Thomae Aq, in Psalmos Psa.29 Num.8


Numerus 9


Deinde cum dicit, ut cantet, ponitur fructus exauditionis. Fructus autem est gloria Dei; et quod cedat ad gloriam Dei, dupliciter potest intelligi, vel de gloria resurrectionis Christi, vel de gloria sanctorum; unde dicit, gloria mea, mihi data in resurrectione, vel danda sanctis in patria, cantet tibi, idest sit tibi mea laus Jn 17: ut filius tuus clarificet te, et hoc sit in perpetuum; unde dicit, domine Deus meus in aeternum confitebor tibi Ps 83: beati qui habitant in domo tua: in saecula saeculorum laudabunt te.



PSALMUS 30

(Ps 30)


Numerus 1


Supra enarravit propheta tribulationes, beneficia Dei, orationem suam, fiduciam et gratiarum actionem; hic autem exponit totum ordinem suae liberationis. Titulus, in finem psalmus david pro extasi. Hieronymus non habet pro extasi, nec hebraei: et forte septuaginta addiderunt, propter hoc quod dicitur infra, in excessu. Extasis enim graece, latine dicitur excessus, qui est mentis, quoniam scilicet homo ponitur extra se.
Et hoc dupliciter contingit: vel quia a superioribus allicitur, vel quia ab inferioribus depellitur. Animus ergo hominis si feratur extra se, dicitur vel allectus a supernis per contemplationem et amorem: quia divinus amor, ut dicit Dionysius, 4 cap. De div. Nom., extasim facit, quia facit eum vivere non sua, sed Dei vita Ga 2: vivo ego, jam non ego, vivit vero in me Christus: vel impugnatus, vel territus ab inferiori: unde quando timet fit extra se Ac 3: repleti sunt stupore et extasi.
Et sicut vult Glossa, hoc modo hic accipitur extasis: agitur enim hic de tribulatione Christi in passione: unde Christus in cruce pendens ait, in manus tuas commendo spiritum meum,Lc 23.
Et de tribulationibus ecclesiae: et hoc sub figura eorum quae contigerunt david. Vel intelliguntur verba Psalmi hujus quasi ab una persona prolata: quia caput corpus et membra sunt una persona: unde Christus loquitur pro se, et pro corpore suo Is 61: quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis: quia Christus et ecclesia sunt una persona. Psalmus iste dividitur in duas partes. Quia primo praemittit orationem. Secundo ponit exauditionem, ibi, quam magna multitudo dulcedinis tuae. Sed quia oratio nititur spei, primo praemittit spem et orationem. Secundo assignat utriusque rationem: scilicet quare speret et oret, ibi, quoniam fortitudo. Circa primum duo facit. Primo enim praemittit spem. Secundo subjungit rationem, ibi, in justitia tua libera me. Circa spem duo facit. Primo ponit spei rectitudinem. Secundo certitudinem sive firmitatem, ibi, non confundar in aeternum. Dicit ergo. In te domine speravi: hier. 17, dicitur: maledictus homo qui confidit in homine etc..
Et ideo non potest spes esse recta in homine, sed in Deo: eccl. 2: qui timetis Dominum, sperate in illum etc..
Et dicitur hoc ex persona Christi et ecclesiae. Sed contra. Spes non habet locum in comprehensore; Christus autem fuit comprehensor. Ergo non habuit spem nec fidem, sed visionem. Respondeo. Sperare dicitur a spe; spes autem dicitur dupliciter: quandoque enim dicit virtutem; quandoque vero objectum ejus quod est bonum, sub duplici ratione: quia respicit Deum ut beatitudinem aeternam, et ut beatitudinis datorem. Hanc non habuit Christus, quia objectum ejus est bonum futurum, non habitum. Tamen aliqua alia expectanda erant a Christo per auxilium Dei, sicut gloria immortalitatis, conversio hominum, et hujusmodi.
Et quantum ad hoc sperabat, licet virtus spei non fuerit ei necessaria. Secundo ponit firmitatem, quia, non confundar in aeternum, quia innititur Deo qui est incommutabilis; sed qui sperat in homine qui deficit, confunditur aliquando.



