Thomae Aq, in Psalmos Psa.23 Num.1


Numerus 2


Quis ascendet? Quasi dicat, magnus est, et quomodo accedetur ad eum? Eccl. 2: quis est homo qui possit sequi regem factorem suum; et ideo docet modum perveniendi: unde circa hoc duo facit. Primo ponit quaestionem. Secundo responsionem, ibi, innocens manibus. In quaestione quaerit duo: scilicet de via seu motu, quis ascendet.
Et de termino, aut quis stabit. Mons signat hic altitudinem divinae justitiae sive majestatis Ps 35: justitia tua sicut montes Dei. Mons ergo est altitudo divinae majestatis, vel sublimitas Christi, qui mons dicitur;Is 2: erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur etc.. Quis ergo ascendet tantum quod deveniat ad Christum et Deum? Sancti viri qui disponunt ascensiones in corde suo ascendent, ut dicit psalmista. Item: quis poterit stare ibi, ubi ipse est qui est locus sanctus, locus gloriae? Hier. 17: locus sanctificationis nostrae expectatio Israel Ex 3: locus in quo stas terra sancta est: quasi dicat: quis stabilietur ibi? Sed alibi dicitPs 121, quod sic, stantes erant pedes nostri in atriis tuis hierusalem. Unde consequenter ponitur responsio.



Numerus 3


Innocens.
Et primo ostendit hoc in generali. Secundo in speciali, haec est generatio. Circa primum duo facit. Primo proponit meritum. Secundo praemium, ibi, accipiet. In merito est unum quod pertinet ad innocentiam operis; unde dicit, innocens manibus: job 22: salvabitur innocens; salvabitur autem munditia manuum suarum: ps. 25: ego in innocentia mea ingressus sum. Aliud pertinet ad puritatem cordis: et quantum ad hoc ponit, quod conservetur cor purum a concupiscentiis interioribus: unde dicit, et mundo corde Mt 5: beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Item ab omni cupiditate rerum temporalium, qui non accepit in vanum animam suam: idest qui non effudit eam super res vanas, vel qui non vane gloriatur de virtutibus, vel qui non permittit sensualitatem suam pervenire usque ad consensum peccati. Hieronymus habet, qui non extollunt in vanum, quia ex munditia cordis aliqui superbiunt: ps. 130: domine, non est exaltatum cor meum. Item pertinet ad veritatem oris; unde sequitur, nec juravit in dolo proximo suo Za 8: juramentum mendax non diligatis.



Numerus 4


Hic accipiet. Hic ponit praemium. Praemium autem consistit in duobus: scilicet in consecutione bonorum: hic accipiet benedictionem, idest bona a Deo Pr 10: benedictio Domini super caput justi 1P 3, in hoc vocati estis, ut benedictione hereditatem possideatis. Item in liberatione a malis: unde dicit.
Et misericordiam a Deo salutari suo, qui liberat a miseria. Vel aliter: potest accedere innocens manibus; quia potest esse innocens, propter hoc quod accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam, quia vitat peccata;Rm 6: non est volentis neque currentis, sed Dei miserentis. Consequenter ostendit istum modum in generali, haec est generatio quaerentium Dominum; quasi dicat: in generali multi sunt tales: et isti sunt tota generatio quaerentium Deum qui sunt innocentes etc.. Unde loquitur scriptura de bonis sicut de una generatione Mt 24: non pertransibit generatio haec, scilicet bonorum etc..
Et describit eam a duobus: scilicet a studio, quia nihil quaerit nisi Deum: unde dicit: quaerentium Deum, etiam in vita ista: is. 55: quaerite Dominum dum inveniri potest. Quo fine? Ut perveniat ad ejus visionem; unde sequitur, quaerentium faciem Dei jacob Gn 32: vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.



