Thomae Aq, in Psalmos Psa.33 Num.8


Numerus 9


Tertio cum dicit, gustate et videte, quoniam suavis, hortatur ad experiendum: et circa hoc duo facit. Primo enim exhortatur ad experientiam divini consortii. Secundo ad observantiam divini timoris, ibi, timete. Circa primum duo facit. Primo enim hortatur ad experientiam. Secundo ponit experientiae effectum, et videte quoniam. Dicit ergo, gustate et videte etc.. Experientia de re sumitur per sensum; sed aliter de re praesenti, et aliter de absente: quia de absente per visum, odoratum et auditum; de praesente vero per tactum et gustum; sed per tactum de extrinseca praesente, per gustum vero de intrinseca. Deus autem non longe est a nobis, nec extra nos, sed in nobis: hier. 14: tu in nobis es domine.
Et ideo experientia divinae bonitatis dicitur gustatio: 1 pet. 2: si tamen gustatis quam dulcis etc.. Prov. ult.: Gustavit et vidit, quoniam bona est negotiatio ejus. Effectus autem experientiae ponitur duplex. Unus est certitudo intellectus, alius securitas affectus. Quantum ad primum dicit, et videte. In corporalibus namque prius videtur, et postea gustatur; sed in rebus spiritualibus prius gustatur, postea autem videtur; quia nullus cognoscit qui non gustat; et ideo dicit prius, gustate, et postea, videte. Quantum ad secundum dicit, quoniam suavis est Dominus Sg 12: o quam bonus et suavis est domine spiritus tuus in nobis. Ps. 30: quam magna multitudo dulcedinis tuae.
Et postea, beatus vir qui sperat in eo Is 30: beati omnes qui expectant eum.



Numerus 10


Deinde cum dicit, timete, hortatur primo ad observantiam divini timoris. Secundo causam timoris assignat, ibi, quoniam non. Tertio causam manifestat, ibi, divites eguerunt. Dicit ergo, suavis et dulcis est Dominus. Sed quibus? Timentibus eum. Ergo, timete Dominum omnes sancti ejus.
Et dicit sancti, quia nullus potest esse sanctus nisi sit timens.
Et dicit hoc, quia non solum timor necessarius est ascendentibus ad sanctitatem, sed etiam manentibus in ea: eccl. 27: si non in timore Domini tenueris te, instanter a te subvertetur domus tua.
Et etiam quia nihil ita evacuat sanctitatem, sicut superbia; et timor est retinaculum superbiae: eccl. 7: qui timet Deum nihil negligit: eccl. 40: non est in timore Domini minoratio. Causam autem quare timendum est, subdit, quoniam non est inopia timentibus eum. Hoc exponitur multipliciter. Primo de inopia spiritualium bonorum Is 33: divitiae salutis sapientia et scientia; timor Domini ipse thesaurus ejus. Si ergo timor Domini thesaurus est, non est inopia timentibus eum. Item de inopia corporali. Contingit namque aliquando timentem Deum parum habere; sed non contingit eum esse inopem. Inops est qui se deficientem reputat: qui timent Deum sunt contenti his quae habent: phil. 4: ubique et in omnibus institutus sum etc.. Item Deus quaerentibus se subvenit in necessitate. Sed objicit Augustinus in serm. Dom. In mont. Quia Apostolus ait1Co 4: usque in hanc horam esurimus et sitimus, et nudi sumus. Quomodo ergo non est inopia timentibus eum? Et dicit quod Deus est nutritor et medicus. Medicus autem subtrahit nutrimentum infirmo, et facit esurire et sitire, quia expedit sanitati. Ita Deus secundum quod expedit saluti nostrae, quandoque inopiam immittit, quandoque divitias confert, quandoque longitudinem dierum concedit, quandoque brevitatem adducit.



