Thomae Aq, in Psalmos Psa.26 Num.5


Numerus 6


Circuivi. Hic ponitur recompensatio beneficii; et ponit duo. Primo sacrificium, et immolavit. Secundo canticum. Secundum Hieronymum conjungitur cum praecedentibus, super inimicos meos, et in circuitu nostro sunt. Circuivi, idest circa steti devotas preces offerendo pro eis Ps 108: prout me diligerent (idest deberent) detrahebant mihi etc.. Eccl. 50: et ipse stans circa aram etc.. Item strenui militis est circuire et protegere castra, sicut dicitur de juda 1M 3: protegebat castra gladio suo, unde circuivi, idest protexi. Vel circuitus iste refertur ad contemplationem. Circulus duo propria habet inter alias figuras. Unum, quia est capacior aliis. Aliud est quod est totus uniformis sine angulo, et convenit contemplationi. Primo quantum ad capacitatem, quia tunc dicitur circuire contemplando, quando omnia quae consideranda sunt, contemplatur; unde dicit, circuivi, idest consideravi omnia dona tua, et ecclesiae beneficia. Beatus Dionysius posuit triplicem motum; scilicet circularem, rectum et obliquum. Recto motu semper movetur aliquid difformiter, quia semper habet diversam distantiam: et ideo in contemplando motus est rectus, quando de uno ad aliud quis movetur considerando processum rerum. Circulari motu movetur aliquis contemplando, quando conceptio animae est uniformis: et tunc dicitur circularis, quando scilicet revocat animam a rebus.
Et primo congregatur in se, postea unitur spiritualibus, et postea ascendit in contemplationem unius Dei. Obliquus motus est compositus ex utroque: quando quis, procedit ex consideratione creaturarum, sed hanc ordinat in considerationem Dei.
Et ideo dicit, circuivi, quantum ad uniformitatem Ez 1: hic erat aspectus splendoris per gyrum.
Et immolavi. Est autem duplex sacrificium: scilicet interius quo homo animum suum dat Deo. Ps. 50: sacrificium Deo (scilicet acceptum deo) est spiritus contribulatus.
Et omne exterius sacrificium ordinatur ad repraesentandum illud; unde Augustinus dicit, quando offers hoc exterius, est ut repraesentes animum tuum Deo. Sed quia omnis repraesentatio fit per aliqua signa, inter quae primatum tenent verba, ideo inter sacrificia videtur praeeminentiam habere sacrificium laudis: ps. 49: sacrificium laudis honorificabit me; unde dicit, immolavi in tabernaculo ejus hostiam, non pecorum, sed Potius, hostiam vociferationis, idest divinae laudis.
Et hac vociferatione, cantabo, tibi, scilicet canticum et laetitiam mentis et rectitudinem operis Ps 107: paratum cor meum. Cantabo; quasi dicat, paratum cor habeo ad serviendum tibi, cum laetitia mentis Ps 99: servite Domino in laetitia.



Numerus 7


Exaudi. Supra psalmista posuit suum desiderium; hic prorumpit ad petendum rem desideratam: et circa hoc tria facit. Primo petit exaudiri. Secundo proponit petitionem, ibi, tibi dixit cor meum. Tertio ostendit fiduciam quam habet de exauditione, ibi, credo videre bona Domini. Ad hoc ergo quod exaudiatur, inducit duas rationes. Unam ex devotione propria. Aliam ex sua miseria. Devotio est causa quod audiatur a Deo aliquis. Devotio est clamor cordis qui excitat Deum ad audiendum.
Et ideo dicit, exaudi: quia clamavi non exterius, sed interius: jac. 5: clamor eorum ad aures Domini sabaoth introivit. Item miseria nostra provocat ad exaudiendum Ex 3: videns vidi afflictionem populi mei, et descendi liberare eum; unde dicit, miserere mei, et exaudi me; quasi dicat, me miserum et meam miseriam cognosco, unde tuum est misereri: judith 9: exaudi me miseram deprecantem.



