Thomae Aq. Sermones Num.2 Pars2


Pars 3


Attendite a falsis prophetis etc.. Dictum est hodie de hostibus populi christiani, scilicet de falsis prophetis; nunc videndum est quomodo insidiantur nobis. Apostolus autem ad corinth. Aperit eorum insidias. Et similiter Dominus in evangelio cum dicit: attendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium etc.. In quo hypocrisis intelligitur, quia latibulum falsorum prophetarum latibulum est hypocrisis. Unde Apostolus ad tim. 4, 1: spiritus manifeste dicit: in novissimis diebus venient illusores discedentes a fide attendentes spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum loquentium in hypocrisi mendacium. Si quis consideret vitam et mores, videbuntur sibi boni, qui austeram vitam ducunt a conjugiis et cibis delicatis abstinent, sed attendunt spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum. Attendatis quid est quod dicit: qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, Mt 7,15; oves sunt Christi fideles qui Christo obediunt. Unde in Jn 10,27: oves meae vocem meam audiunt. Nostra caula ovium sunt imitatores Christi. Apostolus ita dicit Ep 4,23: renovamini in spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est, in justitia et sanctitate veritatis. Duo tangit hic: quia justitia videtur pertinere ad proximos exterius, et sanctitas veritatis ad interiorem animae dispositionem. Unde impletur illud Pr 31,21: omnes domestici ejus vestiti sunt duplicibus. Scilicet virtutibus animae internis et bonis operibus externis. Verum est quod si falsi prophetae utramque vestem haberent, oves Christi essent. Per vestes exteriores homo accedit ad homines: et per hoc quod dicit, veniunt ad vos in vestimentis ovium, intelligitur quod assumunt opera exteriora per quae veniunt ad vos, quia per interiora opera accedunt ad Dominum. Et notandum quod quadruplex est vestis ovium Christi; scilicet latriae, justitiae, poenitentiae et innocentiae. In nomine vestis latriae est vestis divini cultus, quam oves Christi habent in hoc quod intendunt cultui divino. Istam vestem recipiunt oves Christi in baptismo. Unde Apostolus ad galatas 3, 17: omnes qui in Christo baptizati estis, Christum induistis. Istam vestem induunt oves Christi quando intendunt orationi. Unde in ecclesiastico 50, 12: in ascensu altaris incensi gloriam dedit Deo. Istam vestem assumunt hypocritae propter duo; scilicet propter inanem gloriam, et propter lucrum. Propter inanem gloriam assumunt eam publice et manifeste orando. Unde in evangelio Mt 6,4: qui amant in synagogis et angulis platearum orare, ut videantur ab hominibus, et in synagogis, idest publice: sed numquid est id malum cum scribatur: benedicite Domino omnes angeli ejus? Dicit Chrysostomus quod non tantum tangit locum quam animum. In occulto orat qui animum non ad homines sed ad Deum habet. Si solus oraret quis in camera et vellet videri ab hominibus, publice oraret. Quid igitur prohibetur? Scilicet ne homines animum habeant ad hoc quod videantur ab hominibus orare: ab hoc vitandum est christianis. Unde Chrysostomus: orans nihil novum faciat ut ab hominibus videri possit in clamando, neque pectus percutiendo, neque manus elevando: sed si oras in societate sicut alii, in secreto oras: novos autem gestus et modos quaerere pertinet ad hoc quod dicit in synagogis orare. Debet homo in orando conformis esse aliis, non novos modos quaerere, sicut hypocritae qui publice orant propter inanem gloriam, et item orant publice propter lucrum. Unde in evangelio Mt 23,14: vae vobis, scribae et pharisaei, qui devoratis domum viduarum, orantes longas orationes, scilicet qui orant propter hoc ut lucrum acquirant. Aliqui turpissimo quaestu lucrum quaerunt a mulierculis, orant longas orationes, ut eas reddant devotas, et ab eis dona recipiant. Sed numquid malum est prolixe orare? Respondit Augustinus et dicit: absit ab oratione multa loquutio; sed non desit multa precatio, si fervens perseveret intensio; nam hoc negotium plerumque plus gemitibus quam sermonibus agitur, plus fletu, quam affatu. Alia est vestis ovium Christi, quae est justitia et misericordia; de qua job 29, 14 - 16: indutus justitia sicut vestimento. Oculus fui caeco, et pes claudo, pater fui pauperum. Istam vestem assumunt