Thomae Aq, in Psalmos Psa.17 Num.11


Numerus 12


Misit. Supra egit psalmista de potentia liberantis; hic prosequitur per ordinem beneficium liberationis: et circa hoc duo facit. Primo agit gratias de liberatione quantum ad praeterita. Secundo quantum ad futura quae sperat, ibi, et ero immaculatus cum eo. Circa primum tria ponit. Primo narrat a quibus sit liberatus. Secundo liberationem, ibi, et factus est. Tertio liberationis causam, ibi, salvum me fecit. Circa primum duo facit. Primo se ostendit liberatum a magnis tribulationibus. Secundo exponit quomodo tribulationes sint magnae, ibi, eripuit me. Dicit Glossa secundum litteram, misit de summo; quasi dicat: Deus potens est, quia omnia praedicta facit, scilicet commovere etc. Intonuit etc. Habens summam potestatem.
Et hoc, de summo, scilicet potestate accepit me, eripiendo; et assumpsit me, idest elevavit me: protegendo de aquis multis, idest de multis tribulationibus. Ps. 33: multae tribulationes justorum, et de omnibus etc.. Eccl. 51: liberasti me de portis tribulationum quae circumdederunt me, et a pressura flammae quae circumdedit me. Mystice misit Deus proprium filium suum de summo, idest de caelo Jn 8: descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam etc.. Hoc est quod petebat Ps 143: emitte manum tuam de alto.
Et liberavit me de aquis multis. Ps. 18: a summo caelo egressio ejus etc.. Vel spiritum sanctum: Thren. 1: de excelso misit ignem.
Et accepit me, infirmum ad sanandum.
Et assumpsit me de aquis multis, scilicet baptismi, vel de multitudine peccatorum. Vel, misit de summo, idest viris justis gratiam suam: jac. 1: omne datum etc..
Et accepit me, ad poenitentiam Is 40: sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos etc.. Oseae 11: ego quasi nutritius ephraim, portabam eum in brachiis meis. Vel populorum: quia fideles de multitudine gentium sunt assumpti.



Numerus 13


Eripuit. Hic probat quomodo tribulationes sunt multae.
Et primo ex conditione inimicorum. Secundo ex persecutione eorum, ibi, quoniam confortati sunt. Conditio inimicorum nociva est valde, quia potentes et odientes; unde, eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me. Potentes mystice sunt peccata carnalia: eccl. 18: si praestes animae tuae concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis Is 49: numquid tollitur a forti praeda? Odientes sunt daemones Ex 1: oderunt aegyptii filios Israel Ps 88: concidam a facie ipsius inimicos ejus etc.. Consequenter ponitur persecutio. Dupliciter potest quis liberari ab inimicis: vel quod non permittat se vinci, vel quod fugiat. Utrumque autem excludit a se. Primo, quia fortes et confortati, idest multiplicati, vicerunt eum, nec potuit fugere: et hoc est quod dicit, praevenerunt me, praecludentes modo viam ad fugiendum: Thren. 4: velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli, super montes persecuti sunt nos; et hoc, in die afflictionis, quia tunc homo debilior est quando est afflictus: Thren. 1: omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias. Auxilium liberatoris ponit duplex. Primo contra invalescentes hostes; unde dicit et factus est Dominus protector meus, ut non noceant Ps 63: protexisti me a conventu malignantium etc.. Secundo, contra prudentes; unde sequitur, eduxit me in latitudinem, de angusto in quo eram positus nesciens quid facerem, dans vias quid facerem. Vel in latitudinem caritatis Ps 118: latum mandatum tuum nimis. Causa liberationis est duplex: scilicet divina gratia, et meritum humanum. Unde dicit, salvum me fecit, quoniam voluit me. Haec est potentissima causa liberationis, scilicet voluntas sua Ep 1: qui operatur omnia cum consilio voluntatis suae; et tamen subsequenter operatur ibi aliquid meritum humanum 1Co 15: gratia Dei in me vacua non fuit.
Et ideo subdit, retribuet mihi Dominus etc.. Ubi tria facit. Primo proponit meritum. Secundo in quo consistit. Tertio ponit viam perveniendi ad hoc meritum. Secunda, ibi, quia custodivi etc.. Tertia, ibi, quoniam omnia judicia. Meritum hominis consistit in duobus: scilicet in operatione boni, et in evitatione mali: ps. 33: declina a malo, et fac bonum.
Et ideo quantum ad primum dicit, retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, quam ipse in me operatus est Sg 3: justorum animae in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum malitiae etc. Pr 11: seminanti justitiam merces fidelis. Quantum ad secundum dicit, secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi, idest innocentiam: job 22: salvabitur innocens, salvabitur autem in munditia manuum suarum. Non privabitur bonis etc.. Ps. 83: haec autem justitia consistit in observatione viarum Dei: ps. 118: viam mandatorum tuorum cucurri.
Et ideo dicit, quia custodivi vias Domini: job 23: vestigia ejus secutus est pes meus: viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea, et quia non impie gessi, recedendo a Deo, quia per peccatum homo recedit a Deo, et inquinatur: ps. 43: non recessit retro cor nostrum. Quomodo pervenit ad hoc? Quia, omnia judicia ejus in conspectu meo. Valet valde ad operandum bona et evitanda mala cogitare divina judicia: job 19: fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum est gladius.
Et custodivi hoc, quia justitias ejus repuli a me, de industria peccando: job 21: dixerunt Deo, recede a nobis.
Et sequitur, perveniet eis inundatio. Qui ex infirmitate vel ignorantia peccat, faciliter veniam consequitur.



