Thomae Aq, in Psalmos Psa.6 Num.1


Numerus 2


Deinde cum dicit, miserere, petit liberari a secundo, scilicet a vulneratione naturae et debilitate.
Et primo in generali infirmitatem exponit; secundo in speciali, ibi, sana etc.. Dicit ergo, miserere mei domine, quoniam infirmus sum. Peccatum est spiritualis infirmitas: nam infirmitas corporalis ex solutione debitae proportionis humorum accidit: sic quando affectiones animae non sunt proportionatae, est ibi spiritualis aegritudo; et ideo dicit infirmus sum. Glossa, infirmus sum natura et vitio adeo quod justitiam tuam sustinere nequeo. Ps. 115: servus tuus ego sum, et filius ancillae tuae Sg 9: homo infirmus et exigui temporis, et minor ad intellectum judicii et legum. Deinde cum dicit, sana, etc. Exponit in speciali quomodo sit infirmus: et hoc dupliciter. Primo, quia amisit suam fortitudinem; secundo, quia perdidit suam discretionem, ibi, et anima mea turbata est etc.. Dicit ergo: sana me domine. Hier. 17: sana me domine, et sanabor etc.. Quia si homo est liber a peccato, aptus est ad retinendum gratiam et virtutes, quae sunt fortitudo hominis; et ideo sana me domine, et hoc ore, quia ossa mea, idest fortitudo mea, animae scilicet meae virtus et fortitudo, turbata est. Item turbatur discretio, inquantum peccatori videtur recte agere cum peccat; et ideo dicit: et anima mea turbata est valde: quia perversum habet judicium de agendis; ut scilicet quod bonum est judicet esse malum, et e converso. Deinde cum dicit, sed tu domine, orat contra reatum damnationis. Ubi tria facit. Primo enim ostendit periculum imminere; secundo petit auxilium gratiae, ibi, convertere; tertio exponit periculum imminens, ibi, quoniam non est in morte etc.. Dicit ergo: infirmus sum, non possum per me surgere: sed tu domine, qui potes, usquequo non exaudies? Ps. 12: usquequo domine oblivisceris me in finem? In hoc videbatur periculosum sibi, quod non convertebatur. Eccl. 5: ne tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem: subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae disperdet te. Habacuc 1: usquequo clamabo, et non exaudies, vociferabor ad te verum patrem, et non sanabis etc.: quasi dicat: quamdiu ero in peccato, et non dabis auxilium ut resurgam? Et ideo petit auxilium, dicens, convertere etc..
Et tangit tria: scilicet conversionem, ereptionem, et salvationem. Oculus hominis non illuminatur a sole nisi habeat directam oppositionem ad illum; ita anima si debet recipere lumen divinum, debet habere directum aspectum ad Deum: et hujusmodi directus aspectus semper est paratus a Deo; sed homo avertit se, et oportet quod Deus convertat, inquantum prius convertitur ad nos convertendo nos ad se; et ideo dicit, convertere. Thr. 5: converte nos domine, et convertemur ad te etc.. Si aliquis compeditus traheretur ad suspendium, ac videret aliquem de quo confideret, rogaret attente ac diceret, eripe me. Hoc modo orat iste dicens, eripe animam meam; quasi dicat, eripe me tractum per peccatum, ductum ad mortem Pr 24: erue eos qui ducuntur ad mortem. Ps. 68: eripe me de luto ut non infigar etc.. Coloss. 1: eripuit nos de potestate tenebrarum. Item salvum me fac. Postquam liberaveris me a malis, perduc ad salutem. Ps. 62: in ipso salutare meum: et hoc non per merita mea, sed propter misericordiam tuam, ad titum 3: non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit.



Numerus 3


Deinde cum dicit, quoniam, ostendit periculum imminens.
Et primo periculum praesentis mortis, scilicet naturalis. Secundo damnationis aeternae a qua non est reditus: unde, quoniam non est in morte, idest post mortem, qui memor sit tui, scilicet cogitando bonitatem tuam, si de ea non fuit memor in vita.
Et hoc ideo, quia anima rationalis non habet flexibilitatem arbitrii post mortem. Eccl. 11: sive ceciderit lignum ad austrum, sive aquilonem; in quocumque loco ceciderit, ibi erit. Secundum periculum est, quia in inferno est obstinatio, et non est ibi confessio, ista scilicet de qua dicit Apostolus Rm 16: ore autem fit confessio ad salutem: et ideo dicit: in inferno autem quis confitebitur tibi? Vel aliter; in morte, scilicet peccati, qui memor sit tui: quasi dicat: te deprecor, eripe animam meam ne consentiam: quia in peccato meo non ero memor tui: daniel. 13: declinaverunt oculos suos ut non viderent caelum nec recordarentur judiciorum justorum. In inferno autem, idest in profundo peccatorum, quis confitebitur tibi?Pr 8: impius cum in profundum venerit peccatorum, contemnet.



