Thomae Aq, in Psalmos Psa.38 Num.7


Numerus 8


Exaudi orationem meam domine, et deprecationem etc.. Hic petit suam petitionem admitti: ubi petit ut exaudiatur.
Et ponit tria, quae faciunt acceptam petitionem Deo. Primum est elevatio mentis in Deum: et haec est oratio, quae est ascensus mentis in Deum: unde dicit, exaudi orationem meam domine Ps 68: ego vero orationem meam ad te domine. Secundum est continuatio petendi: et hoc cum dicit, et deprecationem meam. Jac. Ult.: multum valet deprecatio justi assidua. Tertium est lacrymarum multitudo: et hoc ostendit cum dicit, auribus percipe lacrymas meas. Ne sileas. Hic ponitur signum exauditionis: unde petit quod Deus non sileat. Dicitur autem aliquando Deus silere, quantum ad malos, quando eos non punit; sicut diciturIs 42: tacui, semper silui, patiens fui etc.. Ne sileas, idest ne taceas a punitione. Item aliquando silet non consolando bonos: et sic dicit, ne sileas, animae meae: sed dic animae meae: salus tua ego sum, ps. 34.
Et hoc facit Deus in vita ista, cum dicit peccatori: remittuntur tibi peccata tua Lc 5.
Et etiam in futuro, quando dicet, venite benedicti patris mei etc. Mt 25. Hieronymus habet: ad lacrymas meas non obsurdescas, et continuatur cum praecedentibus. Quoniam advena ego sum apud te. Hic assignat rationem suae petitionis; quasi dicat: hoc praecepit Deus,Ex 22, scilicet quod exaudiantur advenae.
Et quia ego sum advena; justum est quod exaudias me. Ego dimisi mundum, et ad te confugi, et sum apud te sicut advena, quia in mundo isto non habeo mansionem manentem, sed sum sicut peregrinus tendens alibi, scilicet ad patriam vitae aeternae, sicut omnes patres mei, fuerunt. Multi enim sunt advenae in mundo isto non habentes affectum ad res mundanas. Sicut omnes patres mei, scilicet sancti qui peregrini fuerunt, ut Apostolus dicit2Co 5: habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus 1Tm 6: remitte mihi. Hic petit accelerationem exauditionis; quasi dicat: celeriter fiat quod peto.
Et primo ponit effectum petitionis; secundo tempus determinat; unde dicit, remitte mihi, scilicet peccata: quia (ps. 31), beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
Et hoc ut hic, refrigerer, scilicet a peccato, sive a poena quam malignus intendit Sg 4: justus autem si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit.
Et hoc facias, scilicet quod remittas mihi, priusquam abeam, idest antequam recedam ab hoc mundo: quia ibi non est remissio. Job 10: antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam etc..
Et amplius non ero. Hoc potest dupliciter intelligi. Uno modo sic, remitte etc., quia postquam abiero, non ero in statu, ubi possint peccata dimitti. Job 7: non revertetur oculus meus ut videat bona, scilicet praesentia. Alio modo sic, remitte etc., quia si abeam ex hoc mundo nisi remiseris peccata, non ero in bono esse amplius. Job 18: habitent in tabernaculo ejus socii ejus, qui non sunt.



PSALMUS 39

(Ps 39)


