Thomae Aq, in Psalmos Psa.37 Num.7


Numerus 8


Ego autem tamquam surdus. Hic ostendit patientiam a se exhibitam.
Et primo ponit patientiam; secundo patientiae effectum, ibi, et factus sum sicut homo. Homines quando affliguntur, nisi patienter portent, primo commoventur in animo, deinde deordinantur in verbis. Sed remedium quod non commoveatur in animo est, quod sit sicut surdus non audiens verba iniqua.
Et ideo dicit, ego autem tamquam surdus non audiens, idest audire me fingebam: eccl. 1: usque ad tempus sustinebit patiens. Item ibidem 28: sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam.
Et remedium quod non deordinetur in verbo est, quod sit sicut mutus: ps. 38: obmutui et humiliatus sum etc.. Unde dicit, et sicut mutus non aperiens os suum.
Et hoc maxime fecit Christus, ut diciturMt 27: et non respondit ei verbum, ita ut miraretur praeses vehementer Is 53: tamquam ovis ad occisionem ducetur etc.. Sic etiam facere debent viri justi: ps. 38: posui ori meo custodiam, dum consisteret peccator adversum me.
Et factus sum sicut homo non audiens. Hic ponitur effectus patientiae; sed hoc est contra opinionem malorum, qui hoc imputant ignaviae, non virtuti.
Et dicit, factus sum, scilicet opinione, sicut homo non audiens, et non virtuosus. Unde de Christo dicitur mihi non loqueris,Jn 19.
Et non habens in ore suo redargutiones, idest ac si non sit sapiens ad respondendum. Unde de Christo diciturLc 23, quod illusit ei et despexit eum herodes.



Numerus 9


Quoniam in te domine speravi. Hic ponitur causa patientiae, quae est triplex. Ex parte Dei, ex parte inimicorum, et ex parte sui.
Et ex parte Dei causa patientiae est, quod tota causa relinquitur Deo. Mihi vindictam, et ego retribuam,He 10.
Et ideo dicit, ego autem in te speravi domine; quasi dicat, in te est causa mea: hier. 17: spes mea tu.
Et quid speras de Deo? Dixi, tu exaudies me domine, Deus meus. Origenes: quandoque homo orat Deum, et non exauditur, quia ipse non audit eum praecipientem Pr 28: qui declinat aures ne audiat legem, oratio ejus fiet execrabilis; sed qui obedit Deo et legi, tunc exauditur: jac. Ult.: multum valet deprecatio justi assidua. Deus autem maxime praecepit patientiam Mt 5: si quis te percusserit in una maxilla etc..
Et ideo illi exaudiuntur a Deo, qui noverunt pro inimicis orare, ut ecclesia facit; unde dicit jer. 13: si steterint moyses et samuel coram me etc. Quia isti in veteri testamento oraverunt pro inimicis, non est anima mea ad populum istum, idest non exaudiam eos pro populo isto; quasi dicat: ideo quia patienter sustineo, tu exaudies me.