Numerus 5


Attollite. Haec est tertia pars Psalmi: in qua praenunciat quomodo futurum erat, quod Deus coleretur in toto mundo, ut sensus litteralis exponit. Deus dicitur hominem inhabitare per fidem Ep 3. Inhabitare Christum per fidem in cordibus vestris: et per caritatem: jo. 4: qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. Item dicitur intrare qui incipit esse ubi prius non erat. Tunc ergo Deus intrat in nos, quando incipimus habere fidem de eo. Olim totus mundus non habebat fidem Dei: et hoc contingebat propter duplex impedimentum: scilicet propter statuta principum, et propter consuetudinem antiquam. Primum contingebat, quia singulae civitates proponebant sibi leges de idolatria, et constituebant speciales deos: et hic cultus erat quasi inveteratus; hoc etiam daemones procurabant. Item angeli colebantur, quos vocabant militiam caeli: et ista impedimenta erant portae sive ostia quae clausum prohibent introitum domus. Tria autem facit. Primo praenunciat illud quod est futurum. Secundo proponit quaestionem. Tertio subdit responsionem. Dicit ergo, principes, idest, o mali homines, vel o daemones, attollite portas vestras, idest elevetis impedimenta quae apponitis ne homines accedant ad Deum. Hieronymus habet, elevate; quasi dicat, removeatis etc.. Ps. 9: exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae sion.
Et vos portae aeternales, idest aeternum et antiquum impedimentum: elevamini, idest removeamini Ps 75: illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis; quasi dicat, vos antiqua impedimenta removeatis vos de cordibus hominum: et tunc ille qui est rex gloriae, introibit in mundum per fidem et charitatem, et cultum. Vel potest dici quod sunt duplices portae: quaedam quae sunt malae, quae claudunt aditum ad vitam; aliae bonae, quibus aperitur via vitae. Ps. 117: aperite vias vitae, idest justitiae etc.. Portae malae sunt peccata; bonae autem sunt virtutes. Dicit ergo, o principes attollite portas vestras, idest aperite, et removete peccata: et acquirite, aeternales, idest dona aeterna a Deo aeterno: elevamini, in cordibus vestris, et introibit rex gloriae. Prophetice loquitur, quia a principio non statim omnes crediderunt sed dubitaverunt; quasi dicat: cui volumus, credere, et cui volumus obedire? Numquid Deo judaeorum?Ex 5: nescio Dominum, et Israel non dimittam.
Et ideo hoc ostendit cum dicit, quis est iste rex gloriae? Et respondet, Dominus fortis et potens. Aliquis rex apparet gloriosus ex tribus. Quia acquirit primo per robur magna; unde dicit, fortis Pr 12: manus fortissima dominabitur: job 9: si fortitudo quaeritur, fortissimus est. Secundo propter potestatem; et hanc ostendit, cum dicit, Dominus potens, quia potentissimus est ad dominandum: job 36: Deus potentem non abjicit Da 7: potestas ejus potestas aeterna etc.. Tertio, quod sit bonus praeliator; unde dicit: Dominus potens in praelio, quo contra mortem et diabolum vicit in omnibus Ap 5: vicit leo de tribu juda. Vel fortis in natura sua, potens in jurisdictione in suos, et potens contra adversarios. Quod ergo secundo dicit, attollite etc. Potest dici quod est repetitio: et sic ne differant audientes quis hic potens sit. Vel prius refertur ad principes, idest ad daemones; quod autem hic dicit, refertur ad bonos angelos, qui etiam sua dignitate prius non suo studio erant ab hominibus colendi, qui colebant eos: 2R 17. Adoraverunt universam militiam caeli: quasi dicat, removete impedimenta propter quae homines vos colunt.
Et ideo hic dicit, Dominus virtutum ipse est rex gloriae. In Glossa autem est alia expositio. Christus ad inferos descendit et ascendit in caelum: et haec duo praenunciat hic.
Et primo monet infernales ut aperiant; unde dicit, attollite etc.. O principes infernales aperite portas vestras: et elevamini etc..
Et introibit rex gloriae. Sed cum daemones quaererent, quis est iste rex gloriae, respondet, ille qui fuit fortis et potens in praelio, contra te. Secundo monet super nos cives aperite portas, paradisi. Unde respondens Christus quasi praeconis voce, et vicem gerens, dirigens vocem in caelum dicit, o principes caelestes, attollite, idest aperite, portas vestras, etc..
Et introibit etc..
Et illis quaerentibus dicit, Dominus virtutum ipse est rex gloriae. Est autem sciendum, sicut dicit Dionysius, quod non est intelligendum sic quod angeli essent ignorantes de mysterio incarnationis; sed admirantes dixerunt, quis est iste rex gloriae, quia gloria Christi excellit omnem cognitionem. Aliquando enim ipse Christus docet de se per scripturam, ut diciturIs 63: ego qui loquor justitiam etc.. Hic autem non ipse, sed alii de eo, scilicet angeli, respondent, Dominus virtutum etc.; quia aliqui angeli accipiunt illuminationem immediate a Deo, sicut diciturIs 6: vidi Dominum sedentem super solium excelsum, et plena erat etc.. Alii ab illis, sicut medii et infimi: et istis hic respondetur ab aliis angelis.