Numerus 1


Psalmista in psalmis praecedentibus invocavit divinum auxilium contra malitiam malorum, et ostendit propositum suae cautelae; hic autem agit de fiducia divini auxilii; et circa hoc duo facit. Primo describit ipsam fiduciam; secundo agit de misericordia quae est causa fiduciae, ibi, ps. 40: beatus qui intelligit. Circa primum duo facit. Primo commemorat fiduciam quam habet de Deo, continuando se ad praeterita; secundo petendo futura, ibi, tu autem, domine. Circa primum duo facit. Primo commemorat fiduciam, quam habet de Deo, recitando praeterita beneficia; secundo ostendit misericordiam Dei per quam benefacit, ibi, multa fecisti. Psalmus iste mystice agit de mutatione veteris testamenti in novum. Titulus, in finem psalmus david. In aliis psalmis finis accipitur pro Christo Rm 10: finis legis Christus. Hic finis accipitur pro novo testamento, quod est finis veteris 1Tm 1: finis praecepti est caritas. Circa primam partem tria commemorat. Primo efficaciam fiduciae in generali. Secundo tangit eam in speciali, ibi, statuit. Tertio ostendit hanc esse in aliis, ibi, videbunt. Circa primum duo facit. Primo tangit fiduciam, ostendens eam efficacem. Secundo fiduciae signum. Dicit ergo, expectans. Haec littera intelligitur quod david in persona sua multoties expectavit divinum auxilium. Sed quia loquitur in persona ecclesiae, melius est ut de humano genere expectante gratiam novi persona testamenti accipiatur.
Et dicit, expectans expectavi Dominum, ut ostendat continuationem: quia licet tardaret, non tamen defecit: habac. 2: si moram fecerit, expecta eum, quia veniens veniet.
Et sic debet quilibet justus homo semper in fiducia Dei manere, quia non deficit sperantibus in se. Vel refertur ad diversos status expectantium: quia patriarchae et prophetae et omnes alii expectaverunt, ut satis communiter tenetur. Exteriori expectationi adjungit intentionem, cum dicit, et intendit mihi: quia licet Deus omnes audiat, non tamen omnibus intendit, quia non omnes sunt ordinati ad bonum; et ideo, intendit mihi, idest ad utilitatem meam. Signum fiduciae est deprecatio: quia nullus finaliter rogat nisi quia sperat exaudiri.
Et ideo dicit, et exaudivit preces meas: ps. 142: respexit in orationem humilium, et eduxit me de lacu miseriae. Hic ponit in speciali efficaciam fiduciae in quibus est exauditus.
Et tangit tria. Primo liberationem a malis. Secundo collationem bonorum, ibi, et statuit. Tertio gratiarum actionem utriusque, ibi, et immisit. Est autem duplex malum quod refugiunt homines: scilicet malum miseriae, et poenalitatis. Quantum ad primum dicit, eduxit me de lacu miseriae.
Et potest hoc etiam referri ad miseriam temporalem in qua aliquando fuit david.
Et dicitur lacus miseria temporalis, propter ejus profunditatem et multiplicitatem. Potest etiam referri ad miseriam culpae: quia, miseros facit populos peccatum,Pr 14.
Et potest utrumque reduci ad culpam vitiorum carnalium, cum dicit, de lacu miseriae, idest de profundo peccatorum carnalium. Vel potest referri ad spiritualia peccata, quibus homo justus involvitur peccatis; unde dicit, de luto faecis. Ad peccata carnalia referendo non dicit lutum simpliciter, sed faecis, vel fimi secundum Hieronymum, quia lutum in terra non corrupta non est faex nec foetidum et abominabile. Vel lacus miseriae, idest infernus de quo sancti educti sunt a Christo.
Et lutum est opprobrium, de quo sancti sunt educti, in quo detinebantur a daemonibus. Consequenter agit de collatione bonorum, in quo duo laudabilia ponit. Primo ut homo in bonis firmetur; et quantum ad hoc dicit, statuit super petram pedes meos, idest affectus meos quibus procedendum est in via spirituali. Petra dicitur fundamentum divini auxilii 2S 22: Dominus petra mea. Vel petra dicitur Christus;1Co 10: petra autem erat Christus.
Et sic firmavit supra petram, idest divinum auxilium. Vel supra Christum pedes meos, idest affectus meos. Secundum est, ut in bonis proficiat; et quantum ad hoc dicit, et direxit gressus meos, idest praevenit me ad meliora Pr 16: cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus. Consequenter gratias agit: quasi dicat: hoc ipsum quod laudamus est supra vires meas, quia est major omni laude: unde Deum digne laudare est a Deo, idest ipse, immittit in os meum canticum novum: 2 cor. ult.: an experimentum quaeritis eorum quae in me loquitur Christus? Canticum novum, idest de novis beneficiis; et sunt haec: scilicet incarnationis opus: hier. 31: novum fecit Dominus super terram: femina circumdabit virum. Item novus liberationis modus He 9: per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa.
Et immisit Dominus novum, canticum in os meum, quia novum canticum, idest novum testamentum Is 55: feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias david fideles Ap 14: nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, quia novus rex, nova lex, nova gaudia. Homines veteris testamenti cantabant vetera cantica, oculum pro oculo, animam pro anima. Ad inferos quoque descendebant: quia conclusa erat eis janua regni, prohibente cherubim aditum paradisi, in cujus manu erat acuta rhomphaea. Sed omnes homines novae legis cantant canticum novum, quod novus homo Christus attulit Ap 21: ecce nova facio omnia. Novus ergo populus nova cantat: scilicet de incarnatione Domini, de resurrectione, de ascensione, de nativitate, et aliis hujusmodi. Unde in his praecipuis solemnitatibus ministri ecclesiae induti albis, vel sericis ornamentis, cantant et legunt, ut novum canticum nemo nisi innovatus cantare praesumat. Canticum dico, non de vanitate, non de turpibus, sed quod placet Deo: unde dicit, hymnum; vel carmen quod placet Deo nostro, idest laudem Deo Ps 114: te decet hymnus, Deus, in sion Ep 5: cantantes et psallentes in cordibus vestris Deo.