Numerus 10


Quia. Supra posuit psalmista mala quae passus est ab hominibus; et ostendit etiam patientiam suam, assignavitque unam rationem patientiae ex parte Dei; hic autem assignat rationem patientiae ex parte inimicorum. Contingit aliquando ex Dei misericordia, quod qui patitur tribulationem aliquam, sustinet mala quae ab aliis inferuntur, ut pacem cum inimicis habeat Pr 16: cum placuerint Domino viae ejus, inimicos ejus convertet ad pacem: job 5: bestiae terrae pacificae erunt tibi.
Et hoc etiam naturale est: quia nullus est ita saevus sive crudelis, quod quando videt aliquem humiliatum, affligat eum ulterius. Canis etiam non mordet hominem jacentem. Quando ergo aliquis resistit inimico, concitat inimicum ad nocendum sibi, et Deus non juvat Ps 7: si reddidi retribuentibus mihi mala etc..
Et ideo assignat hic rationem patientiae, quae est ne veniat in manibus eorum: et circa hoc duo facit. Primo commemorat de hostibus gaudium corporis. Secundo insultationem eorum. Dicit ergo, dixi, ne quando supergaudeant mihi inimici mei: si nollet me defendere Deus, non intueretur me, et sic superarent me hostes et gauderent. Quantum ad secundum dicit, et dum commoventur pedes mei. Hieronymus habet, deficio: littera nostra habet, super me magna locuti sunt.
Et dum labuntur pedes mei etc.. Loquentur. Si intelligatur de praeterito, sic est sensus, dixi ne quando etc.. Potest hoc referri ad experimentum; quasi dicat: expertus sum, quod gauderent. Sed si laberentur pedes mei etc.. Quidam corruunt; quidam labuntur, sed non corruunt; quidam sunt infirmi. Mali quandoque contra aliquem religiosum insultant, et maxime loquuntur super ipsum 1S 2: nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes. Ps. 11: disperdat Dominus universa labia dolosa. Tertia est ratio ex parte sui, scilicet ex parte patientis. Primo proponit promptitudinem animi. Secundo causam. Dicit ergo, quoniam ego in flagella paratus sum. Nullus est impatiens nisi de eo quod invitus sustinet. Quando igitur est paratus ad sustinendum, non est impatiens. Consideranda sunt duo genera hominum. Quidam sunt qui hic non flagellantur, sed reservantur aeterno igni. Ps. 72: in labore hominum non sunt etc. Scilicet hic non corripiuntur. Alii sunt qui flagellantur in hoc mundo, quia Deus corripit eos ut filios He 12: flagellat omnem filium quem recipit. Gregorius: signum aeternae reprobationis est, quando Deus nullum flagellum dat homini in mundo. Sic et Ambrosius noluit hospitari in domo illius, qui semper fuerat in prosperitate.
Et ideo dicit, quoniam ego in flagella paratus sum. Primo ponit dolorem. Secundo doloris causam. Est autem consuetudo, quod quando aliquis patitur gravem dolorem, sustinet alium dolorem, ut liberetur ab alio graviori: sicut quando homo sustinet extractionem dentis, ut liberetur a dolore dentium.
Et ideo dicit, sum paratus ad flagella, quia habeo alium dolorem quem volo curare.
Et ideo dicit, dolor meus, scilicet de peccatis, in conspectu meo semper Rm 9: dolor continuus cordi meo: thre. 1: o vos omnes qui transitis per viam etc..
Et hic dolor est major omni dolore: non quidem sensu, sed secundum rei veritatem. Augustinus dicit quod omnes afflictiones animae causantur ex amore: homo delectatur in eo quod amat, et timet contrarium ejus quod amat, et dolet similiter. Ergo quanto major est amor, tanto est major dolor de contrario. Sed minima caritas est maximus amor. Ergo dolor de peccato est maximus; sed non magis sentitur, quia appetitus sensitivus non movetur nisi ex apprehensione sensibilium, nisi per redundantiam rationis.
Et inde est quod homo plus sentit dolorem de aliquibus aliis rebus quam de peccato: tamen secundum rationem plus vellet sustinere eum quam dolorem de peccato. Causa hujus doloris magni est peccatum; et ideo dicit.



Numerus 11


Quoniam iniquitatem. Quasi dicat: ideo doleo, quia peccatum meum considero, et intantum ut aliis manifestem. Unde, ego annuntiabo, idest aliis manifestabo, in quo maximum remedium sentio, quod maxime fit in confessione, quae laetificat confitentem Pr 28: qui abscondit scelera sua etc.. Jac. Ult.: confitemini alterutrum etc.. Secundo ponitur peccati satisfactio contra illos, qui sic confitentur ut non satisfaciant Is 38: recogitabo tibi omnes annos meos etc.. Job 23: considerans eum timore solicitor.
Et ponuntur hic tres partes poenitentiae. Dolor refertur ad contritionem. Iniquitatem meam etc. Ad confessionem. Cogitabo, idest satisfaciam, pro peccato meo, ad satisfactionem. Inimici autem mei vivunt etc.. Hic ponitur ratio misericordiae, scilicet prosperitas inimicorum; et ponit causam quantum ad tria. Primo quantum ad cordis stabilitatem, ibi, vivunt. Secundo quantum ad potestatis magnitudinem, ibi, et confortati sunt. Tertio quantum ad multitudinem, ibi, et multiplicati sunt. Dicit ergo, inimici mei vivunt.
Et continuat. Sic Origenes: poenitens aliquando si dimitteretur in pace, cogitaret de peccato in poenitentia; sed tot tribulationes contra eum insurgunt, quod videtur sibi quod debeat se defendere: tamen iste dicit quod licet vivant et prosperentur inimici mei, non tamen dimitto dolorem de peccatis: non enim debet homo resilire a poenitentia. Christus multos habuit inimicos, et habet Ps 119: odio habuerunt me gratis.
Et Deus habet inimicos Jn 15: odio habuerunt me et patrem meum.
Et alii justi multos habent inimicos qui non vivunt sine flagello.
Et confortati sunt, idest habent magnam potestatem, idest sunt nimis potentes, et multiplicati sunt qui oderunt me inique, idest injuste, quia persequuntur me propter justitiam quam sequebar. Qui retribuunt mala pro bonis. Est autem quadruplex retributio. Una est, quae retribuit bonum pro bono; alia quae retribuit malum pro malo: et istae sunt communes bonis et malis, quia etiam bonus malum poenae pro malo culpae tribuit: alia est, quae retribuit bona pro malis: et haec est proprie bonorum: quarta est, quae retribuit malum pro bono, et haec est inimicorum. Jer. 18: numquid redditur pro bono malum? Detrahebant mihi Rm 1: detractores Deo odibiles. Triplex est detractio: quarum una est mala, quando detrahit homo homini de peccato, etiam si peccata sint occulta, quia non sunt occulta publicanda per modum detractionis. Alia est pejor quando detrahit de falso. Pessima, quando detrahit non homini, sed virtuti: videlicet si dicas castitatem malam esse.
Et sic est in proposito, quia sequebar bonitatem, detrahebant mihi Is 5: vae qui dicunt malum bonum et bonum malum Da 6: non invenerunt occasionem danieli nisi in lege. Glossa: felix conscientia, cui non potest imponi nisi quod servat legem Dei sui.