Numerus 8


Tibi. Hic ponit petitiones.
Et primo petit divinae faciei prospectum. Secundo divinum auxilium, ibi, adjutor meus es tu. Tertio viae suae directivum, ibi, legem pone mihi domine. Circa primum ostendit, quod de re petita habet magnum desiderium et intimum et anxium et assiduum. Intimum, quia tibi dixit cor meum. Aliquando homo aliquid petit ore, sed cor ejus ad alia versatur Mt 7: non omnis qui dicit mihi domine etc. Is 29: populus hic labiis me honorat etc.. Sed quando petitio est ex intimo desiderio cordis, tunc est Deo accepta, sed tunc non os tantum, immo cor petit: 2 regum 7: invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac Ps 118: clamavi in toto corde. Anxium et aequum dicit habere cum dicit: exquisivit te etc.. Contingit aliquando quod desiderium est intimum et quietum et non multum quaerit; sed quando est anxium, tunc vere quaerit: unde dicit, exquisivit te, idest frequenter et diligenter quaesivit.
Et hoc etiam ostendit aequum desiderium: quia imago non perficitur nisi pertingat ad exemplar ad quod est facta; unde dicit, exquisivit te facies mea. Facies hominis interior est, in qua visus est interior, idest anima sive mens rationalis, et haec, scilicet facies mea quae est facta ad imaginem tuam, exquisivit te. Unde non potest reformari et perfici nisi jungatur tibi, domine. Unde sicut quaelibet res quaerit suam perfectionem, ita mens nostra quaerit Deum.
Et ostendit quod sit assiduum, quia requiram, idest iterum et iterum quaeram Is 21: si quaeritis, quaerite Mt 7: quaerite et invenietis. Hoc est proprium diligentis, quaerere saepe rem dilectam.
Et quid quaerit, ostendit cum dicit, faciem tuam domine requiram. Hoc petebat moyses exo. 33: ostende mihi faciem tuam.
Et Dominus non statim ostendit, sed dixit, ostendam tibi omne bonum Lc 10: beati oculi qui vident quae vos videtis.
Et ideo david non erat extra spem, sed adhuc quaerebat; unde alibi dicit, ostende nobis faciem tuam etc.. Job 33: deprecabitur Deum suum, et placabilis erit, et, videbit faciem ejus in jubilo.



Numerus 9


Ne avertas. Hic proponit triplicem petitionem.
Et primo petit non fraudari a re desiderata. Secundo petit amoveri causam per quam posset fraudari. Tertio petit dirigi in via, ibi, legem pone. Dicit ergo, faciem tuam, domine, requiram.
Et rogo, ne avertas faciem tuam a me; quasi dicat, sicut avertit homo ab homine, quando non vult eum audire. Sed aliter est in Deo quam in homine. Homo enim avertens faciem mutatur. Ipse Deus autem immobilis est; sed dicitur avertere faciem, inquantum nos avertimur et immutamur.
Et per hoc quod in corde nostro fit aliquod velamen quo inepti reddimur ad videndum faciem suam.
Et ideo littera hieronymi habet, ne abscondas Is 8: expectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo jacob. Causa vero aversionis est ira Dei in poenam peccati.
Et haec aversio est maxima poenarum; et hoc est quod dicit, et ne declines in ira a servo tuo, idest ne irascaris mihi in hoc quod declines faciem tuam a me.
Et dicit, in ira: quia aliquando declinat in misericordia, cum scilicet non respicit peccata: ps. 50: averte faciem tuam a peccatis meis. Aliquando declinat in providentia, quando scilicet permittit aliquem cadere ut fortius resurgat, quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum,Rm 8.



Numerus 10


Adjutor. Hic petit divinum auxilium in agendis antequam veniat ad faciem, ne scilicet impediatur a visione faciei.
Et primo ponit petitionem. Secundo dictorum rationem, ibi, quoniam pater meus. Petit ergo divinum auxilium dicens, peto videre faciem tuam, sed ad hoc pervenire non possum per me: ergo, tu esto adjutor meus, ut ad hoc perveniam: ps. 120: auxilium meum a Domino. Sed quantum ad superficiem non videtur ista littera recta esse, quia melius videtur dicendum esse, adjutor meus es tu, et sic habetur in hebraico, scilicet auxilium meum fuisti.
Et secundum hoc commemorat beneficium; quasi dicat, adjutor fuisti. Non ergo de cetero, derelinquas me.
Et petit duo removeri, scilicet ipsam desertionem et contemptum interiorem: nam si homo sibi derelinquitur, perit. Oseae 13: perditio tua, Israel, ex te. Deserit autem aliquis aliquem, quia despicit eum.
Et Deus despicit nos, quia sumus fragiles per naturam, et corrupti per culpam; et ideo dicit, neque despicias me Deus.
Et quare hoc? Quia tu me creasti, et es, salutaris meus, idest tu me salvasti. Nullus autem despicit opera sua: ps. 137: opera manuum tuarum ne despicias. Consequenter ponitur ratio dictorum; unde sequitur, quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me; quasi dicat: quia inveni te adjutorem in omnibus aliis deficientibus, ne despicias me.
Et sic primo ponit defectum humani auxilii. Secundo ponit auxilium divinum. Haec littera legitur dupliciter. Uno modo de david ad litteram, sicut habetur in historia1S 16: quando fuit david unctus, isai praesentavit majores filios; Dominus autem elegit david, quia samuel petiit eum. Vel potest legi in persona viri justi, quia ad litteram speranti in Domino, deficit omne humanum auxilium: job 19: dereliquerunt me propinqui mei; et qui me noverant, obliti sunt mei. Eccl. 51: circumspiciens eram ad adjutorium hominum, et non erat. Sed Dominus hunc assumpsit et assumit curae suae, et hoc melius est: ps. 64: beatus quem elegisti et assumpsisti etc.. Mystice autem, pater meus, idest adam, et mater mea, idest eva, dereliquerunt me, idest desertioni me exposuerunt per peccatum. Vel, pater meus, idest diabolus, quia pater meus fuit in statu peccati: dereliquit me, quia non habet potestatem in me, mater mea, babylon, dereliquerunt me, idest contempserunt me.
Et hoc quia, Dominus assumpsit me.



