Thomae Aq, in Psalmos Psa.4 Num.3


Numerus 4


Deinde cum dicit, irascimini, exhortatur eos ad emendationem vitae: et circa hoc tria facit. Primo exhortatur ut recedant a malo; secundo ut tendant in bonum, ibi, sacrificate sacrificium; tertio movet quaestionem, ibi, multi dicunt etc.. Circa primum considerandum est, quod peccatum in nobis ut plurimum ex tribus consurgit: scilicet ex corruptione irascibilis, rationalis et concupiscibilis. Primo ergo prohibet peccatum quod consurgit ex primo; unde dicit, irascimini etc.. Hoc autem intelligitur tribus modis. Primo de ira inordinata; quasi dicat: permittitur nobis quod motus iracundiae surgat in nobis: non tamen perducatis iracundiam ad actum peccati Ep 4: sol non occidat super iracundiam vestram. Secundo sic: irascimini, idest contra vestra peccata Is 63: indignatio mea ipsa auxiliata est mihi etc..
Et nolite peccare, scilicet iterum; quasi dicat: sic irascimini contra peccata praeterita ut non committatis alia. Tertio de ira per zelum sic exponitur: irascimini contra vitia aliorum; et tamen nolite peccare, eos inordinate corrigendo, quia debet ira dirigi per rationem. Secundo prohibet vitium rationalis, scilicet simulationem, dicens: quae dicitis in cordibus vestris, supple sint in vobis; quasi dicat: non aliud sitis in corde, et aliud praetendatis extra. Tertio prohibet quod surgit ex concupiscibili. Compungimini, scilicet de peccatis quae fecistis: in cubilibus vestris Rm 13: non in cubilibus et impudicitiis etc.. Vel dicendum, quod tangit duplex peccatum: scilicet irae, sicut dictum est, irascimini de ira per zelum. Secundo concupiscentiae, compungimini quae dicitis in cordibus vestris, idest male cogitatis, in cubilibus vestris, idest de occultis, vel in occultis.
Et hoc magis sonat littera hieronymi, qui dicit, loquimini et tacete, idest non publicetis inordinate exequendo. Vel de ira per vitium, quam prohibet non procedere ad opus, quod pejus est. Vel de ira contra peccata. Consequenter hortatur eos ut faciant bonum.
Et primo dirigit eos circa principium boni, quia sacrificate sacrificium justitiae; quasi dicat scilicet compungimini Lv 4, mandatur quod offerunt sacrificium pro peccatis. Sed Dominus de hujusmodi non multum curat Ps 39: sacrificium et oblationem noluisti: aures autem perfecisti mihi; unde et vos, sacrificate sacrificium justitiae et sperate in Domino: multi dicunt quis ostendit etc. Idest satisfactionis et poenitentiae Rm 12: exhibeatis corpora vestra Deo, hostiam viventem, sanctam, Deo placentem etc.. Secundo dirigit eos circa finem boni, dicens: et sperate in Domino etc.: quasi dicat: sitis sperantes in Domino qui dedit vobis haec operari.



Numerus 5


Deinde cum dicit, multi, movet quaestionem quam dicunt, multi, idest stulti: dicunt autem, quis ostendit nobis bona; quasi dicat: quomodo scire possumus quae sunt haec sacrificia Deo acceptabilia? Hanc autem quaestionem solvit cum dicit: signatum est super nos lumen vultus tui, domine; quasi dicat: ratio naturalis indita nobis docet discernere bonum a malo; et ideo dicit: signatum est super nos lumen vultus tui, domine etc.. Vultus Dei est id per quod Deus cognoscitur; sicut homo cognoscitur per vultum suum, hoc est veritas Dei. Ab hac veritate Dei refulget similitudo lucis suae in animabus nostris.
Et hoc est quasi lumen, et est signatum super nos, quia est superior in nobis, et est quasi quoddam signum super facies nostras, et hoc lumine cognoscere possumus bonum. Ps. 88: in lumine vultus tui ambulabunt etc.. Super hoc autem signamur signo spiritus Ep 4: nolite contristare spiritum sanctum in quo signati estis.
Et iterum signo crucis, cujus signaculum nobis impressum est in baptismo, et quotidie debemus imprimere Ct 8: pone me ut signaculum super cor tuum.