Numerus 2


Deinde cum dicit, in justitia, subjungit orationem: ubi tria facit. Primo assignat causam quare petit liberari. Secundo petit celeritatem liberationis, ibi, inclina. Tertio ponit modum, esto mihi. Dicit ergo, o domine, spero, et ideo peto liberari. Sed qua causa? Non propter justitiam meam, sed, in tua justitia, quia justus es Da 9: non in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis. Vel, in justitia tua, quam mihi dedisti, non mea Rm 10 dicitur: ignorantes Dei justitiam etc.. Item peto velociter liberari, quia non possum pati afflictionem. Dilatio potest contingere dupliciter: una ratio potest esse, quia liberator est longe; alia vero quia piger. Deus videtur longe esse a nobis: unde quidam dixerunt quia non habet providentiam de nobis: job 22: circa cardines caeli perambulat, nec nostra considerat.
Et ideo peto, ut tu Deus qui in altis habitas, nec ego possum ad te accedere, inclina aurem tuam. Auris Dei est voluntas exaudiendi: et dicitur Deus nobis appropinquare, quando condescendit nostris infirmitatibus et miseriis; et ideo ait, inclina, idest condescende ex bonitate: et hoc cito et ideo, accelera ut eruas me Is 8: voca nomen ejus, accelera: quia non tardat in necessitate. Modus est duplex liberandi: ut scilicet quod non laedatur in malis existens, vel quod mala fugiat. Quantum ad primum dicit, esto mihi in Deum protectorem, ut mala non me laedant Is 49: in pharetra sua abscondit me. Quantum ad secundum dicit, et in domum refugii: et hoc est nomen Domini Pr 18: turris fortissima nomen Domini.
Et ideo hic addit, ut salvum me facias.



Numerus 3


Deinde cum dicit, quoniam, ostendit quid movet eum.
Et primo ad sperandum. Secundo ad orandum, ibi, miserere mei domine, quoniam tribulor. Circa primum duo facit. Quia primo movetur ad sperandum ex consideratione divinae conditionis. Secundo experimento beneficiorum, ibi, ego autem in Domino speravi. Haec enim duo dant fiduciam. Conditionem autem Dei ostendit dupliciter. Primo per comparationem ad nos; secundo per comparationem ad adversarios, quia erant et adversarii et hostes, ibi, odisti observantes. Circa primum tria facit. Primo enim ponit habitudinem Dei ad nos; secundo, quid ex hoc speret, ibi, et propter nomen tuum. Tertio in spem erectus prorumpit in orationem, ibi, in manus tuas. Sciendum est autem, quod Deus habet habitudinem ad nos, quia est fortitudo nostra ad complendum omnia bona quae per eum facimus Ex 15: fortitudo mea et laus mea Dominus etc.. Item quia refugium nostrum ad vitandum mala. Ps. 103: petra (scilicet deus) refugium herinaciis.
Et ideo ait, spero de te propter ista duo.
Et quid speret, ostendit ex persona viatoris, quia semper indiget ductore, procuratore et defensore. Primum pertinet ad viam; secundum ad vitam; tertium ad salutem.
Et ideo quantum ad primum dicit, deduces, scilicet per viam salutis. Quantum ad secundum, et enutries, nutrimento virtutum, et etiam corporali Ps 22: Dominus regit me, et nihil mihi deerit. Quantum ad tertium, educes me de laqueo, idest de fraudulenti insidia, quam mihi praeparaverunt Pr 1: veni nobiscum, insidiemur etc. Ps 123: laqueus contritus est.
Et ratio est, quia tu es protector meus; quasi dicat: ideo spero quia ista facies mihi, quia tu es protector meus.



Numerus 4


In manus. Prorumpit tertio in subitam orationem; et circa hoc duo facit. Primo recommendat se Domino; secundo commemorat divinum beneficium, vel habitum vel mox secutum, ibi, redemisti etc.. Dicit ergo quantum ad primum, in manus etc.. Quod carius habet commendat ductori.
Et ideo in vita ista periculosa spiritum meum commendo tibi Deo. Hoc fecit Christus in nostrum exemplum: unde in cruce dixit, in manus tuas etc. 2Tm 1: scio cui credidi etc.. Ex persona ecclesiae intelligitur; quasi dicat ecclesia capiti Christo, tu dicis. In manus tuas commendo spiritum etc..
Et ex hoc sequitur, scilicet ex cruce, redemptio nostra. Dicit autem, Deus veritatis, quia implevit quod promisit. Per comparationem autem ad adversarios dicit, odisti; quasi dicat; sic te habes ad me; sed quomodo ad adversarios? Quia odis eos, et merito, quia observant vanitates etc. Illi scilicet qui in rebus mundi spem habent et figunt.
Et hoc supervacue, quia deficiunt Sg 5: quid nobis profuit superbia etc.. Item vanitates, auguria, vel somnia, vel pacta daemonum; et tales odiuntur a Deo, quia sacrilegi et idolatrae Ps 39: beatus vir cujus est nomen Domini etc..