Numerus 14


Et ero. Supra commemoravit psalmista beneficium liberationis de praeterito; hic de futuro quantum ad spem.
Et primo commemorat beneficia in generali. Secundo in speciali, quae accepit, et quae sperat, ibi, Deus meus impolluta via ejus. Tertio commendat justitiam divinam. Circa primum duo facit. Primo proponit orationem ad Deum. Secundo commendat spem exauditionis, ibi, quoniam tu illuminas. Tria proponit. Primo propositum perseverandi in innocentia. Secundo meritum retributionis. Tertio rationem assignat. Secunda, ibi, retribuet. Tertia ibi, cum sancto sanctus eris. Dicit ergo, et ero immaculatus cum eo, idest adhaerebo Deo, quia loquitur ex persona sui et aliorum, quorum quidam innocentes sunt: et ideo dicit, et ero, idest stabo et perseverabo in innocentia: eccl. 31: beatus vir qui inventus est sine macula; vel, ero immaculatus cum eo, idest adhaerebo Deo 1Co 6: qui autem adhaeret Deo, unus est spiritus etc., conservans te ab omni macula: job 27: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea. Quidam sunt poenitentes: et ad hoc pertinet ne iterum in peccatum labantur (et ideo dicit, et observabo me ab iniquitate mea): sicut canis qui revertitur ad vomitum, et sus lota in volutabro luti, 2 pet. 2 eccl. 26: in duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit. Vir bellator deficiens prae inopia, et vir sensatus contemptus, et qui transgreditur de justitia in peccatum, Deus paravit illum ad romphaeam. Consequenter ponit spem retributionis cum dicit, et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam.
Et est duplex retributio. Una, quae datur pro bonis impletis: et propter hoc dicit, retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam. Anselmus: justitia est rectitudo voluntatis propter se servata. Vel secundum opera hominis reddet ei: ps. 62: reddet unicuique secundum opera sua. Dicit, observabo, et, retribuet, quia si homo aliquando fuit justus et fecit opera justitiae, et non observat se a peccatis, vel non conservat se in operibus justitiae, ideo mortificatur, nec meretur retributionem Ez 18: omnes justitiae ejus non recordabuntur. Alia est quae datur pro beneficiis; unde dicit; retribuet secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus. Aliquando habent exterius tantum manus, idest operationes puras, et illis Deus non retribuet: sed quando habent puras in corde operationes, tunc retribuet.
Et hoc est, in conspectu oculorum ejus, non illis bonis quae sunt in conspectu nostro, sed in conspectu Dei Is 64: oculus non vidit Deus absque te.
Et quid retribuet? Jucunditatem ineffabilem, et augmentum gratiae, quae proveniunt ex mandatis Dei servatis Ps 18: in custodiendis illis retributio multa.
Et retribuet secundum puritatem manuum mearum, idest operum. Dicitur autem opus impurum, ratione carnalis affectus: is. 1: manus vestrae sanguine plenae sunt. Item ratione inanis gloriae Mt 6: attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis; alioquin mercedem non habebitis. Gregorius: vecordia est magna agere, et laudi inhiare, quae unde caelum mercari potuit, inde vanum et transitorium sermonem quaerit.