Numerus 11


Legem. Supra psalmista posuit duas petitiones: prima fuit de divinae faciei prospectu; secunda de divinae protectionis auxilio; hic autem ponit aliam petitionem de directione viae suae: et circa hoc duo facit. Primo ponit petitionem. Secundo ostendit necessitatem, ibi, propter inimicos. Circa primum duo facit. Primo ponit legis petitionem. Secundo petit directionem in his quae sunt legis, ibi, et dirige. Dixerat supra, unam etc.; et quid hoc sit explicavit, scilicet videre faciem tuam.
Et quia ad hanc visionem, cum sit ardua, pervenitur quadam ardua via, per quam nullus vadit sine auxilio Dei, petit illud tribui: ps. 83: beatus vir cujus est auxilium abs te, quia ibunt de virtute in virtutem. Quia vero qui per viam ignotam vadit, indiget ductore, petit eum, dicens, legem pone mihi domine, in via tua; quasi dicat: imminet mihi ascendere per viam, in qua peto ut ponas mihi legem. Lex est regula agendorum. In hac via proceditur per actus virtutum; et ideo necessaria est lex, quae est regula actuum humanorum; quasi dicat: da mihi regulam qualiter ambulem. Hieronymus habet sic, illuxit mihi Dominus viam Pr 6: mandatum lucerna est, et lex lux. Dare legem est illustrare. Sed quandoque scit aliquis in universali quid sit fiendum, sed non scit in particulari, praecipue propter seductores.
Et contra hoc petit dicens, dirige me in semitam rectam Is 26: semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum.
Et hoc. Propter inimicos meos. Haec est causa quare peto dirigi in semita recta. Quia ille qui scit viam, et via est recta, securus incedit si non inveniat adversarium; sed quando inimicum vel adversarium suum invenit, indiget protectione et directione: ps. 141: in via hac qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi. Isti inimici nostri sunt concupiscentiae carnis, prava desideria, daemones, pravi homines, sive peccatores, qui obsistunt in via eundi ad Deum.



