Thomae Aq, in Psalmos Psa.24 Num.11


Numerus 12


Tribulationes. Hic ponit tria pertinentia ad miseriam: duo videlicet pertinentia ad poenam; tertium pertinens ad culpam. Est autem duplex poena. Una est ex necessitate inflicta. Alia voluntarie assumpta. Poenae inflictae habent duo; quia affligunt interius cor, et exterius cogunt corpus. Quantum ad primum dicit, tribulationes cordis mei multiplicatae sunt, idest ex diversis rebus, et multis tribulationibus quae eveniunt, perveniunt tribulationes usque ad cor, sicut tribuli pungentes. Thre. 1: multi gemitus mei, et cor meum moerens. Quantum ad secundum dicit, de necessitatibus meis eripe me. Tribulationes vocat necessitates, inquantum sunt utiles tribulationes, ut diciturRm 3: tribulatio patientiam operatur, patientia probationem; probatio autem spem: spes autem non confundit: jac. 1: patientia opus perfectum habet. Glossa: patientia non vincitur, perfectus probatur.
Et ideo sunt utiles, inquantum humiliant Rm 5: non solum autem tribulamur, sed gloriamur in tribulationibus etc.. Vel tribulationes dicuntur penuriae Dt 8: afflixit te penuria: sicut diciturRm 17: necessitatibus communicantes. Vel propter violentiam quae est necessitas quaedam. Poena autem assumpta interius est humilitas spiritus coram Deo; unde dicit, vide, idest considera humilitatem meam Lc 1: respexit humilitatem ancillae suae. Item est etiam humilitas exterius manifesta, quae est quidam labor; unde dicit, et laborem meum Ps 72: in labore hominum non sunt etc.. De bonis hominibus diciturSg 3: bonorum laborum gloriosus est fructus. De culpa dicit, dimitte omnia peccata mea. Eccl. 28: deprecanti tibi peccata solventur.
Et nota quod per tria consequitur quis remissionem peccatorum: scilicet per tribulationes quae remissionem peccatorum operantur, si patienter portantur: tob. 3: in tempore tribulationis peccata dimittis, et post tempestatem tranquillum facis, et post lacrymationem et fletum exultationem infundis. Item per humilitatem: 1R 21: quia humiliatus est achab coram me, non inducam malum in diebus ejus Ps 50: cor contritum et humiliatum etc.. Item per laborem Dt 26: respexit humilitatem nostram, et laborem, et angustias, et eduxit nos de aegypto in manu forti.
Et ideo dicit, dimitte universa delicta mea.



Numerus 13


Respice. Hic orat petens auxilium contra adversarios.
Et primo inducit Deum ad considerandum inimicos. Secundo petit auxilium contra eos, ibi, custodi. Tertio assignat rationem, ibi, non erubescam. Dicit ergo, respice, oculo misericordiae: inimicos meos, ut miserearis eorum, et convertas eos Mt 5: orate pro persequentibus et calumniantibus vos Pr 16: cum placuerit Domino via ejus, inimicos quoque ejus convertet ad pacem.
Et hoc peto orando, quia tunc habebo pacem. Quoniam multiplicati sunt Ps 118: multi sunt qui persequuntur me et tribulant me.
Et odio iniquo oderunt me. Est autem duplex odium. Primum odium est bonum, quando quis odit peccatum sive peccatorem propter culpam: ps. 138: perfecto odio oderam illos. Item est odium iniquum, quando quis odit naturam vel justitiam; ideo dicit, et odio iniquo oderunt me, idest injusto et sine causa Jn 15: ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est, quia odio habuerunt me gratis.



Numerus 14


Custodi. Hic petit auxilium contra inimicos, quia multi sunt et iniqui: ideo petit duplex auxilium. Primo ut custodiat eum in persecutionibus ne praevaleant temporaliter vel spiritualiter, vel ut custodiat eum ut non corruat in peccatum. Secundo, ut liberet eum a malis; unde dicit, et erue me, scilicet a malis totaliter, ut abundantia in patria perfruatur. Prima ratio ponitur cum dicit, non erubescam; quia si non liberes et custodias, veniam in confusionem.
Et hoc non debet esse, quia speravi in te Da 30: non est confusio confidentibus in te. Alia ratio, quia innituntur mihi amici tui. Aliquando Deus aliquem liberat non propter propria merita, sed ne amici Dei pereant cum eo cui innituntur: cum dicit, innocentes et recti adhaeserunt mihi. Innocentes dicuntur qui declinant a malo, recti qui operantur bonum: eccl. 13: omne animal diligit sibi simile.
Et quare? Quia sustinui te, idest quia speravi in te: ps. 26: confortetur cor tuum, et sustine Dominum. Hieronymus habet, simplicitas et veritas.