hypocritae semper. Unde in evangelio Mt 6,1 - 2: attendite ne justitiam faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: et cum facis eleemosynam noli tuba canere sicut hypocritae faciunt. Chrysostomus dicit quod tuba est omnis actus vel sermo per quem jactantia demonstratur: verbi gratia, das eleemosynam sed non dares eam nisi honestiori personae quae tibi retribuere potest, tuba est. Item vis occulte dare eleemosynam ut laudabiliter videatur, tuba est. Tertia vestis ovium Christi est poenitentia. Ps 68,12: posui vestimentum meum cilicium. Ista veste, scilicet simulatae poenitentiae et austerae vitae, utuntur hypocritae. Unde in evangelio Mt 6,16: cum jejunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes. Exterminant faciem suam ut videantur hominibus jejunare. Hoc quaerunt et hoc appetunt ut videantur hominibus jejunare. Augustinus in hoc capitulo: nam interdum non in solo corporearum rerum nitore, sed etiam in sordibus luti posse esse pompam, et eo perniciosiorem, quod sub nomine servitutis Domini decipit. Philosophus dicit quod homo (si) utetur habitu viliori quam exigat ejus status, potest pertinere ad jactantiam. Ista exteriora sunt insignia quaedam. In exercitu quolibet accedens portans signum suum non est praesumptuosus. In quolibet statu debet homo mediocribus esse contentus, nec nimis abjecta quaerere. Unde Augustinus: nec nimis pretiosis, nec nimis vilibus uti debemus. Et quare? Quia in his duobus gloriam quaerere possumus. De ista veste vili dicitur in Za 13,14: non operientur ultra pallio saccino, scilicet ut simulentur. Quarta vestis ovium Christi est innocentia, quae est vestis limpida et pulchra, ut in Pr 31,25: fortitudo et decor indumentum ejus. Istam vestem, scilicet simulatae pietatis et munditiae assumunt hypocritae. Unde in evangelio Mt 23,27: vae vobis hypocritae qui similes estis sepulchris dealbatis, scilicet quae apparent hominibus dealbata, intrinsecus autem sunt plena ossibus mortuorum et omni spurcitia, idest rapina et immunditia. Et dicit Chrysostomus: quod turpe est apparere, turpius est esse: quod formosum est apparere, formosius est esse. Isti sunt qui veniunt in vestimentis ovium qui non sunt oves, ut illi qui quaerunt lucrum temporale et honores proprios. Unde Augustinus distinguit, et dicit quod alia est persona furis, alia lupi, alia pastoris, et alia mercenarii: quia pastor utilitatem ovium intendit, lupus et fur oves destruit, mercenarius ex ovibus proprium lucrum quaerit. Augustinus: mercenarius est tolerandus, pastor amandus et lupus fugiendus. Pastor amandus et lupus fugiendus: et hoc est quod dicit evangelium Mt 7,15: veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Et notandum quod hypocritae comparantur lupis propter tria: quia lupi oves rapiunt, eis non parcunt et eas dispergunt, et in sua malitia perseverant. Primo dico, hypocritae comparantur lupis, quia lupi oves rapiunt, et hypocritae rapiunt bona animae et corporis, ponunt homines in errorem, et persequuntur eos corporaliter, et spoliant rebus. Unde in ezechiele 22, 27: principes ejus in medio ejus, quasi lupi accipientes praedam ad effundendum sanguinem, ad perdendas animas, et ad avare lucrum sectandum. Secundo hypocritae comparantur lupis, qui nullo modo parcunt. Unde in Ac 20,29, dicit Apostolus: scio, quod post discessionem meam intrabunt in vos lupi rapaces, non parcentes gregi. Qui hominem interficeret et non parceret ei, dummodo posset lucrari unum denarium, diceretur multum crudelis. Sic faciunt hypocritae. Melior est vita animae quam corporis; et hypocritae ut habeant honores et sequaces, seducunt animas. Tertio hypocritae comparantur lupis, quia tamquam lupi in malitia sua perseverant. Unde in sophon. 