PSALMUS 24

(Ps 24)


Numerus 1


Supra psalmista posuit Christi tribulationem et divinum auxilium; hic subjungit orationem: et circa hoc duo facit. Primo ponitur oratio. Secundo orantis merita, judica me domine etc.. Circa primum tria facit. Primo proponitur oratio. Secundo subditur fiducia ex oratione concepta, ibi, dulcis et rectus. Tertio continuat orationis instantiam, ibi, oculi mei. Circa primum tria facit. Primo petit liberari ab hostibus. Secundo petit dirigi in bona justitiae, ibi, vias tuas. Tertio petit remitti sibi peccata, ibi, reminiscere. Circa primum tria facit. Primo proponitur praeparatio ad orandum, secundum illud eccl. 18: ante orationem praepara animam tuam etc.. Secundo ponitur petitio, ibi, non erubescam. Tertio ponitur petitionis ratio, ibi, etenim universi. Dupliciter enim praeparatur ad orandum. Vel per erectionem mentis in Deum, quia, ut Damascenus dicit, oratio est ascensus intellectus in Deum. Vel per fiduciam quam quis habet de Deo. Quantum ad primum dicit: o domine, ego levavi animam meam ad te per contemplationem, bonitatem tuam inspiciens, et per amorem: thre. 3: levemus corda nostra cum manibus ad Deum. Propter secundum, quia nullus impetrat nisi confidenter oret: jac. 1: postulet in fide, nihil haesitans He 4: adeamus cum fiducia ad thronum gloriae, sive gratiae ejus; ideo dicit, in te Deus meus confido 2Co 3: fiduciam talem habemus per Christum ad Deum, non quod sufficientes simus cogitare a nobis aliquid. Consequenter ponitur petitio: et ponit duo. Unum, quod pertinet ad ipsum secundum se. Secundum, quod pertinet ad ipsum per comparationem ad hostes. Quantum ad primum dicit, non erubescam. Erubescit quis a tribus. Vel quando opprimitur ab hoste, vel quando frustratur spe, vel quando recogitat peccatum quod fecit. De hocRm 6: quem fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? De secundoRm 5: spes non confundit, quia caritas etc.. Unde dicit, neque irrideant me inimici mei, idest non habeant facultatem me irridendi ad quod parati sunt Sg 5: hi sunt quos aliquando habuimus in derisum, et in similitudinem improperii: job 12: deridetur justi simplicitas.



Numerus 2


Quantum ad secundum dicit, etenim. Hic ponitur ratio petitionis, et est duplex: quasi dicat, peto non erubescere, et non irrideri.
Et primo ostendit quibus non debeatur confusio. Secundo ostendit quibus debeatur, ibi, confundantur etc.. Dicit ergo quantum ad primum: etenim qui sustinent te non confundentur. Illi sustinent eum qui cum longanimitate eum expectant: habac. 2: si moram fecerit, expecta eum, quia veniens veniet: eccl. 2: nullus speravit in eo et confusus est.



Numerus 3


Confundantur. Hic ostendit quibus debeatur confusio sive erubescentia, quia, iniqua agentes. Est autem duplex confusio: scilicet bona et mala: eccl. 4: est confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam. De prima dicitur hier. 8: confusi sunt quia abominationes fecerunt. Haec confusio est poenae, et damnationis aeternae. Sed de bona confusione sequitur postea. Quinimmo confusione bona non sunt confusi: et ideo hic agitur de utraque confusione. Si enim intelligatur de mala confusione, tunc non optat, sed praenunciat; quasi dicat: confundantur omnes qui male agunt, scilicet me persequentes: hier. 17: confundantur qui me persequuntur. Supervacue, quia non possunt habere intentum in persequendo: hier. 1: bellabunt adversum te, et non praevalebunt. Item, omnes iniqua agentes, idest peccatores confundantur damnatione sua supervacue scilicet iniqua agentes: quia in ipso actu peccati elongantur a Deo, et impediuntur a fine intento, scilicet beatitudine Sg 3: inutilia sunt opera eorum, vel inhabilia. Item potest intelligi de bona confusione; et sic dicit, confundantur etc. Optando, ut ad poenitentiam convertantur.