Numerus 15


Libera. Hic ponit psalmista petitionem pro toto populo; unde dicit, libera, Deus, Israel, idest populum illum, vel eos quos praedestinasti ad hoc ut videant Deum, ex omnibus tribulationibus suis.
Et hoc erit perfecte in patria, quando complebitur illudAp 21: absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum, et jam non erit ultra neque luctus neque clamor etc..



PSALMUS 25

(Ps 25)


Numerus 1


Supra psalmista proposuit orationem contra tribulationes; hic autem, ut sua oratio sit acceptior, proponit suam justitiam. Titulus planus est, quia non est novus. Circa hoc ergo psalmista duo facit. Primo praemittit in generali totam intentionem. Secundo exponit eam in speciali, ibi, non sedi cum concilio. Circa primum tria facit. Primo petit judicium. Secundo allegat justitiam, ibi, quoniam ego. Tertio excusat praesumptionem, quoniam misericordia. David autem ex persona sua vel justi, videns se commixtum peccatoribus loco, etsi non merito, petit ab eis discerni; unde dicit, domine judica, idest discerne me ab eis. Sed contra. Non intres in judicium cum servo tuo, quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens, ps. 142. Respondeo. Dicendum quod duplex est judicium, scilicet severitatis et districtionis: et hoc judicium non petit, quia nullus posset ferre; aliud est judicium misericordiae et discussionis: et hoc petit: hier. 10: corripe me domine, verumtamen in judicio et non in furore, idest severitatis.
Et proponit innocentiam; et ideo dicit, quoniam ingressus sum in innocentia mea, idest progressus sum in innocentia mea, vel ingressus sum, quia vita nostra est quidam progressus Pr 4: ducam te per semitas aequitatis, quas cum ingressus fueris etc..
Et hoc in innocentia mea, quam propono servare: job 22: salvabitur innocens, et salvabitur in munditia manuum suarum. Non infirmabor: Hieronymus habet, non deficiam, scilicet in hac innocentia servanda: job 27: donec deficiam non recedam ab ea: et hoc faciam non in viribus meis, sed confidentia divini auxilii, quia, in Domino sperans non infirmabor: 1M 2: omnes qui sperant in eum, non infirmantur. Sed contra: hoc videtur esse praesumptionis: job 9: si justificare me voluero, os meum condemnabit me. Respondeo. Dicendum, quod allegatio innocentiae potest quandoque procedere ex superbia, quando scilicet aliquis attribuit eam sibi, et hoc est malum: quandoque ex divina misericordia, et hoc est bonum; et ideo subdit, quoniam misericordia tua. Sed unde scis quod tu sis innocens? Proba domine, tu hoc.
Et ponit tria: scilicet probationem, tribulationem et tentationem. Secundum sequitur ex primo, tertium ex secundo. Dicit ergo, domine proba me, non ut scias aliquid ex hoc de me, sed ut aliis ostendas. Probatur autem aliquis optime per tentationem quae est sumptio experimenti: tentatio est acceptio experimenti de eo quod quis nescit; probatio vero est ejus quod scit, virtutis manifestatione.
Et ideo dicit, tenta me, scilicet ad hoc ut probatus appaream mihi et aliis: non enim tentat Deus ad malum: jac. 1: deus enim intentator malorum est; sed dicitur tentare, quando aliqua ex difficultate immensa ostenduntur. Haec autem tentatio fit per ignem, ut diciturSg 3: tanquam aurum in fornace probavit illos.
Et ideo dicit, ure renes meos et cor meum, idest immitte tribulationes; per quas pateat, quid sit in corde et renibus meis. Cordi attribuitur cogitatio, renibus delectatio.
Et hoc apparet per tribulationes; quia qui delectantur in terrenis, multum commoventur quando perdunt ea, sed non illi qui non delectantur. Vel potest referri ad ignem sancti spiritus Lc 12: ignem veni mittere in terram: quasi dicat: ne deficiam in tribulationibus, adhibe auxilium, mitte ignem qui exurat quidquid carnalitatis est in delectationibus meis et vanitatibus in cogitatione.