3, 3: judices ejus lupi usque ad vesperam, idest usque in finem. Propter quatuor igitur posita falsi prophetae tamquam lupi sunt cansandi. Sed quo modo deprehenduntur lupi? Ostensum est cum dicitur: ex fructibus eorum cognoscetis eos. Augustinus dicit, quod multi decepti sunt in hoc quod vestimenta ovis computant pro fructibus. Vident aliqui simplices aliquos facere bona opera exteriora et jejunare, orare, et hujusmodi quae sunt vestes ovium, et non sunt vestes eorum propriae: oves autem Christi non debent vestes suas habere odio si lupi eis se tegant. Sed qui sunt fructus ovium? Proprie possumus dicere quod sunt quatuor fructus ovium, ex quibus deprehenduntur lupi, seu hypocritae. Primus consistit in affectione, secundus in intentione, tertius in operatione, et quartus in tribulatione. Primus est cordis, secundus oris, et tertius operis, et quartus patientiae et fortitudinis. Primo dico, oves Christi, sive sancti, habent proprium fructum cordis, qui est amor Dei et proximi. Unde Apostolus Ga 5,22: fructus autem spiritus, gaudium, caritas et pax. Sed hypocritae alium fructum habent, scilicet ambitionis, quia honores amant. Unde Is 10,22: visitabo super fructum magnifici cordis regis assur. Hypocritae amant primos recumbitos in coenis, et primas cathedras in synagogis. Si aliquis vult praefigi honori ostendat exterius humilitatem, tunc vestis non respondet fructui. Alius fructus ovium Christi (est) in locutione, quia boni loquuntur bonum, et de bono. Unde Apostolus ad heb.: per ipsum offeramus hostiam, fructum labiorum confitentium nomini ejus. Si aliquis dicat aliquid quod dissonat ejus operibus, non habet vestes similes fructui. Unde in Pr 18,20: de fructu oris viri replebitur venter ejus. Difficile est quod cor plenum invidia non eructet quandoque aliquid ex illo, quia ex abundantia cordis os loquitur. Unde Gregorius: pravi dum recta praedicant, valde difficile est ut quandoque et ea quae tacite ambiunt non eructent. Tertius fructus ovium Christi ex quo deprehenduntur hypocritae, est bonae operationis, quia in bonis est fructus bonus. Apostolus Rm 1,13: habetis fructum in sanctificatione. In malis autem fructus est malus. Unde in Pr 10,16: fructus impii ad peccatum, idest ad operationem peccati. Augustinus in quodam sermone dicit: qui sub perfectione christianitatis insolito squallore aut sordibus in se oculos hominum convertit, cum id voluntate faciat, non necessitate patiatur, ex ceteris ejus operibus cognosci potest utrum id ad contemptum ornatioris habitus aut ambitione faciat. Quandoque potest contingere ex humilitate quod homo splendidum habitum accipiat, quandoque autem ex ambitione. Considera in aliis ejus operibus, si in illis contemptus ambitionis, tunc ex humilitate facit. Dicit, ex operibus ejus cognosci potest; quia qui vile habitum portant ex una parte, et alia parte proferunt signa poenitentiae et mansuetudinis, oves Christi sunt. Si non; simulatores sunt. Unde facile, inquit, hypocritae deprehendi possunt. Viam per quam jussi sumus ambulare laboriosa est. Hypocritae laborare non eligunt. Item hypocritae ostendunt se mites, sed cum occasionem habent persequendi, tunc maxime persequuntur. Unde Gregorius: si qua vero fidei tentatio erumpat, statim lupi mens rabida habitu se ovinae pellis expoliat; quantumque contra bonos saeviat persequens demonstrat. Quartum signum quo deprehenduntur hypocritae est tempore tribulationis. Unde in Pr 15,6: pro fructibus impii conturbatio; doctrina viri per prudentiam noscitur. Augustinus in sermone Domini de monte dicit de hypocritis: cum coeperint, inquit, aliquibus tentationibus subtrahi vel negari quae isto velamine consequuti sunt, vel consequi cupiunt, necesse est appareat utrum lupus in pelle ovina sit, aut ovis in sua. Propter hoc dicit Apostolus 2Tm 2,21: si quis se emendaverit ab istis, scilicet peccatis, erit vas ad honorem paratum omnino: quod nobis praestare dignetur qui cum patre etc..



NUMERUS 3


Pars 1


Lux orta est justo, et rectis corde laetitia, Ps 96,12. Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum. Verba ultima sunt in 1 canonica beati jacobi 1, 17. Datum bonum sunt temporalia; datum melius bona naturalia, ut corpus et anima; datum optimum sunt bona gratuita et aeterna gloria. Omne datum optimum, per quod intelligitur gratia, est a patre luminum. Gratia dicitur donum optimum ad operandum meritorie; unde in Jn 15,5: sine me nihil potestis facere. Item gratia dicitur donum perfectum ad consequendum bonum gloriae. Et ista a patre luminum. Ps 83,12: gratiam in praesenti, et gloriam in futuro dabit Dominus. Quoniam igitur gratia Dei est tam efficax donum ad operandum bonum in praesenti, et assequendam aeternam gloriam in futuro, in principio rogemus Dominum ut det nobis gratiam etc..