Numerus 15


Consequenter ponitur ratio retributionis; ideo sequitur, cum sancto. Circa hoc duo facit. Primo ponit rationem retributionis. Secundo exponit eam, ibi, quoniam tu populum. Primi duo versus dupliciter possunt intelligi. Uno modo, ut intelligatur ad Deum loqui; et sic est literalis sensus; quasi dicat, tu Dominus, cum sancto sanctus eris.
Et sic dicit duo: scilicet quod Deus sit remunerator et adprobator bonorum. Secundo, quomodo est reprobator malorum; unde sequitur, et cum innocente etc..
Et cum perverso perverteris. Est autem sciendum quod nominat scilicet sanctum, innocentem, et electum. Electus autem potest dupliciter intelligi. Uno modo a Deo; hoc est commune omnibus sanctis Ep 1: elegit nos Deus ante mundi constitutionem etc.. Alio modo dicitur electus qui habet excellentiam innocentiae et sanctitatis Ct 5: dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus. Si primo modo sumatur electus, tunc secundum ponit ex parte nostra, et tertium ex parte Dei. Si secundo modo, sic proponit duo, quae ex parte nostra sunt. Primum est operatio boni quae fit propter Deum; et quae proprie habet rationem sanctitatis: quia omnia quae ordinantur ad Deum, dicuntur sancta: et hoc est quod dicit, domine, tu eris sanctus cum sancto, sanctitatem in eo causando: lev. 21: ego Deus qui sanctifico vos. Vel sic. Tu eris sanctus effective, idest ostendens te amare et adprobare sanctitatem: non enim ostendit se nisi per opera; substantiam enim ejus non videmus. Nec aliter est sanctus cum sancto, nisi ostendendo sanctitatem: non est enim visibilis nunc nobis, ut dicamus quod conformat se sancto in motibus exterioribus, sicut de homine qui diversis diversimode se conformat, maxime amicis: quia omne animal diligit sibi simile; et quod diligit quis, illud remunerat. Unde ostendens te sanctum, quando remunerabis, inquit, sanctitatis opera? Et cum viro innocente innocens eris, effective et remunerando.
Et cum electo, quem tu diligis, electus eris, quia facies quod ipse te eliget Jn 15: non vos me elegistis, sed ego elegi vos primordialiter Dt 4: dilexit patres tuos, et elegit semen eorum post eos.
Et 26: Deum elegisti hodie, ut sit tibi Deus, et obedias ejus imperio: et Dominus elegit te hodie, ut sis ei populus peculiaris, et faciet te excelsiorem cunctis gentibus, ut sis populus sanctus. Vel, electus, idest excellenter separatus.
Et cum perverso perverteris, idest permittes eum esse perversum. Vel perversi sunt illi qui non sequuntur illos quos debent sequi. Qui ergo non sequitur voluntatem Dei, videtur perversus. Ergo tu contra voluntatem Dei, et Deus contra voluntatem tuam; quasi dicat: tu vis habere beatitudinem, et Deus dabit miseriam: lev. 26: si ambulaveritis mihi ex adverso, et ego contra vos adversus incedam, et percutiam vos septies propter peccata vestra.
Et ideo dicit, cum perverso perverteris, idest agens contra voluntatem perversorum. Alio modo potest legi, ut referat sermonem ad aliquem hominem: et sic homo cum sancto homine, vel cum Christo sanctus eris: quia non audies de Deo nisi sanctitatem Ex 37: cum viro religioso tracta de sanctitate: et cum innocente innocens eris, quia secundum conversationem informantur mores 1Co 15: corrumpunt bonos mores colloquia mala.
Et cum perverso perverteris. Eccl. 13: qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea, et qui communicat superbo etc.. Consequenter exponit praemissa secundum primam lecturam. Quare eris domine cum sancto? Quia, tu populum humilem salvum facies, idest in hoc quod humilem salvum facies, ostendit te cum sancto sanctum esse: jacobi 4: humilibus dat gratiam Mt 19: sinite parvulos venire ad me, talium enim est regnum caelorum Ps 137: excelsus Dominus, et humilia respicit. Quare cum perverso perverteris? Quia oculos superborum humiliabis Lc 14: omnis qui se exaltat humiliabitur Is 2: oculi sublimes humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum.
Et dicit, oculos, quia superbia in hoc consistit, quod homo aspectum suum ad majora quam sit sua proportio, erigit Is 16: superbia ejus et arrogantia ejus plusquam fortitudo ejus.
Et ideoPs 130: domine non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei.