Numerus 2


Quoniam. Hic excusat se dupliciter de hoc quod petit se tentari. Primo ex sua cogitatione, quia cogitat Dei misericordiam, cum dicit, quoniam misericordia tua ante oculos meos est; quasi dicat: ideo peto tentari, quia confido in misericordia tua, quae semper facit cum tentatione proventum Is 63: miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus quae reddit mihi Dominus. Item ex amore justitiae.
Et complacui in veritate tua, idest si punis me propter peccata, placet mihi: si tentor, scio quod remunerabis.



Numerus 3


Non. Hic explicat in speciali intentionem suam.
Et primo ponit suam innocentiam. Secundo ponit petitionem, ibi, ne perdas cum impiis Deus. Ostendit ergo innocentiam suam.
Et primo per recessum a malis. Secundo per accessum ad bonum, ibi, lavabo. Est autem triplex genus malorum, secundum tria peccata. Aut enim est peccatum contra Deum, aut contra proximum, aut contra se. Contra se autem sunt vanitatis peccata, quibus homo vane delectatur in terrenis; et de his dicit, non sedi cum concilio vanitatis; quasi dicat: non dico quin in aliquo non fuerim cum eis, quia non potest fieri quin homo vane aliquando non delectetur in terrenis; sed dicit, non sedi: tob. 3: nunquam cum ludentibus miscui me; neque his qui in levitate ambulant participem me praebui. Peccata quae sunt contra proximum, sunt peccata quae opere generantur; unde dicit, et cum iniqua gerentibus non introibo, idest non solum non sedi etc. Sed nec introivi, idest nullo modo cum eis me miscui Pr 1: fili, si te lactaverint peccatores, ne ambules cum eis. Item cogitantur praedicta peccata corde; unde dicit, odivi ecclesiam malignantium, idest congregationem malignantium: ps. 118: iniquos odio habui, idest culpam et iniquitatem. Tertio ponit peccatum contra Deum, et hoc est impietas; et ideo dicit, et cum impiis, idest haereticis et schismaticis, non sedebo, idest eorum doctrinis non communicabo He 13: doctrinis variis et peregrinis nolite adduci.



Numerus 4


Lavabo. Supra psalmista ostendit innocentiam suam per hoc quod separabat se a malis; hic autem ostendit eam, per hoc quod applicat se bonis.
Et quia bona, quorum applicatio nos facit justos, sunt divina bona, ideo dicit suam applicationem ad ea. Circa hoc duo facit. Primo ponit studium suum. Secundo effectum, ibi, domine dilexi decorem domus tuae. Circa primum tria facit. Primo proponit suam dispositionem ad divinum cultum. Secundo ponit ipsum cultum divinum, ibi, circumdabo. Tertio fructum, ibi, ut audiam vocem laudis. Dispositio fit per puritatem et innocentiam: ps. 14: domine, quis habitabit in tabernaculo tuo etc.. Ps. 23: innocens manibus et mundo corde.
Et ideo ut purus accedat, agit de puritate. Dicit ergo, lavabo inter innocentes manus meas, idest opera mea quae principaliter lavantur a Deo, per gratiam quam infundit: ps. 50: amplius lava me, domine, ab iniquitate etc.. Item lavantur a nobis per poenitentiam Is 1: lavamini, mundi estote etc.. Lavabo, ergo idest poenitentiam adhibebo ut laventur.
Et hoc, inter innocentes, quia ex convictu mores formantur: ps. 17: cum innocente innocens eris etc..
Et sic lotus accedam ad cultum divinum.
Et circumdabo altare tuum, domine. Hic ponit de altare materiali, et dicitur, circumdabo altare tuum, domine, quia vel orat, vel stat juxta; eccl. 50, de simeone sacerdote magno, ipse stans juxta aram.
Et ideo sacerdos quando accedit ad sacramentum dicit lavabo etc.. Vel potest intelligi de altari spirituali. Altare est in templo: et sicut est triplex templum, ita est triplex altare. Primum est vir justus 1Co 6: nescitis quia membra vestra templum sunt spiritus sancti? Hujus templi altare est cor: lev. 6: ignis, scilicet caritatis, in altare, idest in corde, semper ardebit. Hoc altare debemus circumdare, vel juxta stare, idest ornare, semper redeundo ad Christum Pr 4: omni custodia serva cor tuum, quoniam ab ipso vita procedit. Aliud templum est ecclesia: et hujus templi altare est Christus: Heb. ult.: Habemus altare de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt. Vel fides.
Et hoc debemus circumdare, ut toto corde simus circa ipsum. Tertium templum est ipse Deus Ap 21: templum vidi in ea, Dominus Deus omnipotens templum illius est etc.: et hujus altare est misericordia Dei.
Et hoc circumdare debemus desiderio mentis: ps. 144: suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus. Consequenter ostendit fructum: et est duplex fructus: scilicet audire et enarrare; unde dicit: ut audiam vocem laudis.
Et hoc ad litteram circa altare materiale, quia hoc sacrificium est maxime Deo acceptum: ps. 49: sacrificium laudis honorificabit me. Item laudem quam spiritus sanctus loquitur in nobis: ps. 84: audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Item, in caelo Is 35: gaudium et laetitiam etc.. Vel audiam vocem laudis, idest Christi me laudantis: et hoc erit in judicio quando dicet, esurivi etc Mt 25. Sed Apoc. ult. Dicitur: qui audit, dicat, veni. Unde ad hoc audimus ut aliis dicamus Is 21: quae audivi a Domino exercituum Deo Israel, annuntiavi vobis.
Et ideo subdit, ut enarrem universa mirabilia tua: eccl. 42: nonne Deus fecit enarrare sanctos etc..
Et dicit, omnia mirabilia, quantum ad affectum sive conatum, non quantum ad effectum, quia ipse est major omni laude.