Numerus 4


Vias. Consequenter petit promoveri ad bona.
Et primo ponit petitionem. Secundo rationem ejus, ibi, quia tu es Deus. Est autem duplex bonum: scilicet activae et contemplativae vitae. Primo ponitur bonum vitae activae. Secundo vitae contemplativae, ibi, dirige me. In activa vita est duplex modus procedendi: scilicet communis per praeceptum, specialis per consilia. Quantum ad primum dicit, vias tuas domine, demonstra mihi. Viae Domini quibus itur ad Deum, sunt praecepta Mt 19: si vis ad vitam ingredi, serva mandata Ez 18: si in praeceptis meis ambulaverit, et fecerit ea, hic justus est, et vita vivet. Per has enim vias venit Dominus ad nos, maxime per praeceptum caritatis Jn 14: si diligitis me, mandata mea servate. Has vias ego non cognosco; et ideo ostende eas mihi, et quantum ad intellectum, et quantum ad affectum. Quantum ad primum diciturIs 30: erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum, et audies vocem post tergum monentis. Quantum ad secundum dicit, et semitas. Via est publica et communis; sed semita est brevis et non est communis, sed quaedam abbreviatio communis viae. Item consilia sunt via ad Deum, sed arctiora et breviora: hier. 6: state supra vias vestras, scilicet servate praecepta: et interrogate de semitis, idest custodite consilia Is 40: rectas facite semitas Dei. Ad contemplativam autem vitam duo pertinent. Primo, ut quis notis bene utatur ad alia inquirenda, et ut ignota discat. Quantum ad primum dicit, dirige me in veritate tua, idest propter veritatem: quasi, veritas tua dirigat: ps. 42: emitte lucem tuam, et veritatem tuam.
Et doce me, quantum ad secundum dicit, non solum per scripturam et creaturas, sed etiam interius Jn 6: omnis qui audivit a patre, et didicit, venit ad me. Quia tu es Deus salvator meus. Hic ponitur ratio praemissae petitionis: et est duplex. Una ex parte Dei. Alia ex parte petentis. Ex parte Dei est, quia ipse est salvator, et creator humanae salutis, quae consistit praecipue in cognitione veritatis 1Tm 2: qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis pervenire. Unus enim est Deus, et unus mediator Dei et hominum Christus jesus vere salvator Is 45: Dominus justus, et salvans non est praeter me. Item ex parte petentis, quia non expecto ab alio doceri nisi a te. Quem sustinui tota die: ps. 36: sustinentes Dominum ipsi hereditabunt terram. Item ibid. Confortetur cor tuum, et sustine Dominum.



Numerus 5


Reminiscere. Hic petit peccatorum remissionem etc.. Hic duo facit. Primo ponit petitionem in generali. Secundo explicat eam in speciali, ibi, delicta. In generali autem petit misericordiam. Hic proprie respicit miseriam. Maxima miseria est culpa. Miseria autem felicitati opponitur, quae consistit principaliter in actu virtutis perfectae. Secundo in bonis exterioribus. Ergo miseria consistit principaliter in actu peccati. Secundo in detrimentis et exterioribus rebus Pr 14: miseros facit populos peccatum.
Et ideo petit misericordiam contra peccata. In hac ergo misericordia sunt duo: scilicet usus sive effectus misericordiae, qui vocatur miseratio. Secundum est ipsa misericordia, quae vocatur misericordia secundum quod est virtus. Quando igitur Deus miseretur actu, tunc dicitur misericors; sed videtur oblivisci quando actu non miseretur; unde dicit, reminiscere miserationum tuarum: ps. 76: aut obliviscetur misereri Deus? Tamen hoc ipso quod differt misereri, facit propter bona nostra, licet secundum opinionem hominum videatur oblitus, quando non miseretur actu; quasi dicat, reminiscere, ne apud iniquos videaris oblitus.
Et misericordiarum. Hoc dicit propter multos effectus misericordiae divinae ad humanam naturam: quae a saeculo sunt, idest ab initio creaturae Lc 1: misericordia ejus a progenie etc..