Pars 2


Lux orta est justo, verbum istud est breve, et in eo multiplex sententia: et est in Ps 96,12. Legimus quod nativitas beatae virginis multis figuris in veteri testamento est praemonstrata: et inter alias figuras tribus figuris est specialiter designata: scilicet in ascensu aurorae, in ortu stellae, et in egressione virgae de radice. In ascensu aurorae designatur ipsius nativitas quantum ad ejus sanctificationem. In ortu stellae praefiguratur quantum ad ejus virginitatis integritatem. In egressu virgae quantum ad elevationem et magnam contemplationem. De ascensu aurorae, quo praefigurabatur nativitas beatae virginis quantum ad ejus sanctificationem, habetur in genesi 32, 26, quod dixit angelus ad jacob: dimitte me: jam ascendit aurora. Jacobo luctante coetus significatur antiquorum patrum qui luctabantur cum angelo duobus brachiis, scilicet fletu et oratione. Unde in Os 12,4: invaluit ad angelum, et confortatus est: flevit et rogavit eum. Sed postquam angelus cognovit ascensum aurorae in nativitate beatae virginis gloriosae, dixit: dimitte me, quasi dicat: noli me amplius rogare, sed recurre ad beatam virginem. Aurora finis est noctis praecedentis et initium diei sequentis. Similiter in ortu beatae mariae virginis nox culpae est terminata, et dies gratiae est inchoatus: unde sedulius: dedit vitiis finem et moribus disciplinam. Secundo praefigurata est nativitas virginis gloriosae in ortu stellae quantum ad virginitatis integritatem. Unde balaam Nb 24,17: orietur stella ex jacob, et consurget virga de Israel. Comparatur autem ejus ortus stellae, quantum ad virginitatis integritatem; quia sicut stella radium emittit sine sui corruptione et sine luminis diminutione et amissione, sic beata virgo filium suum genuit sine violenta carnis apertione, et sine virginitatis amissione. Unde bernardus: merito beata virgo sideri comparatur; quia sicut sidus emittit radium suum sine sui corruptione, et sicut radius emissus non diminuit sideris claritatem, sic nec filius matris virginitatem. Tertio fuit praemonstrata nativitas gloriosae virginis in egressu virgae quantum ad ipsius contemplationem. Is 11,1: egredietur virga de radice jesse, et flos de radice ejus ascendet etc.. Virga erecta est versus caelum: in quo signatur contemplatio beatae virginis, quae superavit ista terrena et habuit cor elevatum ad superna. Unde bernardus: oh virgo sublimis. In quo sublimi? Mentem erigis usque ad sedentem in throno, usque ad Dominum majestatis. Sic ergo triplici figura praefigurabatur nobis nativitas beatae mariae virginis. Fuit autem sicut aurora in nativitate, sicut stella oriens in filii Dei productione: virga egrediens in honesta conversatione. Istas figuras david sub uno versu comprehendit dicens: lux orta est justo etc.. Lux terminat noctem et inchoat diem, emittit radium, nec incurrit corruptionem, et omissis inferioribus naturalibus tendit ad superiora. Coetus autem apostolorum in evangelio appellatur lux. Unde Mt 5,14: vos estis lux mundi. Item angeli dicuntur lux: unde in genesi 1, 3: dixit Deus, fiat lux, et facta est lux. Et dicit Glossa quod hoc intelligitur de spiritibus beatis, scilicet de angelis; et cum beata virgo transcendat coetum apostolorum et angelorum, propter ipsius excellentiam competenter dicitur lux. Item alia ratione potest appellari lux. Videmus Deum qui dicit Jn 8,12: ego sum lux mundi: et beata virgo istam lucem germinavit, et impossibile est lucem generari nisi a luce, univoca generatione: ergo competenter dicitur lux. Bene igitur conveniunt sibi verba ista: lux orta est justo etc.. Notentur autem hic duo specialiter. Primo ortus gloriosae