Numerus 11


Sed consequenter cum dicit, divites eguerunt, manifestat rationem per contrarium. Contrarium enim timori Domini est affectus eorum qui animas suas divitiis dant. Primo ergo ostendit quod qui in divitiis sunt, deficiunt. Secundo, quod qui quaerunt Deum, sunt absque defectu, ibi, inquirentes. Dicit ergo, divites eguerunt, scilicet spiritualiter; idest qui sunt divites in mundanis, eguerunt in spiritualibus divitiis Ap 3: dicis quia dives sum, et locupletatus sum, et nullius egeo: et nescis, quia tu es miser et miserabilis, et pauper et caecus et nudus.
Et esurierunt, scilicet spiritualia bona: quia naturalis appetitus inest homini ad virtutem; licet enim appetitus depravatus sit ad peccata, tamen naturaliter desiderat virtutes. Vel in futuro, eguerunt, idest egebunt, et esurierunt, idest esurient Is 65: servi mei comedent, et vos esurietis. Item ad litteram intelligitur: quia divites frequenter ad egestatem deducuntur, quia res mundanae sunt caducae Lc 1: esurientes implevit bonis etc.. Inquirentes autem Dominum Is 55: quaerite Dominum dum inveniri potest etc.. Non minuentur omni bono, idest non deficient perfecto bono: quia spiritualia habebunt ad votum, et temporalia ad necessitatem Lc 12: primum quaerite regnum Dei, et haec omnia adjicientur vobis Pr 10: desiderium justis dabitur.
Et eorum desiderium est omne bonum Pr 11: et ideo omne bonum habebunt.



Numerus 12


Venite. Posita superius exhortatione ad laudem, hic ponitur instructio necessaria: et circa hoc duo facit. Primo enim instruit de timore Dei. Secundo de divina providentia, ibi, oculi Domini etc.. Circa primum duo facit. Primo enim praemittit quasi prooemium suae doctrinae. Secundo addit doctrinam suam, ibi, quis est homo. In exordio tria facit. Primo reddit audientem benevolum. Secundo attentum, ibi, audite me. Tertio docilem, ibi, timorem Domini docebo vos. Dicit ergo quantum ad primum, venite filii. Parentum enim est diligere filios: et ideo dicit, filii, ut eos reddat ex paterna dilectione benevolos. Item parentum est invitare filios ad doctrinam, et eos erudire: unde dicit, venite: Gen. pen. Vocavit autem jacob filios suos, et dixit: congregamini ut annuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis He 12: patres quidem carnis nostrae eruditores habuimus, et reverebamur eos. Quantum ad secundum dicit, audite me Pr 1: audiens sapiens sapientior erit etc.. Eccl. 33: audite me magnates et omnes populi et rectores ecclesiae etc.. Tertio reddit docilem: et hoc quando instruit de quo est dicturus, timorem Domini docebo vos, idest quem fructum habebitis, si timueritis Deum. Vel quomodo timeatis Deum.
Et incipit a timore, et bene; quia in scientia incipiendum est ab elementis Pr 1: timor Domini principium sapientiae, scilicet divinae.



Numerus 13


Deinde subjungit doctrinam suam cum dicit, quis est homo.
Et circa hoc duo facit. Primo docet fructum timoris. Secundo doctrinam, ibi, prohibe. Dicit ergo, quis est homo, qui vult vitam: homo namque desiderat duo: scilicet longam vitam et prosperitatem: sed quia longa vita in malo est fugienda, ideo dicit, quis est homo qui vult vitam. Hanc autem acquirit homo per timorem Domini, qui est initium sapientiae, ut dicitur inPs 110, sine qua sapientia non est vita: unde ipsa dicitPr 8: qui me invenerit, inveniet vitam. Aliqui autem vivunt, sed in malis et aerumnis Gn 47: dies peregrinationis vitae meae centum triginta annorum parvi et mali.
Et ideo dicit, diligit dies videre bonos, idest plenos, quia nihil in diebus illis aeternitatis est nisi bonum: ps. 83: melior est dies una in atriis tuis super millia. Sed quis sit effectus timoris, ostendit primo in sermone. Secundo in opere, ibi, diverte. In sermone duo vetat: scilicet manifestum malum, et fraudulentum bonum. Quantum ad primum dicit, prohibe linguam tuam a malo, scilicet detractionis, infamationis et erroris Ep 4: omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: jacob. 1: si quis putat se religiosum esse, non refraenans linguam suam etc.. Quantum ad secundum dicit, et labia tua ne loquantur dolum; quasi dicat, nec etiam bona proferas in dolo: ps. 11: disperdat Dominus linguam dolosam.
Et nota quod prius loquitur de lingua cohibenda, et postea de labiis: quia prius movet quis linguam cum vult loqui, et postea labia. Item lingua prius format, sed labia distinguunt verba. Item opere demonstrat duo facienda. Debet enim homo ordinare vitam suam primo quantum ad se; et quantum ad hoc dicit, diverte. Secundo quantum ad proximum: et quantum ad hoc dicit, inquire etc.. Circa primum duo facit, secundum diversas partes justitiae, quae sunt scilicet divertere a malo, et facere bonum. Secunda est ibi, et fac bonum. Dicit ergo, diverte a malo: eccl. 7: noli facere mala etc.. Divertere a malo non est quid meritorium, si divertere dicat solum negationem: per hoc enim, scilicet non facere malum, vitatur quidem poena quam incurrisset si illud admississet; non tamen propter hoc vita acquiritur.
Et ideo sic accipiendo, non facere malum non est meritorium, dummodo talis voluntas non sit informata charitate, ut propter Deum a malo divertat.
Et fac bonum Is 1: discite benefacere. Secundo quantum ad proximum dicit, inquire pacem etc.. Sed contingit aliquando, quod habes proximum qui impugnat te, et tunc tuum est inquirere pacem; et ideo dicit, inquire pacem Rm 12: si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. Quandoque vero contingit, quod habes aliquem qui inquirat a te pacem, et tuum est tunc sequi eam: unde ait, et persequere eam. Vel de pace loquitur quam in se debet habere; et hanc, inquit, inquiras in vita ista. Sed non plene habetur, quia caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem,Ga 5. Dicit autem, et persequere eam, ut scilicet magis habeas, licet non sit perfecta hic, sed in futuro, ubi sedebit populus in pulchritudine pacis,Is 32. Vel, inquire pacem, idest Christum, qui est pax nostra Ep 2, et sequere eam: eccl. 2: quis est homo qui possit sequi regem factorem suum?