Numerus 5


Domine. Hic ostendit affectum quem habet ad cultum divinum: qui ut sit conveniens, debet esse affectus amoris. Propter quod dicit, domine, dilexi decorem domus tuae. Dionysius: bonum et pulchrum est omnibus diligibile. Unde omnis homo amat pulchrum: carnales amant pulchrum carnale, spirituales amant pulchrum spirituale, et haec est pulchritudo domus Dei Nb 24: quam pulchra tabernacula tua, jacob, et tentoria tua, Israel, ut valles nemorosae, ut horti juxta fluvios irrigui, ut tabernacula quae finxit Dominus. Haec autem pulchritudo est bonorum operum, vel divinorum munerum, vel ipsorum sanctorum; quia omnia haec sunt quasi quidam decor domus Dei. Haec ergo omnia ego dilexi, ut me facerent aptum ad decorem domus Dei. Sic ergo ostenditur affectus quia dilectio, et pulchritudo, et decor. Sed sciendum est, quod hic decor est ex habitatione Dei; sicut domus non est pulchra nisi inhabitetur: unde me dilexi ut in me habites, vel patriam dilexi ut ibi habitem, vel in eam tendam.
Et ideo dicit, et locum habitationis gloriae tuae: et haec omnia, idest bona opera, dona Dei, et ipsi sancti, sunt decor domus Dei, inquantum relucet in eis gratia divina quae pulchrificat sicut lux, sicut dicit Ambrosius, quod sine luce omnia sunt turpia Ez 43: ingressa est gloria Domini portam.



