Thomae Aq, in Psalmos Psa.39 Num.8


PSALMUS 40

(Ps 40)


Numerus 1


In praecedenti Psalmo psalmista ostendit fiduciam, quantum ad Deum; hic autem petit a Deo misericordiam firmantem. Titulus, in finem psalmus david. Hic titulus manifestus est jam supra, quia scilicet iste psalmus quem fecit david, ducit nos in finem, idest in Christum: quia agit de passione ejus, quantum ad quaedam. Dicitur tamen in Glossa, quod secundum Hieronymum in originali ejus est titulus, intellectus filiis core; et est novus titulus in titulis psalmorum. Est ergo sciendum quod, sicut legiturNb 16, quando dathan et abiron fecerunt schisma contra moysen pro principatu populi, tunc core insurrexit contra aaron pro principatu sacerdotii, et tunc ipse crematus est: non tamen omnes de familia sua in hoc consenserunt, et ideo isti remanserunt, qui non consenserunt ex eis, unde tempore david inter cantores istis data fuerunt ministeria.
Et intelligitur, quod iste psalmus in diebus illis ordinatus fuit ad cantandum. Sed notandum quod in quibus dicitur, intellectus filiis core, et dicitur secundum litteram in omnibus in quibus ponitur intellectus, datur intelligi quod per illum psalmum populus incitatur ad intelligendum divina beneficia, vel aliqua secreta, sicut illud, ps. 93: intelligite insipientes.
Et ibi, ps. 77, attendite popule etc.. Mystice core interpretatur calvaria, et Christus crucifixus in loco calvariae; et ideo psalmus iste attribuitur filiis passionis, idest crucis Christi.
Et isti sunt qui carnem suam crucifixerunt, ut diciturGa 5. Intentio psalmistae est, quod petit misericordiam divinam. Dividitur ergo psalmus iste in partes duas. In prima petit divinam misericordiam in generali; in secunda in speciali, ibi, tu autem domine. Circa primum duo facit. Primo petit misericordiam; secundo inducit necessitatem misericordiae petendae, ibi, inimici mei. Circa primum duo facit. Primo ostendit quibus debetur misericordia; secundo sentiens in se quod meretur misericordia, petit eam, ibi, ego dixi, quiaMt 5: beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Ergo misericordibus debetur misericordia duplici ratione. Primo ex acceptatione divina: quia Deus misericordiam acceptat, per quam homo imitator est Dei Lc 6: estote misericordes etc.. Secundo ex oratione sanctorum. Eccl. 29: conclude eleemosynam in sinu pauperis, et haec orabit pro te: et hoc facit, ibi, Dominus conservet eum. Circa primum praenuntiat meritum; secundo praemium. Dicit ergo, beatus qui intelligit super egenum et pauperem. Beatus est ille qui est misericors, qui miseretur egeno et pauperi,Pr 14: qui miseretur pauperi beatus erit; et dicit, qui intelligit: non dicit, qui subvenit: quia, sicut dictum est, debet esse misericors ad modum Dei; sed Deus non expectat quod semper petatur. Unde subvenit desiderio antequam petatur: et ideo ille est vere misericors, qui non solum petentibus subvenit, sed etiam indigenti subvenit priusquam petatur. Job 31: si negavi quod volebant pauperibus, si oculos viduae expectare feci. Egenus est qui indiget ab alio accipere; pauper dicitur ille, qui parum habet. Hieronymus habet, qui considerat etc., idest qui suscipit sibi in cura negotia pauperum. Job 29: oculus fui caeco, et pes claudo. Mystice si referatur ad Christum, beatus christianus si est filius core, idest crucis Christi per meditationem, qui intelligit, idest qui habet intellectum reductum in obsequium, intelligens super egenum et pauperem, idest beneficium quod Christus fecit per crucem. Thren. 3: recordare paupertatis et transgressionis meae, absinthii et fellis. Primum ponit cum dicit, in die mala liberabit eum Dominus. Dies secundum naturam suam sunt boni, quia sunt facti a Deo Ps 118: ordinatione tua perseverant dies; sed dicuntur mali propter mala quae in eis contingunt Ep 5: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
Et dicit, in die mala, idest in die alicujus malae tribulationis. Est autem multiplex dies mala: scilicet triumphationis. Eccl. 11: in die bonorum ne immemor sis malorum. Summum malorum est damnatio aeterna, quae imminet homini in judicio, vel particulari, scilicet morte, vel in judicio universali, idest in fine mundi.
Et illa dies est mala in qua fit talis damnatio, idest dies illa dies irae, dies tribulationis et angustiae etc.. In hac mala die liberat Dominus misericordem Mt 25: esurivi etc.. Venite benedicti etc.: non quod sola misericordia sine aliis virtutibus liberet hominem; sed quia per misericordiam homo satisfacit pro peccatis.