Numerus 12


Ne tradideris. Hic exponit quod dictum est; et duo dicit. Primo petit liberari ab inimicorum periculo. Secundo ostendit se inimicos habere, ibi, quoniam insurrexerunt. Dicit ergo: ne tradideris me in animas tribulantium me; quasi dicat: sic peto dirigi in via, quod non incidam in potestatem inimicorum.
Et non dicit in manus, sed in animas, idest in voluntates. Sed contingit quod sancti traduntur in manus inimicorum, quia terra data est in manus impii, ut dicitur job 9. Sed non in animas; quia voluntatis eorum est ut trahantur ad malum, sed Deus hoc non permittit: eccl. 18: si praestes animae tuae concupiscentias tuas, faciet te in gaudium inimicis tuis. Quoniam insurrexerunt. Hic ostendit se habere inimicos.
Et primo ponit eorum conatum. Secundo eorum defectum. Dico, propter inimicos, et hoc, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui. Haec verba exponuntur tripliciter: historice, allegorice et moraliter: historice, quia ad litteram aliqui mali testes falsum dixerunt contra david, scilicet doeg idumaeus qui accusavit sacerdotem et david, et alii. Allegorice de Christo, contra quem iniqui testes accusantes eum insurrexerunt Mt 26: novissime venerunt etc.. Moraliter, quia contra unumquemque justum falsi testes quandoque sunt falsi doctores, sua doctrina conantes a recta via alios declinare Is 5: vae qui dicunt malum bonum et bonum malum. Item adulatores dicuntur testes falsi Is 3: popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt Pr 19: testis falsus non erit impunitus.
Et mentita est etc.. Hic ponit eorum defectum. Haec verba secundum quod hic ponuntur, tripliciter intelligi possunt. Uno modo sic. Dicitur aliquis loqui sibi, quando solus intelligit verba sua; sed quando aliis, non 1Co 14: qui loquitur lingua, sibi et Deo loquitur, non hominibus; et sic est sensus; sunt falsi testes; et loquuntur mendacium, et persuadent; sed iniquitas eorum mentita est sibi; quasi dicat, non mihi, quia non acquiesco eis. Vel mentita est iniquitas sibi, idest sui damno; quia ex mendacio eorum quod intenderant ipsi, incurrerunt malum: eccl. 27: qui laqueum aliis ponit, peribit in illo. Vel mentita etc. Quia non pervenerunt ad effectum de hoc quod proposuerunt facere mihi et aliis justis viris: job 5: consilia pravorum dissipat. Hieronymus habet, apertum etc. Idest aperte locuti sunt contra me.



Numerus 13


Credo videre. Hic ponit spem de exauditione.
Et primo ponit spem quam ipse habet. Secundo hortatur alios ad eamdem, ibi, expecta Dominum. Sua petitio erat ut videret Deum; et ideo dicit, credo, idest firmam fiduciam habeo: videre bona Domini, idest videre Deum facie ad faciem Jb 19: scio quod redemptor meus vivit etc., et in carne mea videbo Deum, unde non dicit, videre Dominum, sed bona Domini; quod potest intelligi dupliciter. Vel bona Domini, idest a Domino, et sic non sumitur hic. Vel bona, idest quae sunt in Domino; et hoc modo sumitur hic: haec omnia enim sunt in eo sicut in fonte primo, et sunt idem quod ipse Sg 7: venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa etc..
Et ubi? In terra viventium. Visio Dei est vita aeterna, ut diciturJn 17, haec terra est morientium: quia sicut terra est patiens respectu caeli fecundantis eam, ita vita beatorum immediate perficitur a Deo.



Numerus 14


Expecta. Hic inducit alios ad expectandum, cum dicit, expecta Dominum Is 30: beati omnes qui expectant eum.
Et dum expectas, habeas fiduciam in opere; unde dicit, viriliter age, scilicet interius et exterius Is 35: confortate manus dissolutas.
Et hoc praemittit, quia, qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Unde, sustine Dominum, scilicet bona quaecumque faciens, etiam si videantur adversa: eccl. 2: vae his qui perdiderunt sustinentiam, et qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas. Vel, sustine Dominum, idest expecta Dominum.
Et tunc repetit ad majorem certitudinem.



PSALMUS 27

(Ps 27)


Numerus 1


In praecedenti Psalmo psalmista ostendit fiduciam quam habet de Deo; hic autem ut non deficiat in fiducia, adjungit psalmum orationis. Titulus psalmus ipsi david. Secundum litteram dicitur quod aliqui Psalmi pertinebant ad personam david, inter quos est iste, quasi iste pertineat ipsi david. Vel huic, quia ipse faciebat, et hunc et alios per se cantabat. Mystice huic david intitulatur iste psalmus non figurali, sed vero david, scilicet Christo. In hoc enim Psalmo mystice agitur de oratione Christi ad patrem, secundum quod liberatur a malis passionibus. Tria ergo agit in hoc psalmo. Primo petit exaudiri; secundo ponit petitionem suam, ibi, ne simul tradas; tertio ponit gratiarum actionem, ibi, benedictus Dominus. Duplici autem ratione petit exaudiri. Primo ratione periculi imminentis; secundo ratione suae devotionis, ibi, exaudi, domine. Circa primum tria facit. Primo ostendit indeficiens propositum orandi; secundo petit exaudiri ibi, ne sileas; tertio ponit imminens periculum, ibi, ne quando taceas. Primum ostendit cum dicit, o domine, ad te clamabo, non semel, sed continue Lc 18: oportet semper orare. Thess. 5: sine intermissione orate. Consequenter petit exaudiri: ne sileas Deus meus. Consuetus modus loquendi est, quod quando aliquis exaudit orantem, dicitur ei respondere. Tunc ergo Deus respondere videtur, quando satisfacit voto orantis. Job 14: vocabis me, et ego respondebo tibi. Ne sileas ergo, idest non subtrahas mihi responsionem tuam Gn 30: respondebit mihi cras justitia mea. Ostenditur consequenter periculum imminens: ne quando taceas a me. Hominis perfecti est, quod si sibi dimittitur, deficiat. Oseae 13: perditio tua ex te, Israel; tantummodo ex me auxilium tuum. Nam si aliquando taceas non exaudiendo me, ero similis descendentibus in lacum, idest in infernum Is 14: verumtamen in infernum detraheris, in profundo laci. Thren. 3: lapsa est in lacum vita mea. Hieronymus habet: ne te tacente assimiler. Mystice autem, Glossa ex persona Christi loquitur quod homo Christus clamet ne deseratur a deitate: et dicit, ne sileas subtrahendo mihi in beneficium resurrectionis, et ne taceas, idest ne deseras in passione. Alias essem similis aliis hominibus descendentibus in lacum, sicut inimici aestimant Ps 87: aestimatus sum cum descendentibus in lacum. Exaudi domine vocem orationis meae, dum oro ad te.