Numerus 4


Deinde cum dicit, laboravi, ponit gemitum poenitentis: ubi tria videtur tangere. Primo tristitiam cordis. Secundo defectum rationis, ibi, turbatus est. Tertio infirmitatem virtutis, ibi, inveteravi. Tristitia cordis tripliciter indicatur. Primo per gemitum et suspiria. Secundo per corporis inquietudinem. Tertio per lacrymas. Quantum ad primum dicit, laboravi in gemitu meo, scilicet suspirando: Thren. 1: multi gemitus mei, et cor meum moerens etc.. Ps. 37: rugiebam a gemitu cordis mei. Dicit autem, laboravi, quia labor est pugnare contra se, et tamen labor iste bonum fructum habet Sg 3: bonorum laborum gloriosus est fructus. Quantum ad secundum dicit, lavabo: ubi duo ponit, scilicet lectum et stratum; et haec duo licet pro eodem accipiantur, tamen proprietatem sequimur. Stratum dicuntur panni qui sternuntur in lecto. Lectum, illud quod subtus ponitur, et dicitur lectus ab eligendo, scilicet stramina et similia, unde fit lectus. Per hoc ergo quod dicit: lavabo per singulas noctes lectum meum, dat intelligere quod quaelibet nocte surgebat, et appodiatus juxta lectum plorabat. Littera hieronymi est, natare faciam lectum meum: et est parabolica locutio. Vel natare faciam, idest ad modum natantis faciam habere ex inquietudine mea in eo. Dicit autem, lacrymis stratum meum rigabo, quia etiam in lecto jacens plorando perfundebat pannos lecti, quasi irriguum lacrymarum. Moraliter, lectus in quo homo quiescit, est conscientia, hanc lavat homo per lacrymas in poenitentia: hier. 4: lava a malitia cor tuum. Per stratum vero designantur peccata, quae supersternuntur conscientiae: quae quidem abluenda sunt lacrymis: quia lacrymae lavant delictum, quod pudor est confiteri. Glossa: Thren. 2: defecerunt prae lacrymis oculi mei etc.. Per singulas ait noctes, idest per singula peccata. De singulis enim peccatis debet homo poenitendo plorare. Datur autem hic intelligi quod poenitens habeat vices interpolatas: quia inter bona quae faciebat aliquando peccabat, et de singulis plorabat: unde non dicit per unam, sed per singulas noctes. Dicit autem rigabo per inundantiam lacrymarum; hier. 9: quis dabit capiti meo aquam, et oculis etc.. Thren. 2: deduc quasi torrentem lacrymas per diem et noctem, ne taceant pupillae oculi tui.