Numerus 16


Quoniam. Hic convertit se ad orationem; quasi dicat: ita justus es. Quoniam tu illuminas lucernam meam.
Et duo facit. Primo refert gratiarum actionem de beneficio suscepto. Secundo ponit petitionem de suscipiendo, ibi, Deus meus, illumina tenebras meas. Dicit ergo, tu illuminas etc.. Hoc totum potest secundum litteram dupliciter exponi: ut per lucernam intelligatur prosperitas, per tenebras intelligatur adversitas. Sicut quando homo est laetus, videntur sibi clara omnia; quando est tristis, videntur sibi omnia obscurari. Hoc est ergo quod dicit, quoniam tu illuminas lucernam meam domine, quia tu dedisti mihi prosperitatem, et continue das: illumina tenebras meas, idest si quid adversitatis remansit in me, expelle et remove a me. Alio modo potest intelligi moraliter, ut per lucernam intelligatur mens sive anima hominis Pr 20: lucerna Domini spiramentum hominis. Mens ergo hominis est quasi lucerna Dei accensa divino lumine Ps 4: signatum est super nos etc.. Quamdiu sine peccato sumus, lucerna nostra accensa est, idest anima nostra splendet lumine gratiae; sed quando aliquid tenebrae corruptibilis carnis remanet, est extincta Rm 7: ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati.
Et hoc est quod dicit, quoniam tu illuminas lucernam meam, idest quia anima mea illuminata est lumine gratiae. Illumina tenebras meas, idest remove a me defectus et corruptiones, per quae homo incidit in tenebras. Vel potest legi allegorice, ut dicantur verba quasi ex persona Christi, vel cujuscumque viri justi. In ecclesia sunt multi lucentes, sicut fideles et sancti Ph 2: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes. Item multi tenebrosi, sicut infideles et peccatores Ep 5: eratis aliquando tenebrae etc.. Ergo homo orans pro ecclesia vel ecclesia pro se, dicit, quoniam tu illuminas lucernam meam, idest fideles qui lucent, illumina tenebras, idest peccatores.



Numerus 17


Spem exauditionis ponit cum dicit, quoniam. Hic facit duo. Primo tangit liberationem a malo. Secundo victoriam super malo. Dicit ergo, oro quia spero, in te, idest in virtute tua, eripiar a tentatione, idest a quacumque tribulatione sive impugnatione 1Co 10: fidelis Deus qui non patietur vos tentari supra id quod potestis.
Et in Deo meo transgrediar murum, idest victoriam a peccato virtute Dei habebo. Tunc enim hostis habet victoriam civitatis, quando transgreditur murum. Murus iste est quaecumque difficultas quae impedit nos ad bene operandum, sive peccata quae provocant nos ad male faciendum. Hieronymus dicit, frangam murum, quia non possumus esse in mundo sine peccato: 1 joan. 1: si dixerimus quia peccatum non habemus etc.. Sed transgredimur, quia superamus illud, dum non consentimus concupiscentiis ejus.