Numerus 6


Deinde cum dicit, dedisti, ponit praeeminentiam ejus ad illos peccatores in bonis: quasi dicerent ei: tu nos exhortaris ad beneficia tua, sed nos habemus omnia; ideo comparat temporalia spiritualibus.
Et primo ponit spiritualia; secundo temporalia, ibi, a fructu etc.. Tertio praeeminentiam spiritualium, ibi, in pace etc.. Dicit ergo: verum est quod omnes habent lumen vultus desuper se: sed, o domine, sanctis et mihi dedisti laetitiam, scilicet spiritualem, in corde meo, ut scilicet de te gaudeam Rm 14: non est regnum Dei esca et potus; sed justitia et pax, et gaudium in spiritu sancto: et hoc est beneficium spirituale. Mali autem habent abundantiam temporalium; et ideo dicit: a fructu frumenti, vini et olei sui, multiplicati sunt, idest dilatati.
Et per omnia ista temporalia intelliguntur omnia alia: quia omnia referuntur ad necessitatem vivendi: et sic frumentum pro cibo, et vinum pro potu, oleum vero pro condimento accipitur. Alia littera habet, a tempore frumenti; ubi duplex bonorum istorum defectus innuitur, quia temporalia dicuntur a tempore Sg 2: umbrae enim transitus est tempus nostrum.
Et quia unum non sufficit, oportet quod sint multa; ideo dicit: multiplicati sunt.



Numerus 7


Deinde cum dicit, in pace, ponit praeeminentiam spiritualium; quasi dicat, quid inter haec excedit? Certa laetitia cordis.
Et hoc patet duplici ratione. Primo, quia hoc bonum erit aeternum, illud vero temporale; secundo quia est unum et simplex, illud est multiplex. Secundum ponit ibi, quoniam tu, domine singulariter etc.. Dicit ergo, in pace etc.: quasi dicat: alii in tempore, sed ego non, immo in idipsum. Nota ergo, quod etiam in praesenti vita dicitur justus stare in bono, propter quatuor. Primo, quia non impeditur exterius: et ideo dicit: in pace Is 31: sedebit populus meus in pulchritudine pacis etc.. Secundo ex immutatione rerum habitarum, quia hoc semper idem manet; unde in idipsum Ps 131: hierusalem quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum. Tertio, quia sine solicitudine: unde, dormiam Ct 2: ego dormio etc.. Quarto ex quiete a labore conquirendi; unde dicit, et requiescam.
Et hoc potest esse etiam hic in praesenti vita secundum inchoationem; quia sancti omnia ista habent hic aliqualiter in Deo; sed haec omnia perfecte erunt in patria.
Et hoc ideo habeo, dicit david, quia unum habeo in quo sunt omnia haec: et hoc est quod ait, quoniam tu domine etc.: quasi dicat: uno modo in quadam spe singulari; constituisti me, scilicet vita aeterna, de qua infra diciturPs 26: unam petii a Domino etc..
Et hoc respondet contra id quod dicit, multiplicati sunt: ut quoniam tu domine etc. Quasi dicat, in te singulariter spero.
Et hoc magis sonat littera hieronymi, quae dicit: quia tu domine specialiter securum habitare me fecisti. Ps. 177: bonum est confidere vel sperare in Domino etc..



PSALMUS 5

(Ps 5)