Numerus 2


Dominus conservet. Hic ostendit quomodo meretur misericordiam ex oratione sanctorum, qui orant pro misericordibus.
Et ponitur oratio pro misericorde existente in statu prosperitatis; secundo pro existente in statu adversitatis. In statu prosperitatis homo duobus indiget: scilicet ut promoveatur, et conservetur in bono; secundo, ut liberetur a malis. Est autem triplex bonum; scilicet bonum naturae, bonum gratiae et bonum gloriae. Primum scilicet bonum naturae, petit sibi conservari: unde dicit, Dominus conservet eum, scilicet in bono habito, scilicet in bono naturae Ps 55: conserva me, domine, ne scilicet corruptum sit bonum naturae per peccatum, vel per tribulationes imminentes. Bonum gratiae petit dari, cum dicit, et vivificet eum; per gratiam namque homo habet vitam spiritualem. Haec autem vita consideranda est, et habetur per fidem formatam. Habac. 2: justus meus ex fide vivit Ga 2: quod autem vivo in carne, in fide vivo filii Dei.
Etiam sine hac vita, scilicet gratiae, vita nostra est mors 1Tm 5: quae in deliciis vivens mortua est. Quantum ad tertium bonum, scilicet gloriae, dicit, et beatum faciat eum in terra. Si de perfecta beatitudine intelligatur, sic dicitur, in terra, scilicet viventium. Ps. 26: credo videre bona Domini in terra viventium Mt 5: beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Si autem intelligatur de beatitudine hujus vitae, inquantum aliquid aeternum mente sapimus, sicut dicitur phil. 3: nostra conversatio in caelis est; sic dicitur, beatum faciat eum in terra, hac, scilicet participatione illius beatitudinis, et non tradat eum in animas inimicorum ejus. Hic petit liberari a malis. Inter omnia mala summum malum est incidere in manus inimicorum Ps 58: eripe me de inimicis meis, Deus meus, quod inimici ex odio persequuntur et affligunt: unde dicit: ne tradas eum in animas, idest in voluntates inimicorum, quorum est semper odire, quod nihil aliud est, quam velle malum. Quando ergo quis subjicitur malis, traditur in voluntatem inimici. Vel, in animas inimicorum, idest in potestatem diaboli, et ministrorum ejus.



Numerus 3


Dominus opem. Hic ponitur oratio pro misericorde existente in adversitate.
Et primo petit divinum auxilium, sive subsidium; secundo allegat necessitatem hujus. Dicit ergo, Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus. Petit pro misericorde, sive pro viro justo filio core simpliciter, quod Dominus vivificet eum, et quod beatum faciat eum in terra. Secundo quod conservet eum, et quod non tradat eum in animas inimicorum ejus.
Et ex hoc posset aliquis colligere, quod misericors nullo modo affligeretur. Unde ad hoc excludendum dicit, quod quandoque lectus ejus repletur doloribus, et hoc fit ipsi misericordi aliquando ad correctionem. Job 33: increpat quandoque per dolorem in lectulo. Vel ad humiliationem; sicut paulo datus est stimulus carnis,2Co 12. Vel ad probationem: job per totum et Tobiae.
Et ideo dicit, Dominus opem ferat illi, idest misericordi existenti in tribulatione, super lectum, ad litteram in quo jacet, vel in quo quiescit 1Co 10: fidelis Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis.
Et quod feras illi opem, necessitas magna hoc exigit: quia, universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus.
Et loquitur hic ad similitudinem febricitantis, qui non invenit locum in lecto in quo possit quiescere, sed continue se vertit.
Et ideo dicit, versasti; quasi dicat, indiget ope, quia tanta est ejus infirmitas, quod continue vertitur per lectum.
Et hoc est secundum litteralem sensum; tamen simpliciter omne illud per quod in temporalibus quiescebat, versum est sibi in amaritudinem: quia in eis Deus ponit amaritudinem, ut eis contemptis convertatur ad Deum Si 2: cumque convertissem me ad universa opera quae fecerant manus meae, vidi in omnibus vanitatem.
Et quia misericordi debetur misericordia, ejus misericordiae conscius peto misericordiam. Primo ergo petit misericordiam absolute; secundo ostendit in quo praecipue eam petit; tertio causam petitionis assignat. Dicit ergo, domine, ego dixi miserere mei; quasi dicat: non recurro ad justitiam, sed ad misericordiam, quia non in justitiis nostris est salus Is 64: quasi pannus menstruatae omnes justitiae nostrae. Sed in quo petit misericordiam? Ubi est praecipue miseria.
Et hoc datur, scilicet misericordia, ubi est praecipua beatitudo: quia beatitudo non est in rebus corporalibus, quia corporalia ordinantur ad ultimam beatitudinem. Ergo praecipua miseria non est in rebus corporalibus, sed in his quae habent in se contrariam ad beatitudinem dispositionem: sicut in adulteriis, furtis, homicidiis et aliis peccatis: et qui hujusmodi agit, regnum Dei non consequetur, ut Apostolus dicitGa 5, sed est damnatus Pr 14: miseros facit populos peccatum. Peccatum enim deordinavit corpus, et corpus deordinavit animam Sg 9: corpus quod corrumpitur, aggravat animam.
Et haec sanitas habetur a Deo solo Sg 16: non herba neque malagma sanavit eos, sed sermo tuus domine.
Et ratio petitionis hujus est, quia peccavi tibi. Sed numquid peccata merentur misericordiam? Non: hoc ergo continuatur sic ut scilicet ly quia designet materiam misericordiae, non meritum. Nulla miseria est, ubi non sit locus misericordiae.
Et ideo quia sum miser, peto misericordiam. Vel ut ly quia denotet causam meritoriam: et sic quia confessio peccati est meritum misericordiae, ideo dicit, peto misericordiam, quia confiteor quod peccavi tibi Pr 28: qui abscondit etc.. Qui autem confessus fuerit, misericordiam consequetur. Vel aliter, quia peccavi tibi; quasi dicat: quare peto misericordiam? Quia tu solus es qui potes sanare: quia in te facta est injuria et peccatum, ideo ad te pertinet remissio.
Et in omni peccato offenditur Deus.
Et cantatur hic versus in tertia, quia fide et operatione trinitatis remittitur peccatum.