Numerus 2


Videbunt multi. Hic ponitur utilitas in aliis, scilicet in aliorum conversione.
Et primo ponit ipsam utilitatem. Secundo ponit fructum ejus, ibi, beatus vir. Hic est ordo conversionis. Primo oportet, quod homo videat illud ad quod debet converti; unde dicit, videbunt multi, scilicet Christum natum. Multi priores populi qui eum expectaverunt viderunt: baruch 3: post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Vidit eum simeon, qui recepit eum in templo, et multi alii Lc 2: viderunt oculi mei salutare tuum.
EtLc 10: multi reges et prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt. Vel viderunt multi miracula Christi Lc 5: vidimus mirabilia hodie.
Et hoc, vel per fidem, vel per oculos. Secundo oportet quod timeat illum ad quem debet converti: unde dicit, et timebunt: eccl. 1: qui sine timore est, non poterit justificari, quia timor Domini expellit peccatum. Tertium est spes Rm 8: spe enim salvi facti sumus. Nisi enim adesset spes timori, homo fugeret a Deo.
Et ideo oportet quod sit timor quo fugiat peccatum, et spes qua accedat ad Deum. Fructus erit beatitudo; unde dicit, beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus.
Et primo ponitur fructus, qui est beatitudo, et quibus debetur, quia illis qui Deo inhaerent.
Et ideo ponit primo veram opinionem, et excludit falsam. Vera opinio est, quod beatitudo non est nisi in illis, qui spem habent in eo Is 30: beati omnes qui expectant eum; et ideo dicit, beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus. Hoc nomen jesus est vera spes, quia in ipso est salus. Unde ille est beatus, qui non temporalia expectat ab eo, sed salutem aeternam quam nomen ejus indicat. Unde qui expectant salutare Dei, illi beatificantur. Vel, beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, idest cujus spes est invocatio nominis Domini: ps. 19: hi in curribus et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus. Falsa opinio est, quod beatitudo consistat in rebus temporalibus vel in cultu idolorum: et hoc excludit cum dicit, non respexit in vanitate, idest in res temporales et voluptates: in quo includuntur omnia ad voluptates et temporalia pertinentia: eccl. 1: vanitas vanitatum etc.. Secundum excludit, cum dicit, insanias falsas, idest culturas idolorum, in quibus falsa quaedam finguntur, quod homines fierent dii. Item sunt ibi lasciviae multae et immunditiae, et crudelitates exercentur Sg 14: dum laetantur insaniunt. Item erant falsae, quia erant in falsitate, et non super virtutem divinam fundatae, quibus non conveniebat Am 3: congregamini super montes samariae, et videte insanias multas in medio ejus. Ad hanc pertinent omnes vanae et noxiae superstitiones, sicut nigromantia, divinationes, et auguria. Vel insania dicitur iracundia, rixa, vel vana spectacula ludorum.