Numerus 1


Supra psalmista orationem proposuit contra persequentes manifeste; hic contra dolosos orat, ne decipiatur.
Et circa hoc duo facit. Primo ponit petitionem contra dolosos, ne decipiatur. Secundo, ut lapsus reparetur, ibi, domine ne in furore etc.. Hic psalmus habet titulum in quo est aliquid novi, qui talis est; in finem pro ea quae consequitur hereditatem. Ubi tangitur figura et mysterium. Figura quidem intelligi potest dupliciter. Primo, secundum quod Glossa exponit, et habetur in historiaGn 21, quod sara videns ludentem ismaelem cum isaac filio suo, turbata est, et dixit ad abraham: ejice ancillam hanc et filium ejus: non enim erit heres filius ancillae cum filio meo isaac. Intellexit quidem sara ludum illum persecutionem esse contra isaac; abraham autem dure accepit quod dixerat sara de filio suo ismaele; sed dixit ei Deus: non tibi videatur asperum super puero et ancilla tua: omnia quae dixerit tibi sara, audi vocem ejus, quia in isaac vocabitur tibi semen, etc.: quasi dicat: isaac tibi haeres erit tuus, non ismael. Unde infra 25, dicitur: dedit abraham cuncta quae possederat filio suo isaac, filiis autem concubinarum largitus est munera etc.. Potest ergo hic psalmus referri ad hoc: quod populus judaeorum secundum figuram consequebatur hereditatem promissam abrahae, cujus erat caput david, et rex. Secundum mysterium vero populus christianus Ga 4: nos autem, fratres, secundum isaac promissionis filii sumus. Ergo psalmus iste tendit in finem, idest in Christum quem laudat pro ea, scilicet pro ecclesia, quae consequitur hereditatem, reprobata synagoga. Alio modo, secundum litteram hieronymi, titulus est, victori pro heredibus canticum david: et sic potest intelligi, quod iste psalmus factus est pro victoria quam david habuit ad litteram.
Et sciendum, quod david fugiens haereditatem amisit per absalonem, sicut habetur2S 16. Unde sicut praecedens psalmus fuit pro liberatione et victoria contra absalonem, ita hunc fecit pro recuperatione hereditatis: quia david reverso in hierusalem, adhuc malitiose insurrexerant sibi et quidam alii contra eum. Unde2S 20, mandavit david amasae, quod usque in diem tertium convocaret omnes viros juda, ut persequeretur siba filium bochri: quia magis afflicturus est nos filius bochri quam absalon. Pertransiverat enim omnes tribus Israel usque abelam, omnesque electi congregati erant ad eum: quo decapitato regnavit david super omnem israelem. In hoc ergo Psalmo secundum litteram tria considerantur. Primo petit exaudiri. Secundo ostendit fiduciam suae exauditionis, ibi, mane exaudies. Tertio proponit petitionem, ibi, domine deduc me. Circa primum duo facit. Primo petit exaudiri. Secundo signat rationem exauditionis, ibi, rex meus. Notandum, quod qui vult petere aliquid ab aliquo, sic procedit. Primo desiderat quod vult petere. Secundo meditatur verba proponenda. Tertio proponit ea apud exaudientem.
Et e converso auditor. Primo percipit verba auditu. Secundo intellectu capit sensum verborum. Tertio inclinatur ad implendum desiderium petentis. Loquitur ergo david ad Deum, secundum similitudinem hanc.
Et primo petit primum, scilicet ut audiat verba ejus exteriori auditu, cum dicit, verba mea auribus percipe, domine. Secundo petit sensum, scilicet intellectum verborum, cum dicit, intellige clamorem meum, non exteriorem, sed interiorem affectum: ps. 17: clamor meus in conspectu ejus: Hieronymus: intellige murmur meum, quod cogitavi proponendum: et consonat illi translationi quae dicit meditationem. Tertio petit tertium, scilicet exauditionem: intende voci orationis meae, idest velis exaudire orationem meam Ps 69: Deus in adjutorium meum intende. Sed numquid Deus haec seorsum facit, audit, intendit, exaudit? Dicendum, quod metaphorice loquitur: scilicet ut omnia haec approbet, verba exteriora, meditationem interiorem, et quae proponit. Secundo ponit rationem exauditionis, cum dicit, rex meus.
Et est hoc principium versus secundum graecum. Ponitur autem triplex ratio exauditionis, scilicet ex parte Dei. Quarum una est rex meus. Regis enim est gubernare. Ex quo ergo ad Deum pertinet, pertinet ad eum necessaria providere: hier. 10: quis non timebit te o rex gentium? Alia ratio est, quia Deus: Deus enim finis est voluntatum nostrarum et conservator: ps. 27: in Deo speravit cor meum, et adjutus sum etc..
Et ideo dicit Deus meus Is 8: numquid non populus a Deo suo requiret visionem pro vivis et mortuis etc.. Tertia ratio sumitur ex parte orantis, cum dicit: quoniam ad te orabo, domine; quasi dicat: conveniens est, quia promisisti orantibus exauditionem Mt 7: omnis qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur. Nec refertur quod dicit Hieronymus, deprecor, et hic dicitur, orabo: quia hoc designat continuationem orationis sine intermissione: quasi dicat: ita orabo, quod tamen semper deprecor Lc 18: oportet semper orare, et non deficere.