Numerus 4


Inimici mei dixerunt. Supra psalmista petiit misericordiam sanantem; hic autem ponit necessitatem hujusmodi petitionis, quae causatur ab hostibus: et secundum mysticum sensum, quia litteralis est planus, in loco isto dicuntur ista verba ex persona Christi. Circa quod tria facit. Primo ponit affectionem malorum volentium malum ejus. Secundo ponit studium eorum insidiantium, ibi, et si ingrediebatur. Tertio ponit consilium tractantium, ibi, adversum me, quia inimicus. Primo desiderat offendere. Secundo insidiatur. Tertio cogitat quomodo perficiatur. Dicit ergo, inimici mei dixerunt, in corde, vel in ore, mala mihi Mt 12: malus homo de malo thesauro profert etc.
Et haec verba mala sunt exprimentia desiderium eorum de morte Christi, vel viri justi. Unde dicitur, quando morietur. Hic est modus expressivus desiderii: ps. 41: quando veniam et apparebo etc. Sg 2: morte turpissima condemnemus eum.
Et volebant mortem Christi, ut fama ejus, quae tunc erat celebris, extingueretur: hier. 11: eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius. Unde dicunt, et peribit nomen ejus. Sed contrarium accidit: quia per mortem magis exaltatus est, et plures post mortem Christi conversi sunt Jn 12: si granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, multum fructum affert: etsi mali insidiantur bonis, ut extinguatur nomen eorum, sed, ut diciturPr 10: memoria justi cum laudibus.
Et hoc peccatores procurant insidiando. Sic ergo ponit primo insidiandi modum. Secundo ostendit insidiarum effectum, ibi, ingrediebatur. Circa primum tria facit. Primo enim proponit dolosum ingressum. Secundo fictum verbum. Tertio insidiosum animum. Dicit ergo, si ingrediebatur ut videret. Hieronymus habet, ut visitaret; quasi dicat, non veniebant causa amicitiae, sed causa explorandi. Sic veniebant principes judaeorum ut caperent jesum. Sic etiam post mortem Christi multi ingressi sunt ecclesiam, ut caperent et insidiarentur sanctis viris. Hoc est quod Apostolus dicitGa 2: propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram. Quantum ad secundum dicit, vana loquebatur, idest falsa loquebatur populus judaeorum contra Christum, quia ore verba dulcia simulabat Mt 22: Magister, scimus quia verax es: et interius moliebatur mortem: ps. 11: vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum, labia dolosa in corde et corde locuti sunt. Quantum ad tertium dicit, cor ejus congregavit iniquitatem sibi. Animus insidiosus est ille qui congregat verba ex quibus virum justum offendat. Isti enim non faciunt sicut apes quae congregant mel; sed sicut scarabaei qui congregant stercus. Sed boni congregant mel, quia de divina dulcedine alios dulcorant.
Et ideo dicit, cor ejus congregavit iniquitatem sibi.
Et dicit, sibi, idest contra se Pr 1: ipsi contra sanguinem suum insidiantur. Vel, sibi, idest ad suum desiderium consequendum: quia si eum in aliquo malo comprehenderent, multum gauderent: eccl. 18: si praestes animae tuae concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis: sic dicebant contra Christum,Mt 27: recordati sumus quia seductor ille etc.. Consequenter ostenditur insidiarum effectus, quia egredientes detrahebant; unde dicit, egrediebatur foras, et loquebatur in idipsum. Egrediebatur, vel a simulatione, vel a malitia, vel a familiaritate, vel ab amicitia: quia ante erat et videbatur quasi amicus, et sic loquebatur in idipsum, idest falsum, sicut prius et falsitatis verba. Vel egrediebatur foras a sinu veritatis, vel ab amicitia quam simulabat, vel ab ecclesia, vel societate Christi Jn 6: multi discipulorum abierunt retro.