Numerus 2


Alia ratio est quod petit exaudiri devotio orantis. Haec autem devotio in duobus consistit: scilicet in interioribus cordis, et exterioribus operibus. In interioribus: quia Deus spiritus est, et eos qui adorant, oportet spirituales esse. Joan. 4: veri adoratores adorabunt patrem in spiritu et veritate: et ideo dicit: exaudi deprecationem meam dum oro ad te. Sed debemus revereri etiam in nostris effectibus, et signis exterioribus; unde dicit, dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. Hoc dupliciter legitur: vel ad litteram secundum glossam, quod judaeis erat praeceptum, ut ubicumque essent, ad illius partem orarent ubi scirent jerusalem esse. Vel, dum extollo, idest levo manus meas ad templum, idest ad caelum Ps 10: Dominus in templo sancto suo etc.. Ergo non solum in devotione cordis orabo, sed etiam in signis exterioribus versus caelum orabo, et aliquam devotionem ostendam. Vel, dum manus meas, idest opera mea, extollo ad templum, idest dirigo ad Deum Ps 140: dirigatur oratio mea, idest opera mea, sicut incensum etc.. De Christo autem potest exponi: quia ipse levavit manus suas versus templum, quia ipsum non reprobavit, sed approbando expulit vendentes et ementes in eo. Vel extulit manus in cruce Is 65: tota die expandi manus meas ad populum non credentem sed contradicentem mihi. Ad templum, idest ecclesiam construendam per passionem suam.



Numerus 3


Ne simul tradas me cum peccatoribus, et cum operantibus iniquitatem. Hic ponit petitionem ut non simul commoveatur in punitione cum impiis: et circa hoc facit duo. Primo describit culpam; secundo ponit poenam, ibi, da illis. Quantum ad primum, culpam ostendit dicens peccata illorum, scilicet malum propositum et malum actum, dico exaudi vocem meam etc.
Et hoc est, dum oro, quod liberer a perditione peccatorum: quia licet in vita justi sint simul cum peccatoribus, tamen in judicio non erunt simul Mt 25: segregabit bonos a malis Ps 42: discerne causam meam de gente non sancta etc. Gn 18: numquid perdes justum cum impio? Et ideo dicit, ne simul tradas me, in damnationem, scilicet, cum peccatoribus. Peccatores proprie sunt qui ex habitu peccant, vel peccandi propositum quantum ad actum et executionem peccati habent. Dupliciter quis exequitur actum peccati: scilicet per manifestam injustitiam, et per fraudem.
Et hic est qui loquitur pacem quantum ad alios. De primo dicit, cum operantibus iniquitatem ne perdas me. Illi dicuntur iniquitatem operari, qui manifeste faciunt injustitiam. Tamen non omne peccatum fit per injustitiam; specialiter tamen fit, inquantum non reddit Deo obedientiam. De secundo dicit, qui loquuntur pacem cum proximo suo.
Et ponit duo: scilicet dulcia verba eorum in ore: Rom. ult.: Qui per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium Pr 29: homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo, rete expandit gressibus suis. Aliud tamen habent in corde; unde sequitur, mala autem in cordibus eorum, scilicet sunt quae parant inimicis suis. Hier. 9: in ore suo pacem cum proximo suo loquitur, et occulte ponit ei insidias. Haec omnia possunt referri ad Christum, qui in cruce cum sceleratis deputatus est, ut diciturIs 53. Sed petit, ut non simul, idest propter eamdem causam tradatur, idest crucifigatur cum eis: quia passio sive damnatio illorum fuit propter peccatum proprium, passio autem Christi propter iniquitatem nostram. Item, ne eodem fine tradas me cum peccatoribus iniquis, idest non secundum intentionem eorum qui intendebant quod nomen Christi delerent.
Et hi sunt qui loquebantur pacem cum proximo suo: et in Christo quando tentabant ut caperent eum in sermone, sed, mala erant in cordibus eorum, idest mala intentio: quia ut caperent, idest ut reprehendere possent Mt 22. Sequitur: da illis secundum opera eorum: et secundum nequitiam adinventionum ipsorum.