Numerus 6


Delicta. Hic explicat quare indigeat misericordia; quasi dicat, hic peto misericordiam, quia habeo peccata, quae ut sic loquatur, sunt digna misericordia.
Et ponit tria quae faciunt ad dimissionem peccati. Primo ponit genus peccati: et est duplex: unum transgressionis, et aliud omissionis: et haec, scilicet peccata omissionis, vocantur delicta, quasi leviora, et aliquo modo magis venia digna, quia difficile est quod homo a delicto se totaliter custodiat; et ideo dicit, delicta: Gal. ult.: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis. Secundo ex parte peccantis: quia quanto magis homo est praeditus ratione, et est in majori statu, tanto peccatum est gravius in eo.
Et ideo peccata quae in juventute fiunt, minus imputantur quam illa quae fiunt in senectute Is 65: peccator centum annorum maledictus erit.
Et ideo dicit, delicta juventutis. Ad litteram pro illis quae committuntur in juventute, orat, prout diciturGn 8: proni sunt spiritus hominis in malum, idest in peccatum, ab adolescentia sua: eccl. 11: adolescentia et voluptas vana sunt. Vel, juventutis, idest originalis, quia homo nascitur filius irae.
Et quamdiu homo est juvenis, est in domo patris: sic quamdiu homo est peccator, est in domo diaboli, quae domus est ruinosa: job 1: venit ventus a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus, et oppressit omnes filios etc.. Vel, juventutis, idest peccata ex superbia commissa. Juvenes naturaliter sunt superbi et praesumptuosi. Tertio ex motivo ad peccandum; quia peccata quae per ignorantiam committuntur, sunt minora; unde dicit, et ignorantias meas ne memineris 1Tm 1: misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate: ps. 78: ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum, sed recorderis misericordiae. Consequenter ponitur ratio petitionis. Non petit sibi peccata dimitti propter sua merita, quia misericordia non habet meritum.
Et ideo allegat duo ex parte Dei, scilicet misericordiam et bonitatem, quae in Deo sunt ut in subjecto, sed differunt ratione. In Deo autem consideratur bonitas, scilicet communicatio bonorum in creaturis, quia bonum est diffusivum sui. Misericordia vero dicit specialem profusionem bonitatis ad removendam miseriam; et ideo, secundum misericordiam tuam memento mei tu, non peccatorum Da 9: non in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis Ps 78: cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis. Non solum propter misericordiam qua parcis miseris sis memor tantum, sed propter bonitatem tuam, qua bona facis omnia; et haec bonitas est ipse Deus, quia ipse est esse bonitatis.



Numerus 7


Dulcis. Supra petivit psalmista sibi sua peccata dimitti per misericordiam divinam: hic autem ponit fiduciam ex misericordia divina conceptam: et circa hoc duo facit. Primo ponit causam fiduciae. Secundo ponit ipsam fidem conceptam, ibi, propter nomen tuum. Circa primum duo facit. Primo proponit causam fiduciae circa divinam bonitatem. Secundo ponit divinae bonitatis effectum, ibi, propter hoc legem dabit etc.. Notandum quod circa divinam bonitatem dicit duo: scilicet dulcedinem et rectitudinem, quia dulcis et rectus. Dulcedo proprie est in corporalibus, metaphorice autem dicitur in spiritualibus. Unde oportet quod in spiritualibus dulcedo sumatur ad similitudinem corporalis. Habet autem hoc dulcedo corporalis, quod reficit gustum corporalem et quietat et delectat: similiter et spiritualis dulcedo quietat et reficit et delectat spiritualem gustum. In Deo autem est essentialis dulcedo Sg 16: dulcedinem quam habes in filios ostendebas. Sed apud homines dulcedo dicitur inquantum satisfaciunt, vel sibi vel aliis, in malis sive in peccatis; sed in Deo non est nisi in bonis; et ideo subdit, et rectus Dominus: ps. 118: justus es domine, et rectum etc.; ita ut dulcedo ad misericordiam, rectitudo ad justitiam referatur.