Numerus 2


Haec est secunda pars psalmi. Ubi primo ostendit fiduciam se habere de exauditione. Secundo fiduciae rationem, ibi, mane astabo etc.. Dicit ergo: exaudies vocem meam mane: secundum literam, idest celeriter, quasi dicat tempestive. Hoc enim sperare debemus de Deo quod cito exaudiet Is 30: ad vocem clamoris tui statim ut audierit respondebit tibi. Idem penul. Adhuc illis loquentibus ego audiam. Ratio fiduciae ponitur cum dicit, mane astabo etc.. Nota quod mane quadrupliciter dicitur: scilicet naturalis diei Gn 1: factus est vespere et mane dies unus. Item vitae humanae; et sic juventus dicitur mane Ps 89: mane floreat et transeat. Item diei gratiae in prima conversione hominis ad Deum, quia tunc incipit habere lumen gratiae: ps. 89: repleti sumus mane misericordia tua. Item aeternitatis: ps. 29. Ad vesperam, scilicet in vita praesenti, demorabitur fletus, et ad matutinum, scilicet aeternitatis, laetitia. Duplex ergo ratio assignatur confidentiae. Primo, quia mane astat, idest Deo adhaeret, et ad Deum se praeparat; unde Hieronymus habet, praeparabor: eccl. 18: ante orationem praepara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum. Mane ergo diei, idest in matutinis, astabo tibi, idest tibi intendam.
Et hoc, quia tunc est homo liber a solicitudinibus, et magis habet cor liberum ad cogitandum de Deo Ps 62: in matutinis domine meditabor in te Is 26: sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te, et exaudies vocem meam etc.. Quia devotos audit. Mane, scilicet gratiae, propulsis tenebris culpae, astabo, et contemplabor, ut habet littera hieronymi 2S 23: sicut lux aurorae mane absque nubibus rutilat oriente sole etc.. Exaudies vocem meam, scilicet liberando a culpa et poena. Vel mane, scilicet in die aeternitatis: job 38: ubi eras cum me laudarent astra matutina etc..
Et tunc homo totaliter exauditur. Vel mane, idest a juventute: astabo tibi: Thren. 3: bonum est viro cum portaverit jugum Domini ab adolescentia sua: eccl. Ult. Memento creatoris tui in diebus juventutis tuae etc.. Exaudies voces meam, quiaPr 8: diligentes me diligo: et qui mane vigilaverint ad me, inveniet me. Secunda ratio fiduciae est, quod videt; unde dicit, et videbo: et exponit hoc primo quomodo astet, cum dicit: ego autem in multitudine. Primo dicit quid videt: scilicet qui sunt illi qui impediuntur ab exauditione, et quae sunt hujusmodi impedimenta: et isti sunt mali; unde dicit videbo, scilicet quoniam Deus etc.. Ubi notanda sunt duo. Primo, quod mali excluduntur ab istis. Secundo quod inducuntur in mala poenae, ibi, odisti omnes etc.. Circa primum loquitur de Deo sicut de aliquo homine qui diligit aliquos seu odit. Ubi triplex gradus potest esse: quia alicui peccatoris placet peccatum, alicui placet persona peccantis, alicui neutrum: sed tamen libenter et sine indignatione videt eum. Hoc autem non est in Deo: quia Deo non placet peccatum, nec respicit ad familiaritatem peccatoris. Item dedignatur eum videre: et ideo dicit quantum ad primum, videbo quoniam tu non es Deus volens iniquitatem, idest non placet tibi. Quantum ad secundum dicit: neque habitabit juxta te malignus, idest non habes eum in familiaritate tua: ps. 100: non habitabit in medio domus meae etc.. Item ibidem 25: odivi ecclesiam malignantium. Quantum ad tertium dicit, neque permanebunt injusti, idest peccatores, ante oculos tuos, scilicet approbationis: habacuc 1: mundi sunt oculi tui, et respicere ad iniquitatem non poteris.