virginis, cum dicitur: lux orta est. Secundo nativitatis fructus, ibi: justo et rectis corde laetitia. Lux orta est justo, idest patri joachim, sicut ejus filia, et justo, idest Christo orta est lux, idest beata virgo tamquam specialis mater futura: vel orta est justo, idest poenitenti tamquam advocata. Unde cantatur: eja virgo advocata nostra. Item lux orta est justo, idest justitiam exercentibus, idest activis: et rectis corde laetitia, idest contemplativis. Justitiam operantes dicuntur activi: ad superna elevati per contemplationem dicuntur contemplativi: et isti indigent luce dirigente ad bonam operationem, et ad Dei contemplationem. Patet modo quare beata virgo dicitur lux, et quibus figuris praefigurata est. De hac parte: lux orta est justo erit sermo: de residuo erit collatio. Visae sunt rationes quare beata virgo lux appellata: addamus adhuc et alias. Videmus quod lux corporalis est origo gaudiorum, dux viatorum vel itinerantium, expulsiva tenebrarum, diffusiva similitudinis, mater gratiarum caelorum, speciosissima creaturarum, et delectatio et consolatio oculorum. Ista inveniuntur in beata virgine propter quae conspectus appellatur bonus. Primo dico, est lux origo gaudiorum, quia existens in mari multum appetit et gaudet de luce. Unde id bene convenit virgini quae figuratur in esther 8, 16. Unde dicitur judaeis, idest confitentibus, scilicet christianis qui Christum Deum et hominem confitentur, nova lux idest beata virgo, quae dicitur lux nova, quia nec primam visa est nec habere sequentem. Et dicitur lux (quia) est sine tenebris peccati et ignorantiae. Oriri visa est oculis cordis, et quomodo nunc fit oculis corporis; gaudium, interius; honor quoad proximum, et tripudium quo ad Deum. De gaudio ortus istius dicitur salomonis, Pr 13,9: lux justorum, idest beata virgo, laetificat; lucerna impiorum extinguetur. Secundo est lux via et dux itinerantium. Similiter beata virgo directrix est in via ista. In Jn 12,35, dicitur: ambulate, dum lucem habetis, ne tenebrae vos comprehendant. Dicit: ambulate, in bono proficiendo: non dicit, state otiosi sicut illi de quibus dicitur in evangelio, Mt 20,6: quid hic statis tota die otiosi? Non dicit: dormite, sed ambulate, dum lucem habetis, idest beatam virginem, ne tenebrae vos comprehendant, idest opera tenebrarum, vel tenebrosi angeli, idest daemones; vel tenebrae, idest infernalia supplicia. Unde Pr 4,18, dicitur: justorum semita, quasi lux splendens procedit, et crescit usque in perfectum diem. Justorum semita, idest beata virgo, quae semita est, idest arcta et munda: scilicet beata virgo est munda per virginitatis munditiam, et arcta per religionis arctationem, et recta per viae rectitudinem. Justorum igitur semita, idest beata virgo quasi lux, quantum ad se, splendens, quantum ad alios, procedit de bono in melius proficiendo, et crescens usque ad perfectum diem, idest usque ad gaudium aeternitatis. Tertio, lux est expulsiva tenebrarum. Similiter ad potentiam virginis gloriosae extirpantur vitia. Is 9,2: populus qui ambulat in tenebris, (scilicet ignorantiae ante adventum Christi et nativitatem beatae mariae virginis) vidit lucem magnam, scilicet beatam virginem, quae fuit lux magna, quia sicut filius ejus totum mundum illuminat, sic beata virgo totum genus humanum. De ista luce dicitur in genesi 1, 3: dixit Deus, fiat lux et facta est lux. Fiat lux ad animae beatae virginis creationem, et facta est lux in sanctificatione. Gn 1,4: et divisit Deus lucem a tenebris, quia post peccatum non fecit. De ista luce dicitur in genesi 32, 26: dimitte me: jam enim ascendit aurora. In aurora fugantur tenebrae et introducitur