Numerus 5


Adversum. Hic ostendit malum consilium eorum, quomodo noceant.
Et primo ponit consilium inimicorum. Secundo ostendit quod in hoc etiam convenerunt aliqui amici boni, ibi, homo pacis.
Et primo ponit ordinem consiliandi, ostendens quod primo conveniunt consiliantes. Secundo discutiunt de quo consiliant. Tertio determinant quid sit faciendum.
Et haec tria describit hic. Dicit ergo, omnes inimici mei subsannabant adversum me, Glossa, egrediebatur.
Et post sequitur in idipsum etc..
Et hoc in littera hieronymi habetur, tamen non est vis.
Et dicit, subsannabant, idest silenter loquebantur; et hic est modus specialiter in consiliariis, et maxime de malis consiliis et malis hominibus, qui in occulto hoc faciunt: lev. 19: non eris criminator nec susurro in populis: eccl. 28: susurro et bilinguis maledictus etc..
Et dicit, adversum me.
Et ita non sunt bona consilia, sed mala: ps. 35: iniquitatem meditatus est in cubili suo.
Et ideo cogitabant mala mihi: ps. 1: beatus vir qui non abiit etc.. Verbum iniquum constituerunt adversum me, idest injustum. Hoc ergo determinaverunt in eorum concilio Jn 11: expedit vobis ut unus homo moriatur pro populo.
Et ex illa hora cogitaverunt etc. Mt 21: hic est haeres, venite occidamus eum Sg 2: morte turpissima condemnemus eum. Hoc verbum iniquum habetur hier. 18: tu scis, domine, consilium eorum adversum me in malum et mortem. Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat? Hic ponit rationem eorum pravae determinationis. Ly non, superfluit: quasi dicat, qui dormit, non resurget: quasi dicat, si occiderimus eum, non resurget Sg 2: non est qui agnitus sit reversus ab inferis.
Et ideo resurrectionem credebant seductionem. Vel aliter. Numquid qui dormit etc. Ut ly non construatur cum ly adjiciet, et sit sensus, ut sint verba ecclesiae eis insultantis; quasi dicat, vos constituistis eum occidere, sed frustra hoc fecistis, quia resurget; unde dicit, numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat? Et dicit, dormit, quia etiam hoc diciturDa 12: multi de his qui dormierunt in pulvere terrae evigilabunt: nam simpliciter mors Christi dormitio fuit, quia ipse seipsum posuit in mortem, et mortuus est non per violentiam, sed per propriam voluntatem.
Et ideo habuit potestatem sumendi animam virtute divinitatis 2Co 13: si mortuus est ex infirmitate, vivit tamen ex virtute Dei.