Numerus 8


Propter. Hic ponit effectus divinae bonitatis. Est autem triplex gradus hominum, in quibus judicium divinae bonitatis invenitur. Primus gradus est peccatorum. Secundus poenitentium. Tertius justorum. Quantum autem ad peccatores manifestat Deus suam bonitatem, eos corrigendo; unde dicit, propter hoc, idest propter dulcedinem et rectitudinem suam. Dabit legem delinquentibus in via Ga 3: lex propter transgressionem posita est.
Et ideo bonitas Dei est quod delinquentes corrigit.
Et dicit, delinquentibus, quia, ut dicitur1Tm 1, justo non est lex posita. Item dicit, in via, quia in via est status merendi et peccandi. Vel, in via, scilicet fidei, quia dicitur via qua itur ad Deum He 11: accedentem ad Deum oportet credere. Ergo etiam si in fide delinquitur reducitur ad Deum per correctionem. Vel dabit legem charitatis Rm 13: plenitudo legis est dilectio, ut ex charitate habeant remissionem peccatorum Pr 10: universa delicta operit charitas. Vel, delinquentibus in via justitiae eos corripiendo: baruch 3: viam autem Sapientiae nescierunt: et de his ponit legem. Secundus effectus est, quod poenitentes dirigit; unde dicit, diriget mansuetos in judicio. Mansuetatur autem bestia, quando deposita ferocitate subditur hominibus: sic homines quando deponunt peccata, subduntur Deo; et ideo dicit, in judicio, scilicet correctionis, quia per judicium correctionis proficiunt ad meliora, et in futuro judicio magis proficient, in quo poenitentes pervenient ad hereditatem aeternae vitae, et audient sententiam pro se Pr 16: hominis est animum praeparare, et Domini gubernare linguam. Mansuetudo est virtus mitigans iram, quae ira valde impedit cognitionem, et maxime in maribus invenitur. Haec autem virtus maxime debet appeti; unde dicit Dionysius in epist. Ad demophilum, quod moyses propter nimiam mansuetudinem fuit dignus apparitione divina. Tertius effectus est, quod justos instruit: unde dicit, docebit mites vias suas. Mansuetus dicitur, qui de feritate ducitur ad pietatem, vel humilitatem; sed mites dicuntur, qui semper tales fuerunt. Isti miserentur a Deo, quia disciplina Domini acquiritur ab homine secundum quod est homo, non secundum quod est bestia: job 33: docet nos super jumenta terrae. Proprium hominis, scilicet ratio, pervertitur per passionem irascibilis et concupiscibilis; et mansuetudo temperat passionem irascibilis et temperantia passionem concupiscibilis.
Et ideo qui sunt mites, merentur accipere Domini doctrinam Is 28: quem docebit scientiam, et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus. Exponit consequenter vias quas docet: unde dicit, universae viae Domini. Viae Domini sunt processus ejus in aliquo opere; quasi dicat: ego inveni istam viam. Processus autem Domini in operibus suis ad duo referuntur: scilicet ad misericordiam et justitiam: nam si aliquid dicitur de Deo et de homine, de utroque intelligitur secundum modum suum. Cum ergo dicitur misericordia de Deo, accipitur secundum modum Dei, et in homine secundum modum hominis. Misericordia in homine est cum compatitur in miseriis alienis; justitia quando reddit unicuique quod suum est. Hoc autem non hoc modo est in Deo, quia Deus est impassibilis, et non compatitur; quia compassio est cum alio in se assumpta passio de aliena tribulatione. Item nulli aliquid debet. Est ergo misericordia in Deo, quando repellit miseriam unjuscujusque rei, ut miseriae large pro defectu sumantur. Justitia est in Deo, quando unicuique dat secundum suam proportionem.
Et haec duo invenimus in omnibus operibus Dei: quia in prima earum institutione non invenitur ratio justitiae, sed misericordiae; quia nihilo nihil debetur; sed quando jam res fuerunt institutae, tribuit eis omnia rebus competentia secundum proportionem; et in hoc manifesta est divina justitia.
Et sic etiam facit in effectibus gratiae: quia prima justificatio peccatoris est misericordiae; et post justificato dat praemia justitiae, quia dat secundum suam proportionem.
Et sic praecedit misericordia, et postea sequitur justitia; et ideo dicit, universae viae Domini misericordia et veritas: tob. 3: omnes viae tuae misericordia et veritas Ps 144: miserationes ejus super omnia opera ejus. Item 118: veritas tua etc.. Sed quibus videntur viae Domini misericordia et justitia? Non iniquis et peccatoribus: immo videtur eis quod sint crudeles et injustae Ez 18: non est aequa via Domini, dicunt peccatores: sed bonis et justis viae Domini videntur tales, ut dictum est Ps 72: quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde.
Et dicit, quibus viae Domini sunt misericordia et veritas et justitia quia requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus. Hieronymus habet, custodientibus. Sed quid est testamentum ejus et testimonia ejus? Testamentum generaliter est omne pactum Dei; testimonia vero sunt omnes Dei promissiones. Deus autem promittit adjutoria, et adhuc adhibet miracula. Vel testamentum accipitur pro novo testamento in quo omnes promissiones sunt impletae; testimonia, scilicet vetus testamentum, quod est testimonium novi Ac 10: huic omnes prophetae testimonium perhibent. Vel testimonium dicitur quasi testata veritas Dt 7: custodivit testamentum, quod juravit patribus vestris. Vel testamentum dicitur testificatio legis mentis secundum juristas; testatio autem potest dici manifestatio, vel certificatio, vel certitudo: testes enim manifestant et certificant; et sic testamentum dicitur quasi manifestatio et certificatio mentis divinae, sive quod aliquid velit Deus. Vel secundum papiam, testamentum in sacra scriptura dicitur esse pactum vel placitum: testimonium autem dicitur omne quod ab extranea re sumitur ad faciendum fidem.