Numerus 14


Deinde cum dicit, oculi Domini super justos, instruit de divina providentia: et circa hoc duo facit. Primo enim praemittit divinam providentiam. Secundo divinae providentiae effectum ostendit, ibi, clamaverunt justi. Circa primum duo facit. Primo proponit divinam providentiam quantum ad bonos. Secundo quantum ad malos, ibi, vultus autem Domini. Dicit ergo, oculi Domini etc.. Illis de quibus curam gerimus, dupliciter intendimus: scilicet visu ad eorum facta: et quantum ad hoc dicit, oculi Domini.
Et auditu ad verba; et quantum ad hoc dicit, et aures.
Et licet in Deo non sit visus et auditus, sed ipsa Dei sapientia; tamen propter diversa cognita dicitur utrumque, visus scilicet et auditus. Visus signatur per oculos quantum ad ipsa facta; auditus autem per aures quantum ad verba: ideo ait, oculi Domini super justos, scilicet visu approbationis 2Tm 2: novit Dominus qui sunt ejus: eccl. 15: oculi Domini ad timentes etc..
Et aures ejus, ut scilicet sit intentus ad exaudiendum, in preces eorum. Qui enim vult exaudire, libenter audit precantes: unde per hoc signat quod voluntarius est ad exaudiendum.
Et dicit, in preces, quia adhuc loquentibus audit: Isa. pen. Adhuc illis loquentibus ego exaudiam.



Numerus 15


Consequenter cum dicit, vultus autem Domini super facientes mala, ut etc. Ostenditur providentia Domini circa malos; et circa hoc duo facit. Primo enim ponitur quod providentia divina se extendit ad malos. Secundo quomodo diversimode quantum ad bonos, ibi, ut perdat. Dicit ergo, vultus autem Domini etc.. Dixerat supra, oculi Domini super justos. Posset malus dicere, si oculi Domini non sunt super me, possum peccare licenter, quia non videt: job 22: nubes latibulum ejus, nec nostra considerat Ez 8: non videt Dominus, dereliquit enim terram. Sed non ita est, quia vultus Domini super malos Pr 15: infernus et perditio coram Domino etc..
Et dicit, vultus, quia designat cum quadam ira respicere in ipsos malos. Sed ad quid super eos respicit? Certe, ut perdat de terra memoriam eorum. Hoc dupliciter potest intelligi. Vel quia potest referri ad terram praesentem: et sic dupliciter perditur memoria eorum de terra. Uno modo, ut omnino non sit. Alio modo, ut mala Pr 10: nomen impiorum putrescet. Multi mali quaesierunt ut eorum memoria maneret, et tamen periit. Sed si aliquorum permanet memoria, tamen periisse dicitur, quia putrida est et mala: ps. 9: periit memoria eorum cum sonitu. Vel potest intelligi de terra viventium. Sed numquid sancti non habent memoriam impiorum? Si non habent memoriam malorum quae passi sunt, quomodo ergo laetabitur justus cum viderit vindictam? Ps. 57. Respondeo. Dicendum est, quod habebunt memoriam eorum, sed non in bonum, quia non habebunt memoriam compassionis et miserationis eorum, nec orabunt pro eis Lc 16: chaos magnum firmatum est etc.. Quasi dicat: etiam si vellent, non possunt misereri, quia sunt ibi conjuncti Deo ubi non possunt velle nisi quod Dei justitia decrevit Is 26: contrivisti eos, et perdidisti omnem memoriam eorum.