Numerus 3


Multa fecisti. Supra psalmista ex parte Christi vel ecclesiae fiduciam suam exposuit: et effectus ejus, scilicet multiplicia Dei beneficia; hic autem ostendit causam hujus fiduciae: scilicet unde motus sit ad confitendum et spem ex meritis proveniens.
Et ita causa fiduciae sunt multa bona temporalia, quae etiam sunt retributiones quaedam quas homo retribuit Deo pro beneficiis: ps. 115: quid retribuam Domino etc..
Et ideo utroque modo exponitur hoc: quia meritum Christi est causa fiduciae, et retributio meritorum.
Et hoc consistit in praedicatione divinae veritatis: et circa hoc tria facit. Primo proponit meritorium actum, scilicet annuntiationem divinorum operum. Secundo ponit causam annuntiandi, ibi, sacrificium. Tertio ponit modum, ibi, annuntiavi justitiam tuam. Circa primum tria facit. Primo ostendit misericordiam suam esse copiosam ad annuntiandum. Secundo manifestat causam sive necessitatem annuntiationis, ibi, multiplicati. Materia annuntiationis est copiosa.
Et primo quantum ad multiplicitatem divinorum operum, quia, multa fecisti.
Et in operibus naturae: job 9: qui facit mirabilia et inscrutabilia: ps. 138: mirabilia opera tua etc..
Et ad mirabilia facienda est ipse per se sufficiens, quia non est ab alio instructus, sed per suas cogitationes. Unde dicit, et cogitationibus tuis, scilicet per ordinationes suae Sapientiae: ps. 103: omnia in sapientia fecisti: job 26: cui dedisti consilium? Numquid Deo?Rm 2: quis consiliarius ejus fuit? Est magnus in opere et sufficiens. Item in utroque excellens, quia in opere miraculorum, quando petrum super mare fecit ambulare, et alia mirabilia multa quae hic possunt adaptari.
Et nullus potest comparari operibus ejus, nec cogitationibus ejus; unde dicit, non est qui similis sit tibi: ps. 85: quis similis tui in diis domine etc. Quoad primum Is 55: sicut exaltantur caeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris, quoad secundum. Sic ergo habes materiam affluentem ad praedicandum; unde, subdit, annuntiavi et locutus sum.
Et dicit, annuntiavi, in quo designat manifestationem divinorum operum, et locutus sum; quasi dicat, expressius dixi verbo quam nutu. Vel designat ordinem praedicationis. Vel, annuntiavi, ego Christus per prophetas, et locutus sum, ego ipse in propria persona Is 52: ego ipse qui loquebar, ecce adsum. Necessitas praedicandi fuit multitudo malorum, quia multiplicati sunt super numerum bonorum.
Et ideo ad hoc ut minuantur mali et augeantur boni, oportet quod nuntietur eis Mt 7: arcta est via quae ducit ad vitam, et lata est quae ducit ad perditionem. Vel, multiplicati sunt super numerum: eccl. 1: stultorum infinitus est numerus. Vel aliter, ut significet effectum praedicationis, idest multiplicati sunt boni per praedicationem, super numerum aestimatum Dt 1: addat Dominus ad numerum istum millia millium Is 54: multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum. Hieronymus habet aliter, multa fecisti, Deus meus, mirabilia tua, et cogitationes tuas, pro nobis, idest ad nostram salutem: jer. 29: ego cogito cogitationes pacis. Non inveni ordinem coram te (item hieronymus).
Et est dictum illud, quod non est similis tibi.
Et sequitur: si annuntiare et enarrare voluero, plura sunt quam annuntiari queant: quasi dicat, plura sunt quam possint numerari.
Et sic etiam Hieronymus ponit divinorum operum effectus cum dicit, multiplicati sunt super numerum.