Numerus 12


Ne derelinquas me domine. Hic ponitur oratio: et petit removeri quod timet, et petit sibi praestari quod amat, ibi, intende in adjutorium meum. Hic petit non amoveri, scilicet praesentiam Dei; unde dicit, ne derelinquas me, domine Deus meus, scilicet in tribulatione Ps 90: cum ipso sum in tribulatione: deuter. 31: Dominus Deus tuus est, non dimittet te.
Et si ad modicum videaris me derelinquere, tamen omnino, ne discesseris a me, quia timeo quod per me non possim subsistere Is 54: misericordia mea non recedet a te. Intende in adjutorium meum, idest adjuva me ut proficiam.
Et nota quod istum versiculum dicit ecclesia in principio omnium horarum, quia versiculus iste valet contra omnes tentationes. Unde cum incipimus orare, diabolus tentat nos: propter quod petit auxilium: ideo dicit, intende, quia tu es Deus dator et conservator salutis meae Ps 143: qui das salutem regibus etc..



PSALMUS 38

(Ps 38)


Numerus 1


Psalmista confessus est se passum afflictionem suam pro peccato suo; hic autem promittit cautelam in posterum. Titulus talis est, in finem canticus david pro idithum.
Et hoc non est novum, licet sit novus titulus: quia ut habetur in historia 1 paral. 15, quando david arcam foederis quae fuerat capta a philistaeis reduxit, quatuor millia cantorum instituit, qui psalmos canerent; quos posuit intus, quos asaph, itamar, et idithum vocavit, et hic ponitur in titulo.
Et sicut Origenes dicit, haec consuetudo erat etiam apud graecos, quod si aliquando aliqui poetae erant qui carmina recitabant in populo, si non erant ab ipsis recitantibus facta, sed ab aliis, victoria non dabatur recitatori, sed poetae. Sic etiam fit de psalmis; nam omnes psalmos fecit david, et quosdam ipse cantavit coram arca, ut habetur2S 6: quosdam dabat aliis cantandos: et ideo illi quibus dabantur, erant quasi cantores, et eis intitulantur: tum propter dignitatem, quia fuerunt prophetae, tum propter mysterium. Unde hoc competit mysterio idithum, quod interpretatur intus vir sciens, vel transiliens; et signat transilientem vanitatem mundi, de qua multum in hoc Psalmo agitur. Dividitur ergo psalmus iste in partes duas. In prima ponit cautelam quam habet ad evadendum pericula. In secunda ostendit necessitatem cautelae, ibi, ecce mensurabiles. Circa primum duo facit. Primo praemittit cautelam. Secundo ostendit periculum ex ea incidens, ibi, obmutui. Circa primum duo facit. Primo praemittit cautelam. Secundo ponit rationem cautelae, ibi, posui ori meo. In cautela consideranda sunt tria: scilicet cavendi propositum; unde ait, dixi, idest cum deliberatione in corde meo statui et proposui: eccl. 2: dixi in corde meo, vadam et affluam deliciis. Secundo considerandum est quid proponat: quia, custodiam vias meas, idest processus meos.
Et debet homo custodire vias Dei ut imitetur: job 23: vestigia ejus sequutus est pes meus. Viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea. Item debet custodire vias suas ne erret Dt 4: custodite vias vestras et studia vestra. Tertio considerandus est fructus qui ex hoc sequitur: ut non delinquam in lingua mea. Homo debet diligenter se custodire ab omnibus peccatis, et praecipue a peccato linguae, quia faciliter in eis prolabitur: lingua enim est mobilis, et de facili prorumpit in malum. Vel alia ratio est, quia lingua est immediatum organum ad interiorem conceptum cordis explicandum. Unde quam cito verbum est in corde, est in lingua; et ideo oportet diligenter custodiri. Consequenter ponitur ratio hujus custodiae, posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me; quasi dicat: haec est ratio quare sic custodio vias meas, quia semper adversarius est contra me. Alibi dictum est, quod homo ponat custodiam cordi Pr 4: omni custodia serva cor tuum; hic dicit quod ponat custodiam ori, quod non claudatur totaliter, sed debet custodiri, idest servari a malis verbis quantum ad tempus, et quantum ad ea quae dicit: eccl. 8: omni negotio tempus est, et opportunitas.