Numerus 5


Ego autem. Supra rationem suae spei assignavit ex divina conditione; hic autem assignat eam experimento divinorum beneficiorum. Circa quod duo facit. Quia primo proponit spem; secundo ejus effectum, ibi, exultabo. Dicit ergo: Deus odit malos: ego autem, qui non observo vanitates, speravi in solo Deo, non in Deo divitiarum 1Tm 6. Effectus spei est spiritualis laetitia Rm 12: spe gaudentes.
Et ponit modum laetitiae: quia, exultabo et laetabor. Est autem exultatio gaudium per signa exteriora extra exiliens. Laetitia vero dicit interiorem dilatationem cordis. Exultatio ergo dicit magnitudinem gaudii, laetitia moderationem.
Et praemittit exultationem, quia homines inflammati amore Dei in principio plus gaudent, et post moderate. Laetabor, non in justitia mea, sed tua.



Numerus 6


Quoniam. Hic commemorat beneficium liberationis. Primo liberationem; secundo liberationis modum, ibi, nec conclusisti. A duobus dicit se liberatum: ab abjectione, et a tribulatione: primum opponitur honori; secundum prosperitati. Quantum ad primum dicit, humilitatem, idest abjectionem; quasi dicat, licet tu altus sis in caelis, tamen respexisti, hic abjectum, vel, humilitatem cordis Lc 1: respexisti humilitatem ancillae tuae. Quantum ad secundum dicit, salvasti de necessitatibus, idest tribulationibus, animam, non corpus; quia secundum corpus quandoque succumbunt, sed anima liberatur Ps 24: de necessitatibus meis libera me domine. Vel necessitates dicit passibilitates praesentis vitae; scilicet mortis, famis, penuriae indigentiaeRm 12: necessitatibus sanctorum communicantes. Modus liberationis ostenditur. Primo quantum ad evasionem mali; secundo quantum ad conservationem in bono, ibi, quia statuisti. Dicit ergo quantum ad primum, nec conclusisti. Illud concluditur cujus nihil est extra. Deus permittit aliquem tentari ab hominibus, sed non concludit eum in manibus eorum, quia reservat aliquid ad quod hostis non potest, sicut in Jb 1, quem primo sic conclusit super substantiam quod corpus non tangeret: deinde sic super corpus, quod non tangeret animam: unde dicit, verumtamen animam illius serva. Sed impii concluduntur in manibus inimici. Sed contra: job 16: conclusit me apud iniquum etc.. Respondeo. Verum est secundum intentionem inimici credentis se praevalere, sed non est verum simpliciter. Quantum ad secundum ait, statuisti etc. Idest in loco libero et amplo, pedes, idest affectus, quia ex nulla parte impeditur quin benefaciat Pr 4: ducam te per semitas aequitatis, quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum. Vel iste locus spatiosus est vita aeterna. Baruch 3: o Israel quam magna est domus Dei etc. Ubi steterunt pedes nostri Ps 121: stantes erant pedes nostri etc..



Numerus 7


Deinde cum dicit, miserere mei domine quoniam tribulor (Ps 31,10) etc. Rationem orationis assignat dupliciter. Primo in generali praemittit orationem, et ejus causam; secundo prosequitur utrumque in speciali, ibi, conturbatus est. Circa primum duo facit. Primo ponit petitionem in generali; secundo causam petitionis, ibi, miserere. Judith 8: indulgentiam ejus cum lacrymis postulemus.
Et quare? Quoniam tribulor Ps 118: multi qui persequuntur me, et tribulant me. Sed contra: supra dicit, salvasti de necessitatibus animam meam. Respondeo. Dicendum, quod loquitur secundum diversa membra, vel secundum diversa tempora. Sequitur, conturbatus est. Ubi exponit in speciali primo tribulationem; secundo orationem, ibi, ego autem in te speravi. Circa primum duo facit. Quia primo quantum ad id quod est interius; secundo quantum ad id, quod est exterius, ibi, quoniam defecit. Quantum ad primum tria ponuntur: scilicet oculus, anima, et venter: per quae ratio, voluntas et sensualitas designantur: quando scilicet homine in tribulatione posito omnia ista commoventur.
Et ideo dicit, oculus, interior Ep 1: illuminatos oculos cordis vestri: in ira, inimicorum persequentium, vel Dei punientis Ps 6: conturbatus est a furore oculus meus. Vel in ira, quia irascor contra malos: haec enim non excaecat oculum rationis, sicut facit ira per vitium; sed conturbat et obnubilat, quia non ita limpide videt. Anima mea, quantum ad voluntatem: quia proprium est voluntatis movere corpus, et voluntas movet omnia quae in nobis sunt Ps 6: anima mea turbata est. Venter meus, idest infirmus: et signat sensualitatem. Hier. 4: ventrem meum doleo. Vel, anima mea, refertur ad sensualitatem, venter autem ad corpus; quasi dicat, sensualitas turbata est, et corpus. Vel refertur ad diversa membra ecclesiae. Nam, oculi, doctores, anima, praelati, venter, alii sunt.