lux. Similiter beata virgo fugat tenebram peccati, et introducit lucem gratiae. Etiam dicitur aurora, quasi hora rorans, quia in ejus ortu melliflui facti sunt caeli. Item dicitur aurora, quasi aura bona, quia tunc garriunt, et quodammodo gaudium et laetitiam ostendunt aves: similiter patres caeli laetitiam habuerunt in ortu virginis. Item dicitur aurora, idest aurea aura, a pretiositate. Unde bernardus: tolle solem qui illuminat totum mundum: ubi dies est? Tolle mariam, maris stellam hujus magni et spatiosi, idest mundi; et quid nisi caligo et densissimae tenebrae relinquentur? Quid ergo? Si praesens est, tenebra fugatur, et si praesens est, lux inchoatur. Quarto est lux radiorum suorum diffusiva et communicativa. Similiter beata virgo radios suae gratiae omnibus diffundit et communicat. Unde in ecclesiastico 24, 26 - 27: transite ad me omnes, qui concupiscitis me, et a generationibus meis adimplemini: spiritus enim meus super mel dulcis etc.. Transite scilicet de mundi vanitate ad me scilicet plenam gratiae; vel transite de mundi errore ad me habentem virtutem; vel transite de deliciis ad me castitatem amantem, et meis generationibus, idest a charismatibus gratiarum, adimplemini: non parum accipietis, videlicet multum: spiritus enim meus super mel dulcis, quia beata virgo omnibus est propitia et misericors; unde bernardus: beata virgo omnibus sinum suae misericordiae aperit, et omnes de plenitudine ejus accipiunt, aeger curationem, tristis consolationem, peccator veniam, justus gratiam: porro filius Dei carnis substantiam; ut nullus sit qui se abscondat a calore ejus. Quinto est lux mater gratuita colorum. Sic beata virgo mater est virtutum. Sicut colores pulchrificant corpus, sic virtutes animam, quia mater virtutum est beata virgo. Dicitur in eccl. 24, 24: ego mater pulchrae dilectionis, scilicet quo ad Deum. Dilectio est duorum ligatio. Ligat nos cum Deo, et timoris, quo refugimus peccatum. Salomon: justus timet, et declinat a malo. Et alibi dicitur Si 1,27: timor Domini expellit peccatum. Et agnitionis, scilicet sanctae fidei, et sanctae spei, idest spei futurae beatitudinis. Unde bernardus: si quid, inquit, est nobis virtutis, si quid salutis et gratiae, totum ab illa novimus redundare quae deliciis affluebat. Hic est enim ille hortus conclusus quem divinus auster perflavit, et fluunt aromata illius in charismata gratiarum. Sexto, est lux splendidissima creaturarum. Similiter beata virgo. Unde in libro Sg 7,29: speciosior est sole, idest viro justo lucente in ecclesia militante; et super omnem dispositionem stellarum, idest sanctorum in ecclesia triumphante, luci comparata, idest angelicae creaturae, invenietur potentior dignitate et pulchritudine. Septimo et ultimo, est lux delectatio et consolatio oculorum. Similiter beata virgo est consolatio hominum. Unde in libro Sg 7,10, dicitur, super salutem, qua fugatur infirmitas, et super speciem corporis, qua purgatur deformitas, dilexi eam et proposui pro luce bonae vitae habere illam. Ista lux odiosa est malis, ut daemonibus, et delectabilis bonis. Unde beatus Augustinus dicit quod palato infirmo panis est amarus qui sano est dulcis; et oculis aegris odiosa est lux quae puris oculis est amabilis. Haec lux est amabilis intellectui qui sanatur per fidem, et affectui qui sanatur per charitatem. Nec mirum si beata virgo est amabilis; quia de ipsa dicitur esther 2, 15, quod erat enim formosa valde et incredibili pulchritudine, et oculis omnium gratiosa et amabilis videbatur. Pr 11,16, dicitur de ipsa: mulier gratiosa inveniet gloriam, scilicet aeternam, ad quam nos perducat qui cum patre et spiritu sancto vivit etc..