Numerus 5


Consequenter cum dicit, turbatus, ponit defectum rationis. Tristitia enim est causa irae; et ideo tristis irascitur de facili. Ira autem semper turbat oculum rationis. Turbati autem minus praevident; et ideo dicit: turbatus est oculus meus, idest ratio mea, sed a furore aliorum: irascebatur enim david et turbabatur, quando videbat insurrexisse contra se absalon filium suum et consiliarios ejus. Vel a furore suo, quia turbabatur contra peccata propria. Recognoscebat enim in statu persecutionis illius, quod propter peccata sua juste affligeretur; et haec ira non caecat, sed turbat. Alia vero ira excaecat. Vel: a furore tuo, domine Deus quo me punis, quasi provocatus a me, quia te turbavi Is 38: attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum: job 16: facies mea intumuit a fletu et planctu etc.. Tertio ostendit infirmitatem virtutis, cum ait: inveteravi etc.. Quando aliquis in juventute victoriosus fuit et fortis, si postmodum patiatur non solum ab extraneo, sed etiam a suis, reputatur senescere. Ita david, qui in juventute sua vicerat omnes, modo autem fugiebat filium suum, dicit inveteravi, scilicet aliorum reputatione: inter omnes inimicos meos, manifestos scilicet et occultos He 8: quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est. Vel peccator inveterascit, recedens a novitate Christi: de qua dicit ApostolusRm 9: in novitate vitae ambulemus, ut serviamus in novitate spiritus Rm 7, Glossa: serviamus operibus novi hominis, idest Christi, quae non nostris viribus vel lege attingimus, sed gratia spiritus sancti. Scientes quia vetus homo noster simul crucifixus estRm 6: ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Per quam servitutem reducitur quis in vetustatem peccati, membrum factus veteris hominis: propter quod monet Apostolus et suadet,Rm 12: reformamini in novitate sensus vestri, vel mentis vestrae. Reformamini, dicit Glossa, quia in adam fuistis deformati in novitate etc.. Novum hominem, scilicet Christum; videlicet, imitantes hanc vetustatem et deformitatis miseriam, propheta sub interrogatione deplorat dicens, baruch 3: quid est, Israel, quod in terra inimicorum es? Inveterasti in terra aliena etc..
Et consonat ei quod hic dicitur, inveteravi inter omnes inimicos meos: vel daemones, vel omnia peccata quibus omnibus consensi; et sic hoc quod dicit: inveteravi, secundum hunc sensum est materia gemitus; quasi dicat, ideo lavabo etc. Quia inveteravi veterem hominem imitatus, vitiis omnibus me subjiciens; et tunc hoc quod dictum est turbatus est, etc., refertur ad statum poenitentis. Vel potest referri ad materiam justitiae, et hoc quantum ad statum peccati; quasi dicat: ideo inveteravi, idest peccavi, quia oculus meus, idest caro mea, turbata est a furore, idest ab impetu passionis: ps. 57: supercecidit ignis, scilicet concupiscentiae secundum glossam Augustini: et non viderunt solem, scilicet justitiae: daniel. 13: concupiscentia subvertit cor tuum. Item idem: exarserunt in concupiscentiam ejus etc. Ut neque recordarentur judiciorum justorum. Ab impetu ergo passionis dicit david in eo forte turbatum oculum rationis ut non videret caelum, et hoc fuit concupiscentia bersabee,2S 2, quam ad se vocatam cognovit.
Et postmodum cognito quod esset gravida, ad crimen adulterii addidit crimen homicidii. Unde uriam virum bersabee proditorie jussit occidi: pro quibus peccatis gravissimis justo Dei judicio passus est a filio persecutionem.



Numerus 6


Discedite. Haec est tertia pars principalis, in qua fructus poenitentiae ponitur: unde hic se exauditum ostendit, et exinde gratulatur: et circa hoc tria facit. Primo enim repellit a se inimicos. Secundo confitetur se esse exauditum, ibi, quoniam exaudisti. Tertio praenunciat inimicorum eventum, ibi, erubescant. Dicit ergo, discedite, etc.. Detur quod aliquis propter peccatum afflictus fuerit: post datam indulgentiam insultare potest inimicis, vel inducentibus ad peccatum, vel persequentibus corporaliter. Ad litteram Hieronymus dicit, discedite a me, inducentibus me ad peccatum: quia societatem vestram nolo 2Co 6: propter quod separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis, et ego recipiam vos. Vel discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, idest vos operarii iniqui persequendo me injuste. Discedite, inquam, a me quia Dominus mecum est tamquam bellator fortis: hiere. 29. Unde ps. 26: si consistant adversum me castra, non timebit cor meum.
Et per hoc signatur futura persecutio, et separatio malorum a bonis Mt 13: separabunt malos de medio justorum. Item ejusdem 23: separabunt eos ab invicem, sicut pastor segregat etc..
Et infra eod. Cap. Discedite a me maledicti etc.. Consequenter cum dicit quoniam exaudivit, praenuntiat se exauditum. Ubi advertendum est, quod superius tria praemisit: scilicet orationem, cum dixit, miserere: secundo deprecationem, ut liberaretur: convertere. Tertio luctum: laboravi etc..
Et haec tria dicit exaudita ordine retrogrado.
Et primo gemitum, dicens, exaudivit Dominus etc.. Gemitus sanctorum vocem habet apud Deum: eccl. 35: non despiciet vocem pupilli, nec viduam, si effundat loquelam gemitus. Nonne lacrymae viduae ad maxillam descendunt, et exclamatio ejus super deducentem eas? A maxilla enim ascendunt usque ad caelum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis.
EtGn 4: vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Propterea dicebat illa sancta domina judith 8: indulgentiam ejus cum lacrymis postulemus. Secundo deprecationem: est namque deprecatio proprie secundum glossam cassiodori, pro removendis malis;Lc 1: exaudita est deprecatio tua. Dicit ibi Glossa, qua rogasti pro liberatione plebis. Ut ergo ostendat se liberatum a malis pro quibus rogaverat dicens: convertere etc., subjungit, hic, exaudivit Dominus deprecationem meam. Tertio orationem, ut scilicet intret in conspectu ejus: et hoc est quod subinfert, Dominus orationem meam suscepit.
Et nota, quod ponit hic ter Dominus ut ostendat se exauditum a tota trinitate: ps. 66: benedicat nos Deus Deus noster, benedicat nos Deus.