Numerus 8


Deinde cum dicit, quoniam etc.. Exponit tribulationem quantum ad exteriora: tribulatio namque expellitur bonis praesentis vitae: quae tria sunt: scilicet deliciae carnis, divitiae et honores: 1 jo. 2: omne quod est in mundo etc.. Contra primum ponit dolorem; contra secundum paupertatem; et contra tertium opprobria. Secundum est, ibi, infirmata; tertium vero, ibi, super omnes inimicos. Circa primum duo facit. Primo enim ponit dolorem; secundo ejus signum, ibi, anni mei. Dicit ergo, tribulor, interius; et haec tribulatio venit ex interiori, quoniam defecit in dolore vita mea. Vita continuo procedit ad defectum Sg 5: continuo desivimus esse. Potest ergo qui tristatur dicere, vita mea defecit in dolore. Eccl. 38: a tristitia enim festinat mors: vel vita spiritualis Rm 1: justus meus ex fide vivit. Vel potest intelligi de vita qua quis gaudet de bono aliorum 2Co 7: nunc gaudeo, non quia tristes estis, sed quia contristati estis ad poenitentiam.
Et dolor causat in eis defectum; unde, et anni mei, idest duratio vitae meae, in gemitibus, qui sunt signum doloris. De secundo dicit, infirmata etc.. Divitiae confirmant homines. Eccl. 7: sicut protegit sapientia, sic protegit et pecunia.
Et ideo paupertas refertur ad infirmitatem exteriorem. Sicut autem paupertas temporalis facit infirmitatem exteriorem, ita paupertas spiritualis infirmitatem spiritualem. Virtus, idest fortitudo corporalis, quae est in nervis et ossibus; et ideo subdit, ossa mea: quasi dicat: omnia in quibus fundabatur fortitudo ejus erant debilitata Ps 21: dinumeraverunt omnia ossa mea.



Numerus 9


Super. Propheta assignans suam exteriorem tribulationem, proposuit dolores contra delicias, paupertatem contra divitias; hic autem opprobria contra honores mundi. Circa quod tria facit. Primo proponit confusionem quam patitur; secundo inducit similitudinem, factus sum tamquam vas; tertio probationem, quoniam audivi. Circa primum tria facit, secundum quod triplex gradus invenitur despicientium alios: quidam enim manifeste inferunt opprobria; quidam ejus societatem vitant: quidam, qui omnino ejus obliviscuntur, et hoc pertinet ad contemptum: quia nullus obliviscitur ejus quod non contemnit. Primo ergo ponit primum, et dicit, super omnes inimicos etc.. Hieronymus habet, apud omnes hostes meos factus sum opprobrium vicinis meis nimis; quasi dicat: non solum inimicis meis factus sum opprobrium, sed et vicinis.
Et sunt verba Christi ex parte ecclesiae. Vicini ecclesiae sunt qui nondum sunt conversi, sed proponunt converti.
Et dicit, opprobrium, propter poenam et propter culpam.
Et quantum ad utrumque exponitur, ut dicat Christus ex parte ecclesiae, factus sum opprobrium, propter poenas martyrum.
Et hoc, super omnes inimicos, quia turpiores poenas sancti sustinuerunt quam latrones 1Co 4: spectaculum facti sumus etc.. Item propter culpam, in ecclesia sunt aliqui peccatores et malae vitae, ita quod propter eos ecclesia est contemptibilis apud illos qui debebant accedere.
Et bene, super omnes inimicos, quia turpior apparet vita eorum quam infidelium Ez 5: ista est hierusalem, in medio gentium posui eam etc.. Item ibidem 16: justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus etc.. Item quantum ad secundum nullus adjungit se ei; unde dicit, timor notis, idest vicinis qui timent ad me accedere. Vel propter poenas quas patior, vel propter malam vitam malorum christianorum.
Et signum hujus subdit, qui videbant me, idest qui considerabant hujusmodi opprobria culpae et poenae, fugerunt a me foras, quia noluerunt converti. Job 6: fratres mei pertransierunt quasi torrens Ps 87: longe fecisti notos meos a me. Tertium est oblivio.
Et hoc est quod ait, oblivioni datus sum. Sed quia homo quantumcumque diligat aliquem post mortem tradit eum oblivioni, ideo dicit, tamquam mortuus Ps 87: sicut vulnerati dormientes in sepulcris, quorum non es memor amplius. Haec ad Christum referuntur in persona sua: quia factus est in opprobrium Ps 68: propter te sustinui opprobrium, operuit confusio faciem meam. Item timor, quia fugerunt, discipuli. Item, oblivioni datus, quia, sperabamus quod ipse redempturus esset Israel,Lc 24.