Numerus 16


Deinde cum dicit, clamaverunt, ponitur effectus divinae providentiae.
Et primo quantum ad bonos. Secundo quantum ad malos, ibi, mors peccatorum. Circa primum duo facit. Primo enim ostendit, quomodo aures Domini sint in preces justorum. Secundo, quomodo oculi Domini super eos. Ibi, juxta. Circa primum tria facit. Quia primo praemittit orationem sanctorum. Secundo ponit exauditionem, ibi, et Dominus exaudivit eos. Tertio exauditionis effectum, ibi, et ex omnibus. Dicit ergo, clamaverunt. Oratio sanctorum dicitur clamor Is 19: clamabunt ad Dominum a facie tribulantis: jacob. Ult.: clamor eorum in aures Domini sabaoth intravit. Clamor est magna vox: et oratio sanctorum magna est vox propter duo: scilicet propter magnitudinem affectionis, et propter magnitudinem petitionis, quia petunt aeterna Mt 6: primum quaerite regnum Dei.
Et Dominus exaudivit eos quia ipse mihi dat, ut petam: ps. 119: ad Dominum cum tribularer etc.. Sequitur effectus exauditionis, et ex omnibus tribulationibus etc. Ut scilicet tribulationes non sustineant. Vel si patiantur, tamen non ut obruantur tribulationibus He 11: fortes facti sunt in bello. Vel, quia liberati sunt de limbo Za 9: tu autem in sanguine testamenti eduxisti vinctos de lacu etc.. Ps. 53: iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum, et



Numerus 17


Secundo cum dicit, juxta est Dominus, ostendit quomodo oculi Domini sint super justos: et circa hoc tria facit. Primo enim ponit justorum meritum. Secundo eorum periculum imminens, ibi, multae. Tertio auxilium eis praestitum, ibi, et de omnibus his. Circa primum duo facit, secundum quod est duplex meritum justorum, unde promerentur Dei misericordiam. Tangit enim primo meritum contritionis de peccatis: et quantum ad hoc dicit, juxta est Dominus etc.. Ps. 144: prope est Dominus omnibus invocantibus eum. Quidam sunt realiter miseri, tamen non cognoscunt; unde nec conteruntur: et ideo non consequuntur misericordiam Ap 3: dicis quod dives sum, et locupletatus sum, et nullius egeo; et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper, et caecus et nudus. Necesse est enim, quod recognoscant miseriam suam corde gemendo; et ideo ait, his qui tribulato sunt corde. Ecce contritio de peccatis Is 66: ad quem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu etc. Mt 5: beati qui lugent etc.. Quantum ad secundum dicit, et humiles spiritu salvabit. Spiritu dicit, non verbis: quia eccl. 19: est qui nequiter se humiliat, et interiora etc.. Humiles, ergo, spiritu, qui veram scilicet humilitatem habent in corde, salvabit Pr 29: humilem spiritu suscipiet. Consequenter ponit imminens periculum, quia, multae tribulationes justorum: Thren. 1: multi gemitus mei etc. 2Tm 3: omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur.
Et has tribulationes patiuntur a persequentibus: ps. 118: multi qui persequuntur me et tribulant me. Item ex convictu eorum quos peccare vident, dolent: 2 pet. 2: habitans apud eos qui de die in diem animam justi iniquis operibus cruciabant. Item a tentationibus mundi, carnis, et hostis Ga 5: caro concupiscit adversus spiritum etc..



Numerus 18


Consequenter cum dicit, et de omnibus his liberabit. Ponit auxilium eis praestitum. Dupliciter autem juvantur. Primo, ut totaliter liberentur: et quantum ad hoc dicit, et de omnibus his liberabit eos Dominus. Secundo, ut tribulationibus non succumbant: et quantum ad hoc dicit, custodit Dominus etc.. Dicit ergo, et de omnibus his tribulationibus liberabit eos Dominus, partim hic, sed perfecte in futuro, quando (apocal. 7) non esurient neque sitient amplius etc.. Ecc. 51: liberasti me secundum multitudinem misericordiae nominis tui: 2 mach. 1: de magnis periculis a Deo liberati, magnifice gratias agimus ipsi.