Numerus 4


Sacrificium et oblationem noluisti. Hic assignat rationem, quare hanc recompensationem reddit Deo pro beneficiis vel quare praedicavit.
Et hanc causam assignat dupliciter. Primo ponit pro causa voluntatem divinam. Secundo suum propositum, ibi, tunc dixi. Circa primum sciendum est, quod in veteri testamento pro beneficiis a Deo receptis offerebantur aliqua sacrificia; et in generali quatuor erant genera eorum quae offerebantur Deo. Omne enim sacrificium est oblatio: sed non omnis oblatio est sacrificium: quia sacrificium importat factionem sacri. Unde, cum in oblatione nihil est aliud nisi quod in usum sacerdotis venit, est pura oblatio; quando aliquid aliud fit inde, puta quod comburebatur, tunc vocabatur sacrificium. Fiebat autem in veteri testamento triplex sacrificium. Unum vocabatur dignissimum, quod dicebatur holocaustum. Secundum sacrificium pro peccato. Tertium victima, vel hostia pacificorum.
Et primum totum incendebatur; et hoc erat acceptissimum: et dicitur ab holon, quod est totum. De hostia pro peccato una pars incendebatur; et alia cedebat in usum sacerdotis: et nihil veniebat in usum offerentis: quia dabant eam pro peccato; nisi forte in duobus casibus: vel quando offerebatur pro peccato sacerdotis, tunc totum comburebatur, quia nihil inde fiebat. Item quando offerebatur pro toto populo, quia inter eos etiam erat sacerdos. Victima autem dividebatur in tres partes: nam una offerebatur Deo, alia dabatur sacerdotibus, alia dabatur offerentibus.
Et omnia ista tangit hic. Hostiam pacificorum tangit cum dicit, sacrificium. Oblationem simplicem tangit cum dicit, et oblationem noluisti. Holocausta tangit cum dicit, holocausta et pro peccato; quasi dicat; fecisti multa beneficia mihi, et ego volui tibi retribuere: non tamen sacrificia et hujusmodi: quia tu noluisti ea tempore novi testamenti, quia tunc figura cessavit, et alia sacrificia erant figurae veri sacrificii, scilicet Christi.
Et ideo post Christum destructum est templum, et cessaverunt sacrificia. Unde et judaei etiam pauca servant hodie de illis, scilicet circumcisiones in signum: vel noluisti, idest non per se acceptasti in bonis operibus quae homo facit: quaedam enim sunt Deo accepta propter se, ut opus justitiae, charitatis, fidei et virtutis: et hocDt 10: nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te? Nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo, in toto corde tuo, et in tota anima tua. Sed oblationes non acceptat propter se: ps. 49: numquid manducabo carnes etc.. Non. Sed quid? Ibid.: immola Deo sacrificium laudis etc.. Quare ergo fuerunt ordinata in lege? Respondeo. Propter duo: videlicet in figura futuri sacrificii 1Co 10: omnia in figura contingebant illis: et ad cautelam, ut non offerrent ea idolis, declinantes ad idolatriam existentes in medio gentium, ad quam proni erant filii Israel in principio legis. Sed in exodo non fit mentio de sacrificiis, nisi postquam lapsus populus adoravit vitulum: hier. 7: non sum locutus patribus vestris, et non praecepi eis in die qua eduxi eos de terra aegypti de verbo holocautomatum et victimarum. Secus est de sacrificio novi testamenti quod continet ipsum Christum, qui per se Deo est acceptus. Aures autem perfecisti mihi. Alia littera habet, corpus.
Et sic Apostolus inducitHe 10: corpus autem aptasti mihi.
Et sic est sensus: et ideo voluisti sacrificium aliud novi testamenti, quia venit aliud sacrificium. Dedisti enim mihi corpus, ut offerrem per sanctum sacrificium. Vel, perfecisti, idest perfectum sine macula corpus mihi tribuisti. Vel, aptasti, idest unisti mihi. Vel, aures perfecisti mihi. Vel, fodisti: et concordat cum praecedentibus, quia magis vult nos offerre sacrificium labiorum, idest praedicationum operum Dei, quam animalium.
Et ideo dicit, aures etc.: quasi dicat, istud requiris a me quod principaliter dedisti mihi, scilicet virtutem percipiendi sapientiam.
Et ideo hoc requiris ut ostendam sapientiam, quam ad hoc accepimus, ut enarremus et praedicemus Is 50: Dominus aperuit mihi aures.
Et non postulasti, idest non accepisti, holocaustum et pro peccato. Vel non postulasti, hostiam etiam pro peccato Is 1: holocausta arietum, et adipem pinguium, vitulorum et sanguinem et agnorum et hircorum nolui.
Et ut etiam dicitur, hoc holocaustum est Deo acceptum. Sed quando holocaustum est tantum sacrificium simplex, tunc est sicut quando facimus bona opera. Si autem omnia opera fiant propter Deum, tunc est holocaustum.
Et si nos aliquo tempore servamus continentiam, est sacrificium; si perpetuam virginitatem, tunc est holocaustum: quia opera perfectionis sunt, ideo sunt Deo acceptissima. Tunc dixi, ecce venio. Hic assignat causam praedicationis divinorum operum ex parte sua, ostendendo suum propositum.
Et primo ostendit suum propositum. Secundo ostendit illud esse conforme divinae voluntati, ibi, in capite. Haec verba forte vellet aliquis exponere de david, et continuare sic; quasi dicat, ecce venio, spirituali accessu ad te: et, in capite libri scriptum est de me. Caput in tribubus Israel constitui te. Sed quia Apostolus exponit de Christo, et nos etiam exponamus de eo.
Et ideo cum dicit, tunc, designat causam et necessitatem adventus Christi: quia sacrificia veteris testamenti non erant Deo accepta: quiaHe 7: neminem ad perfectum adduxit lex.
Et impossibile est per sanguinem taurorum et hircorum auferri peccata He 10.
Et ideo necessarium erat, ut verum sacrificium veniret, et manifestaretur.
Et ideo dicit, ecce venio, scilicet per incarnationem.
Et dicit, ecce, quasi dicat in promptu sum propter propinquitatem Is 14: prope est ut veniat tempus ejus Ps 79: excita potentiam tuam, et veni.
Et hoc propositum est conforme voluntati divinae; unde dicit, in capite libri. Liber Christus est. Liber est instrumentum, in quo sunt conceptiones cordis; in Christo autem sunt conceptiones intellectus divini Col 2: in ipso sunt omnes thesauri Sapientiae et scientiae Dei absconditi. Caput libri est Deus pater 1Co 11: caput Christi Deus. Ergo in capite libri, idest in voluntate Dei patris scriptum est, scilicet ordinatum est de me, quod veniam. Vel aliter. Est liber praedestinationis qui est liber vitae Ps 68: deleantur damnati de libro vitae, sive viventium. In hoc libro sunt scripti omnes salvandi, sed per ordinem: quia in capite hujus libri scriptus est salvator, et omnes sunt scripti per eum Rm 8: quos praedestinavit conformes fieri imaginis filii ejus etc Ep 1: elegit nos ante mundi constitutionem, ut essemus sancti: quasi dicat: non est scriptum de Christo sicut de aliis, sed in capite libri. Vel in capite libri psalmorum, quia primus psalmus scriptus est de Christo. Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum etc.. Sic ergo ostendit propositum suum accedendi. Consequenter ostendit propositum obediendi, secundum quod homo. Sunt autem in homine duo principaliter: scilicet voluntas et intellectus. Voluntas hominis debet subjici voluntati divinae, et intellectus debet dirigi secundum legem Dei.
Et ideo dicit, o Deus meus, pater, inquantum Deus. Vel Deus meus, inquantum homo, volui ut faciam voluntatem tuam, quae est etiam voluntas mea, inquantum Deus: vel Deus meus, inquantum homo: volui ut faciam voluntatem tuam, quae est etiam voluntas mea inquantum Deus Lc 22: non mea voluntas, sed tua fiat. Item intellectus meus dirigitur secundum te: unde dicit, et legem tuam in medio cordis mei; et dicit, in medio, quia perfecte cognoscit rationes divinas.