Numerus 7


Consequenter cum dicit, erubescant, ponit inimicorum eventus; ac si diceretur, tu dicis inimicis tuis. Discedite. Sed quid erit eis discedentibus a te? Certe erubescant etc.. Haec verba possunt exponi in bono et in malo. Si in bono, tunc dicta sunt per modum orationis. Ubi petit quatuor pro eis, scilicet erubescentiam de peccatis, quia hoc est principium emendationis vitae; eccl. 4: est confusio adducens gloriam. Unde erubescant. Secundo dolorem de peccatis, conturbentur: ps. 59. Commovisti terram et conturbasti eam etc.: debet enim poenitens habere vehementiam doloris, plus quam habuerit delectationem in peccato. Tertio conversionem ad Deum: unde convertantur;Is 31: convertimini sicut in profundum recesseratis filii Israel.
Et quarto erubescentiam, erubescant et conturbentur vehementer. Est autem erubescentia principium et finis emendationis. Sed aliter posset reddi ratio; quia scilicet a principio erubescit quis oculos hominum, et hoc dolet, et vitat mala; in fine vero erubescit oculum rationis suae et oculum Dei: 1 rom. 6: quem fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? De secundoLc 18: publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare. Hoc autem fieri debet valde velociter, ut non tardetur: eccl. 5: ne tardes converti ad Dominum etc.. Si autem accipiantur in malo, tunc per modum praenunciationis intelligenda sunt; quasi dicat, erubescant, prae detectione peccati eorum coram omnibus Is 1: erubescetis super hortis quos elegeratis, cum fueritis velut quercus defluens foliis etc..
Et conturbentur, timore et tristitia mirabili Sg 5: turbabuntur timore horribili etc..
Et ideo dicit, vehementer omnes inimici mei convertantur, recognoscendo culpam propriam et gloriam sanctorum Sg 5: hi sunt quos aliquando habuimus in derisum, et in similitudinem improperii: nos insensati etc..
Et erubescant, quia erit eis haec recognitio ad confusionem: et hoc, valde velociter Is 30: subito dum non speratur, veniet contritio ejus etc.. Job 21: in puncto ad inferna descendunt: thess. 5: dies Domini sicut fur in nocte, ita veniet. Cum enim dixerint pax et securitas etc..



PSALMUS 7

(Ps 7)