Et quare posui ori meo custodiam? Cum consisteret peccator adversum me. Hoc exponitur tripliciter. Unus sensus est: adversum me, ad insidiandum; et tunc magis necessaria est cautela: eccl. 5: si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum Mt 22: ut caperent eum in sermone. Secundus sensus est: adversum me, ad injuriandum vel impugnandum: quia etiam tunc cum impugnat, debes tibi cavere, quia ibi est virtus 1P 2: cum malediceretur, non maledicebat. Tertius sensus est. Adversum me, idest in conspectu meo, ut instruatur: et tunc necessaria est cautela ne omnia omnibus proferat. Quaedam enim sunt proferenda justis, quae non sunt dicenda peccatoribus 1Co 3: non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus: matthaei 7: nolite sanctum dare canibus; quasi dicat: posui custodiam ne secreta doctrinae propalarem peccatoribus. Obmutui. Hic ponit periculum cautelae in quod posset incidere; propter quod dicit: videns peccatores impugnantes contra me, proposui omnino tacere; unde dicit, obmutui, idest penitus tacui. Sed quandoque contingit quod propter cautelam aliquis indiscrete tacet aliquando: et aliquando aliquis tacet exterius, et turbatur interius. Eccl. 33: praecordia fatui quasi rota praecurrens. Sed iste non turbatur interius; ideo dicit, humiliatus sum, scilicet intus, sed periculum est: quia dum volui tacere a malis, silui etiam a bonis: vel a bonis verbis, quae non dixi: vel a bonis hominibus, quibus nolui loqui Ep 4: omnis sermo malus de ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem fidei etc.. Unde sequitur: et dolor meus renovatus est; quasi dicat: prius dolui de indiscreta locutione, modo doleo de indiscreta taciturnitate; quasi dicat: innovavit me dolor. Sed adhibetur remedium internae charitatis; et ideo dicit: concaluit cor meum intra me, idest concitatus est calor charitatis in corde meo Pr 6: numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta ejus non ardeant? Sic impossibile est quod homo abscondat verba Dei, cum inflammatur cor charitate Ps 118: ignitum eloquium tuum etc.. Causa autem hujus concitationis est meditatio de divinis; unde dicit: et in meditatione mea exardescet ignis. Nihil amatur nisi bonum et pulchrum. Unde in exterioribus amoribus visio corporalis est causa amoris.
Et ideo si vis accedere ad spiritualia, oportet quod accendatur cor tuum amore Dei. Effectus concitationis est, quia qui proposuit tacere, movetur ad loquendum; unde dicit, locutus sum Ac 2: repleti sunt omnes spiritu sancto, et coeperunt loqui. Gregorius: spiritus quos replet, ardentes pariter et loquentes facit. Job 4: conceptum sermonem quis retinere potest? Simile dicitur hier. 20: factus est sermo Domini etc..
Et dixi, non loquar ultra etc.
Et sequitur, et factus est in corde meo quasi ignis. Vel exponitur secundum glossam, obsurdui, idest factus sum surdus. Deus non dat gratiam homini nisi utatur illa; et ideo quando quis per negligentiam gratia sibi data non utitur, Deus aufert ei, ut patet de talento Lc 19: auferte ab eo mnam, et date ei qui decem mnas habet.
Et ideo dicit, obsurdui et humiliatus sum, idest dejectus; et tunc non sonat in virtutem, sed delictum: et ideo dicit, concaluit cor meum prae solicitudine. Origenes exponit aliter: dixi, custodiam vias meas. Punctus. Ut non delinquam in lingua mea, posui ori meo custodiam.
Et post, dum consisteret peccator adversum me, obmutui. Est autem triplex genus hominum. Quidam in tribulationibus positi maledicunt persequentibus se; quidam benedicunt; quidam sunt medii, qui saltem perveniunt ad hoc quod tacent. Ita evasit gradum primum, quia posuit ori suo custodiam, et non maledicebat. Sed quia obmutuit, et non benedicebat, evasit secundum gradum, quia sentiebat dolorem, et aestuabat intra prae indignatione etc..