Numerus 19


Deinde cum dicit, custodit Dominus ostendit quomodo liberat eos, ne succumbant. Dicit ergo, custodit Dominus omnia ossa eorum. Sicut visus est in oculo, ita in ossibus et nervis est fortitudo: et ideo, sicut visus signatur per oculum, ita fortitudo et virtus per ossa: quia sicut per ossa sustentatur corpus, ita per virtutes sustentatur vita humana: in futuro ergo liberabit totaliter, sed interim custodit ossa, idest virtutes, quae magis proficiunt in infirmitate. Vel per ossa viri perfecti intelliguntur, quos Dominus custodiet Ez 37: haec dicit Dominus Deus his ossibus: ecce ego intromittam spiritum in vos, et vivetis, et dabo super vos carnes. Unum ex his non conteretur, quia in tribulationibus nulla virtus hominis deficit, quem Deus custodit. Non enim deficiebat caritas in sanctis per odium, quia pro persequentibus orabant; non mansuetudo per iram, quia non murmur resonabat: non patientia per injustitiam, immo in patientia sua possidebant animas suas.
Et ideo dicitur de agno paschali, os non confringetis ex eo,Ex 12. Ps. 36: cum ceciderit, non collidetur. Vel, unum ex his, scilicet praedestinatis. Jo. 17: nemo ex his periit nisi filius perditionis.



Numerus 20


Deinde cum dicit, mors peccatorum, ponit effectus divinae providentiae quantum ad malos: et circa hoc duo facit. Primo enim ponuntur pericula malorum. Secundo ostenditur quomodo ab his liberat sanctos suos, ibi, redimet. Circa primum duo facit. Primo enim ostendit malum justorum quod patiuntur in se. Secundo, quod eis imminet ex eo quod persequuntur bonos, ibi, et qui oderunt. Dicit ergo, mors, corporalis vel spiritualis: corporalis quidem haec est pessima in malis, quia mittuntur ad pessimum locum Lc 16: mortuus est dives, et sepultus est in inferno. Item quia perdunt spem gratiae post mortem. Prover. 11: mortuo homine impio, nulla erit amplius spes. Mors ergo peccatorum pessima est, quia moriuntur in corpore et in anima. Spiritualis Ep 5: exurge a mortuis.
Et haec mors est pessima. Mors enim est privatio vitae. Mors ergo quanto meliori privat, tanto est pejor. Privat autem spiritualis mors animam vita gratiae, quae est optima, quia est per Deum 1Co 6: qui adhaeret Deo unus est spiritus. Ergo est pessima. Hieronymus habet sic, interficiet impium malitia, idest interimet. Haec est malitia quae ingerit peccatoribus mortem Rm 6: stipendia peccati mors. Consequenter ostendit quid malis immineat ex eo quod persequuntur justos Lc 10: qui vos spernit, me spernit.
Et ideo dicit, et qui oderunt justum, delinquent Pr 29. Viri sanguinum oderunt simplicem. Si ergo qui odit Deum delinquet, ergo et qui odit servos Dei.



Numerus 21


Deinde cum dicit, redimet Dominus, ostendit quomodo in his periculis liberantur boni.
Et primo quomodo a peccatis praeteritis. Secundo quomodo proteguntur a futuris, ibi, et non delinquent. Dicit ergo, redimet Dominus animas servorum suorum. Posset dici. Si mors peccatorum pessima est, cum nullus sic sit justus quod non peccet, ergo et ipsorum justorum mors est etiam pessima.
Et ideo ad hoc excludendum dicit, redimet Dominus animas servorum suorum. Redimet, inquam, pretio mortis suae: animas servorum suorum. Non dicit liberorum. Illi enim sunt liberati, qui excutiunt a se jugum justitiae Rm 6: liberati a peccato, servi facti Deo, habetis fructum etc.. Tales ergo qui de servis Dei facti sunt liberi, non redimuntur; sed illi qui subduntur jugo Dei, redimuntur a culpa et a poena pretioso Christi sanguine. 1 pet. 1: non corruptibilibus, argento vel auro, redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis; sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et immaculati Christi. Oseae 13: de morte redimam eos. Secundo ostendit, quomodo proteguntur a peccato futuro: quia non delinquent, idest non peccabunt ad mortem, omnes qui sperant in eo. In eo dicit, scilicet in Domino; non in propria virtute, quia tales cadunt: unde ps. 29: ego dixi in abundantia mea, idest in virtute mea, non movebor in aeternum. Domine in voluntate tua, praestitisti decori meo virtutem. Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Sed qui sperant in Domino, sicut ille qui dicebat,Sg 8: scivi quoniam aliter non possum esse continens nisi Deus det: hic non delinquet, dum protectus a Deo mortaliter non peccabit etc..