Numerus 9


Propter. Hic ponitur fiducia concepta ex divina misericordia et justitia: et circa hoc duo facit. Primo ponit fiduciam quam habet pro seipso. Secundo invitat alios ad confitendum, ibi, quis est homo? Circa primum duo facit. Primo ponit suam fiduciam. Secundo rationem ejus assignat. Dicit ergo quod Dominus dabit legem etc., et hoc ad bonitatem ejus pertinet; et ideo dicit, ego confido quod ipse propitiabitur peccato meo, idest remittet mihi peccatum Lc 7: quis est hic, qui etiam peccata dimittit? Et hoc faciet non propter merita nostra, quia haec merentur poenam, sed propter nomen tuum. Nomen Dei accipitur hic non solum secundum quod dicitur, sed res significata per nomen, quae est divina bonitas: quasi dicat: propter bonitatem suam remittet mihi peccatum Ps 78: salvum fac propter nomen tuum, idest ut glorificetur nomen tuum.
Et maxime competit nomini jesu Christi quod est nomen salutis, ut diciturMt 1.
Et quare? Propter nomen tuum; quia tantum est peccatum meum, quod ex merito non meretur remissionem: unde dicit, multum est enim, idest magnum et grave, multitudine et pluralitate peccatorum: jac. 3: in multis offendimus omnes; ad minus venialiter Pr 24: septies in die cadit justus, et resurget. Vel multum, gravitate Ps 37: iniquitates meae supergressae sunt caput meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me. Vel hoc dicitur contra novatianos qui se catharos dicebant, idest puros. Novatus sacerdos fuit tempore decii; et hic dicebat, quod nullus poterat redire ad poenitentiam post baptismum postquam lapsus fuerat. Sed si hoc esset verum, frustra diceret psalmista 26: propitiaberis peccato meo.



Numerus 10


Quis. Hic invitat alios ad confitendum.
Et primo ponit quid necesse est ex parte nostra. Secundo quid sperandum a Deo. Ex parte autem nostra requiritur; quod subjiciamur alias frustra confideremus. Prima ergo subjectio est per timorem: eccl. 1: timor Domini initium Sapientiae; unde dicit, quis est homo qui timet Dominum? Eccl. 2: qui timetis Dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra. A Deo autem speranda sunt tria, secundum quod tria sunt in homine: scilicet intellectus, voluntas et virtus operativa. Deus ergo intellectum instruit, voluntati satisfacit, et virtutem roborat. Quantum ad primum dicit, legem statuit ei in via quam elegit; idest, homo qui timet Dominum, elegit viam, scilicet servire Deo Ps 2: servite Domino in timore Is 30: haec est via, ambulate in ea.
Et in hac instruit qualiter homo procedat. Hieronymus habet, docebit eum: et hoc ponendo legem facit. Voluntas autem hominis ad duo refertur in isto mundo. Primo, ut bona possideat. Secundo, quod illa bona filiis suis dimittat, et in his etiam Deus temporaliter timentibus eum satisfacit. Unde quantum ad primum dicit, anima ejus in bonis demorabitur. Sed melius est ut hoc spiritualiter intelligamus.
Et videtur hic duo dicere: scilicet affluentiam bonorum. Anima ejus in bonis demorabitur, ut accipiatur pro voluntate, cujus objectum est bonum. Ergo tunc in bonis homo moratur, quando satiatur spiritualibus Ps 102: qui replet in bonis desiderium tuum; idest bonis praesentis vitae, scilicet spiritualibus virtutibus, et in futuris bonis gloriae. Secundo dicit firmitatem: et semen ejus hereditabit terram.
Et semen, idest opera hominis spiritualis, quae opera sunt filii nostri.
Et hic, hereditabit terram: scilicet quando dabitur hereditas illa, scilicet terra viventium: ps. 26: credo videre bona Domini in terra viventium. Vel, semen, idest corpus nostrum glorificatum, haereditabit terram, illam propter bona opera. Quantum ad tertium dicit, firmamentum est Dominus timentibus eum.
Et primo ponit confirmationem virtutis operativae. Secundo ponit finem, et testamentum. Dicit ergo, alii homines propter timorem mundi infirmantur, quia vacillant; sed timor Dei facit fortes: quia, ut dicitur eccl. 34: qui timet Dominum, nihil trepidabit.
Et ideo subditur: spes ejus est, firmamentum: et hic usque ad hoc firmatur quousque manifestet ei testamentum suum, idest suam possessionem. Hoc ergo testamentum est, vel promissio quam facit de adventu Christi, qui quidem adventus manifestatus est simeoni timorato; vel promissio de vita aeterna: jo. 14: ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Hieronymus habet sic, secretum Domini timentibus eum, foedus illius manifestabitur illi. Promissio enim vitae aeternae est in secreto, ut diciturIs 64: oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti diligentibus te.
Et hoc datur timentibus eum Ps 39: quam magna multitudo dulcedinis tuae domine, quam abscondisti timentibus te.
Et hoc secretum est foedus quod promisit timentibus eum : vobis timentibus nomen meum orietur sol justitiae.