Numerus 10


Deinde adducit exemplum, factus etc.. Factus sum tamquam vas perditum, idest inutile de quo non curatur. Hier. 51: reddidit me quasi vas inane, absorbuit me quasi draco etc.. Tertio probationem: et circa hoc duo facit. Primo enim inducit contemptum; secundo persecutionem quam patitur, ibi, in eo dum convenirent. Dicit ergo, factus sum opprobrium: quia audivi vituperationem, a viris meis. Hier. 20: audivi contumelias multorum etc.. In circuitu. Augustinus: quandoque christiani peccant; et infideles non dicunt, hoc faciunt mali; sed, hoc faciunt christiani.
Et si religiosi peccant, similiter.
Et dicit in circuitu, quia non intrant ad veritatis considerationem: quia tunc dicerent, hoc faciunt mali christiani. Ps. 11: in circuitu impii ambulant.



Numerus 11


Consequenter cum dicit, in eo, ostendit quomodo patitur persecutionem, et aggravat ex multitudine persequentium, cum dicit, in eo dum convenirent simul, idest unanimiter, adversum me: hoc timendum esset valde. Eccl. 26: a tribus timuit cor meum; delaturam civitatis, collectionem populi, et calumniam mendacem etc.. Ex crudelitate ipsorum, non enim ad leve convenerunt, sed ad occidendum: unde, accipere animam meam, idest vitam, consiliati sunt. Hier. 18: tu scis, domine, omne consilium eorum adversum me in mortem. Gen. penul.: In consilio eorum non veniat anima mea.