PSALMUS 34

(Ps 34)


Numerus 1


In psalmis praecedentibus manifestata est dignitas justorum; hic autem imploratur auxilium contra persecutiones impiorum; et circa hoc tria facit. Primo enim petit divinum auxilium contra peccatores persequentes. Secundo confitetur sibi hujusmodi tribulationes pati propter peccatum, ibi, domine ne in furore. Tertio ostendit suam fiduciam quam habet in Deo, ibi, expectans expectavi. Circa primum tria facit. Primo enim petit divinum auxilium contra impiorum persecutionem. Secundo describit eorum nequitiam, ibi, dixit injustus. Tertio ostendit eorum prosperitatem esse contemnendam, ibi, noli aemulari. Titulus communis est, in finem psalmus ipsi david. Mystice pertinet ad Christum verum david: et secundum mysticam expositionem est secundus psalmus eorum qui prolixe loquuntur de passione Christi. Primus fuit, Deus Deus meus respice, ps. 21. Hic ergo psalmus, sive legatur ex persona david, sive Christi, vel cujuscumque; duo facit. Primo enim petit impiorum repulsam. Secundo assignat causam, ibi, surgentes testes. Circa primum tria facit. Primo enim petit adversariorum condemnationem. Secundo proponit condemnationis interitum, scilicet eorum culpam, ibi, quoniam gratis. Tertio assignat fructus condemnationis hujus, ibi, anima autem mea. Circa primum duo facit. Primo enim proponit in generali suam petitionem. Secundo explicat eam, ibi, apprehende arma etc.. Circa primum duo petit in generali; scilicet condemnationem eorum, et divinum auxilium, ibi, expugna. Haec enim duo petit contra duo: nam contra nocentes petit condemnationem, et contra impugnantes petit divinum auxilium. Primo quis impugnat alium. Secundo praevalens ei nocumentum infert. Est ergo hic ordo praeposterus. Quando enim aliquis impugnat alium, non statim meretur condemnationem, sed concitatur impugnatus ad petendum auxilium; quando vero nocet, tunc petit condemnationem.
Et ideo hic distinguit utrumque: quia nocumentum prius est in intentione inferentis: et ideo primo petit condemnationem nocentium. Dicit ergo, o domine, judica nocentes me. Est autem triplex judicium: scilicet condemnationis: jac. 2: judicium sine misericordia illi qui non fecerit misericordiam. Item purgationis: nehe. 4: tempus est ut incipiat judicium a domo Domini. Item discretionis Ps 42: judica me Deus, et discerne causam meam. Hic autem agitur de primo. Similis petitio habetur hier. 11: tu autem domine sabaoth, qui judicas juste et probas renes et corda, videam ultionem tuam ex eis. Contra Mt 5: orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Respondeo. Dicendum quod in omnibus istis imprecationibus duplex est intellectus. Unus, quod dicantur per modum praenunciationis, ut cum dicit, judica; quasi dicat, judicabis. Vel ut omnia intelligantur prolata non ex zelo vindictae propriae, sed divinae justitiae, cui se conformant justi. Secundo impugnatus desiderat ut adversario resistat; unde ait, expugna impugnantes me, ut scilicet non praevaleant in me: hier. 20: Dominus mecum est tamquam bellator fortis Is 63: ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum.