Numerus 11


Oculi. Supra psalmista posuit fiduciam conceptam ex divina misericordia, et ad hoc etiam alios invitavit; hic autem iterato ex concepta fiducia continuat orationem.
Et circa hoc duo facit. Primo praemittit praeparationem ad orandum: eccl. 18: ante orationem praepara animam tuam. Secundo ponit ipsam orationem, ibi, respice. Circa istam autem partem duo facit. Primo ponit orationem in qua orat pro se. Secundo ex parte inimicorum, ibi, respice inimicos meos. Circa primum duo facit. Primo petit misericordiam. Secundo assignat rationem miserendi, ibi, tribulationes: praeparatio orationis est elevatio mentis in Deum; unde oculi, scilicet cordis Ep 1: illuminatos habentes oculos cordis nostri. Isti oculi, scilicet intellectus et fidei, dicuntur specialiter esse ad Dominum Ps 122: ad te levavi oculos meos etc..
Et hoc propter fiduciam conceptam, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos: eccl. 9: nescit homo finem suum; sed sicut pisces capiuntur hamo, et aves laqueo sic homines a diabolo tempore malo. Haec mala sunt occasiones peccati.
Et quando homo cadit in peccatum, tunc ligatur laqueo affectus ejus, qui dicitur peccatum hominis: hunc laqueum solvit solus Deus Ps 123: laqueus contritus est, et nos liberati sumus.
Et quomodo? Adjutorium nostrum in nomine Domini. Consequenter petit misericordiam; et ideo dicit, respice in me et miserere mei etc.. Avertere videtur oculos, cum non impendit effectum misericordiae suae, sed respicit cum impendit; unde ad aspectum Christi petrus flevit,Lc 22: sic dicit, respice in me etc. Sg 4: misericordia est in sanctos ejus. Hic ponitur ratio quare misericordia indiget, quia, unicus. Hoc uno modo intelligitur sic, quia qui non habet subsidium in se, oportet ut revertatur ad Deum Ps 120: auxilium meum a Domino. Habent enim homines duplex subsidium in mundo: unum amicorum, aliud rerum; sed hic neutrum habet: quia non amicorum: unde dicit, quia unicus, idest solitarius absque adjutorio propinquorum et amicorum; eccl. 51: respiciens eram adjutorium hominum, et non erat. Item non rerum, quia pauper Ps 87: pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea. Vel aliter. Duo requiruntur ad hoc quod homo juvetur a Deo. Primo, quod totaliter cor suum tendat ad Deum Ps 26: unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae Lc 10: porro unum est necessarium.
Et hoc est quod dicit, quia unicus: idest in unum intendo. Secundo, quod sit contemptor rerum mundanarum; alias non est unicus, nec placeret Deo tantum: ideo dicit: quia pauper sum, idest contemno omnia propter te.



Thomae Aq, in Psalmos Psa.23 Num.1