Numerus 3


Hic ostendit quomodo inducuntur ad poenam: et ponit triplicem ordinem. Triplex enim gradus est, quo modo aliquis odit aliquem. Primo habet eum odio, volendo ei malum in corde. Secundo hoc exequitur inferendo poenam. Tertio si quando punivit, tamen reconciliat eum sibi. Sed Deus primo odit; unde dicit, odisti omnes etc. Sg 14: similiter est odio Deo impius et impietas ejus. Sed contra,Sg 2: diligis omnia quae sunt etc.. Respondeo: quod Deus fecit, non odit; sed quod non fecit, scilicet peccatum. Sed si nos pertinaciter insistamus, peccatorem odit inquantum non revocat, et per poenas ordinat. Secundo infert poenam; et ideo dicit: perdes omnes qui loquuntur mendacium Sg 1: os quod mentitur occidit animam. Nota quod triplex est mendacium: scilicet perniciosum, quod fit in nocumentum alterius sive spiritualis sive temporalis rei, puta in doctrina; et hoc est gravissimum. Jocosum, quod dicitur ad delectandum. Officiosum, quo quis loquitur ad proficiendum sive temporaliter sive spiritualiter.
Et secundum Augustinum, nullum mendacium officiosum est sine peccato: quia si mentiris ut liberes aliquem, hoc non est bonum: quia Apostolus dicitRm 3: non sunt facienda mala ut veniant bona. Praeterea omne malum posset fieri propter bonum; potest tamen officiosum esse aliquando veniale. Sed jocosum semper est veniale. Perniciosum vero semper est mortale: et de isto hic intelligitur. Tertio Deus sic odit sicut poenas inferens qui non reconciliatur; unde subdit: virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. Illa abominamur quae in cognitione nostra non patimur. Viri sanguinum dicuntur illi quorum affectus est ad effundendum sanguinem Pr 1: pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem 2S 16: egredere vir sanguinum. Dolosus est qui in dolo loquitur. Sed advertendum, quod ordinate procedit psalmista: quia primo homo simpliciter operatur malum cogitando; et hos Deus odit. Sed quando addunt malitiam exequendo, provocant Deum ad puniendum. Sed quando perdurant, tunc Deus abominatur Pr 17: abominatio est Deo vita impii etc..



Numerus 4


Consequenter cum dicit, ego, ostendit, quomodo astat Domino: et circa hoc duo facit. Primo ostendit quomodo accedit ad Deum. Secundo, quam orationem porrigit, ibi, adorabo. Dicet ergo aliquis sibi: tu dicis quod non habitabit juxta te malignus. Sed numquid non tu es peccator? Quomodo ergo astabis? Et ideo dicit, non secundum merita, sed in multitudine misericordiae tuae introibo, idest appropinquabo tibi, in domum tuam. Vel ad litteram dicitur templum, vel congregatio fidelium 1Tm 3: quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quae est ecclesia Dei Da 9: non enim in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam etc.. Sed tu cum sis peccator, idest vir sanguinum, quomodo appropinquas vel adoras? Certe, in timore tuo: eccl. 1: qui sine timore est, non poterit justificari; ideo dicit, in timore tuo, scilicet cum reverentia.



Numerus 5


Supra petiit orationem exaudiri; hic proponit eam.
Et primo orat pro se. Secundo pro aliis. Circa primum duo facit. Primo proponit orationem. Secundo ponit ejus rationem, ibi, quoniam non est. Circa primum duo petit; scilicet deduci et dirigi; et hoc ideo, quia homo in mundo est sicut in via Is 30: haec est via: ambulabitis in ea. Qui autem vadunt per viam, indigent duobus: quia si via non sit secura, indigent ducatu; vel dirigente, si sit dubia. In mundo undique sunt hostes Ps 141: in via hac qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi. Item ignota est via: job 3: viro cujus abscondita est via etc..
Et ideo primo petit, domine, deduc me in justitia tua, secundum justitiam tuam, vel ut ambulem in tua justitia: et hoc, propter inimicos meos: ps. 142: spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam: propter nomen tuum domine vivificabis me in aequitate tua. Dirige in conspectu tuo viam meam. Alia translatio habet, dirige in conspectu meo viam tuam: prima concordat cum hieronymo: secunda cum graeco; sed tamen idem est sensus: quasi dicat: domine, sum in via occulta Pr 14: est via quae videtur homini recta, novissime autem deducit ad mortem: et ideo, dirige me in conspectu tuo, idest secundum tuam providentiam, quia tibi nihil est occultum. Vel in conspectu tuo, ut tibi semper placeam. Vel in conspectu meo viam tuam, ut scilicet semper sit in corde meo, ut te semper sequi possim.