Numerus 6


Ne perdas. Hic explicat petitionem judicii quod petit: et exponit quale judicium petiit: et petit duo. Primo petit separari a malis, quae possunt evenire in futuro. Secundo a malis quae in praesenti patitur, ibi, redime. Primo ergo ponit petitionem. Ubi sciendum est, quod duobus generibus hominum servatur poena a Deo: scilicet illis qui sunt impii sive peccatores contra Deum Ez 18: impietas impii erit super eum.
Et ideo dicit, ne perdas etc.: quasi dicat: si hic affligor et patior terrena mala cum impiis, tamen ne perdas animam meam cum eis. Item servatur poena impiis contra proximum: ideo dicit, et cum viris sanguinum vitam meam: ps. 54: viri sanguinum et dolosi. Hic computantur omnes qui contra proximum offendunt, quocumque modo. Est autem triplex sanguis. Unus qui causatur ex cibo et potu: unde cibus et potus dicitur sanguis pauperum: eccl. 34: panis gentium vita pauperis est: qui defraudat illum, homo sanguinis est. Secundus est sanguis hominis; et hoc effundit homicida. Tertius est sanguis seminis ad speciem conservandam, et hunc effundit fornicator, quia causa prolis non agit. In quorum manibus iniquitates sunt; quasi dicat: ideo hoc peto, scilicet ut separer ab his tunc, quia nunc separatus sum in conversatione et vita, quia in eorum manibus iniquitates sunt, scilicet sunt valde proni ad malum Pr 1: pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem Is 59: opera iniquitatis in manibus eorum. Item est inclinatio affectus eorum ad mundana; unde dicit, dextera eorum repleta est muneribus: job 15: ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt. Vel dextera eorum repleta est muneribus; quasi dicat, licet ipsi sint iniqui, tamen das eis temporalia, et in his consistit merces eorum Mt 6: receperunt mercedem suam. Consequenter describit se, dicens, ego autem in innocentia mea ingressus sum; quasi dicat, hoc peto ut sicut illis praeparas mala, ita praepares mihi bona, sicut dicitPs 83: non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia. Consequenter petit ut liberetur a malis praesentibus. Mala quae sunt homini, duplicia possunt esse; quia vel sunt mala exteriora, et ab his petit redimi: unde dicit, redime me, ut servum malorum me prementium. Vel de redemptione humani generis. Vel sunt mala interiora, et ab his petit liberari; unde dicit, miserere mei, quia miseria proprie respicit malum interius Pr 14: miseros facit populos peccatum.



Numerus 7


Pes enim. Hic ponitur ratio quare hoc petit; et est duplex. Una est de praeterito, quae est rectitudo vitae; unde dicit, pes meus, idest affectus meus, vel processus meus, stetit in directo. Item de futuro propono tibi semper servire; unde dicit: in ecclesiis benedicam te domine, idest coram multis Ps 39: annunciavi justitiam tua in ecclesia magna.
Et dicit pluraliter, propter multitudinem particularium ecclesiarum, ut diciturAp 3.



PSALMUS 26

(Ps 26)