Numerus 6


Etenim homo pacis meae in quo speravi. Supra proposuit psalmista consilium inimicorum tractantium mortem Christi; hic autem introducit consilium amicorum.
Et quia ipse Christus,Jn 13, istud verbum introducit de juda, ideo nos de Christo hic exponamus. Ubi duo facit. Primo describitur conditio ejus. Secundo culpa. Conditio personae judae describitur ex tribus, quae aggravant peccatum: quia amicus, quia familiaris, et quia beneficiatus. Dicit ergo quantum ad primum: etenim homo pacis meae. Dixit supra quod dormivit, id procurante proditore. Vel, verbum iniquum constituerunt adversum me inimici. Sed non est mirum, quia, homo pacis meae, quia judas inter amicos reputabatur. Haec autem prophetia contigit facto, quia osculo prodidit Christum, quod est signum amicitiae et pacis. Unde Dominus dixitLc 22: juda, osculo tradis filium hominis? Ps. 27: loquuntur pacem cum proximo suo etc.. Hier. 20: audivi contumelias multorum, et terrorem in circuitu ab omnibus viris qui erant pacifici ei, et custodientes latus meum. Item familiaris erat; unde, in quo sperabam. Sed numquid deceptus est Christus in spe sua? Non.
Et ideo dicit, in quo sperabam, idest in quo videbar sperare, idest confidere, quia commiserat ei dispensationem rerum suarum. Vel, in quo sperabam, idest talis conditionis: et ita me habebam ad eum quod debebam sperare in eo. Sed aliquando credit quis sperare in eo quem credit amicum, et de quo deberet confidere, et tamen decipitur: hier. 9: in omni fratre tuo non habeas fiduciam: mich. 7: nolite credere amico, et nolite confidere in duce. Vel, in quo sperabam, in membris meis quae in Christo sperabant Mt 25: quod uni ex meis minimis fecistis, mihi fecistis. Quantum ad tertium dicit, qui edebat panes meos, quia Christus cum signo panis eum designavit Jn 13: cui intinctum panem porrexero.
Et licet judas ederet panem Christi, tamen perrexit contra eum: eccl. 29: pascet et potabit ingratos. Vel, panes meos, idest doctrinam meam Gn 49: aser pinguis panis ejus, et praebebit delicias regibus. Talis panis est panis Christi, qui est pinguis propter dulcedinem doctrinae: ps. 118: quam dulcia etc.. Magnificavit super me supplantationem. Ecce peccatum. Hieronymus habet, levavit contra me calcaneum suum.
Et loquitur ad similitudinem ejus qui vult aliquem omnino comprimere; quasi dicat: attentavit ut me totaliter contereret.
Et diversitas translationum videtur processisse ex aequivoco: quia quod in altum levatur, magnificatur. Vel, magnificavit super me supplantationem, idest fecit magnam supplantationem contra me, quia mortem intulit: hier. 9: omnis supplantans supplantabitur Am 5: odio habuerunt corripientem in porta.



Numerus 7


Tu autem. Christus jam exposuit in generali suam petitionem; hic autem ostendit in quo misericordiam petat; unde dicit, ipsi conturbaverunt me, sed non restat nisi ut recurram ad Deum; et ideo dicit, tu autem, domine, miserere mei. Misericordia debet esse ubi est miseria; Christus autem factus est particeps miseriae nostrae, non quantum ad culpam, sed quantum ad poenalitatem; et praecipue quantum ad poenam mortis.
Et ideo, miserere mei: ps. 88: misericordiam meam non dispergam ab eo. Sed in quo petit misericordiam, ostendit, cum dicit, resuscita me; quasi dicat, illi dicunt, non adjiciet ut resurgat, sed tu resuscita me. Sed numquid Christus non resurrexit propria virtute, quia dicit resuscita me? Immo videtur quod sic: quia psalmista dicit in persona Christi, ego dormivi et exsurrexi. Ps. 3. Dicendum, quod Christus secundum quod homo, non habuit potestatem resurgendi, sed secundum virtutem divinitatis, quae est eadem in patre et filio.
Et ideo si surrexit potestate patris, surrexit potestate sua.
Et petit a patre, ut homo, quod habebat ut Deus, ut ostendat virtute divinitatis hoc fieri.
Et retribuam eis. Hic ponit effectum ejus. Duplicem potestatem habuit Christus post resurrectionem, quia in caelo et in terra: et ideo retribuit eis captivitatem temporalem, quia dispersi sunt per mundum, et retribuet eis in futuro damnationem Jn 5: potestatem dedit ei judicium facere. Hieronymus habet, resuscita me et retribuam tibi; quasi dicat. Iste fructus resuscitationis, quod resuscitatus adducam multos ad cognitionem nominis tui: ps. 115: quid retribuam Domino etc..