Numerus 4


Secundum opera etc.. Hic agit de tribulatione et poena eorum.
Et primo ipsam poenam tangit; secundo poenae aequitatem, ibi, secundum opera eorum; tertio ejus perpetuitatem, ibi, quoniam non intellexerunt. Duplex culpa posita est. Una exterior quae est oris, alia interior quae est cordis.
Et ideo dicit quantum ad primum, da illis secundum opera eorum Ps 61: reddes unicuique juxta opera sua. Da, accipitur praenunciative, idest dabis; vel conformando se justitiae divinae. Ps. 57: laetabitur justus cum viderit vindictam. Vel ut referatur hoc ad Christum. Tu domine pater, da illis secundum opera eorum: quasi dicat: ex passione mea sequitur utilitas; sed, tu da illis, scilicet peccatoribus non secundum fructum, sed secundum eorum intentionem quae fuit mala. Joan. 3: erant autem eorum mala opera. Quantum ad secundum dicit, et secundum nequitiam adinventionum, ipsorum. Adinventiones sunt viae excogitatae ad nocendum et peccandum.
Et hi gravius puniuntur a Deo, sed poena aequa eis debetur. Hic ita procedit littera: unde dicit, secundum opera manuum eorum tribue illis, quia scilicet non coacti, sed sua prava voluntate peccaverunt. Unde opera eorum sunt opera manuum eorum. Secundum quod refertur ad Christum, sic dicit, secundum opera manuum eorum etc. Quia judaei etsi Christum manu sua non crucifixerunt, tamen et lingua et manu hoc scelus operati sunt, quia per suam potestatem factum est; unde dicit, redde retributionem eorum ipsis, ut scilicet sicut ipsi mala intentione hoc fecerunt, ita tu eis mala retribuas Mt 7: mensura qua mensi fueritis remetietur vobis.



Numerus 5


Quoniam non intellexerunt opera Domini, opera manuum ejus etc.. Supra praemisit psalmista poenam debitam malis, et ejus aequitatem; hic consequenter ponit hujus poenae perpetuitatem: et facit duo in isto versu. Primo tangit poenae irreparabilitatem; secundo causam. Sciendum est autem, quod homo frequenter peccat, et ex hoc incurrit reatum poenae; sed quoniam per multa opera divinae justitiae homo provocatur ad timorem, et per opera misericordiae provocatur ad spem, quandoque convertitur ad poenitentiam et sanatur; sed si in consuetudine induretur in peccato, et intellectum perdit, non est spes salutis. Job 4: quia nullus intelligit, in aeternum peribunt Is 6: excaeca cor populi hujus etc..
Et ideo pro causa poenae irreparabilis praemittit carentiam intellectus. Notandum est, quod non omne opus est opus manuum, sed exteriora: quaedam etiam sunt interiora opera. Ita in Deo quaedam sunt spiritualia quae operatur in nobis Is 26: omnia opera nostra operatus es in nobis domine. Quaedam corporalia ut caeli. Ita etiam Christi spiritualia sunt opera, salus fidelium: corporalia vero sunt miracula. Joan. 5: opera quae ego facio testimonium perhibent de me.
Et ideo dicit, quia non intellexerunt opera Domini, scilicet spiritualia, et opera manuum ejus, scilicet corporalia, destrues illos, et ita destrues quod non aedificabis.
Et refertur hoc ad duplicem destructionem: scilicet spiritualem; quia destructi per casum a fide, et non a notitia Dei. Ps. 58: disperge illos in virtute tua, et depone eos etc.. Sed tamen isti qui sic sunt destructi, aliquando reaedificantur, sicut petrus; et sic etiam isti reaedificantur, vel reaedificabuntur usque ad finem mundi Rm 11: caecitas ex parte contingit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus erit. Vel refertur ad corporalem destructionem: quia destructi per romanos nunquam reaedificati sunt, nec unquam reaedificabuntur: vel destructi per babylones et relevati per persas: vel destructi per antiochum et relevati per romanos; sed per romanos ita tandem destructi, quod nunquam reaedificati sunt.