Numerus 12


Ego. Supra psalmista narravit mala quae patiebatur: hic autem refugium habet ad orationem.
Et quia oratio vacua est nisi certae spei innitatur; ideo praemittit spem, et subjungit orationem, ibi, eripe me de manu etc.. Circa primum duo facit. Primo enim ponit spem. Secundo assignat spei rationem, ibi, dixi Deus meus. Continuatio talis est, non dicit simpliciter, ego in te speravi, sed, ego autem etc.. Glossa Augustini dicit, consuetum est, quod pueri vocantur mammontreca, quia volunt diu sugere mammas, sed matres opponunt amaritudinem ut abhorreant. Ubera nostra, quibus a Domino lactamur, sunt prosperitas temporalis, et solatium amicorum. Quando videt Deus quod homines confidunt nimis in his et alliciuntur ab his, subtrahit ea, et ponit amaritudinem, ut ponant in solo Deo spem suam. Sic ille advertens dicit, audivi, inquit, vituperationem: et ideo dicit, ego autem etc.: quasi dicat: omnibus aliis contradicentibus et pugnantibus adversum me, solum in te fuit spes mea: hier. 17: benedictus vir qui confidit in Domino. Ratio spei duplex assignatur. Una ex cura et providentia Dei. Alia ex potestate ejus. Confidit ergo in eo primo, quasi commissus divinae curae, et a Deo susceptus: Deus enim ex sua virtute curam habet universorum Sg 12: nec enim est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus. Item ejusdem 14: tu ergo, pater, cuncta gubernas providentia. Unde Deus omnium, specialiter tamen aliquorum habet curam: 1 pet. Ult.: omnem solicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.
Et ideo specialiter Deus est eorum.
Et ideo dicit, speravi in te, quia Deus meus es tu. Secundo ex potestate; quia nisi esset potens, deficeret spes. Sed non ita de Deo sentit; unde ait, in manibus tuis sortes meae, idest omnia bona quae mihi donantur, sunt in potestate tua Ep 1: in quo et sorte vocati sumus praedestinati etc.. Sciendum est autem, quod triplex est sors: quaedam consultoria, quaedam divinatoria, et quaedam derisoria. Communiter loquendo, sors nihil aliud est nisi quoddam indicium divinae voluntatis requisitum.
Et ideo in Glossa Augustini, sors non est aliquid mali, sed res in humana dubitatione divinam indicans voluntatem.
Et ideo projicere sortes nihil aliud est, quam exquirere voluntatis divinae indicium. Ergo sors de sui ratione non dicit aliquid mali; sed efficitur mala ex duobus. Primo quando aliquis exquirit hoc indicium a quo non debet, ut a daemone: et secundum hoc sortilegia damnantur inter alia quae pertinent ad infidelitatem. Secundo, si inquirat indicium in rebus, in quibus non est necesse. In duobus debet inquiri hoc indicium: in necessariis, et in non valentibus aliter sciri. Si enim non fuerit de necessariis, tunc est curiositas: et hoc est in sorte divinatoria: quia in hac solicitantur de futuris, et ideo vana, et reprobatur. In necessariis autem quae possunt aliter sciri, sortes etiam sunt prohibitae: quia hoc est tentare Deum, cum scilicet potest sciri auxilio humano, et recurritur ad divinum. Ponere autem sortes in distribuendis, quis habeat quid, vel in agendis, quid melius sit in temporalibus rebus, dico quod sors non vituperatur. Unde divisiones frequenter per sortes fiunt. Similiter etiam ad temporales dignitates, si eligantur sorte. Sed hoc non licet in spiritualibus, quia in eis homo dirigitur per spiritum sanctum: unde qui in eis faceret sortes, injuriaretur spiritui sancto. Unde apostoli ante spiritum sanctum posuerunt sortes super matthiam; sed post spiritum sanctum elegerunt septem diacones sine sorte. In manibus, ergo ait, tuis sortes meae, idest quod datur secundum indicium tuae voluntatis, totum sub potestate tua est Pr 16: sortes mittuntur in sinu, sed a Domino temperantur: alia littera habet, tempora mea, quanta scilicet et qualia Da 2: ipse mutat tempora et aetates.



Numerus 13


Deinde subjungit orationem cum dicit, eripe. Orat primo pro se. Secundo contra hostes, ibi, erubescant. Circa primum duo facit. Primo enim orat liberari a malis. Secundo promoveri ad bonum, ibi, illustra faciem tuam. In adversariis duo considerat.
Et primo affectum; et hoc tangit cum dicit, de manu inimicorum, idest odientium me: ps. 142: eripe me de inimicis meis etc.. Isti sunt diaboli Mt 13: inimicus homo etc.. Item amici Mt 11: inimici hominis domestici ejus. Secundo effectum, quia persequuntur: ps. 118: multi qui persequuntur me et tribulant me etc.. Secundo orat promoveri ad bonum, cum dicit, illustra. Circa quod duo facit. Primo petit promoveri in bonis. Secundo, ut non deficiat a petitione, ibi, non confundar. Primum petit dupliciter. Primo secundum profectum sapientiae. Secundo secundum profectum justitiae, ibi, salvum me fac. Lumen rationis nihil aliud est quam quaedam participatio divini luminis: ps. 4: signatum est super nos lumen etc.. Hoc lumen non crescit in nobis nisi ab eadem causa a qua inchoatum est. Unde si volumus in eo proficere, oportet quod fiat per illustrationem divinae faciei: ps. 42: emitte lucem tuam etc.. Secundum profectum justitiae per quam pervenitur ad salutem, petit, cum dicit, salvum me fac, et hoc, propter misericordiam tuam, non propter merita mea Tt 3: non ex operibus justitiae quae fecimus nos etc.. Quantum ad secundum dicit, non confundar, deficiendo scilicet in spe tua: vel, non confundar, fraudatus scilicet spe mea.
Et hoc ideo, quia invocavi te: joel. 2: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. Invocavi te. Glossa Augustini, invocas Deum, quando in te vocas Deum, quando in domo cordis tui invitas eum, quod prius necesse est mundari universis sordibus vel fraudibus: aliter enim vere non invocas. Si enim invocas Deum ut det tibi lucrum, lucrum invocas, non Deum. Gratis ergo invocas Deum o avare, ut te pecunia non te ipse Deus impleat. Numquid sine auro et argento non vis illum ad te venire? Quid ergo de his quae facit tibi Deus sufficit, cum ipse Deus non sufficit?