Numerus 2


Hic convertit se ad Deum, et exardescit. Locutus sum in lingua mea: notum fac mihi, domine, finem meum et numerum dierum meorum. Ponitur hic duplex petitio. Prima, ibi, notum fac mihi domine finem meum. Finis accipitur hic Christus Rm 10: finis legis Christus.
Et dicit, domine notifica mihi Christum. Alia petitio est, ibi, notum fac mihi numerum dierum meorum, idest volo considerare qualis sit vita praesens, ut possim eam comparare ad finem illum: quia isti dies sunt mali, pauci et imperfecti; illi autem sunt perfectissimi: et tunc scitur quod, non sunt condignae passionis hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis, ut diciturRm 8.
Et sic, sciam quid desit mihi, idest quomodo sum imperfectus ad illam vitam. Origenes dicit, quod finis sumitur hic pro perfectione. Quaelibet enim ars habet finem quem intendit, qui est perfectio ejus; et sic dicit, notum fac mihi finem meum, idest quae sit summa perfectionis via, in qua vis me ambulare Ps 118: omnis consummationis vidi finem.
Et numerum dierum meorum: idest opera mea, quae sunt dies; quasi dicat: fac me recte judicare opera mea quantum valent.
Et hoc, ut sciam quid desit mihi, scilicet a perfectione. Vel potest exponi simpliciter de fine vitae: quia, sicut dicitur eccl. 7, in omnibus operibus tuis memorare novissima tua.
Et numerum dierum meorum etc. Idest quantum vivam, ut praeparem me ad poenitentiam.



Numerus 3


Ecce mensurabiles posuisti. Supra memoravit psalmista cautelam exhibitam per silentium, periculum ex silentio imminens, et remedium, quo periculo subvenitur; hic autem ostendit necessitatem cautelae praedictae, quae sumitur ex miseria praesentis vitae: et circa hoc duo facit. Primo describit praesentis vitae miseriam. Secundo contra eam petit remedium, ibi, et nunc quae est. Circa primum duo facit. Primo describit miseriam hujus vitae quantum ad ipsam vitam. Secundo quantum ad vitae occupationem, ibi, verumtamen in imagine. Circa primum duo facit. Primo describit miseriam hanc quantum ad vitam. Secundo rationem assignat, ibi, verumtamen universa. Miseriam hujus vitae ostendit quantum ad ejus brevitatem, et quantum ad ejus debilitatem. Quantum ad primum dicit, domine petivi, ut annuntiares mihi numerum dierum meorum. Sed nunquid sunt numerabiles dies mei? Ita, quia, ecce mensurabiles posuisti dies meos. Homo est sic conditus, quod si nunquam peccasset, non moreretur, et ita dies ejus non mensurarentur; sed peccando moritur, et sic numerari possunt. Job 14: breves dies hominis sunt, numerus mensium ejus apud te est. Sed esto quod vita esset brevis, et posset esse ita pretiosa quod multum reputanda esset: tamen hoc nihil est: quia substantia mea et natura mea et vita mea tanquam nihilum ante te est, idest in comparatione tui; licet aliquid videatur esse in comparatione creaturarum infimarum Is 40: omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo. Potest autem dici sic: substantia mea, idest dum considero illud quod est ante te, idest bona aeterna, quae dabis sanctis, substantiam meam nihil reputo. Vel sic. Qui considerant res hujus mundi ante te, idest oculo divino, nihil reputant eas.