Numerus 1


Praemissa oratione, hic psalmista consequenter dicit fiduciam de oratione conceptam: et circa hoc duo facit. Primo ponit fiduciam conceptam. Secundo iterato orat ut non deficiat in sua fiducia, ibi, ad te domine. Titulus, in finem psalmus priusquam liniretur. Notandum est quod sicut Glossa latius dicit, david tribus vicibus fuit unctus in regem. Primo a samuele,1S 16.
Et tunc non fuit rex, sed habuit signum regni. Tulit samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum etc..
Et tunc directus est spiritus Domini in david, quia ex tunc fuit propheta, secundum Hieronymum et josephum. Secundo in hebron,2S 2: venerunt viri juda, et unxerunt david in regem super domum juda. Tertio occiso isboseth filio saulis regnavit super totum Israel,2S 8: hae duae inunctiones computabantur pro una, quia utraque fuit pro actuali dignitate regni adipiscenda. In prima passus est persecutionem a saule, sed post secundam et tertiam regnavit in pace. Sed contra de absalone. Respondeo dicendum, quod non est passus persecutionem ab extraneis, sed ab absalone et siba: et ideo fecit hunc psalmum ante secundam unctionem. Melius tamen videtur ut referantur ad Christum duae unctiones in novo testamento; scilicet regis et sacerdotis.
Et Christus fuit unctus oleo spiritus sancti Ps 44: unxit te Deus etc. In regem et sacerdotem.
Et haec unctio derivatur usque ad nos Ps 132. Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam, barbam aaron Jn 1: de plenitudine ejus omnes accepimus. Primo ergo ungimur sacerdotali unctione in figura futuri regni: erimus enim reges et liberi.
Et quia adhuc patimur hostes, postea ungemur dupliciter actuali gloria: scilicet stola gloriae animae et corporis. Christus autem primo fuit unctus unctione gratiae, postea gloriae. Dividitur ergo psalmus iste in tres partes. In prima ponit fiduciam de Deo conceptam. In secunda ostendit desiderium ex fiducia conceptum, ibi, unam petii. Tertio ponit desiderii impletionem, ibi, exaudi domine. Circa primum tria facit. Primo commemorat beneficia sibi a Deo praestita, propter quae non timet, sed securus est. Secundo commemorat impedimenta parata hostibus a Deo, ibi, dum appropiant. Tertio ostendit fiduciam quam habet a Deo, ibi, si consistant. Notandum autem, quod ad timendum concitatur quis aliquando ex interiori causa, quandoque ex exteriori causa. Primo ergo ponit auxilium contra primam causam. Secundo contra secundam, ibi, Dominus protector. Est autem duplex causa intrinseca timoris, ignorantia et debilitas: unde in tenebris magis timendum est. Secunda causa timoris est debilitas; et contra has est remedium a Deo. Contra primum est illuminatio; unde dicit, Dominus illuminatio mea: mich. 8: cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est. Contra secundum est salus; unde sequitur, et salus mea Ps 61: in Deo salutare meum et gloria mea, Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.
Et ideo ostendit fiduciam: quem timebo, sic illuminatus?Is 51: quis es tu ut timeas ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi fenum sic arescet?Rm 8: Deus qui justificat, quis est qui condemnet? Et si Deus pro nobis, quis contra nos? Causa extrinseca est homo, qui adversatur; sed adhuc non est timendum, quia Dominus opponit se sicut scutum; unde dicit, Dominus protector vitae meae Gn 15: ego protector tuus et merces tua magna nimis.
Et ideo dicit: a quo trepidabo. A quo, si sumatur masculine, tunc est sensus, a quo, scilicet a quo homine. Si neutraliter, a qua re.
Et sic nihil est timendum, nec homo, nec res aliqua. Dum appropiant super me nocentes.
Et quia posset dici quod Deus est illuminator etiam hostium, ideo hoc removens dicit quod Deus obsistit eis.
Et primo dicit eorum conatum. Secundo ponit impedimentum eis superveniens, ibi, ipsi infirmati sunt etc.. Circa primum tria facit. Primo praemittit praesumptuosum insultum. Secundo perversum actum. Tertio malignum effectum. Quantum ad primum dicit, dum appropiant super me nocentes, idest habentes animum nocendi, super me, idest mihi se praeferentes: thre. 1: facti sunt hostes ejus in capite, inimici ejus locupletati sunt, quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus, parvuli ejus ducti sunt in captivitatem usque ante faciem etc.. Quantum ad secundum, ut scilicet graviter affligant, ut edant carnes meas, idest carnalem vitam Pr 1: deglutiamus eum, sicut infernus, viventem et integrum: mich. 3: carnem populi comederunt, et pellem eorum desuper excoriaverunt. Vel ut ly ut teneatur consecutive: ut sit sensus: edant carnes, idest carnalitates meas: quia quando mali persequuntur bonos, aliud intendunt ipsi mali, sive ipsi persecutores, scilicet offensionem corporalem; et secundum hoc est prima expositio: aliud intendit Deus hoc permittens, scilicet purgationem ab omni carnalitate; et sic secunda expositio.
Et hoc modo dicit ApostolusGa 5: qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Quantum ad tertium dicit, qui tribulant me inimici mei Ps 12: qui tribulant me exultabunt si motus fuero. Ipsi infirmati sunt, quia non valuerunt implere propositum, et ceciderunt, quia superati sunt, et absorpti Jr 20: Dominus mecum est tamquam bellator fortis; idcirco qui persequuntur me, cadent et infirmi erunt.



Numerus 2


Si consistant. Homo debet habere securitatem in duobus. Primo in praeparatione malorum. Secundo in eorum passione, ibi, exurgam. Dicit ergo: Dominus sic est illuminatio mea, quia inimici cadunt coram me. Glossa. Si consistant adversum me castra, castra sunt ubi steterunt milites; non timebit cor meum. Quamdiu homo est in castris, non pugnat, sed disponit, et consiliat ad pugnandum. Per castra intelliguntur consilia et conjurationes malorum contra aliquem. 4 reg. 19: angelus Domini percussit castra assyriorum Ex 14: factum est in vigilia matutina, et ecce ascendit Dominus super castra, et percussit. Non timebit cor meum, quia Dominus mecum est: job 17: pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me. Sed, si exurgat adversum me praelium, idest si jam invadant me, et praelientur contra me, quamvis sint multi: in hoc ego sperabo: quia ut dicitur 1M 3: non in multitudine exercitus victoria belli, sed de caelo fortitudo est. Est enim consuetudo amicorum juvare amicos, cum impugnantur ab hostibus Ps 93: consolationes tuae laetificaverunt animam meam.