Numerus 14


Consequenter orat contra hostes, cum dicit, erubescant.
Et primo ponit suam petitionem. Secundo assignat illorum meritum, ibi, quae loquuntur.
Et notandum quod haec oratio magis intelligenda est per modum praenunciationis quam orationis; quasi dicat, erubescant, conformando voluntatem suam divinae justitiae. Contra primum tria ponit quae in eis venient: quia in judicio confundentur; unde dicit, erubescant. Quoniam dicet, Mt 25: esurivi, et non dedistis mihi manducare etc. Quoniam conscientia reprehendet eos Is 1: erubescetis super hortis quos elegeratis cum fueritis etc.. Secundo mittentur in supplicium aeternum: et hoc est quod dicit, et deducantur in infernum: Ps 48: sicut oves in inferno positi sunt, mors depascet eos. Tertio obmutescent; unde dicit, muta fiant labia dolosa: Ps 106: omnis iniquitas oppilabit os suum. Sed contra. Immo erunt loquentia Ap 16,9: blasphemaverunt Deum etc.. Item ingemiscent Sg 5: gementes prae angustia spiritus, et dicentes etc.. Respondeo. Dicendum quod obmutescent a verbis superbiae et doloris illati sanctis.



Numerus 15


Secundo, cum subdit, quae, assignat triplex illorum peccatum: et praecipue oris: quod ex tribus aggravatur: scilicet ex persona contra quam dicitur, ex eo quod dicitur, et ex radice ejus quod dicitur. Quantum ad primum dicit, adversus justum, quod pejus quam si contra peccatorem; quasi dicat: illa obmutescent quae modo loquuntur, de eo quod dicunt, quia injustitiam dicunt et falsa: ps. 35: verba oris ejus iniquitas et dolus. Ex radice vero, quia aliquid aliquando dicitur contra virum justum ex ignorantia et deceptione; sed si ex prava radice procedit, tunc est malum.
Et haec prava radix est duplex: scilicet superbia et abusio Pr 2: ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia. Item abutuntur bonis sibi datis; quia data sunt eis ut humilientur, et ipsi inde extolluntur. Hieronymus habet, et despectu, quia stulte alios contemnunt.
Et haec est abusio, quia non utitur justo ut debet contemnendo ipsum.



Numerus 16


Quam. Psalmista supra praemisit tribulationem et orationem; hic autem accedit ad gratiarum actionem, tamquam exauditus. Ubi duo facit. Primo commemorat universaliter beneficia, quae Deus humano generi et sanctis confert. Secundo prorumpit ad gratias, ibi, benedictus Dominus, quoniam etc..
Et circa primum duo facit. Primo enim ostendit Dei misericordiam quantum ad dona collata sanctis. Secundo quantum ad mala a quibus tuetur eos, ibi, abscondes eos. Circa primum duo facit. Ostendit enim primo praeparationem bonorum. Secundo eorum adimpletionem, ibi, perfecisti eis. Dicit ergo, quam magna etc.. Dulcedo in spiritualibus transumptive dicitur: sicut enim dulcedo corporalis delectat gustum carnis, ita quod mentem delectat interius, dicitur dulcedo. Contingit autem quandoque quod gustus carnis non bene dispositus delectatur in corrupto sapore, et tunc falso delectatur: sic affectus hominis quando non est bene ordinatus, delectatur in re quae non vere est delectabilis: sed si bene sit dispositus, delectatur in vero bono, scilicet divino.
Et ideo bonitas substantialis Dei dicitur dulcedo Dei Sg 16: substantiam tuam et dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebas. Vel dulcedo Dei dicitur eo modo quo aliquis dicitur amarum habere affectum, quando scilicet cogitat quomodo alios contristet Ep 4: omnis amaritudo tollatur a vobis. Ergo per contrarium dulcedo animi, quando proponit alios consolari. Unde dulcedo Dei propositum dicitur quo vult omnes homines salvos fieri,1Tm 2: gustate et videte quoniam suavis est Dominus;Ps 33, item dulcis et rectus Dominus. Ps. 24.
Et quocumque modo dulcedo dicatur, continet delectationem: quia quamvis sit una et simplex in se, tamen est radix et fons omnis bonitatis.
Et ideo quidquid delectat in mundo, totum est in Deo; ut sapientia, veritas, honores, excellentia, voluptas, et omnia hujusmodi in excessu sunt ibi.
Et ideo dicit, quam magna multitudo, superexcedens secundum magnitudinem, infinite a nobis incomprehensibilis. Item similiter multitudo quantum ad dulcedinem effectus; quia quidquid homini potest provenire, totum est ex dulcedine bonitatis Dei Sg 12: o quam suavis est domine spiritus tuus in nobis Is 54, ubi agitur de multitudine justorum: multi filii desertae etc.. Quod vero ait, quam abscondisti etc. Dupliciter potest intelligi. Uno modo: quod Deus abscondit se ab eis ut non cognoscant eum, ut scilicet crescat eorum desiderium. Alio modo, quod in abscondito reposuisti ut timentes te habeant eam: et hoc melius; quasi dicat: in abscondito reposuisti propter eos.
Et quare? Quia illa dulcedo non est in sensibilibus bonis quae manifesta sunt nobis, sed est in invisibilibus; et non in rebus creatis, sed in invisibilitate ipsius Dei Ap 2: vincenti dabo manna absconditum 1Co 2: oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Dominus diligentibus se. Praeparatio ergo bona est in abscondito; sed consummatio et expletio est manifesta; unde subdit, perfecisti eis etc.. Inter illam praedestinationem et ejus effectum, ejus scilicet qui est in gloria, in medio est status gratiae, qui est inchoatio gloriae: et hac praetermissa tendit ad perfectum et dicit, perfecisti, idest perficies, et incepisti perficere id absconditum 1Co 13: cum venerit quod perfectum est, evacuabitur etc.. Sed quibus? Eis qui sperant in te, ad quos perveniet haec perfectio, non ad eos qui in seipsis confidunt Rm 5: gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. Sed tunc non erit abscondita, immo erit in conspectu filiorum hominum: quia illam gloriam omnes videbunt, boni et mali Rm 8: existimo quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis Sg 5: videntes mirabuntur in subitatione etc. Usque quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est. Vel, filiorum, idest sanctorum qui plene videbunt: ps. 106: videbunt recti etc.. Vel, qui sperant in te, et hanc manifestant in conspectu filiorum hominum Rm 1: non enim erubesco evangelium.