Numerus 5


Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia. Hic ponitur modus annuntiandi. Tria ergo annuntiare debemus de divinis; scilicet opera justitiae, dogmata veritatis, et beneficia divinae misericordiae; et haec tria dicit se nuntiasse. Primo dicit se nuntiasse justitiae opera, annuntiavi justitiam: quam tripliciter annuntiavit sive praedicavit. Primo publice, prompte et pure. Quantum ad primum dicit, in ecclesia magna. Item in congregatione multorum: jo. 18: ego palam locutus sum mundo. Vel, in ecclesia magna, idest in ecclesia catholica, quia magna est potestate et firmitate Mt 16: portae inferi non praevalebunt adversus eam.
Et magna diffusione: mala. 1: ab ortu solis usque ad occasum magnum est nomen tuum. Quantum ad secundum dicit, ecce labia mea non prohibebo; quasi dicat: non cedam prohibentibus Ac 4: da servis tuis cum fiducia loqui verbum tuum. Quantum ad tertium dicit, tu scisti, idest approbasti intentionem meam: jer. 18: tu scis omne consilium eorum. Vel, tu scisti, idest ab aeterno praedestinasti: quantum ad Christum, cum dicit, justitiam tuam non abscondi in corde meo. Dogmata veritatis confitetur cum dicit, veritatem tuam. Hanc Christus confessus est ante pilatum. Joan. 28: in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati Pr 8: veritatem meditabitur guttur meum.
Et salutare tuum dixi, quia per confessionem veritatis homini advenit salus: joel. 2: omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Beneficia misericordiae confitetur, cum dicit, non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam: quia misericordia et veritas se consequuntur; et ideo dicit, veritatem. Non ponitur hic pro veritate doctrinae, sed pro veritate justitiae in promissis: quia Deus verax est. Veritas autem consistit in hoc quod dat quod promittit, quia non est aliter debitor noster nisi inquantum promittit.