Numerus 1


Supra praemissi sunt Psalmi pro liberatione ab hostibus; hic ponitur psalmus in quo petit vindictam de eis: et praeponitur titulus talis, in finem quem cantavit Domino pro verbis chusi filii gemini. Historia habetur2S 17, quod david fugit a facie filii sui, et achitophel sapientissimus adhaesit absaloni. Chusi vero adhaesit david: quem remisit ut sciret consilia achitophel, et ea sibi significaret. Cum autem achitophel consilium dedisset absaloni nocivum valde patri suo david, scilicet ut statim eum invaderet antequam tutaretur alicubi, chusi secreto significavit david, ut de campestribus fugeret ubi erat, et transiret jordanem ad loca munitissima. Isto ergo nuncio chusi audito david, hoc canticum cecinit Domino: et ideo dicitur hic, quem cantavit Domino pro verbis chusi filii gemini. Dicitur autem filius gemini, quia forte de tribu beniamin erat: vel ex aliquo descenderat qui habebat hoc nomen. Hieronymus non habet, in finem: nec pro victoria, sed pro ignoratione, vel ignorantibus.
Et dicit super verbis aethiopis: tamen nescitur an fuerit aethiops. Mystice autem hic psalmus potest esse ecclesiae, et contra persecutores.
Et dicitur pro verbis chusi, qui interpretatur silentium, sed gemini dextera; quasi dicat: occulto divinae providentiae judicio factum est ut achitophel, qui fratris ruina interpretatur, scilicet judas iscariotes, in ruinam, idest in mortem fratris sui, Christi videlicet, qui non confunditur eos vocare fratres,He 2 consilio et auxilio conspiravit. Sed quod ille ad perniciem unius hominis fecit, Christus ad salutem omnium inflexit, ut dicit Augustinus in Glossa. Hic autem psalmus habet tres partes. Primo ponitur oratio. Secundo exauditio, ibi, Dominus judicat. Tertio gratiarum actio, confitebor Domino. Circa primum duo facit. Primo orat ut liberaretur ab hostibus. Secundo, ut hostes deprimantur, exurge domine in ira tua. Circa primum duo facit. Primo petit misericordiam. Secundo allegat suam innocentiam: domine Deus meus si feci istud. Circa primum tria facit. Primo praemittit orantis affectionem. Secundo proponit petitionem: salvum me fac. Tertio petitionis rationem, ne quando rapiat. Affectus orationis est ut speret in Domino: eccl. 2: quia nullus speravit in Domino, et confusus est: et ideo dicit, in te speravi. Petitio est duplex; petit enim salvari et liberari, secundum Dionysium. Liberari est removeri a malo; salvari conservari in bonis. Sic ergo petit quod salvetur a corruptione hostium, et liberetur ab eis.
Et potest intelligi de corporalibus hostibus, et de spiritualibus: quasi dicat: salvum me fac ab hostibus, et a tentationibus Ps 21: salva me ex ore leonis. Idem, ibidem, libera animam meam a malignitate eorum. Ponit petitionis rationem cum dicit, nequando rapiat, etc.: quasi dicat: nisi subvenias mihi, devorabit me absalon, sicut leo 2S 15: surgite fugiamus: neque erit nobis refugium a facie absalonis.
Et supra dicit in plurali, ab omnibus persequentibus: hic in singulari: ne quando rapiat ut leo, quia omnes sub uno capite comprehenduntur: spirituales sub uno diabolo: corporales sub absalone. De primo1P 5: adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens etc. Ps 9. Insidiatur in abscondito quasi leo etc.. Rapiat quasi subito, et velociter: joa. 10: lupus rapit: quia diabolus insidiose facit.
Et hoc faciet, dum non est qui redimat etc.. Redimitur quis, dum liberatur a malo: et hoc refertur ad liberationem a poena Os 13: de morte redimam eos. Neque qui salvum faciat, per liberationem a culpa Mt 1: ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Hieronymus: ne forte rapiat ut leo animam meam, et laceret; et non sit qui eripiat. Deinde allegat suam innocentiam: domine Deus meus, si feci istud.
Et hoc potest intelligi dupliciter: vel per modum juramenti, vel praenuntiationis. Si per modum juramenti, sic sciendum est quod duplex est juramentum, scilicet per contestationem, sicut adRm 1: testis est mihi Deus cui servio in spiritu meo etc..
Et per execrationem, ut cum dicitur, si ita feci sic contingat mihi; job 31: si gavisus sum ad ruinam illius qui me oderat etc. 2Co 1: ego testem Deum invoco in animam meam: quasi dicat, si non sum innocens rapiat me. Vel potest intelligi per modum praenuntiationis; quasi dicat. Si ego sum in istis defectibus, haec erit poena mea, decidam etc..
Et secundum hoc excludit primo a se culpam, si feci istud, etc.. Secundo determinat sibi poenam, decidam etc.. Excludit autem a se culpam, primo in generali, cum dicit, domine Deus meus, si feci istud. Quid istud? Peccatum, scilicet superbiae secundum glossam, quod est quasi universale peccatum: eccl. 10: initium omnis peccati superbia. Vel aliter; istud, quia quando quis patitur tribulationem aliquam ex culpa sua, dicitur ei, tu fecisti tibi istud; quasi dicat; tu es in causa ut hoc fiat.
Et sic dicit: si feci istud, ego huic persecutioni causam dedi 2S 8: faciebat david judicium et justitiam cum populo suo. Mich. 7: iram Domini portabo: quia peccavi ei etc.. Secundo, cum dicit, si est iniquitas etc. Excludit culpam in speciali; ubi tria facit: nam primo dicit quod nulli fecit injuriam; et ideo dicit, si est iniquitas: job 51: si iniquitatem quae est in manu etc. 1S 24: animadverte et vide, quod non est in manu mea malum neque iniquitas. Unde cum homo nulli facit injuriam, injustum videtur quod affligatur. Secundo quidem remisit offensam; et ideo dicit, si reddidi etc..
Et hoc1S 24: pepercit tibi oculus meus. Dixi enim: non extendam manum meam in Dominum meum: quia Christus Domini est Lv 19: ne quaeras ultionem: nec memoreris injurias civium tuorum. Tertio, quod inimicis benefecit: quod est tertium bonum. Unde littera hieronymi habet, dimisi hostes meos vacuos Rm 12: noli vinci a malo, sed vince etc. Pr 25: si esurierit inimicus tuus etc. Mt 5: benefacite eis qui oderunt vos. 2R 6; regi samariae mandavit elisaeus ut apponeret cibos exercitui regis syriae, qui venerat ad capiendum eum. Appositaque est eis ciborum magna praeparatio.