Numerus 18


Sequitur, Deus. Supra commemoravit in generali beneficia quae in futurum expectat a Deo, quia, in te eripiar etc.: hic in speciali prosequitur ea.
Et notandum, quod loquitur ad modum habentis adversitatem et adversarios de quibus sperat victoriam: in qua triplex est gradus. Primo, ut persequatur adversarios fugientes, et sicut captos destruat. Secundo ut in eis regnet, ibi, et praecinxisti me. Tertia, ut exaltetur, ibi, et eripies me. Circa primum tria facit. Primo commendat suum adjutorem, scilicet Deum. Secundo, ostendit quomodo a Deo jam data sunt ei quaedam, per quae idoneus est ad persequendum eos. Tertio agit de persecutione. Secunda, ibi, Deus qui praecinxisti. Tertia, ibi, persequar. Prima in duo. Primo commendat Deum. Secundo commendationem probat, ibi, quoniam quis etc.. Commendat ergo Deum de tribus: quod sit justus in opere, verax in sermone, et quod sit misericors in subventione. Quantum ad primum dicit, eripiar a tentatione, dum considero divinae justitiae puritatem, quia, Deus meus impolluta via ejus. Iterum dum considero ejus dispositionem, quia nihil injustum est in eo Ez 18: numquid via mea aequa non est, et non magis viae tuae pravae sunt? Vel via Dei per quam Deus vadit ad animam est impolluta.
Et est: haec charitas 1Co 12: adhuc excellentiorem viam vobis demonstro, idest ut securi eatis. Haec est impolluta, quia charitas non agit perperam, idest perverse. Vel via Dei est ipse Christus, quia peccatum non fecit Is 35: via sancta vocabitur, et non transibit per eam pollutus: et erit via recta, ita ut stultus non erret per eam. Vel via Christi est virgo beata Ps 76: in mari via tua haec est impolluta: can. 4: tota pulchra es, amica mea etc.. Is. 54: dilata locum tentorii tui. Quantum ad secundum dicit, eloquia Domini.
Et loquitur ad similitudinem auri et argenti, quod si sit purum, probatur per ignem. Unde sicut aurum per ignem purgatum nihil habet impuritatis, ita sunt purgata verba Domini Pr 8: justi sunt omnes sermones mei, et non est in eis quidquam contrarium atque perversum etc.. Igne examinata Ps 11: eloquia Domini eloquia casta, argentum etc..
Et dicuntur igne examinata, scilicet spiritus sancti: job 12: auris verba dijudicat, et fauces comedentis saporem. Nullus potest examinare verba nisi habeat ignem spiritus sancti 1Co 2: animalis homo non percipit quae sunt spiritus Dei. Verum, quia est verax, implebit quod promisit.
Et propter hoc dicit, protector est omnium sperantium in se: eccl. 2: quis speravit in Domino, et confusus est? Consequenter probat commendationem: quia hae sunt proprietates: quod sit justus, quod sit verax, et quod sit misericors. Si ergo ista bene conveniunt Deo meo, non quaeras alium. Sed nullus alius Deus est praeter ipsum.
Et ideo dicit, quis Deus praeter Dominum? Quasi dicat, nullus Is 42: ego sum Dominus: hoc est nomen meum Dt 6: audi Israel, Dominus Deus tuus unus est. In hoc differebant judaei ab aliis.
Et quia alii colebant elementa mundi, vel homines vel angelos, hi vero dicebantur factores eorum; sed judaei colebant verum Deum factorem eorum. Dicit ergo quod ipse est Deus totius creaturae. Secundo, quod ipse colebatur specialiter a judaeis. Dicit ergo quantum ad primum, quis Deus praeter Dominum, scilicet totius creaturae factorem? Judith 16: tibi serviat omnis creatura tua. Aut quis Deus praeter Deum nostrum, specialiter 1S 2: non est sanctus ut Dominus: neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster Ps 75: notus in judaea Deus etc.. Qui dicitur noster specialiter pietate, et cultura, et unione naturae, et carnis assumptione, et redemptione. In hoc confunduntur manichaei: quia hic est Deus et Dominus visibilium, et quod Deus veteris testamenti est verus Deus, quia nullus Deus praeter eum.



Numerus 19


Deus. Hic ostendit quomodo habet a Deo idoneitatem ad vincendum, Deus enim aliquando dat virtutem alicui ad bene operandum; nec tamen sufficit nisi Deus protegat eum exterius. Primo ergo ostendit quomodo Deus dedit virtutem interius. Secundo, quomodo juvat exterius, ibi, dedisti mihi protectionem. Tria sunt necessaria alicui ad vincendum: scilicet quod sit fortis: Prov. ult.: Fortitudo et decor indumentum ejus Lc 11: fortis armatus custodit atrium suum: quod sit agilis, et quod sit doctus in bello; et haec tria dicit se habere. Secundo, ibi, qui perficit pedes meos. Tertio, ibi, qui docet manus. Circa primum duo facit. Primo confitetur sibi datam fortitudinem a Deo. Secundo debitum fortitudinis usum. Dicit ergo, Deus qui praecinxit me virtute ad bellum etc.. Milites praedicti praecinguntur armis et gladio ut sint expediti et parati ad pugnam: 1M 3: judas machabaeus induit se lorica sicut gigas: et succinxit se arma bellica in praeliis. Haec est fortitudo, scilicet virtus quae data est mihi a Deo, non solum in corporalibus bellis, sed et in spiritualibus, quae non vincerem sine virtute Dei.
Et ideo dicit, praecinxit me virtute Ep 6: confortamini in Domino et in potentia virtutis Dei Is 40: qui dat lapso virtutem, et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat. Vel praecinxit ad modum currentis ne impediatur ex defluxu vestium. Ita virtus Dei retinet affectum ne defluat ad terrena.
Et ideo sequitur, et posuit immaculatam viam meam 1S 25: benedictus Deus, qui custodivit servum suum a malo: ps. 118: beati immaculati in via. Vel via ista est via charitatis, quae non agit perperam, ut supra dictum est.