Numerus 6


Deinde cum subjungit, quoniam, assignat rationem petitionis, et describit inimicos, et periculum imminens. Primo ex defectu boni. Secundo ex abundantia mali, ibi, quia cor eorum etc.. Defectus quidem est, quia si servarent pacem, possem eis pacificari et secure incedere. Sed non est in ore eorum veritas; quia aliud habent in ore, et aliud in corde Os 4: non est veritas: et ideo non possum secure incedere. Item ex abundantia mali.
Et primo quantum ad meditationem, cum dicit: cor eorum vanum est, idest vana meditantur, ad quae attingere non possunt, scilicet decipere pauperes qui custodiuntur a te: eccl. 2: multae insidiae sunt dolosis. Secundo ex aviditate: quia, sepulcrum patens est guttur eorum. Guttur servit ad gustum et locutionem. Uno modo potest legi, ut exponatur secundum quod ordinatur ad locutionem; quasi dicat: guttur eorum est sepulcrum patens: nam sicut sepulcrum est locus mortuorum, et de eo egreditur foetor, ita locutiones eorum mortificant alios, vel spiritualiter vel corporaliter 1Co 15: corrumpunt bonos mores colloquia prava. Item foetida sunt eloquia talium, quia turpia loquuntur: eccl. 2: eructant praecordia foetentium. Alio modo ut exponatur quantum ad comestionem et aviditatem: et hoc possumus accipere vel ad litteram; et sic sunt sepulcrum patens, quia sunt voraces.
Et propter hoc ut impleant voracitatem suam, adulantur, et inique agunt. Vel figuraliter: et sicut sepulcrum quantum est de se paratum est ad suscipiendum mortuos, sic isti semper sunt parati ad decipiendum: hier. 5: pharetra ejus quasi sepulcrum patens. Tertio quantum ad eorum oppressionem, linguis suis etc.: quasi dicat: per verba blanda ducunt ad mortem Rm 16: per dulces sermones et blande seducunt corda innocentium: hier. 9: sagitta vulnerans lingua eorum etc.. Haec potest esse oratio justi et ecclesiae.



Numerus 7


Consequenter cum dicit, judica, orat pro aliis.
Et primo contra malos. Secundo pro bonis, ibi, et laetentur. Circa primum tria facit. Primo petit eorum judicium. Secundo determinat judicii modum, ibi, decidant etc.. Tertio assignat judicii causam, ibi, quoniam irritaverunt. Dicit ergo, judica illos, ex quo sunt mali. Sed advertendum, quod duplex est judicium: scilicet discretionis, quo etiam boni judicantur Ps 42: judica me Deus, et discerne causam meam etc.. Secundo condemnationis: jo. 3: qui non credit, jam judicatus est. Hic loquitur de judicio condemnationis, quo mali judicabuntur in extremo judicio: unde Hieronymus habet, condemna eos Deus. Sed contra Mt 5: orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Respondeo. Dicendum, quod prophetae in sua prophetia non loquebantur voluntate propria: 2 pet. 1: non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed spiritu sancto etc..
Et ideo quae proferebant, dicebant secundum intellectum divinae justitiae: et ideo haec erant magis praedictiones futurorum quam orationes eorum: unde judica, idest scio quod judicabis. Modus justitiae duplex ponitur. Primo, ut deficiant ab intento. Secundo, ut removeantur a loco. Per primum impediuntur mala quae intendunt: et ideo dicit, decidant a cogitationibus suis, idest consiliis: job 5: qui apprehendit sapientes in astutia eorum, etc.. Vel decidant, idest puniantur propter cogitationes suas Rm 2: cogitationum accusantium etc.. Sed per secundum expelluntur a societate bonorum; unde sequitur: secundum multitudinem etc.. Hoc erit tunc quandoMt 25, dicetur: ite maledicti etc.. Job 18: expellet eum de luce in tenebras etc..
Et dicit secundum multitudinem impietatum, quia secundum eas erit modus condemnativus Dt 25: pro mensura delicti erit et plagarum modus. Causa ponitur, quoniam irritaverunt, idest ad iram provocaverunt. Hoc in Deo non iram, sed voluntatem puniendi ostendit. Alia litera amaricaverunt te, qui dulcis es, in te pertinaciter peccando. Peccatores primo peccant, post aggravant peccatum suum ex pertinacia, et Deus tunc non parcit, sed irritatur, idest inducitur ad vindictam Rm 2: an ignoras quod benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? Tu autem secundum duritiam tuam Dt 32: ipsi me provocaverunt in eo qui non est Deus etc..