Numerus 6


Benedictus Dominus. Hic quasi exauditus gratias agit.
Et primo de beneficiis sibi collatis; secundo agit gratias de beneficiis collatis toti populo, ibi, Dominus fortitudo. Circa primum duo facit. Primo agit gratias pro sua exauditione; secundo ostendit, in quo fuit exauditus, ibi, Dominus adjutor meus. Dicit ergo: ego petivi, et sum exauditus in petitione mea; unde, benedictus Dominus. Benedicere Dei nos, est causare bonitatem in nobis, quia dixit, et facta sunt. Ps. 148. Benedicere nos Deo, est agnoscere ejus bonitatem, qua nobis bene facit: et nihil ei accrescit ex hoc. Hoc tamen faciendum est nobis pro omnibus beneficiis 2Co 1: benedictus Deus, et pater Domini nostri jesu Christi, pater misericordiarum etc.. Tob. 12: benedicite Deum caeli, quia fecit nobiscum misericordiam suam.
Et ideo dicit, quoniam exaudivit vocem deprecationis meae, idest devotionem orationis meae. Jacobi ult.: multum valet deprecatio etc..



Numerus 7


Hic ostendit, in quo est exauditus, scilicet quia consecutus est auxilium Dei: et circa hoc facit tria. Primo ponit beneficium divini auxilii; secundo meritum beneficii, ibi, et in ipso speravit cor meum; tertio effectum beneficii, ibi, et refloruit. Homo indiget divino auxilio ad duo: ad bene agendum, et quod liberetur a malis, et quod promoveatur ad bonum. Quantum ad primum dicit, Dominus adjutor meus. Joan. 13: sine me nihil potestis facere Is 50: Dominus Deus auxiliator meus. Quantum ad secundum dicit, et protector meus: et protector a malis, sicut scutum protegens hominem ab exterioribus telis Is 49: sub umbra manus suae protexit me Ps 63: protexisti me, Deus, a conventu malignantium. Sed quo merito me defendis? Numquid meo? Non. Sed non alio, nisi quia in ipso speravit cor meum, quasi ex intimo affectu de ipso confido Ps 24: in te confido, non erubescam.
Et ideo, adjutus sum Is 40: qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem. Haec autem omnia possunt referri ad Christum inquantum homo: nam ut Deus, omnes ipse juvat et protegit simul cum patre; inquantum homo, est juvatus et protectus a patre.
Et sequitur, in ipso. Effectus auxilii ponitur hic quantum ad duo. Primo quantum ad carnem; secundo quantum ad animam; unde dicit, et refloruit. Juventus hominis comparatur flori: quia sicut flos est praesagium fructus, ita juventus hominis est praesagium vitae futurae Ps 89: mane sicut herba transeat. Tunc ergo caro reflorescit, quando antiqua juvenescit; quoniam homo in tristitia videtur senescere, in laetitia videtur juvenescere; sed tamen caro Christi floruit flore honestatis et incorruptionis. In primo homine floruit caro ejus per innocentiae puritatem, sed peccando inquinata est. Sed in Christo refloruit in resurrectione: fuit enim de spiritu sancto sine peccato concepta Is 11: flos de radice ejus ascendet. Item in primo statu natura humana floruit, quia erat incorruptibilis: sed per peccatum est subjecta corruptioni Rm 8: corpus per peccatum mortuum est. Sed Christus refloruit in resurrectione Ct 1: et lectulus noster floridus est. Quantum ad animam dicit, et ex voluntate mea confitebor tibi. Anima quamdiu est in peccato, habet voluntatem a Deo aversam, et ad temporalia conversam; sed quando per conversionem reparatur, tunc convertitur ad Deum voluntas ejus, et confitetur Deum laudando ipsum. Vel si dicatur hoc de Christo, refertur ad membra sua, scilicet fideles Ps 53: voluntarie sacrificabo tibi et confitebor nomini tuo, domine, quoniam bonum est.