Numerus 2


Consequenter cum dicit, decidam. Determinat sibi poenam quae sequitur: quasi dicat: si ista non sunt vera quae dico, fiant mihi ista.
Et primo ponit detrimentum pecuniae. Secundo personae. Tertio gloriae. Dicit ergo quantum ad primum: hoc malum accidat mihi, scilicet quod decidam merito, idest juste ab inimicis, idest auferantur mihi bona. Job 31: si adhaesit membris meis macula, seram, et alius comedat. Quoad personam tria ponit quae homo patitur in se. Primo persecutionem. Secundo captivitatem. Tertio mortem. Quantum ad primum dicit, persequatur. Quantum ad secundum, comprehendat. Quantum ad tertium, et conculcet, vel occidendo, vel totaliter me prosternat. Quantum ad gloriam subjungit, et gloriam meam etc.. Ac si diceret, quicquid sit illud in quo glorior, redigatur in pulverem et dispergatur. Mystice: inimicus diabolus persequens tentando: Thren. 4: velociores fuerunt persecutores etc.. Comprehendat, per consensum peccati: Thren. 1: omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias. Conculcet per consuetudinem et contemptum Is 51: incurvare ut transeamus. Gloria hominis duplex est: naturalis scilicet et spiritualis. De prima1Co 11: vir non debet, idest mens, velare caput suum quia gloria et imago Dei est. De secunda2Co 1: gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae. Gloriam ergo hominis deducit diabolus in pulverem, quia imago Dei deturpatur, quia maculatur 1Tm 4: cauteriatam habentes conscientiam: ps. 72: domine in civitate tua, imaginem ipsorum ad nihilum rediges.