Numerus 8


Consequenter cum dicit, et laetentur, ponit petitionem.
Et primo ponit eam. Secundo subdit expositionem, in aeternum. Circa primum duo facit. Primo enim ponit quid petit, quia laetitiam; unde dicit laetentur: hoc est enim finis bonorum omnium. Ps. 67: justi epulentur et exultent in conspectu Dei, et delectentur in laetitia. Secundo, quibus petit, quia sperantibus: unde, qui sperant in te. Consequenter cum dicit, in aeternum exultabunt, exponit primo, et dicit, laetentur. Secundo, cum dicit, sperent, ibi, quoniam tu benedixisti justo. Laetitia namque sanctorum in patria est sempiterna: et ideo dicit, in aeternum: et secura; unde addit, et habitabis in eis: plena, propter quod subdit, et gloriabuntur etc.. Sempiterna quidem est, non temporalis Is 51: laetitia sempiterna super capita eorum etc.. Secura absque perturbatione Is 32: sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciae; et ideo dicit, et habitabis in eis, sicut protector: unde Hieronymus habet, et proteges eos Ap 21: ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Est etiam plena: et hoc patet ex quatuor. Primo ex gloria inde concepta; unde, gloriabuntur, quia non gloriatur quis de re nisi habeat eam excellenter. Sancti vero excellentissime Deum habent; ideo dicit, gloriabuntur. Secundo ex materia: quia gloriantur de re plenissima, et de omni bono Jn 16: usque modo non petistis quidquam in nomine meo; petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum: jo. 15: ut gaudium meum in vobis sit etc..
Et ideo dicit in te. Tertio ex societate: quia solus homo non potest bene gaudere de aliquo, sed quando amicos habet secum participes illius boni: et ideo dicit, omnes. Ps. 86: sicut laetantium omnium habitatio est in te. Quarto ex perfectione, qui diligunt: hoc enim proprium est amicorum gaudere de bono amici, nec facile homo dimittit quod diligit.



Numerus 9


Consequenter cum dicit, quoniam, ostendit quare sperant. Quia primo de dono gratiae. Secundo ex misericordia praedestinationis etc.. Ex dono namque gratiae; unde ait, quoniam tu benedixisti justo, dando scilicet ei specialem gratiam Ep 1: benedixit nos omni benedictione spirituali in caelestibus.
Et misericordia praedestinationis: ephe. 1: praedestinati sumus secundum propositum voluntatis ejus, qui operatur omnia in omnibus: et hoc est quod ait, scuto bonae voluntatis, scilicet aeterna voluntate misericordiae suae, quae ab aeterno disposuit salvare Ep 1: elegit nos ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati. Quod autem ait: ut scuto, innuit quod ipsa voluntas Dei bona est sicut scutum contra omnia mala 2S 23: Dominus scutum et robur meum etc.. Vel est hic ut scutum protegens, in patria vero ut scutum coronans. Consuetudo namque fuit romanis antiquitus uti scutis rotundis, et in illis habebant spem victoriae; et quando triumphabant, illomet scuto utebantur ut corona.
Et inde sancti pinguntur cum scuto rotundo in capite: quia de hostibus adepti triumphum, scutum rotundum ad instar romanorum gerunt in capite pro corona. Dicit ergo: scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos; quasi dicat, pro scuto coronationis nostrae habemus bonam voluntatem tuam, quae nos hic defendit, et ibi coronat.



PSALMUS 6

(Ps 6)