Numerus 2


Consequenter cum dicit, apprehende arma, explicat petitionem suam. Duo enim petiit: scilicet condemnationem nocentium, et expugnationem impugnantium.
Et ideo in particulari ista duo explicat. Primo enim explicat secundum. Secundo primum, ibi, confundantur. Circa primum quinque proponit, quae sunt necessaria in defensore. Primum est quod se armet: quod hic tangit dicens, apprehende arma et scutum. Arma Dei sunt electi ejus Rm 6: exhibete membra vestra arma justitiae Deo. Unde angeli dicuntur arma Dei, quibus utitur ad pugnandum contra malos Sg 5: pugnabit pro illo orbis terrarum contra insensatos. Scutum Dei proprie est divina protectio, et voluntas sua qua protegit: ps. 5: scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos. Dicit ergo, apprehende arma et scutum, idest mitte sanctos tuos, et tu etiam protege me, bona voluntate tua. Vel, arma et scutum sunt virtutes Sg 5: induet pro thorace justitiam, sumet scutum inexpugnabile aequitatem. Secundum est, quod procedat ad bellum; et ideo dicit, exurge in adjutorium mihi. Deus dicitur dormire, quando homo est in tribulationibus, et non sentit auxilium divinum Mt 8: motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus, ubi erant discipuli; ipse vero dormiebat: et concitaverunt eum dicentes: domine salva nos, perimus.
Et surgens imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna: ps. 43: exurge, quare obdormis, domine? Tertium est exemptio gladii; et ideo dicit, effunde frameam, Hieronymus habet, evagina gladium. Framea idem est quod gladius. Verumtamen effunde, hic designat abundantiam divinae vindictae. Glossa, effunde frameam, idest multiplica vindictam Za 13: framea, suscitare super pastorem meum, et super virum cohaerentem mihi. Framea potest intelligi vel vindicta Dei, vel anima Christi, vel quilibet justus, qui sunt gladius Dei contra malos 1Co 2: spiritualis autem dijudicat omnia. Quartum est percussio; et ideo dicit, et conclude etc.. Hieronymus habet, et praeoccupa ex adverso persequentes me; quasi dicat, prius percutias, quam sibi cavere possint.
Et hoc etiam proprie dicitur concludi, quasi non potest evadere: job 10: cum sit nemo qui de manu tua possit eruere. Vel concludi quis dicitur, quando convincitur de falsitate: unde, conclude, ait; quasi dicat, convince eos ut errorem suum cognoscant. Quintum est, ut eripiatur ille qui protegitur: unde dicit, dic animae meae, salus tua ego sum; quasi dicat, per effectum manifesta, ut per interiorem inspirationem cognoscam te esse salutem animae meae: ps. 84: audiam quid loquatur in me Dominus Deus Is 43: ego Dominus, et non est absque me salvator.



Numerus 3


Consequenter cum dicit, confundantur, agit de condemnatione nocentium.
Et primo petit eorum condemnationem. Secundo adhibet similitudinem, ibi, fiant tamquam pulvis etc.. Circa primum duo petit in condemnationem contra duo, quae mali persequentes intendunt. Principaliter enim intendunt eum totaliter destruere: ps. 82: non memoretur nomen Israel ultra. Secundo intendunt quod saltem inferant ei aliqua mala; et de utroque petit eos condemnari. Secundum, ibi. Avertantur. Circa primum duo facit. Primo enim ponit poenam quam expetit. Secundo subdit eorum demeritum, ibi, quaerentes animam meam. Poenam petit duplicem; scilicet confusionem et timorem. Confusio autem consistit in hoc quod non potest quis suum implere intentum. Secundum est, quod deficiens a proposito, timet ne incidat, vel in similem poenam, vel in manus adversarii.
Et ideo dicit quantum ad primum, confundantur; et quantum ad secundum, revereantur, idest timeant similem poenam. Simile habetur hier. 17: confundantur qui me persequuntur, et non confundar ego etc.. Hoc etiam potest reduci ut intelligatur esse dictum pro confusione eorum: de bona scilicet confusione, et de bono timore, ut salubriter confundantur ad poenitentiam.
Et revereantur, idest timeant poenas, etiam si meritum eorum contradicat, quia sunt quaerentes animam meam. De secundo dicit, avertantur.
Et circa hoc duo facit. Primo enim petit ut impediantur a proposito. Secundo, quod confundantur impediti, ibi, et confundantur. Dicit ergo, avertantur retrorsum, non valentes proficere in eo quod intendunt, sed, deficiant, in posterius, et ex hoc confundantur. Potest etiam ad bonum reduci, avertantur retrorsum, ut me sequantur Mc 8: vade retro satana.
Et confundantur, de peccatis suis Rm 6: quem fructum habuistis in illis in quibus nunc erubescitis? Cogitantes mihi mala: hier. 18: tu scis domine omne consilium eorum adversum me in mortem.