Numerus 4


Verumtamen universa. Hic assignat rationem secundum litteram. Universa, secundum litteram nostram, vel est nominativi casus singularis numeri, vel est nominativi casus neutri generis, et pluralis numeri. Si secundo modo, sic est sensus, verumtamen universa; quasi dicat, non est enim mirum si vita hominis est nihil ante te, quia, universa, idest inferiora omnia sunt vanitas.
Et ideo Hieronymus habet, omnia enim vanitas, ut sit quasi ratio praecedentium. Eccl. 1: omnia vanitas.
Et dicuntur vanitas, quia vanitas opponitur soliditati et stabilitati: omnia enim quae sunt in mundo, sunt subjecta mutabilitati, et ideo sunt vana: et etiam inter ea, omnis homo vivens est subjectus mutabilitati, et sic est vanitas Rm 8: vanitati enim creatura, idest homo, subjecta est non volens. Vel secundum litteram. Universa, si sit singularis numeri, sic est sensus, universa vanitas, idest omnis vanitas, est omnis homo vivens, idest est in omni homine mundane vivente. Vanus dicitur homo ex hoc quod sequitur res mutabiles jer. 2: ambulaverunt post vanitates, et vani facti sunt. Vel sic, omnis homo vivens, idest carnaliter: est omnis, idest perfecta vanitas.



Numerus 5


Verumtamen in imagine. Hic ostendit miseriam conditionis humanae, quantum ad occupationem: et circa hoc tria facit. Primo ostendit quod aliquid sit in homine quod vanitati debet resistere. Secundo ostendit in generali vanitatem occupationis ejus, ibi, sed frustra. Tertio ostendit hoc idem in speciali, ibi, thesaurizat. Dicit ergo, omnis homo vanitas; tamen aliquid est in homine fixum, quod semper manet in eo dum transit; et hoc est imago.
Et potest hoc tripliciter exponi. Uno modo de imagine Dei, quae est inquantum homo est praeditus ratione Gn 1: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.
Et haec imago debet resistere vanitati; scilicet ratio, et debet eam, scilicet vanitatem, excludere.
Et hoc est quod ait. Quamvis homo sit subjectus vanitati, semper tamen est praeditus ratione. Sed quia non determinatur hic cujus sit imago, ideo nota hic duplicem imaginem: unam caelestis hominis, aliam vero hominis terreni 1Co 15: sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis. Dico ergo quod omnis homo est vanitas; tamen omnis homo pertransit in aliquam imaginem, quia, vel per bona opera repraesentat in se imaginem hominis caelestis, vel per mala imaginem terreni. Vel aliter. Imago importat similitudinem. Cursus autem vitae istius dirigitur per aliquam cognitionem, quia affectus movetur secundum cognitum. Est autem duplex cognitio. Una, qua cognoscitur veritas: et haec est certa. Alia est per verisimilitudinem: et haec est quasi cognitio imaginis: quia non attingit ad ipsam veritatem, sed ad similitudinem veritatis. Si homo attingeret ad ipsam veritatem sicut est, non turbaretur, quia consideraret conditionem hujus vitae, et quid erimus post hanc vitam; et sic non occuparetur in ista vita, sed ad ea quae sunt in alia vita tenderet.
Et ideo Hieronymus habet, quantum ad imaginem pertransit homo, tantum turbatur, idest quantum deficit homo a vera cognitione veritatis, tantum turbatur per occupationem hujus vitae, sive in bonis sive in malis Lc 10: martha, martha, solicita es, et turbaris erga plurima. Quando ergo facit bona opera, tunc non turbatur frustra; sed quando non occupat se in bonis, tunc frustra turbatur Is 49: vane consumpsi fortitudinem meam.
Et ponit exemplum de occupatione quae conturbat homines, quae est occupatio avaritiae; haec autem maxime conturbat homines. Concupiscentia autem ad horam occupat homines, similiter et ira. Sed, ut dicitur eccl. 5, avarus non impletur pecunia; et ideo de eo ponit exemplum dicens, thesaurizat et ignorat cui congregabit ea, idest congregat thesauros superfluos in hac vita Mt 6: nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, scilicet vane et frustra, quia ignoratis cui congregatis ea. Sibi non, quia job 27: dives cum dormierit, nihil secum affert. Ergo aliis, sed nescit cui; quia aliquando non congregat pueris, quia non remanent post eum; et si remanent, non tamen scit quales sint, quia aliquando sunt contra parentes.