Numerus 3


Unam petii. Supra psalmista posuit fiduciam ex oratione conceptam; hic autem ponit desiderium, quod ex hac fiducia oritur: et circa hoc duo facit. Primo proponit desiderium. Secundo causam desiderii assignat, ibi, quoniam abscondit me. Circa primum tria facit. Primo describit qualitatem desiderii. Secundo ipsam rem desideratam, ibi, ut inhabitem. Tertio intentionem finis, ibi, ut viderem voluntatem. Desiderii ergo qualitas in duobus consistit: scilicet in unitate et solicitudine: et utrumque pertinet ad perfectionem desiderii. Perfectio enim desiderii dependet ex perfectione causae suae, scilicet amoris, qui quando est perfectus, primo congregat in unum omnes vires, et movet eas in amatum. Est enim, secundum Augustinum, pondus amantis. Res autem ponderosa sine vacillatione tendit ad unum, sed non sic si res non bene est ponderosa; sed divinus amor facit totum hominem in Deum tendere sine vacillatione Ps 72, quid enim mihi est in caelo, et a te quid volui super terram? Gregorius: vis amoris studium multiplicat inquisitionis. Hoc fecit anna prophetissa, quae non discedebat de templo, jejuniis et orationibus serviens die ac nocte.
Et ideo diciturLc 10: porro unum est necessarium; unde dicit, unam petii, idest unam rem, vel unam petitionem. 1R 2: unam petitionem parvulam ego deprecor a te, ne confundas faciem meam. Secundo solicitat, cum sit sicut stimulus et ignis, amor Ct 8: lampades ejus lampades ignis 2Co 9: charitas Dei urget nos. Unde dicit, hanc requiram Is 21: si quaeritis, quaerite Mt 7: quaerite et invenietis. Consequenter ponitur res petita; unde dicit, ut inhabitem in domo Domini. Domus Domini spiritualis est duplex: et tertia est materialis, scilicet ecclesia, in qua morari salutiferum est Gn 28: non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli: nam in ea excitatur animus hominis ad devotionem. Domus spiritualis Dei est ecclesia militans 1Tm 3: ut scias quomodo oporteat te conversari in domo Dei, quae est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. Alia est ecclesia triumphans 2Co 5: si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus domum non manufactam, sed aeternam in caelis. De utraque ergo potest hoc intelligi, quia haec domus via est ad illam et porta ejus. Ps. 117: haec porta Domini, justi intrabunt per eam.
Et ideo desiderandum est habitare in hac domo, scilicet ecclesia.
Et hoc omnibus diebus vitae meae, idest usque in finem: ps. 131: haec requies mea in saeculum saeculi: hic habitabo, quoniam elegi eam. Habitat autem quis in domo Dei per fidem et charitatem et conformitatem bonorum operum: ps. 67: qui habitare facit unius moris in domo.
Et laudabile est quod semper in ea habitet, et non separetur ab ea. Separatur autem homo ab ecclesia per peccatum, per excommunicationem, et per schisma, vel haeresim. Qui ergo usque in finem habitat in ea, idest in ista ecclesia, habitabit in illa in perpetuum Ps 83: beati qui habitant in domo tua, domine. Hic consequenter ponitur intentio, scilicet, ut videam etc..
Et ponit duo: quia ut videam voluptatem Domini, et visitem templum ejus. Alia littera habet, ut continuo habitem. Hieronymus habet, et videam pulchritudinem Domini. Ut est merces, secundum Augustinum: jo. 17: haec est vita aeterna ut cognoscant etc.. Tria sunt in illa visione desideranda, quae naturaliter homo desiderat videre. Primo pulchra. Summa pulchritudo est in ipso Deo, quia pulchritudo in formositate consistit: Deus autem est ipsa forma informans omnia: ideo dicit, secundum unam literam, ut videam delectationes Domini Sg 13: si specie delectati deos putaverunt, sciant quanto his dominator eorum speciosior est; speciei enim generator haec omnia constituit. Secundo delectabilia, et fugere tristitiam: et ideo secunda litera habet, ut contemplem delectationes Domini, idest bonitatem Dei, in qua est summa delectatio: ps. 15: delectationes in dextera tua usque in finem. Tertio dispositio rerum. Unde multum est delectabile scire scientiam omnium rerum, quae in mundo sunt; et ideo videre dispositionem divinae providentiae est maxime delectabile.
Et ideo dicit, ut videam voluntatem Domini, idest rationem a Deo volitam et dispositam Rm 12: probetis quae sit voluntas Dei bona, beneplacens et perfecta. Haec autem habemus in vita ista imperfecte et per fidem: in futura autem domo habebimus perfecte, ubi sunt sancti contemplantes Deum facie ad faciem 2Co 3: nos autem revelata facie gloriam Domini contemplantes etc.. Sancti ergo qui sunt in patria, dirigunt contemplationem in ipsum Deum, et etiam in ea quae sunt ad ipsum Deum ordinata: et ideo dicit, ut visitem templum ejus, idest frequenter videam templum, idest humanitatem Christi Jn 2: hoc autem dicebat de templo corporis sui. Vel, visitem, sive videam ipsam ordinationem ecclesiae 1Co 3: templum Dei sanctum est, quod estis vos. Item dispositionem totius mundi: ideo in Psalmo hebraico habetur, et diluculo, idest diluculo ut maneam: ps. 5: mane astabo tibi.