Numerus 20


Qui. Hic ponitur agilitas, quae necessaria est ad pugnandum 1S 24, dicitur quod egressus est saul contra david super petras abruptissimas, quae solis cervis perviae sunt; quasi dicat, tantam agilitatem mihi contulit Deus, quod quasi cervus ibam per montes.
Et super excelsa statuit me. In montibus declivibus vestigia hominis non figuntur: sed Deus dedit ei tantam gratiam ut non laberetur in eis. Mystice legitur sic. Cervus transcendit sine laesione spinas et silvas: sic spiritualis affectus pertransit sine laesione et infectione mala, sive delectationes mundi: Gen. pen.: Nephtalim cervus emissus dans eloquia pulchritudinis: is. 25: tunc saliet sicut cervus claudus.
Et super excelsa statuit me, idest super caelestia statuit mentem meam defixam: habac. 3: super excelsa mea deducet me victor. Consequenter ponitur doctrina militaris; unde ait, qui docet manus meas ad praelium. Doctrina militaris acquiritur scientia et perfectio exercitio. Primo ergo scientiam sive doctrinam quaerit, quia haec doctrina necessaria est militibus Pr 24: cum dispositione initur bellum. Sed iste edoctus a Deo dicit quantum ad secundum, posuisti ut arcum aereum brachia mea, idest brachia quasi infatigabilia mihi ad bellandum dedisti. Vel, qui docet etc., idest contra vitia et daemones, docet nos operari ad superandos hostes, qui caeli portas claudere conantur. Postea mutans personam dicit, posuisti etc.. Alia littera habet, confregisti arcum aereum, idest brachium meum Ps 143: benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium etc.. Nota, quod excellentia agilitatis et excellentia fortitudinis est in leonibus, qui ex siccitate nimia, non habent medullam in ossibus; et haec contingunt ex magna inaequalitate elementorum immixta: et ideo parum vivunt; et hoc non decet in homine propter operationes ejus: unde hujusmodi dicuntur ex speciali munere data david, ut dicitur eccl. 47: lusit cum leonibus quasi cum agnis: et ursis similiter fecit sicut cum agnis eorum.
Et similiter sibi data est a Deo ex gratia doctrina pugnandi, mystice. Oportet nos in spirituali bello esse doctos. Eccl. 11: multae insidiae sunt dolosi: quas non possumus evadere nisi habeamus et doctrinam et auxilium divinum. Job 39: gloria narium ejus, idest daemonis, terror contemnit pavorem nec cedit gladio 1Co 4: licet is qui foris est noster homo corrumpatur, tamen qui intus est, renovatur de die in diem.



Numerus 21


Et dedisti. Hic ostendit quomodo praedicta sibi data conservantur a Deo exterius; unde dicit, praecinxisti me virtute: et tamen protegit me: et dedisti mihi protectionem salutis tuae, idest protexisti me ad salutem: quia non sufficiunt praedicta nisi adsit protectio Dei. Ps. 63: protexisti me Deus a conventu malignantium etc..
Et dextera tua suscepit me, idest favor gratiae tuae me in bello confortavit. De hoc bello,Ez 3: manus Domini erat mecum confortans me. Vel, dextera tua, idest filius tuus, suscepit me, idest naturam meam. Vel, me, infirmum ad curandum, et disciplina tua, correxit me in finem, idest finaliter et perfecte Pr 3: quem diligit Dominus corrigit et castigat, et quasi pater in filio complacet sibi: unde, disciplina tua correxit me in finem. Quantum ad secundum dicit, disciplina etc.. Contingit aliquando quod aliquis dubitat, aliquando errat. Ille autem, scilicet Deus errata corrigit; unde disciplina tua correxit me in finem, ut supra dictum est. Item dubitata dirigit: et disciplina tua ipsa me docebit. Ps. 118: bonitatem et disciplinam et scientiam doce me. Quantum ad tertium dicit, dilatasti gressus meos subtus me, quasi dans agilitatem, et in ea foves illos qui latos habent gressus quando non arctantur. Vel spiritualiter, quando cor est promptum per caritatem ad bonum. Ps. 118: viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.
Et non sunt infirmata vestigia mea, quia non deficit. Vel vestigia, idest signa quae in itinere relinquuntur.