Pars 3


Lux orta est justo, et rectis corde laetitia. Ps 96,12. Dictum fuit hodie qualiter beata virgo in ortu suo est lux corruscans: restat videre qualiter est laetitia rectis; quia notatur ibi: et rectis corde laetitia. Laetitia promittitur in sacra scriptura non quibuslibet rectis, sed rectis corde, idest perfecte rectis. Sic exponemus quod intelligitur per job 1, 1, de quo dicitur: erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum, et recedens a malo. Simplex in intentione, rectus in opere. Timens Deum et recedens a malo, idest peccato. Unde salomon Pr 14,16: sapiens timet et declinat a malo. Et alibi Pr 15,28: per timorem declinat omnis homo a malo. Tali recto promittitur laetitia. Videndum est quod duplex est homo: unus interior, alius exterior. Et secundum hoc requiritur quod perfecte rectus habeat rectitudinem in homine interiori et exteriori. Homo interior consistit in anima: anima autem duas habet partes, scilicet intellectum et affectum. Et secundum hoc requiritur quod sit rectitudo in homine interiori: primo, ex parte intellectus, quia rectitudo est veritatis cognitio; secundo, oportet quod sit rectitudo ex parte affectus, qui est bonitatis verae delectatio; quia cognitio charitatis rectificat intellectum, et amor verae bonitatis rectificat affectum. Primo, dico, cognitio summae veritatis rectificat intellectum; unde Ps 72,1: quam bonus, idest valde bonus, Israel Deus his qui recto sunt corde. Est bonus, idest bonorum suorum diffusivus his qui recto sunt corde, idest qui habent cognitionem summae veritatis per fidem; quia fides est lux specialis ad cognoscendum Dominum, et ea quae sunt circa Dominum. Ps 124,4: benefac domine bonis quantum ad affectum et rectis corde, quantum ad intellectum. Patet modo quod ad hoc quod homo sit perfecte rectus requiritur rectitudo luminis interioris, scilicet animae ex parte intellectus. Secundo, requiritur rectitudo hominis interioris ex parte affectus; de qua rectitudine dicit bernardus, quod rectitudo creaturae rationalis est conformare suam divinae voluntati. Ista autem conformitas consistit in charitate, quae transformat amantem in amatum, non secundum substantiam, sed per conformitatem voluntatum. Item plus: oportet quoque omne esse rectum in exteriori homine; ad quae tria requiruntur: primo ut sit rectus visu, sive aspectu; secundo ut sit rectus in locutione vel affectu; tertio, ut sit rectus in incessu. Primo, dico requiritur quod sit homo exterior rectus in visu, sive in aspectu. Unde salomon in Pr 4,24: oculi tui recta videant, et palpebrae tuae praecedant gressus tuos; dicit: oculi tui recta videant, non solum interius sed exterius quae licita sunt videre; quia dicit Gregorius: non licet intueri quod non licet concupisci. Dicit: recta videant, scilicet exempla sanctorum et bona opera proximorum. Et palpebrae tuae etc.. Debet homo oculos deprimere ad ista inferiora et humilia. Sed quidam habent oculos elatos per superbiam et cordis elationem; de quibus in proverbiis 6, 17 - 18: sex sunt, quae odit Dominus: et septimum detestatur anima ejus; scilicet oculos sublimes, et linguam mendacem. Pavo quando gloriatur de cauda sua, et aspicit pedes suos, statim caudam dimittit. Similiter si aliqui boni efferantur per superbiam, quod absit, respiciant pedes suos et humiliabuntur. Dicit: oculi in plurali, non uno tantum: et dicit, recta non sinistra videant. Secundo, debet homo exterior esse rectus in locutione secundum affectum. Apostolus ad 2Tm 2,15, enim dicit: sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. Loquitur praelato principaliter, et ex convenienti (consequenti) omnibus aliis. Dicit: cura te ipsum, per dolorem contritionis: exhibe te Deo operarium rectum inconfusibilem, scilicet qui non sit dignus confusione, sed laude et remuneratione. Talis est qui utilia dixit. Sed mali digni sunt confusione. Recte tractantem verbum veritatis. Quidam non recte tractant verbum veritatis; scilicet illi qui propter gloriam aut bonorum excellentiam praedicant, vel ad propriam jactantiam: sed recte tractant qui ad hoc tractant verbum veritatis ut Deus glorificetur, proximus aedificetur. Audivi de quodam magistro in theologia qui per viginti quinque annos rexerat, et per viginti annos, ut confessus fuit in morte, (quod) plus rexit propter vanam gloriam quam propter Dei commendationem et proximi aedificationem. Gladius pulcher, qui ordinatus est ad secandum, si quis utetur eo ad fodiendum fimum, male utetur eo, quia non utetur eo respectu finis ad quod ordinatus est. Similiter verbum veritatis