Numerus 8


Dominus. Hic agit gratias pro beneficiis populi.
Et primo ponit beneficia jam exhibita. Secundo petit ea continuari, ibi, salvum fac populum tuum. Eadem beneficia quae sunt sibi facta cum dicit, Dominus adjutor meus etc. Dicit facta esse populo cum dicit, Dominus fortitudo, populi judaeorum per me liberati a philistaeis.
Et Christus est fortitudo populi ejus liberati per eum a peccato Is 12: fortitudo mea Dominus, et factus est mihi in salutem Ps 142: protector meus, et in ipso speravi.
Et hic est protector salvationum, idest protegit eos qui salvati sunt per Christum Ac 4: non est aliud nomen sub caelo, in quo oporteat nos salvos fieri. Christus ergo protegit nos in praesenti, ut non cadamus in peccatum; et ideo, salvationum, idest praedestinatorum ad salutem proteget in futuro, liberando ab omni malo Ap 7: non esurient, neque sitient amplius, neque cadet super illos sol, neque ullus aestus etc..



Numerus 9


Salvum fac. Hic ostendit continuationem beneficiorum sive salutis.
Et primo ponit salutem. Secundo modum, ibi, benedic. Dicit ergo, domine, tu qui es protector meus: salvum fac populum tuum, idest rogo ut ad salutem eos perducas Jn 17: non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves a malo Is 45: salvatus est Israel in Domino salute aeterna. Consequenter ponit modum perveniendi ad salutem: ad quam ut perveniatur, requiruntur tria: scilicet donum gratiae, gubernatio, et spiritualis profectus. Quantum ad primum dicit.
Et benedic hereditati tuae, idest confirma dona ejus Pr 10: benedictio Domini super caput justi.
Et dicit hereditati, quia electi sunt haereditas Ps 32: beata gens cujus est etc.. Quantum ad secundum dicit, et rege eos, quia etiam cum gratia necessaria est gubernatio: pro. 11: ubi non est gubernator, populus corruet. Quantum ad tertium dicit, et extolle eos, idest promove per profectum, usque in aeternum. Duobus modis potest intelligi. Primo in intellectu, quando elevatur ad manifestam cognitionem veritatis Is 52: ecce intelliget servus meus, et exaltabitur. Secundo in affectu, quando non cupit carnalia, sed spiritualia: desiderium habens dissolvi et esse cum Christo,Ph 1. Quoniam removetur ab hac vita ad vitam gloriae Is 56: sustollam te super altitudinem nubium, et cibabo te etc..



PSALMUS 28

(Ps 28)


Numerus 1


In aliis psalmis commemoravit psalmista fiduciam quam habet de Deo; hic autem quasi liberatus gratias agit.
Et primo ponuntur Psalmi pertinentes ad gratiarum actionem. Secundo commemorat beneficia praestita, ibi, in te domine speravi. Circa primum duo facit. Primo invitat alios ad gratiarum actiones. Secundo ipse gratias agit, ibi, exaltabo te. Titulus, psalmus david in consummatione tabernaculi: et nota historiam1S 4, ubi filii Israel tempore heli pugnaverunt contra philistaeos, et arca Dei capta est, et fuit in terra illa sex mensibus, tandem propter plagam remiserunt eam in gabaa: et mortuo saule, david tulit eam, et portavit in hierusalem, et fecit ei tabernaculum, et lusit ante eam, ut habetur2S 6; et tunc videtur factus fuisse iste psalmus. Mystice per tabernaculum designatur sancta ecclesia Ap 21: ecce tabernaculum Dei cum hominibus. Hoc tabernaculum, scilicet ecclesia, ereptum est de manibus philistiim, idest daemonum: et quae in Psalmo isto dicuntur, pertinent ad dona spiritus sancti, per quae istud tabernaculum consummatur. Dividitur ergo in partes duas. In prima invitat alios ad offerendum Deo per gratiarum actionem. Secundo commemorat beneficia, ibi, vox Domini super aquas. Circa primum tria facit. Primo ostendit cui sit offerendum. Secundo qui offerat. Tertio quid debeant offerre. Dicit ergo, afferte. Sed cui? Domino, soli, non alii Ex 22. Quod soli Deo debeat offerri, dicitur 1 paral. Ult.: tua sunt omnia; et quae de manu tua accepimus, dedimus tibi. Qui debebant offerre ostendit, filii Dei: eccl. 34: dona iniquorum non probat altissimus Gn 4: Deus primo respexit ad abel, et ad munera ejus postea, quia debet homo primo Deo placere, et postea ei oblationem facere; et ideo dicit, filii Dei, per fidem Jn 1: quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus. Item per charitatem: 1 jo. 3: videte qualem charitatem dedit nobis Deus etc.. Per bona opera Rm 8: qui spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt.



Thomae Aq, in Psalmos Psa.26 Num.5