Numerus 22


Persequar. Supra psalmista posuit idoneitatem suam ad vincendum; hic autem agit de victoria, quomodo persecutus est fugientes: et circa hoc duo facit. Primo ponit persecutionis modum; secundo ostendit impotentiam resistendi, ibi, confringam illos, nec poterunt stare. Circa primum tria facit. Primo ostendit persecutionem esse justam; secundo efficacem; tertio perseverantem. Justam, cum dicit, persequar inimicos, non amicos, sed inimicos. 1M 3: persecutus est judas inimicos perscrutans eos, et qui perturbabunt populum suum succendit flammis. Sed non videtur quod liceat bonis viris facere persecutionem contra aliquos Ga 4: quomodo tunc is qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc. Ergo carnalium est inferre persecutionem, et spiritualium est pati. Sed dicendum, quod affectus persequendi distinguit persecutionis genus. Quidam enim persequuntur amore et zelo Ps 68: zelus domus tuae comedit me; et hoc faciunt ut ad bonum sive ad salutem perducant, vel malum impediant Ps 100: detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar: et hoc modo persequuntur boni malos sive peccatores. Quidam persequuntur ex odio, inferentes malum, et impedientes bonum: et hoc modo persequuntur mali, sive carnales, viros justos. Ps. 70: persequimini et comprehendite eum etc.. Vel, persequar inimicos meos, idest carnales affectus, comprehendam illos, non illi comprehendent me, secundum glossam.
Et ostendit quomodo est efficax ad persequendum inimicos: unde dicit, et comprehendam illos. Tunc ostenditur efficax, quando pervenit ad finem ut capiat eos 2S 5: si ascendam ad philistiim, et si dabis eos in manu mea? Et dixit Dominus ad david: ascende etc..
Et supra: ingrediebatur proficiens atque succrescens, et Dominus Deus exercituum erat cum eo. Item ostendit, quomodo est perseverans, quia non convertar, scilicet a persecutione injustorum: donec deficiant, idest donec consumantur 2S 1: sagitta jonathae nunquam rediit retrorsum. Moraliter, inimici nostri sunt motus concupiscentiae qui in nobis sunt, et movent continua bella Rm 7: video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae etc.. Hos debemus persequi et comprehendere et ligare, eis dominari et refraenare.
Et non convertar, idest desistam persequi, donec deficiant, a rebellione 2S 8: percussit david philistaeos, et humiliavit eos. Sed haec non deficiunt in vita ista: licet enim semper minuantur, nunquam tamen totaliter extirpantur Ex 15: evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea. Allegorice dicitur de Christo, qui persequitur inimicos nostros judaeos, et alios peccatores, puniens eos corporaliter et spiritualiter.



Numerus 23


Confringam. Hic excludit eorum potentiam resistendi; quasi dicat, non resistent mihi, quia, confringam illos, idest ita vires eorum diminuam, quod, nec poterunt stare. Ps. 35: ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem, expulsi sunt nec potuerunt stare. Job 38: brachium excelsum confringetur, idest non durabunt adversum me, vel non poterunt resistere Lv 28: persequimini inimicos vestros, et corruent coram vobis.
Et hoc ideo, quia venient in potestatem meam: et hoc est quod dicit. Cadent subtus pedes meos. Hoc etiam debemus nos facere de malis motibus et peccatis vel daemonibus : calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum Lc 10: ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et supra omnem virtutem inimici, et nihil vobis nocebit Gn 4: subtus te erit appetitus tuus, et tu dominaberis illius.