Numerus 6


Tu autem domine. Supra psalmista commemoravit fiduciam quam habet de Deo, quantum ad praeterita; hic autem ponit fiduciam quam habet de Deo quantum ad futura, exprimens eam per orationem: et circa hoc duo facit. Primo proponit orationem in generali. Secundo in speciali, ibi, complaceat. Circa primum duo facit. Primo proponit petitionem. Secundo assignat petendi rationem, ibi, misericordiam tuam. Dicit ergo, annuntiavi justitiam tuam. Sed tu domine ne longe facias miserationes tuas a me. Aliqui jam percipiunt miserationem Dei, qui scilicet fruuntur gratia et gloria;Ps 118: misericordia Domini plena est terra. Alii sunt prope, qui non habent impedimentum misericordiae, sed meritum aliquod Ps 144: prope est Dominus omnibus invocantibus eum. Alii sunt in quibus est impedimentum: propterea est longe ab eis.
Et ideo peto ne sit longe miseratio tua a me propter mea demerita.
Et ideo hujus petitionis est duplex ratio: una fiduciae, quae concepta est ex experientia divinae bonitatis. Alia necessitatis quam patitur. Duo sunt secundum quae Deus subvenit nobis: scilicet misericordia, inquantum largitur nobis aliqua quae etiam non promisit Rm 15: gentes autem super misericordia honorare Deum; et veritas, quando reddit vel promissa vel pro meritis.
Et ideo ista sunt unita simul: quia semper facit quod promisit, vel abundantius facit. Haec duo sunt homini necessaria: misericordia, ut trahatur ad spem gloriae; et veritas ut confidat.
Et hoc non quasi trahamus Deum ad nos ex meritis nostris, sed Deus per ista nos trahit et traxit.
Et ideo dicit: misericordia et veritas tua semper susceperunt me. Alia causa est necessitas malorum.
Et ponit duplicia mala: scilicet alia illata ab exteriori, alia ab interiori, ibi, comprehenderunt me. Quantum ad primum dicit, quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus, quae scilicet mala inferuntur mihi, et a mundo et ab hostibus: ps. 117: circumdederunt me sicut apes; et dicit, quorum non est numerus, quia sunt infinita pericula in mundo, et infiniti mali homines: eccl. 1: infinitus stultorum est numerus. Interiora mala sunt peccata: et haec mala sunt periculosa dupliciter: propter gravitatem, quia comprehenderunt me iniquitates meae, idest peccata mea ligaverunt me suo pondere Pr 5: iniquitates suae capiunt impium, et non potui ut viderem Sg 2: excaecavit eos malitia eorum Is 59: iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum. Item periculosa sunt propter multitudinem. Unde dicit, multiplicatae sunt super capillos capitis mei. Sicut enim capilli sunt innumerabiles, ita sunt innumerabilia peccata, et maxime venialia: quae si non terreant propter pondus, terrent tamen propter multitudinem. Glossa, si vitasti gravia, cave ne obruaris arena: non quod peccata venialia quomodocumque et quaecumque sint, faciant peccatum mortale; sed quia disponunt ad ipsum: jac. 3: in multis offendimus omnes. Effectus hujus est distractio cordis: eccl. 10: muscae morientes perdunt suavitatem unguenti.
Et ideo dicit: et cor meum dereliquit me; quasi dicat, si non tollant charitatem, impediunt tamen fervorem, et ita cor distrahitur, ut non sit fervens 2S 7: invenit servus tuus cor suum, ut oraret te oratione hac. Vel, cor meum dereliquit me, idest non cogitavit quae mihi sunt utilia Ps 37: lumen oculorum meorum non est mecum.