Numerus 8


In hoc cognovi. Hic ponit fiduciam exauditionis.
Et primo ponit quod Deus voluit eum, idest complacitum fuit paternae voluntati in ipso: unde dicit, quoniam voluisti me Mt 3: hic est filius meus dilectus in quo mihi complacui Is 42: complacuit sibi in illo anima mea. Item dicit, non gaudebit inimicus meus super me, idest judas: et si fuit gavisus in morte, non tamen finaliter gaudebit, quia contristabitur in resurrectione: mich. 7: ne laeteris inimica mea super me, quia cecidi; consurgam.
Et potest haec littera ordinari dupliciter. Uno modo, ut primum sit argumentum secundi; et sit sensus: ex hoc quod considero quod sum tibi acceptus. Alio modo, ut secundum sit causa primi; ut sit sensus: quia inimicus meus non poterit gaudere super me, cognovi quia voluisti me. Sed quia indigebat signo aliquo, dicit, cognovi, idest cognoscere feci, vel quia alii hoc cognoverunt. Me autem propter innocentiam suscepisti etc.. Hic exauditus gratias agit.
Et primo confitetur beneficium. Secundo subjungit laudem, ibi, benedictus. In beneficio confitetur totum quod ad se pertinet. Primo enim proponit meritum. Secundo ostendit resuscitationis beneficium. Tertio resurgentis statum. Quarto exultationem. Quantum ad meritum ejus consideremus ejus innocentiam: unde dicit: me autem suscepisti propter innocentiam. 1 pet. 2: peccatum non fecit Ps 25: ego autem in innocentia mea ingressus sum.
Et ex hoc merito dicit se susceptum, sive assumptum. Non dicit hoc de assumptione in unitatem personae, quia illa assumptio non fuit ex meritis ipsius hominis Christi, sed ex mera gratia: unde et spiritus sancti operatione facta est; sed hoc dicit de susceptione ab inferis, qua surrexit Ps 3: tu autem, domine, susceptor meus es.
Et dicit, suscepisti, scilicet animam meam ab inferis; et carnem de sepulcro. Sed qualiter susceptus est? Numquid ad vitam mortalem, ut lazarus? Non; sed susceptus est ad statum immortalitatis: unde dicit: et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum, idest in statu immortalitatis. Roman. 6: Christus resurgens ex mortuis jam non moritur.
Et adhuc plus: quia constituit eum ante conspectum suum He 9: introivit in ipsum caelum, ut appareat vultui Dei pro nobis.
Et hoc in aeternum, idest semper.



Numerus 9


Benedictus Dominus. Hic ponit laudem: et circa hoc duo facit. Primo ponit quaedam ex parte laudati; secundo ex parte laudantis. Benedictus. Benedicere nihil aliud est quam dicere bonum. Aliter nos benedicimus Deum, et aliter benedicit nos Deus. Nos benedicimus Deum, recognoscendo bonitatem ejus. Tob. 12: benedicite Deum caeli Si 43: benedicentes Dominum exaltate eum quantum potestis. Deus autem benedicit nos, causando in nobis bonitatem: quia suum dicere est facere. (psal. 148) dixit enim, et facta sunt. Secundum ostendit cum dicit, Dominus. Potestas Dei attenditur secundum duo. Primo secundum opus gubernationis Sg 12: tu autem, dominator virtutis cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos; et secundum opus creationis.
Et haec duo tangit cum dicit, Dominus, ad quem pertinet gubernare; secundo cum dicit, Deus: illud enim omnes opinantur Deum quod est primum principium essendi omnibus. Sed operatio gubernationis habet ministros; in opere autem creationis nullum ministerium potest esse. Unde honor qui debetur gubernatori, potest aliis communicari Ga 4: sicut angelum Dei excepistis me.
Et haec dulia est. Sed latria, quae debetur creatori, nulli debetur.
Et ideo Glossa dicit: Dominus, cui debetur dulia; Deus, cui debetur latria.
Et dicit, Israel, idest videntium Deum; quia etsi omnia gubernat, tamen uberem fructum gubernationis, qui est vita, soli fideles consequuntur.
Et si omnes colant Deum, tamen cultum latriae soli fideles soli Deo offerunt. Tertium ostendit cum dicit: a saeculo et in saeculum; quia scilicet potestas tua non est corporalis, sed aeterna Ps 144: regnum tuum regnum omnium saeculorum. Ex parte laudantis dicit duo: scilicet confessionem oris Rm 10: corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem.
Et hoc facit cum dicit: benedictus Deus etc.. Item complacentiam affectus. Phil. 4: gaudete in Domino.
Et ideo dicit, fiat, fiat; quasi dicat: complacet sibi cum bonis ejus: et ingeminat ad significandum hujus complacentiae continuationem. 1 paral. Ult.: domine Deus, custodi hanc voluntatem. In hebraeo habetur, amen, amen.
Et quia amen amen ponitur in fine librorum, credunt quidam quod dividatur liber psalmorum in multos libros, et compleatur unus hic. Sed non est verum; quia ponitur hic fiat, sive amen, ut sit continuatio voluntatis, non ut sit consummatio operis.