ordinatum est ad Dei laudem et proximi aedificationem. Qui igitur alio modo vel fine utitur, male utitur. Propter hoc dicitur Si 28,20: verbis tuis facito stateram, idest pondera verba tua si sint ad laudem Dei, vel non; vel si sint nociva proximo vel non: et fraenos ori tuo rectos. Rectum est fraenum quando non est plus ex una parte quam ex alia: sed quando est laxum ex una parte, et ex alia multum stringit, tunc non est rectum. Sed aliquando unus etiam recte tenet fraenum oris in prosperitate, sed in adversitate blasphemat et murmurat: de quibus in epistola jacobi 1, 26: si quis putat se esse religiosum, et non refraenat linguam suam a verbis malis, et blasphemat, vana ejus religio est. Tertio, debet omnis homo exterior esse rectus in intellectu. Unde Apostolus ad hebraeos 12, 13: rectos facite gressus pedibus vestris, scilicet et mentis et corporis, ut non claudicans quis erret per infidelitatem in intellectu, magis autem sanetur, scilicet per gratiam divinam. In affectu aliquis claudicavit in duas partes: unde in libro 3 regum 18, 21: ut quid claudicatis in duas partes? Si Dominus est, sequimini ipsum. Aliqui claudicant in uno pede qui habent veram fidem in intellectu, et odium boni ex parte affectus. Utroque pede claudicant qui habent errorem infidelitatis in intellectu, et odium bonitatis in affectu; vel qui sunt elati tempore prosperitatis, et murmurant tempore adversitatis. Propter hoc dicit Apostolus He 12,13: rectos facite gressus pedibus vestris etc.. Scilicet ut adsit humilis patientia, fides vera, et bonus amor. Si igitur habemus hominem rectum ex parte hominis interioris et ex parte hominis exterioris, talibus promittitur laetitia. Sed dices: qui descripsit rectos corde, qualiter non similiter rectos corpore, vel rectos gressu vel visu? Ratio est quia quando (est) rectitudo in homine interiori, tunc est rectitudo in homine exteriori; quia Mt 6,22: si oculus tuus fuerit simplex, idest sine plica duplicitatis, sive erroris, totum corpus tuum erit lucidum, idest tota congeries operum tuorum erit bona et recta. Quia igitur homo exterior dependet ab homine interiori, ideo descripsit tantum rectum corde et non corpore. Patet modo qui sint recti. Isti recti scitis quid faciunt? Tria Domino rependunt: primo, vitam corrigunt; secundo Dominum diligunt; tertio, Dominum benedicunt, et pro beneficiis sibi a Deo collatis gratias Domino referunt. Primo dico, vitam corrigunt: unde in proverbiis: impius, qui non habet pietatem ad Dominum, nec compassionem ad proximum, effraenat idest confraenat (non fraenat) vultum idest animum pertinaciter idest imprudenter et irriverenter; qui autem rectus est corrigit viam suam per praevidentiam. Talis est qui est rectus rectitudine justitiae ad proximum, et rectitudine contemplationis ad Deum. Sed impius effrenat vultum ne mandatum Dei recipiat, vel si recipiat, opere non adimpleat. Secundo, recti corde Deo adhaerent per dilectionem. Unde in Ct 1,4: recti diligunt te. Ps 24,21: innocentes et recti adhaeserunt mihi. Scilicet per fervorem et habitum caritatis. Tertio, recti corde Domino pro beneficiis acceptis gratias referunt; unde in esdrae ultimo (3 esdr. 9, 46), scilicet quando esdra absolvisset legem, steterunt omnes recti. Cum absolvisset legem, idest absolute legisset et exposuisset. Lex dicitur quia nos ligat; sed et benedixit Dominum altissimum, Dominum sabaoth omnipotentem; et respondit omnis populus: amen. Etiam sequitur, et congregati sunt omnes in jerusalem celebrare laetitiam ad quam etc..



NUMERUS 4


Pars 1


Coelum et terra transibunt. Matth. xxiv, 35. Fratres carissimi, quanta sit delectatio, quanta sit amoenitas, quanta sit suavitas in verbis Sapientiae coelestis, patet etiam per Philosophum naturalem qui de creata, scilicet, scientia, X ethic., hoc scribit: omnes delectationes aliquando sequuntur: maxima autem delectatio, quae est secundum operationem Sapientiae; delectabilissima operatio quae est secundum operationem sapientiae. Philosophus etiam theologicus scribit, Sap. vii, 7: quod super aurum et super speciem dilexit eam, idest coelestem sapientiam de qua agimus. Ea propter rogabimus in principio Dominum nostrum jesum Christum omnis Sapientiae fontem, ut ipse, qui secundum beatum Dionysium, VII, cap. I, angelicae hierarchiae, est principalis instructor omnium coelestium spirituum et devotarum animarum, ut intelligentias nostras irradiet, corda inflammet, et ora foecundet ad honorem nominis sui, sive evangelicam doctrinam et aedificationem animarum nostrarum.



Thomae Aq. Sermones Num.2 Pars2