Numerus 6


Et nunc quae est expectatio mea etc.. Hic petit Dei auxilium contra miseriam.
Et primo ponit fiduciam, ex qua oratio sua procedit. Secundo proponit orationem, ibi, ab omnibus iniquitatibus. Tertio petit eam exaudiri, ibi, exaudi. Quandoque homo est in miseria: et tunc aut confidit liberari per se, aut per alium. Si confidit liberari per se, non expectat alium, sed in seipsum habet subsidium. Si per alium, tunc expectat, quia sperat per alium juvari. Sic est in ista miseria, quia breves dies sunt, et non confidit in se, sed dicit cum job 6: ecce non est auxilium mihi in me; sed expectat auxilium a Deo; unde dicit, quae est expectatio mea? Nonne Dominus; quasi dicat: solus potest me liberare, quia ipse solus est super omnem veritatem, qui solus est veritas Is 30: beati omnes qui expectant eum. In expectatione etiam mora est; quasi dicat: ego praestolabor. Habac. 2: si moram fecerit, expecta eum, et substantia mea apud te est. Hic ponitur ratio fiduciae, quam habet de Deo. Naturale est quod homo confidet de Deo apud quem collocat quod habet. Qui ergo totum quod habet, ponit in Deo, potest confidere de Deo.
Et ideo dicit: substantia mea apud te est; quasi dicat: etsi in me nihil sim; tamen quicquid spero me esse, et quicquid habeo, est in te He 10: cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam Mt 6: thesaurizate vobis thesauros in caelo 2Tm 1: scio cui credidi, et certus sum. Glossa exponit de Christo. Substantia mea apud te est, idest tu Christe sumes de mea carne, quia factus est ex semine david secundum carnem,Rm 1.