Numerus 24


Et hoc totum est ex eo quia, et praecinxisti. Hic agit de eorum totali derelictione: et commemorat duo. Primo divinum beneficium; secundo finale eorum exterminium, ibi, et comminuam eos etc..
Et quia ea quae dixit, videntur ad gloriam suam pertinere, ideo attribuit ea Deo.
Et primo excludit propriam virtutem; secundo ostendit inimicorum dejectionem, supplantasti; tertio eorum auxilii destitutionem, ibi, clamaverunt. Dicit ergo: o domine, tu fecisti hoc mihi, et praecinxisti me virtute ad bellum, idest tota virtus quam habeo ad bellandum, est a te, non a me Is 40: qui dat lapso virtutem, et his qui non sunt fortitudinem multiplicat, et robur.
Et supplantasti insurgentes in me subtus me. Ponit dejectionem inimicorum, de qua tria dixit: scilicet fugam, dedisti dorsum: diminutionem, confringam: et eorum casum, quia cadent; et hoc Deo attribuit, non eodem ordine. Primo ponit casum inimicorum suorum; quasi dicat, inimici mei cadent, subtus me Is 40: deficient pueri et laborabunt; et juvenes de infirmitate cadent; sed tu hoc fecisti: et supplantasti insurgentes in me, subtus me, idest virtutem abstulisti, ne possent mihi resistere Lv 26: persequentur quinque de vestris centum alienos. Secundo ponit fugam inimicorum, et inimicos meos dedisti mihi dorsum Is 45: dorsa regum vertam. Tertio agit de fractione: et odientes me disperdidisti, in gentibus quas non noverunt. Clamaverunt. Hic ostendit, quod omnino sunt desolati; unde dicit, clamaverunt, nec erat qui salvos faceret, quia nec auxilium hominum habebant; nec etiam deorum, quos ipsi dicebant creatores rerum. Hier. 2: ubi sunt dii tui quos fecisti? Surgant, et liberent te in die afflictionis tuae; unde sequitur: clamaverunt ad Dominum, nec exaudivit eos Is 1: cum multiplicaveritis orationes vestras, non exaudiam vos. Sed contra. Isa. penul.: Antequam clament, ego exaudiam Ps 90: clamabit ad me, et ego exaudiam eum.
Et dicendum, quando recta intentione quis clamat, sive orat, tunc exauditur; et Deus suam orationem adprobat et exaudit. Joan. 9: si quis Dei cultor est, scilicet recta intentione, hunc exaudit; sed quando simulata oratione et ficta clamat ad Deum, non exaudit. Jac. 4: petitis et non accipitis, eo quod male petatis, idest mala intentione, vel injusta petitione Pr 1: tunc invocabunt, et non exaudiam: mane consurgent et non invenient. Consequenter ostendit eorum totalem destructionem; unde dicit, et comminuam eos. Quando pulvis projicitur, nullum vestigium remanet, quia ventus ipsum dispergit; sic quando mali destruuntur, nullo modo remanent; ideo dicit, et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti Ps 2: impii tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae, scilicet sunt dispersi Ps 9: periit memoria eorum etc.. Sed quia aliqui destruuntur aliquando cum honore, ostendit quod mali sive peccatores viliter consumuntur et inhoneste; unde dicit, ut lutum platearum delebo eos. Job 20: si ascenderit usque ad caelum superbia ejus, scilicet peccatoris, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur Ps 68: deleantur de libro viventium Is 17: rapietur sicut pulvis montium a facie venti (scilicet peccator) et sicut turbo coram tempestate. Job 13: redigentur in lutum cervices vestrae.



Numerus 25


Eripies. Supra commemoravit psalmista inimicorum persecutionem, et omnimodam destructionem; hic autem commemorat suam exaltationem, qua promotus est in regem; et circa hoc duo facit. Primo ponit exaltationem; secundo gratiarum actionem, ibi, vivit Dominus. Circa primum duo facit. Primo proponit suam exaltationem super judaeos; secundo ponit devotionem gentilium, ibi, populum; tertio proterviam judaeorum, ibi, filii alieni. Hoc magis specialiter pertinet ad Christum, quam ad david.
Et ideo circa hoc duo facit. Primo ostendit quomodo liberatur a contradictione judaeorum; secundo quomodo datur ei potestas contra gentes. Dicit ergo, non solum odientes me disperdisti, sed eripuisti me de contradictionibus populi. Si intelligatur de david, multum contradixerunt ei judaei 2S 20: non est nobis pars in david, neque hereditas in filio Isai. revertere In tabernacula tua Israel.
Et etiam Christo contradixerunt, ut patet in evangelio He 12: recogitate eum qui talem sustinuit adversus semetipsum contradictionem etc..
Et ex hac ereptus fuit david, et etiam Christus. Constitues me in caput gentium; quasi dicat: judaei nolunt me dominari super se; sed tu me fecisti Dominum et judaeorum et gentium.
Et hoc maxime convenit Christo, ut diciturEp 1: ipsum dedit caput super omnem ecclesiam, quae est corpus ipsius. Deinde ponitur devota subjectio gentilium; unde dicit, populus quem non cognovi servivit mihi: populus scilicet extraneus, puta ismaelitarum et moabitarum, qui, ut habetur2S 8, facti sunt ei sub tributo. Similiter et Christo: quia quos non cognovit visitando eos corporaliter, servierunt et obedierunt ei Mt 15: non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel, scilicet corporaliter visitare. Vel, non cognovi, idest non adprobavi dando ei legem et prophetas Is 55: ecce gentes quas nesciebas vocabis, et gentes quae te non cognoverunt, ad te current. In auditu auris obedivit mihi: quia licet non videant me, ex solo auditu fidei per apostolos obedierunt Is 65: invenerunt me, qui non quaesierunt me Rm 10: fides ex auditu. Vel, in auditu auris obedivit mihi, quia statim cum audissent, sicut diciturMt 4, relictis omnibus secuti sunt eum.



Thomae Aq, in Psalmos Psa.17 Num.11