Numerus 3


Supra proposuit orationem pro se, petens liberari et salvari; hic petit contra inimicos: ubi duo facit. Primo petit eorum punitionem. Secundo punitionis fructum, ibi, et exaltare. Legamus primo litteram secundum historiam, sicut potuit competere david. Exurge, duobus generibus hominum dicitur: dormienti et jacenti. Deus autem quando peccata non punit, dormire videtur, quasi non haberet prudentiae vigilantiam: ps. 43: exurge, quare obdormis domine? Item quando non punit, videtur impotens jacere; sed tunc surgere videtur, quando potestatem manifestat adversarios puniendo Is 26: exaltetur manus tua, ut non videant, videant et confundantur zelantes populi, et ignis hereditatem tuam devoret. In ira dicit, idest in punitione, quae est irae effectus. Fructum autem punitionis ponit triplicem. Unum ex parte Dei, ut Deus exaltetur, non in se, sed in opinione hominum, quia per hoc reputatur altus et potens: et ideo dicit, exaltare; quasi dicat: deprime inimicos meos, et in hoc altus apparebis. Eccl. 36: sicut in conspectu illorum magnificatus est in nobis, ita in conspectu nostro etc..
Et dicit, in finibus, ut totaliter deprimat, et nihil remaneat invadendo fines eorum. Hieronymus habet, elevare indignans super hostes; quasi dicat, irascere, et in hoc elevare. Alius fructus est ex parte david: nam1S 13, legitur: invenit Dominus virum secundum cor suum, cui praecepit ut esset dux super populum suum: et ipse david de se dicit2S 6: praecepit mihi Dominus, ut sim dux, etc.. Hoc ergo praeceptum videbatur evacuari david depresso: et ideo dicit: exurge in praecepto quod mandasti, scilicet sim dux in regno: et ideo Hieronymus habet, exurge ad me in judicium quod mandasti. Alius fructus est ex parte populi. In veteri lege ordinabatur per homines de aliis principibus populi; sed de summo principe solum dispensabatur per Deum Nb 27: provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem etc. Dt 17: cum intraveris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis eam, habitaverisque in illa, et dixeris, constituam super me regem sicut habent omnes per circuitum nationes, illum constitues principem quem Dominus tuus elegerit. Ergo populus in magno principatu debebat sequi divinam ordinationem: et ideo subdit: et synagoga populorum circumdabit te, idest sequetur tuam ordinationem, ut revertatur in me: et propter hoc in altum regredere, idest apparebit magnificentia tua; quasi dicat: non solum propter vindictam, sed ut homines revertantur ad me. Sed prout refertur ad Christum, petit incarnationis mysterium: in quo duplex est fructus. Primus depressio daemonum, et conversio hominum, exurge domine. Quantum ad primum dicit, exurge, idest appare in mundo per incarnationem, et hoc in ira tua, idest ut punias daemones Jn 12: nunc judicium est mundi etc. Mc 1: quid nobis et tibi jesu nazarene? Venisti ante tempus perdere nos.
Et exaltare in finibus inimicorum, auferendo eorum possessionem Lc 11: cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia quae possidet. Si autem fortior illo supervenerit, et vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet: etMt 12: quomodo potest quisquam intrare domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem, et tunc domum ejus diripiet? Vel contra judaeos, ut sit petitio ecclesiae gentium contra eos.
Et dicit, exaltare in finibus inimicorum: alia non mutantur. Illud quod exaltatum homini apparet, ex hoc occultatur: ut puta quando nimis in altum exaltatur. Sicut ergo quod latet in profundo si exaltetur apparet: job 28: profunda fluvii scrutatus est, et abscondita producit in lucem: sic ait, exaltare, idest manifestare: et sicut quod nimis exaltatur occultatur; undeAc 1: elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum, sic exaltare, ut efficiaris judaeis occultus: ut te non cognoscant, et sic crucifigant, et redimantur. Quantum ad secundum dicit, exurge domine Deus in praecepto, pro conversione hominum. Ubi primo ponitur motivum conversionis. Secundo perfectio. Tertio punitio. Dicit ergo, in praecepto, scilicet mansuetudinis et humilitatis: quod mandasti Mt 11: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Exurge ergo in hoc praecepto, idest appare humilis altus existens; quasi dicat: ita humilitatem accipias ut altitudinem non deseras: vel exurge a mortuis, et sic synagoga populorum circumdabit te, congregatio scilicet beatorum qui remunerabuntur, et malorum qui punientur Ct 11: oleum effusum nomen tuum etc. Is 2: praeparabitur mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes.
Et 6 cap.: leva oculos tuos in circuitu: omnes isti qui congregati sunt venerunt tibi.
Et propter hanc in altum regredere, scilicet ut hanc synagogam perficias, credentium scilicet congregationem Ep 4: ascendens in altum captivam duxit captivitatem etc.. Mich. 2: ascendit pandens iter ante eos. Vel in altum, absconderis ab oculis judaeorum, etc.. Synagoga populorum circumdabit te, contemnendo et persequendo: in quo maxime punientur.



