus cornu: et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis 1S 2: exultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo, idest virtus mea. Quantum ad tertium, et susceptor meus. Quando quis vincit, suscipitur cum triumpho; sic etiam facit Deus Jn 14: iterum veniam et accipiam vos ad me ipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis: ps. 72: cum gloria suscepisti me. Simile habetur2S 22. Consequenter ponit effectum sequentem, scilicet laudem. Laus est sermo elucidans magnitudinem virtutis, vel ex hoc saltem sequitur. Primo ergo ponit laudem. Secundo ejus efficaciam. Dicit ergo, laudans invocabo Dominum; quasi dicat: ex hoc laudem propriam non habeo, sed quaero tuam, quia tu fecisti;Is 63: miserationum Domini recordabor: laudem Domini super omnibus, quae retribuit mihi.
Et invocabo, te, secure cum efficacia, quia sic invocans, salvus ero ab inimicis meis: joel. Ult.: quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.



Thomae Aq, in Psalmos Psa.15 Num.5