Numerus 4


Deinde cum dicit, fiant, adhibet similitudinem.
Et primo quantum ad primum. Secundo quantum ad secundum, ibi, fiant viae illorum. Dicit ergo, fiant tamquam pulvis. Petit namque primo judicium contra eos qui quaerebant eum totaliter destruere; et ideo similitudinem adhibet de re quam totaliter destruitur; scilicet de pulvere. Dispersio enim pulveris ex tribus contingit: ex pulveris scilicet dispersione; quia siccus est pulvis, et in minima divisus: et ideo facile dispergibilis est.
Et ideo dicit, fiant tamquam pulvis: ut sicut pulvis comminutus est in multis propter defectum humoris, ita sint et impii. Alia ratio est ventus commovens: unde ait, ante faciem venti. Ventus quandoque significat tribulationem Jn 27: tollet eum ventus urens etc.. Quandoque ipsam tentationem peccati; is. 64: iniquitates vestrae quasi ventus abstulerunt vos. Tertio ex impulsu alicujus impellentis ventum: unde ait, et angelus Domini coarctans eos, scilicet ad hoc ut totaliter dispergantur: nam sicut per auxilium angelorum aliqua prosperantur virtute majori, ita ex angelis bonis vel malis contingit quod tribulationes magis gravantur: nam Deus quandoque punit etiam per bonos angelos, peccatores Is 37: egressus est angelus Domini, et percussit in castris assyriorum centum octogintaquinque millia etc.. Deinde cum dicit, fiant viae illorum, ponitur similitudo de secundo impedimento, idest de processu viae; et tria impedimenta ponit in via. Primum est tenebrae: quia tunc de facili quis impingit. Fiant ergo viae illorum, idest processus, tenebrae. Secundum est, quod sit lubrica et disposita ad casum: Thren. 4: lubricaverunt vestigia nostra in itinere viarum nostrarum.
Et tertium est, quod sit aliquis persequens et cogens, ut magis corruat.
Et angelus Domini etc. Pr 17: angelus crudelis contra eum mittetur. Dicit ergo, fiant viae illorum tenebrae, ignorantiae: ps. 81: nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant.
Et lubricum, idest vitia carnalia in quibus de facili cadunt.
Et angelus Domini persequens eos. Ipse daemon tentans ad peccandum, vel angelus bonus permittens cadere, ut humiliati fortiores resurgant.



Numerus 5


Quoniam gratis absconderunt. Supra psalmista petiit quod nocentes judicarentur, et expugnantes in expugnationem venirent; hic autem ostendit, quomodo merito haec patiantur.
Et primo ponit culpam. Secundo poenam, ibi, veniat illis. Circa primum ponit primo malitiae interpretationem. Secundo executionem, ibi, supervacue. In primo ponuntur tria, quae aggravant culpam. Primum est iniquitas; et ideo dicit, gratis. Secundum est fraus; et ideo dicit, absconderunt. Tertium est crudelitas: et ideo dicit, interitum laquei sui. Dicit ergo, quoniam gratis. Si aliquis intentat malum contra se nocentem, non videtur totaliter iniquum; sed quando contra eum qui in nullo nocuit, hoc omnino est iniquum: et hoc est quod dicit, gratis, scilicet sine offensa quam fecerim: jo. 15: odio habuerunt me gratis Is 52: assur absque ulla causa calumniatus est eum. Fraus vero notatur, cum dicit, absconderunt mihi, quia scilicet per fraudem intentant mala mihi: Thren. 3: ursus insidians factus est mihi, leo in absconditis Ps 9: insidiatur quasi leo in spelunca sua. Crudelitatem autem ostendit, quia parant insidias ad mortem: unde ait, in interitum laquei sui, idest abscondunt laqueum ad mortem Pr 1: veni nobiscum, insidiemur sanguini, abscondamus tendiculas contra insontem frustra, deglutiamus eum etc.. Secundo cum dicit, supervacue exprobraverunt, ponitur executio, similiter sine causa. Dicit autem exprobraverunt, quia opprobria intulerunt. Est autem opprobrium, quando quis imponit crimen alicui quod est contra ejus honorem. Aliquando imponitur crimen alicui, ut confundatur et abjiciatur. Aliquando vero ut perdat vitam; et hoc est contra animam ejus: et ideo dicit, animam meam; quasi dicat, propter hoc fecerunt ut totaliter me vita privarent. Sic judaei Christo imposuerunt crimina morte digna Lc 23: commovet populum, docens per universam judaeam Ps 68: improperia exprobrantium tibi ceciderunt super me. Sed hoc, supervacue, idest sine causa, sicut supra dictum est, scilicet gratis: jo. 8: quis ex vobis arguet me de peccato? Ergo, supervacue, imposuerunt ei peccatum. Vel, supervacue, idest frustra, quantum ad eorum intentionem: quia intendebant fidem ejus destruere: jo. 11: quid facimus quia hic homo multa signa facit? Si dimittimus etc.. Tamen hoc consilium fuit supervacue, quia totus mundus post ejus mortem ad fidem conversus est.



Thomae Aq, in Psalmos Psa.33 Num.8