Numerus 1


In praecedenti Psalmo petiit david ut deduceretur in via justitiae propter inimicos; hic autem ut lapsus reparetur.
Et videtur hic psalmus exprimere affectus hominis, qui pro peccatis castigatus, et in manibus inimicorum datus, poenitentia peracta liberationem obtinuit: et ideo hic est primus psalmus septem poenitentialium. Qui septem sunt propter septem dona sancti spiritus, per quem quis poenitet: et omnes incipiunt a luctu, et terminantur in laetitiam: quia per planctum poenitentiae pervenitur ad regnum gloriae Mt 5: beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Titulus talis est, in finem Psalmi david pro octava. Hieronymus transtulit, victori in psalmis super octava canticum david. De isto titulo restat videre, quid sibi velit hoc quod dicitur pro octava. Nam caetera exposita sunt. Sciendum ergo, quod tituli ab esdra facti sunt partim secundum ea quae tunc agebantur, et partim secundum ea quae contigerunt. Habetur enim in historiaLv 23, quod in mense septimo judaei faciebant festum tabernaculorum septem diebus, et octavus dies inter omnes erat celeberrimus: erat enim dies coetus atque collectae, quae fiebant pro necessariis ad cultum divinum et pauperibus.
Et forte david fecit hunc psalmum in ista solemnitate, et dicebatur in octavo die. Pertinet autem festum istud ad mysterium: quia per octo significatur resurrectio, quando colligentur omnes a quatuor ventis a summo terrae usque ad summum caeli,Mt 13. Vel dicitur octava propter quorumdam falsam opinionem qui dicebant quod post septem millia annorum futura esset resurrectio, Domino ad judicium veniente. Sed nulli hoc tempus notum existit Ac 1: non est vestrum nosse tempora vel momenta etc. Mt 24: de die autem illa et hora nemo scit; neque angeli caelorum; nisi pater solus unde alia ratio est, quare per octavam designatur resurrectio: quia in praesenti saeculo duplex vita est. Una qua vacat homo rebus corporalibus, alia spiritualibus. Prima vita significatur per quaternarium, quia est numerus corporum, ut etiam dicit Plato, quia per ipsum significantur dimensiones. In solidis namque primus numerus corporalis est pyramis ut tradit Boetius in arith. Sua. Cum igitur pyramis illa sit prima, quae triangula basi in altitudinem se tollit, sequitur quod quaternarius sit primus numerus solidus; ut V. G. Si posito triangulo super tres angulos erigantur lineae, et ad unum medium punctum vertices jungantur, fit pyramis; cujus basis est unum triangulum; latera vero triangula. Secunda vero vita quae spiritualis est, significatur per ternarium: nam in planis figuris ternarius primus numerus superficialis existit.
Et idem Boetius in eodem libro dicit. Est enim primo superficies triangularis omni prorsus crassitudine carens. Septenario, quod ex hujusmodi quaternario et ternario constituitur, succedit octava, resurrectio corporum scilicet et animarum. In Glossa tamen alia ratio assignatur, ut dicatur quod ad corpus pertinet quaternarius, quia constat ex quatuor elementis, et quatuor afficitur qualitatibus, scilicet sicca et humida, calida et frigida; et quatuor temporibus administratur: vere, aestate, autumno, et hyeme. Ad animam vero pertinet ternarius propter tres vires animae, scilicet rationabilem, irascibilem et concupiscibilem. Peracta vero utraque vita, scilicet corporali et spirituali, quasi septenario numero transacto, veniet dies judicii, et suis unicuique pro meriti jus reddetur. Vel ideo per octavam significatur resurrectio, quia octava aetate erit. Nam prima aetas currit ab adam usque ad noe. Secunda a noe usque ad abraham. Tertia ab abraham usque ad david. Quarta a david usque ad transmigrationem babylonis. Quinta a transmigratione babylonis usque ad Christum. Sexta a Christo usque ad finem mundi. Currunt simul sexta et septima aetas, scilicet quiescentium et laborantium, et post has erit octava aetas resurgentium. Dividitur autem psalmus iste in tres partes. Primo enim ponitur poenitentia; secundo poenitentiae fletus, ibi, laboravi etc.. Tertio utriusque fructus, ibi, discedite. Sed homo existens in peccato tria incommoda patitur, a quibus petit liberari. Primum est perversitas actus; secundum est vulneratio naturae et debilitas; tertium reatus poenae imminens. Primo ergo petit liberari a primo; et ideo dicit, domine ne in furore etc.. Secundo contra secundum; et ideo addidit orans, miserere mei etc.. Tertio contra tertium; et ideo subjungit, sed tu domine etc.. Dicit ergo: domine, ne in furore tuo. A malis actibus liberat aliquis aliquem arguendo verbis, et corripiendo poenis: et utrumque facit Deus. Sed argutio quandoque fit ad emendationem: et hoc est, in misericordia ps. 140: corripiet me justus etc.. Quandoque ad condemnationem; et hoc est irae; et ideo dicit, domine, arguas me, sed non in furore, quia hoc est vindictae, et hoc fiet in judicio, quando dicetMt 25: discedite a me maledicti etc.. Esurivi enim etc. Is 30: ardens furor ejus, et gravis ad portandum etc.. Modo autem arguit, sed non in furore; quia ad emendandum arguit, et non ad condemnandum: et hoc petit iste cum dicit, neque in ira tua corripies me: quasi dicat, corripe me, sed non in ira vel in furore, sed per flagella temporalia. Augustinus: hic ure, hic seca, hic non parcas, ut in aeternum parcas. Hier. 10: corripe me, verumtamen in judicio.



Thomae Aq, in Psalmos Psa.4 Num.3