PSALMUS 41

(Ps 41)


Numerus 1


Haec est quinta deca primae quinquagenae; et sic ordinatur ad implorandum auxilium contra praesentia mala.
Et haec est figura temporalium malorum, quae acciderunt david, qui passus est persecutionem ab absalone; et contra hoc fuit prima deca. Item a saule; et contra hoc secunda deca. Item a toto populo; et contra hoc tertia deca. Item a multis aemulis; et contra hoc quarta deca. (psal. 34): judica, domine, nocentes me. Restat quinta deca, in qua loquitur specialiter de his quae pertinent ad regnum.
Et petit in ista deca contra impugnatores regni auxilium divinum.
Et ut ad mysterium referatur, petit justus homo contra illos qui regnum ecclesiae impugnant. Dividitur ergo deca ista in duas partes. Primo format petitionem pro statu regni; secundo, quia regnum videtur esse turbatum per peccatum, ideo petit veniam pro peccato, ibi (ps. 50), miserere mei, Deus. Circa primum duo facit. Primo proponit petitionem contra hostes regni; secundo exauditus gratias agit de gloria regni, ibi (psal. 44), eructavit.
Et quia omnis petitio provenit ex desiderio, ideo circa primum duo facit. Primo proponit suum desiderium: secundo addit orationem, ibi (ps. 43), Deus auribus. Circa primum duo facit. Primo ostendit desiderium quod habet ad Deum; secundo petit desiderii impletionem, ibi (psal. 42), judica me, titulus: in finem intellectus filii core. Hoc est expositum in titulo praecedentis Psalmi; tamen alia littera habet: in finem intellectu; idest, attribuitur iste psalmus filiis core, intellectu, idest per intellectum ducens nos in finem. Core interpretatur calvaria. Unde illi dicuntur filii core qui patiuntur irrisionem propter crucem. Unde 2R 4, pueri irridebant eliseo: ascende calve, ascende calve; et maledixit eis eliseus, et ursi comederunt illos. Illi ascendunt de bethel qui ad fidem Christi convertuntur de juda, quae olim domus Dei vocabatur.
Et hi deridentur a pueris, idest judaeis puerili sensu utentibus, quia adhuc sub pedagogo sunt, et improperant crucem Christi: et isti duo ursi devoraverunt eos, scilicet titus et vespasianus. Dividitur ergo psalmus in duas partes. In prima enim ponit suum desiderium. In secunda ponit tristitiam incitantem desiderium, ibi, fuerunt mihi. Circa primum tria facit. Primo proponit desiderium sub similitudine. Secundo rationem similitudinis assignat, ibi, sitivit. Tertio exponit rem desideratam, ibi, quando veniam. Similitudinem sumit ex cervo, qui specialiter habet hanc proprietatem, quod pede conterit serpentem: et quando vult mutari, comedit serpentem: et sic aestuat prae veneno, et tunc currit ad aquam, et sic renovatur. Sicut cervus in generali desiderat aquas, ita fidelis desiderat Deum; tamen in speciali adaptatur catechumenis et viris perfectis. Catechumenus enim est sicut cervus, qui sentit in se veneni ardorem, quod est ex suggestione serpentis introductum Gn 3. Ex quo veneno secutum est peccatum originale Rm 5: per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit.
Et hoc venenum est reatus concupiscentiae, et reatus primi peccati.
Et ideo debet desiderare fontem baptismi Za 13: erit fons patens domui jacob in ablutionem peccatorum Ez 36: effundam super vos aquam mundam. Vir autem perfectus est sicut cervus in petra stabilitus. Ps. 17: qui perfecit pedes meos tanquam cervorum. Sitivit anima mea. Hic jam comedit, idest destruxit peccatum. Eccl. 21: quasi a facie colubri, fuge peccatum.
Et ideo nihil habet in mundo quod concupiscat; et ideo desiderat venire ad fontem vitae.
Et ideo, quia istis convenit haec similitudo, scilicet catechumenis et viris perfectis, ideo cantatur psalmus iste in officio baptismi in sabbato sancto et pentecostes quando fit solemne baptisma, quantum ad catechumenos. Item cantatur cum exequiis mortuorum, quia convenit viris perfectis accedere ad fontem vitae aeternae. Ita desiderat anima mea ad te Deus. Hic adaptat similitudinem. Anima mea desiderat interiori affectu Is 26: anima mea desideravit te in nocte. Thren. 3: pars mea Dominus, dixit anima mea. Sed numquid in Deo est fons aquarum? Ita; unde dicit, sitivit anima mea ad Deum fontem vivum. Fons dicitur, qui scaturit et producit aquas vivas, et qui jugiter et indeficienter emittit aquas. Omnis aqua gratiarum ab illo fonte emanat, scilicet a Deo patre. Jer. 2: dereliquerunt fontem aquae vivae. Item emanat a filio, etiam inquantum Deus Ps 35: apud te est fons vitae. Fons Sapientiae verbum Dei est, eccl. 1. item a spiritu sancto. Joan. 4: fiat in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.
EtJn 7: hoc autem dixit de spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Ergo quia ipse est fons, anima mea sitivit ad eum. Sitis designat desiderium cum anxietate. Ita iste designat se pati anxietatem, non solum ex dilatione rei desideratae, sed propter mala quae hic affligunt Mt 5: beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Sed de hoc fonte desiderat hoc, scilicet, quando veniam. Haec verba desiderantis sunt, et exprimunt desiderium catechumeni ad baptismum; et sic est sensus: quando veniam ad sacrum Christi baptisma? Mat. 21, venite ad me etc. Ps 33: venite filii etc.. Hoc, ut dicit Augustinus, convenit catechumenis quia a principio catechumeni, quousque adulti non fuissent, non admittebantur ad sacra mysteria, sed usque ad evangelium poterant interesse; unde dicit, quando veniam et apparebo. Ad litteram, cum aliis, ante faciem Domini, idest ad sacramenta Christi. Item convenit viris perfectis: et est sensus, quando veniam et apparebo, idest ut videam te facie ad faciem, quia modo sum procul a te, quia video te per fidem? Sed quando videbo te per speciem, tunc ero prope. Phil. 1: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo.
Et non dicit, apparebit mihi Dominus, sed apparebo ante faciem Domini: quia ex hoc quod videbo faciem Domini, reddar conspicuus omnibus multo magis quam moyses qui vidit eum in vita ista. 1 joan. 3: nondum apparuit quid erimus; scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus Rm 8: non sunt condignae passiones hujus temporis etc.. Quasi dicat. Interero societati videntium Deum: et ex hoc conspicuus et gloriosus ero. Sed ab hac visione excluditur hypocrita. Job 13: non veniet in conspectu ejus omnis hypocrita.