Numerus 7


Ab omnibus. Supra psalmista posuit fiduciam habitam de Deo, cum dixit, et nunc quae est expectatio mea etc.: hic autem proponit Deo suam petitionem: et circa hoc tria facit. Primo petit a Deo remotionem culpae. Secundo petit remotionem poenae. Tertio assignat rationem conjunctionis harum petitionum. Secundo, ibi, amove. Tertio, ibi, propter iniquitatem. Circa primum duo facit. Primo petit petitionem. Secundo allegat meritum exauditionis, ibi, opprobrium. Dicit ergo, ab omnibus iniquitatibus meis etc.. Ubi sciendum est, quod haec petitio commendabilis est propter rem petitam, quae necessaria est, scilicet liberari a peccato. Job 11: si iniquitatem quae in manu tua est, abstuleris a te, et non permanserit in tabernaculo tuo, in justitia tunc levare poteris faciem absque macula. Secundo, quia petit non meritis propriis, sed petit sibi dari a Deo Is 43: ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me. Tertio, quia petit ab omnibus liberari; quia impium est a Deo petere veniam de peccatis, a quo tota liberatio non speratur. Joan. 7: totum hominem sanum feci in sabbato: unde dicit, ab omnibus iniquitatibus meis eripe me, quasi, non peto liberari ab uno solo peccato, sed ab omnibus Ez 36: mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Ps. 24: dimitte omnia peccata mea. Meritum sumitur ex parte patientis. Tob. 3: omnia peccata hominum in tribulatione dimittis.
Et ideo primo ostendit quod sustinet; secundo ostendit patientiam quam habuit; tertio assignat causam. Dicit ergo, opprobrium insipienti dedisti me: quod potest dupliciter intelligi. Uno modo, ut opprobrium sit poena sibi inflicta a Deo: quia sicut proprium praemium virtuosi est honor, ita poena peccati est opprobrium Ml 2: scandalizastis plurimos in lege. Alio modo, quod Deus causaverit eam, idest patientiam, non opprobrium; sed causam opprobrii ex hoc, quod jam incipitur contemnere terrena, quod stulti et insipientes reputant opprobrium propter patientiam quam ago. Patientiam quam habuit, ostendit cum dicit, obmutui. Signum patientiae est, quod homo, cum verba opprobrii inferuntur ei, non reddit malum pro malo, sicut Christus, 1 pet. 2, cum malediceretur non maledicebat.
Et ideo dicit, obmutui et non aperui os meum.
Et potest ad duo referri. Uno modo, ut cum dicit, non aperui, designet continuationem patientiae: quia licet aliquis ad horam videatur patiens et taceat, postea impatiens factus loquitur valde Is 53: tamquam ovis ad occisionem ducetur, et tamquam agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. Ps. 37: ego autem tamquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum: quasi dicat: habui patientiam. Vel, obmutui, ab opprobriis contra proximum, et non aperui os meum, contra Deum. Causa est, quoniam tu fecisti.
Et potest referri ad hoc quod dicitur, opprobrium. Causa quod sustineat patienter injurias, est quando cogitat quod divino judicio fit sibi hoc. Hoc fecit david cum dixit2S 16: dimitte eum ut maledicat Pr 3: disciplinam Domini, fili mi non dimittas, ne deficias cum ab eo corripieris. Vel potest referri ad hoc quod dicit, obmutui quoniam tu fecisti, scilicet patientiam. Secunda petitio sua est de amotione poenae.
Et primo ponit petitionem; secundo rationem petitionis. Dicit, amove a me plagas tuas, idest flagella tua: et potest dupliciter exponi. Vel de corporalibus flagellis: et haec sunt exteriora, sicut flagella ceteraeque adversitates, quibus homo ponitur pro peccatis suis a Deo. Jerem. 30: plaga inimici percussi te. Ergo haec flagella amove a me. Item sunt plagae spirituales, idest interiores, sicut remorsus conscientiae. Ps. 49: arguam te, et statuam contra faciem tuam.
Et has petit removeri. Secundum autem Origenem, causa hujus petitionis est a fortitudine. Flagellatio exterior multum utilis est inquantum patienter sustinetur; sed quando non fertur patienter, sed deficit et desperat se, sunt nocivae 2Co 2: consolemini eum ne abundantiori tristitia absorbeatur.
Et ideo timens hoc, petit removeri plagas, quia defecit a fortitudine, idest a violentia percussionis Is 8: in forti manu erudivit me 1S 5: fiebat manus Domini gravissima. Deficit homo tripliciter in flagellis. Unus modus est communis bonis et malis; qui est corporalis Ps 89: et in ira tua defecimus. Alius est impatientiae; et hic est malorum. Job 4: nunc venit super te plaga et defecisti. Alius modus est bonorum, quo quis deficit a se, et tendit in Deum. Ps. 118: defecit in salutare tuum anima mea.
Et quolibet istorum modorum potest intelligi quod dicitur hic; quasi dicat: ideo peto quod amoveas a me flagella tua, quia sum correptus quoad tertium modum defectionis: quia, ego defeci a fortitudine manus tuae in increpationibus. Vel quia despero, quoad secundum modum. Vel quia non possum sustinere, quoad primum modum. Nec est vis si dicatur, secundum aliam litteram, in increpationibus ego defeci etc.. Propter iniquitatem corripuisti hominem. Haec est ratio quare proponit duplicem petitionem: quia primo removetur causa, et postea removetur effectus. Culpa est causa plagarum: et ideo dicit, quod homo flagellatur propter peccata. Unde dicit, tu corripuisti, idest flagellasti hominem, propter iniquitatem, idest propter peccata sua.
Et ideo primo petit removeri peccata, quia poenae futurae sunt ad damnationem, sed poenae hujus vitae ad purgationem, quantum est de se, et sunt ad correptionem Ps 31: multa flagella peccatoris.
Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus. Hic ponitur modus sive terminus correctionis, tabescere, idest desiccare. Potest ergo exponi corporaliter, quando refertur ad tribulationem corporalem; quia humiditas et pinguedo corporalis desiccatur, et sic vita tabescit. Job 33: tabescet caro ejus. Item ibidem: consumpta est caro ejus a suppliciis. Alio modo, ut referatur ad animam. In homine spiritualiter est duplex pinguedo. Una mala per delectationes corporales Dt 32: impinguatus est, dereliquit Deum factorem suum: et ab hac pinguedine desiccare bonum est; et hoc est quod dicit, tabescere fecisti, idest desiccasti, animam meam sicut araneam, ab amore carnalium rerum: quia aranea est animal calidum, et non est pingue, quia facit subtilissima fila; ita anima separata a carnalibus delectationibus, inhaeret per affectum rebus invisibilibus, et facit operationes et affectiones invisibiles 2Co 4: non contemplantibus nobis quae videntur etc.. Vel, tabescere, idest desiccare a pinguedine devotionis, sicut dicitPs 62: sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea: et haec est mala desiccatio. Hoc fit, quia anima efficitur indevota, et inhaeret peccatis, et caret pinguedine devotionis sicut aranea. Item tela araneae est fragilis, ita cogitationes peccatorum sunt vanae Is 59: telas araneae, idest inutilia et vana, texerunt, idest fecerunt. Item aranea tantum emittit de filis illis, quod moritur; ita homines moriuntur spiritualiter propter peccata quae faciunt. Jac. 1: peccatum cum consummatum fuerit, generat mortem.
Et legitur sic. Animam ejus existentem, sicut araneam, fecisti tabescere, idest desiccare bona siccitate. Verumtamen vane conturbatur omnis homo. Hic est defectus correptionis; quia licet faciat sic tabescere, tamen multi manent in malitia sua, vel redeunt ad malum.
Et quod aliqui non conturbantur vane, hoc non est inquantum sunt homines, sed inquantum sunt elevati a Deo a rebus terrenis ad considerationem caelestium.



Thomae Aq, in Psalmos Psa.37 Num.7