Numerus 4


Quoniam. Hic assignatur ratio desiderii habitandi in domo Dei; quasi dicat, quare tantum petis habitare in domo Dei? Ratio est ex beneficiis perceptis: et circa hoc duo facit. Quia primo ponit ipsa beneficia. Secundo addit recompensationem, ibi, circuivi. Circa primum duo facit. Primo ponit beneficium protectionis a malo. Secundo beneficium promotionis in bonum, ibi, in petra exaltasti me. Circa primum duo facit. Primo proponit beneficium. Secundo ejus necessitatem ostendit, ibi, in die malorum. Dicit ergo: quare petis habitare in domo Domini? Ideo scilicet, quia abscondit me in tabernaculo suo.
Et secundum litteram,1S 24, quando david fugit ad tutiora loca engaddi et abscondit se ibi. Unde loquitur ex persona fugientis et latentis in aliquo loco. Ad litteram. Tabernaculum erat locus in quo orantes divino auxilio protegebantur, et maxime in sancta sanctorum, ubi erat propitiatorium, et sic vocabant tabernaculum ipsam Dei defensionem: sicut inPs 90 dicitur: scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis etc. Dt 32: expandit alas suas, et assumpsit eos, atque portavit in humeris suis. Sed mystice tabernaculum potest dici humanitas assumpta, sive caro Christi in qua abscondit nos per fidem et spem: colos. 2: abscondita est vita vestra in Deo. Vel aliter, tabernaculum dicitur tota dispositio ecclesiae: et in utroque istorum absconditur homo justus, quia in isto tabernaculo quaedam latent sub manifestis: latentia sunt invisibilia et spiritualia ubi morantur boni. Mali autem morantur in exterioribus Is 4: tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu. Sed quid contulit haec absconsio? Immo necesse erat mihi, in die malorum, vel omnium illorum malorum quae tunc imminebant.
Et simile est, quia quando hostes, vel tribulatio imminet, illi soli salvabuntur, qui in civitate reperiuntur: ita in tribulatione illi pereunt, qui circa haec exteriora habent affectum; quia facta tribulatione circa ista tales commoventur. Abscondit ergo ipse Deus, vel Christus, vel mens justi Mt 6: pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi.



Numerus 5


In petra. Hic proponit aliud beneficium promotionis in bonum: et est duplex. Unum exaltationis quantum ad se. Secundum quantum ad hostes, ibi, nunc exaltavit caput meum. Dicit ergo, in petra exaltasti me. Secundum literam alludit ad ea quae circa eum sunt gesta; quia quando persecutionem patiebatur, ibat per petras invias,1S 24: sed quando evasit, tunc exaltavit cor meum super inimicos meos. Sed mystice exponitur, in petra exaltavit me, idest in Christo;1Co 10: petra autem erat Christus. Vel, in petra, idest in Deo 2S 22: Dominus petra mea Ps 60: dum anxiaretur cor meum, in petra exaltasti me.
Et nunc jam exaltavit: quasi dicat, istud feci in spe, sed nunc in re. Exaltasti caput meum, idest mentem meam, super inimicos meos, idest super omnes appetitus meos Gn 4: subtus te erit appetitus tuus.



Thomae Aq, in Psalmos Psa.24 Num.11