Numerus 17


Deinde cum dicit, abscondes, ostendit beneficia Dei in sanctos, per liberationem a malo. Sed quia duplex malum potest homo pati: scilicet in opere, et in verbo: primo ostendit quando protegit a primo malo. Secundo quomodo a secundo, ibi, proteges. Dicit ergo, abscondes etc.. Loquitur similitudinarie; sicut si aliquis quaeratur ad mortem, quicumque illum absconderit in secretis suae domus, ibi tutus esset: sic est de sanctis. Impii persequuntur eos: sed Deus abscondit eos in abscondito, idest perducet ad illum locum absconditum suae dulcedinis Ga 3: vita vestra abscondita est cum Christo in Deo; sed hoc erit in futuro perfecte, quando videbunt eum facie ad faciem 1Co 13: tunc autem facie ad faciem videbimus eum sicuti est.
Et hoc est quod ait, faciei tuae. Sed in praesenti etiam abscondit, inquantum videmus aliquid de dulcedine gloriae suae contemplando.
Et intantum abscondit, inquantum homines turbare non possunt firmatos in Dei amore Sg 3: justorum animae in manu Dei sunt etc.. Vel non sentiens conturbationes quas homines patiuntur in judicio Sg 5: turbabuntur timore horribili etc.. Item inquantum homo absconditur in contemplatione, et non sentit turbationes mundi Sg 8: intrans in domum meam conquiescam in illa etc.. Secundo ostendit quomodo absconduntur a maliloquis, cum dicit, proteges eos etc.. Aliqui enim proteguntur a malefactoribus, sed non a maliloquis; ab hoc enim malo non omnes proteguntur. Unde octavianus tiberio respondit zelanti pro ipso contra male loquentes de eo, nolo super hac re mihi tiberi turberis. Satis praestitum est nobis, ut nullus nos offendere posset. Dicit ergo, proteges eos in tabernaculo tuo. Hoc ad praesentem ecclesiam respicit, quae tabernaculum est militantium Is 4: tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu etc..
Et hoc, a contradictione linguarum, quae vel blasphemando Deum, vel docendo falsa, contradicunt veridicae doctrinae, ut sunt schismata, et diversae haereses: job 16: suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi. Si ergo recurratur ad tabernaculum Dei, idest ad ecclesiam, et ad secreta fidei ejus, ibi invenitur defensio secura ab hujusmodi contradictione linguarum.



Thomae Aq, in Psalmos Psa.29 Num.8