Numerus 2


Fuerunt mihi lacrymae. Hic describit, unde habeat hoc desiderium vel anxietatem.
Et primo ponit causam. Secundo ponit remedium quod habet contra eam, ibi, haec recordatus sum.
Et primo ponit magnitudinem suae tristitiae. Secundo ponit causam hujus tristitiae. Circa tristitiam procedit sic. Quia primo exprimit magnitudinem tristitiae; secundo effectum; tertio continuitatem. Primum ostendit cum dicit, fuerunt mihi lacrymae meae, in quas scilicet homo prorumpit ex abundanti tristitia.
Et haec tristitia, vel est de peccatis impedientibus consecutionem rei desideratae, vel de molestiis aliorum. Secundum ostendit cum dicit, panes. Panis reficit; et sic etiam lacrymae reficiunt, duplici ratione. Una est, quia unicuique est delectabilis actio sibi conveniens. Unde tristitiae est delectabilis actio conveniens tristitiae: et lacrymatio est tristitiae actio. Alia ratio est: quia quando calor evaporat extra, minuitur; et ideo dicit, quod lacrymae sunt ei sicut panis, quasi reficientes eum. Vel sicut panis: quia sicut per panem sustentatur, ita ipse sustentatur in bono per lacrymas. Tertium ostendit cum dicit, die ac nocte; scilicet in prosperitate et adversitate. Jer. 9: plorabo die ac nocte.
Et causa hujus est, dum dicitur mihi quotidie: ubi est Deus tuus? Haec, si sunt verba gentilium, referuntur ad catechumenos; quasi dicat: nos, dicunt gentiles, habemus Deum quem videmus; scilicet solem. Sed ubi est Deus vester, quem fingitis? Respondete: Deus videri potest, sed non a te, quia non es mundus corde. Item si dicatur judaeo converso a judaeo infideli: ubi est Deus tuus? Respondeat judaeus conversus ad fidem: ubi sit Deus meus, apparet in poena vestra, scilicet judaeorum: quia estis dispersi. Item sunt verba peccatoris ad virum justum in afflictione positum; quasi dicat: ubi est Deus tuus? Quare non liberat te de afflictione quam pateris? Respondeat justus: quia haec temporalia non sunt praemium quod Deus dat servis suis, sed caelestia.



Thomae Aq, in Psalmos Psa.39 Num.8