Numerus 4


Secunda pars est istius psalmi, in qua agitur de exauditione petitionis.
Et quia exauditio petitionis fit judicio Dei, ideo introducitur divinum judicium.
Et primo praemittit ipsum. Secundo agit de dilatione ejus, Deus judex justus fortis et patiens, numquid irascetur per singulos dies. Circa primum tria facit. Praemittitur enim primo judicium. Secundo ejus modum, judica me domine etc.. Tertio judicis idoneitatem, scrutans corda et renes Deus. Dicit ergo, habeo inimicos persequentes: et peto divino auxilio liberari.
Et de hoc confido. Quia Dominus judicat populos: judicat enim orbem terrae in aequitate, et populos in veritate sua: ps. 96 Is 3: stat ad judicandum Dominus, et stat ad judicandos populos.
Et nota quod postquam dixit, propter hanc in altum, subjungit de judicio: quia post ascensionem revertetur ad judicandum Ac 1: quemadmodum vidistis eum ascendentem in caelum, ita veniet ad judicandum. Modus judicii ponitur in forma orationis, quia orando ostendit quid fiet in judicio, dicens, judica me.
Et primo ponit bonorum retributionem. Secundo malorum punitionem, consumetur. In judicio duo retribuuntur: quia bonis bona, et malis mala. Qui ergo bonus est, et qui caret malis, habebit abundantiam bonorum, et sublationem malorum Pr 1: qui me audierit, abundantia perfruetur, timore malorum sublato etc..
Et ideo quantum ad primum dicit, judica me secundum justitiam meam, scilicet quam dedisti mihi, secundum quod sum justus: et haec justitia est, ut mihi retribuantur bona Mt 5: beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam etc.. Quantum ad secundum dicit: secundum innocentiam meam: et haec justitia est ut nihil mali patiatur: job 22: salvabitur innocens: salvabitur autem in munditia manuum suarum.
Et nota, quod petit hoc judicium secundum justitiam. Supra dicit in poenitentiali Psalmo secundum misericordiam, nullum meritum commemorans: nunc autem quia jam justificatus fecerat aliqua bona, quibus debebatur praemium, petit judicari secundum justitiam. Quod ait, super me, designat quia justitia hominis et innocentia non sunt ab homine, sed a Deo. Contra hoc quod petit, ut sibi sint bona, et mali nihil patiatur, videtur aliquando bonum esse et utile opprimi a malis, et etiam ultra boni habent mala in mundo isto, et mali bona Lc 16: recordare quia recepisti bona in vita tua etc..
Et ratio hujus assignatur. Consumetur, idest ad finem deveniet: nequitia peccatorum: Apoc. ult.: Qui in sordibus est, sordescat adhuc. Nota quod quandoque Deus differt poenam ut praedestinati convertantur Is 30: propterea expectat vos Deus, ut misereatur vestri. Unde tunc. Consumetur nequitia peccatorum, idest deficiet. Quandoque ut mali malitiam suam amplius manifestent, et judicia Dei appareant justa: et tunc, consumetur, idest perficietur, nequitia peccatorum, ut justior appareat vindicta: propter quod dicitGn 15: scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum, etc. Usque necdum completae sunt iniquitates amorrhaeorum etc. Ac 7: et non dedit ei hereditatem in ea nec passum pedis etc. Usque dixit Dominus. Sic ait, consumetur; quasi dicat: faciant quidquid possunt, quia tandem consumetur nequitia ipsorum peccatorum. Sed numquid mali gravabunt bonos? Non: quia Deus diriget justos. Unde, diriges justum, prover. 2: simplicitas justorum dirigit eos.



Numerus 5


Deinde cum addit, scrutans, ostendit judicis idoneitatem.
Et primo ponit idoneitatem judicis. Secundo confidentiam de eo conceptam, ibi, justum adjutorium meum. Duo autem requiruntur ad idoneitatem judicis: scilicet ut sit sapiens, et ut sit justus. Haec autem sunt in Deo: et ideo judex est idoneus Pr 20: rex qui sedet in solio judicii, dissipat omne malum intuitu suo. Est enim sapientissimus, omnia cognoscens, etiam interiora He 4: omnia nuda et aperta sunt oculis ejus. Est etiam justissimus: hier. 2: tu autem domine sabaoth, qui judicas juste etc..
Et ideo dicit, scrutans corda. Hieronymus habet sic, probator cordis et renum, Deus justus: et post sequitur alius versus: clypeus meus in Deo. Ubi littera nostra habet, justum adjutorium etc.. Dicit ergo, scrutans. Tria sunt in homine: unum apparens, scilicet exterius opus: et duo quae latent, scilicet intentio et delectatio. Haec duo nobis latent, sed Deo patent.
Et quia Deo sunt nota, licet nobis occulta, ideo dicit, scrutans corda, quia novit intentionem, et renes, idest delectationem, utrum scilicet delecteris in laude Dei vel hominum. Sed quia scrutari est inquirere, inquirere autem est ignorantis, hoc a Deo removet.
Et ut ostendat quod Deus evidenter scit; cum dixit, consumetur etc. Convenienter dixit, scrutans: quia in tribulatione maxime apparet conditio hominum. Deinde subinfertur, justum adjutorium meum a Domino etc.. Ubi ponitur fiducia concepta de judice, a quo adjutorium est sperandum. Est enim duplex adjutorium Dei: scilicet misericordiae, et aliud justitiae. Adjutorium quo liberatur a malis et peccatis, est misericordiae: et non est justum, quia non ex meritis. Sed quando quis justificatur, Deus perficit: et hoc est justitiae, quia respondet aliqualiter merito. De primo diciturPs 9: adjutor in opportunitatibus etc.. De secundoPs 45: adjuvabit eam Deus etc.. Sed quare? Quia, salvos facit etc. Pr 2: custodiet rectorum salutem. Rectos corde idest qui intentione tendunt in Deum. Sed quaerit cassiodorus. Quare non dicit, qui salvos facit rectos renibus, sed rectos corde. Respondeo. Rectitudo pertinet in ordine ad finem, et ad hoc est intentio: et ideo oportet quod intentio sit recta. In renibus autem est delectatio sensibilis.



Thomae Aq, in Psalmos Psa.6 Num.1