Numerus 7


Complaceat tibi domine. Hic ponitur oratio explicite.
Et primo explicat orationem quantum ad se. Secundo quanto ad malos, ibi, confundantur. Tertio quantum ad bonos, ibi, exultent et laetentur. Quantum ad se petit ut eruatur a malis: eccl. 51: eruit sustinentes te.
Et ut juvetur ad bona consequenda; quia per providentiam tuam datur auxilium mihi.
Et hoc non ex merito meo, sed ex beneplacito tuo. Unde dicit, complaceat. Designatur dignitas personarum quantum ad adversarios cum dicit, ut eruas me, a malis, vel hominibus, vel peccatis.
Et nota quod ait, complaceat, non diffidens de misericordia Dei; quasi dicat: si tu vis, potes: et ideo dicit, ad adjuvandum me respice, scilicet in boni operatione: quasi dicat: respice poenitentes in dolore suo. Respectus Dei est auxilium nostrum, confundantur. Hic ponit confusionem adversariorum, quorum quidam sunt capitales, et quaerunt occidere. Quidam, qui non quaerunt occidere, sed laedere. Alii sunt qui quaerunt verbis irridere, vel decipere.
Et haec tria genera malorum designantur hic.
Et possunt haec referri vel ad bonum vel ad malum: quia duplex est confusio: quaedam confusio est bona, quae est per poenitentiam;Rm 6: quem fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? Alia est confusio per poenam. Ergo cum dicit, confundantur, idest puniantur.
Et hoc orat conformando se divinae voluntati, vel justitiae. Vel confundantur, idest poeniteant, et revereantur simul; vel timore poenarum. Quoad primumSg 17: cum sit timida nequitia dat testimonium condemnata. Vel timore provocante ad poenitentiam.
Et hoc, quia, quaerunt animam meam, ut corporaliter occidant eam. Vel animas, ut in tenebras inducant Gn 14: da mihi animas, cetera tolle tibi. Corporales hostes petit ut impediantur; unde dicit, convertantur retrorsum, in bonum, idest sequantur Christum retro eum,Mt 16: vel in malum, idest decidant ab intentione, ut deficiant.
Et erubescant qui cogitant mihi mala, idest qui gaudent de malis meis: Thren. 1: omnes inimici mei audierunt malum meum, laetati sunt quoniam tu fecisti. Contra tres hostes petit accelerationem, quia mora consuevit esse damnosa, eccl. 8: etenim quia non cito profertur contra malos sententia, filii hominum absque ullo timore perpetrant malum.
Et ideo dicit, ferant confestim confusionem suam, idest cito confundantur, quia isti sunt qui applaudendo, dicunt mihi euge, euge, idest, mendaciter gaudent, quantum ad adulatores. Vel, euge, idest irrident, vel insultant. Hieronymus habet sic secundum haec verba vah, sic irridebant judaei Christo,Mt 27. Pro bonis petit quod gaudeant de auxilio suo et de liberatione, et laudent Deum: et quantum ad primum dicit, exultent et laetentur omnes quaerentes te. Quantum ad secundum, et dicant semper, magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum. Ubi quatuor ponit, quae conveniunt bonis. Primo, ut diligant salutare Dei, quod est Christus Lc 2: viderunt oculi mei salutare tuum. Secundo, ut quaerant dilectionis actus. Can. 3: in lectulo meo quaesivi etc. Is 55: quaerite Dominum dum inveniri potest. Tertio ut gaudeant de invento dilecto: unde, exultent. Habac. Ult.: ego autem in Domino gaudebo etc.. Exultatio est quantum ad exteriora signa laetitiae. Quantum ad interius, gaudium, quasi laetitia, et dilatatio cordis. Quarto gratiarum actio et laus; unde dicit, et dicant semper, magnificetur Dominus etc. Is 12: exulta et lauda habitatio sion, quia magnus in medio tui sanctus Israel.



Numerus 8


Ego autem. Hic ponitur causa petitionis.
Et primo proponit indigentiam; secundo ponitur auxilium Dei contra eam. Dicit ergo, peto haec omnia: quia per me non possum aliquid facere, quia mendicus sum.
Et potest dupliciter legi. Uno modo ad litteram de Christo in persona sua, qui in hoc mundo vivens, et mendicus et pauper fuit 2Co 8: scitis gratiam Domini nostri jesu Christi, qui cum esset dives, egenus factus est pro nobis, ut ipsius inopia divites essetis. Mendicus dicitur qui ab alio quaerit victum; pauper vero, qui sibi non sufficit.
Et haec duo dicuntur de Christo Lc 9: filius hominis non habet ubi caput suum reclinet. Vel spiritualiter necesse habeo mendicare a Deo auxilium gratiae, et pauper sum, quia non sufficiunt mihi haec quae habeo.
Et ideo quia hoc recognosco, Dominus solicitus est mei.
Et quia indigeo, tu domine esto adjutor meus.
Et propter periculum, ne tardaveris Mt 15: domine adjuva me.



Thomae Aq, in Psalmos Psa.38 Num.7