Thomae Aq. Sermones Num.11 Pars2


Pars 3


Exiit qui seminat etc.. Dictum fuit hodie de semine et de duplici exitu seminatoris. Restat nunc dicere de tercio exitu seminatoris, id est predicatoris, quia debet predicator exire ab occulto contemplacionis ad publicum predicacionis, debet enim predicator in contemplacione prius haurire quod postea in predicacione effundat. Unde ysa. Xii, 3 s.: haurietis aquas in gaudio, scilicet contemplacionis, de fontibus salvatoris, id est de divina sapiencia, et tunc dicetis in illa die, scilicet quando hauseritis, confitemini Domino etc.. Iste exitus simillimus est exitui salvatoris a secreto patris ad publicum visibilitatis, unde in Ct 7,10: ego dilecto meo (et) ad me conversio eius, scilicet in occulto contemplacionis. Per duo convertitur anima ad Deum: per devotam oracionem et per contemplacionem, et Deus convertitur ad animam per internam locucionem. Unde dicit: dilectus meus mihi et ego illi. Sed numquid semper erimus hic? Non. Unde dicit: veni dilecte mi, egrediamur in agrum, id est predicacionis publicum, commoremur, scilicet per instanciam predicacionis, in villis, id est in hominibus dispositis ad predicationem. Notate cum dicit commoremur significat quandam familiaritatem (dei) cum predicatore; egrediamur: ego inspirando et tu predicando. Quando exibimus? Mane egrediamur ad vineas et quo modo Christus exivit mane, unde in evangelio: exiit summo mane conducere operarios in vineam suam. Legitur Christus exisse tribus horis, scilicet mane hora tercia, hora sexta, hora nona. Et dicit Gregorius quod per hoc quod conducit operarios mane significatur quod pueros convertat in prima etate. Dicitur in eccles. 11, 6: mane semina semen tuum et vespere non cesset manus tua. Per mane significatur puericia, per vespere senectus. Aliqui dicunt quod pueris non oportet predicare, contra quos dicit: mane semina semen tuum. Alii dicunt quod non oportet senibus predicare, quia sunt indurati, contra quos dicit: et vespere non cesset manus tua. Oportet predicare et pueris et senibus, quia, nescitis an hoc aut illud oriatur et si utrumque melius. Dices: non oportet tales advocare nec ipsos ad religionem inducere iuxta sentenciam Domini qui dicit: circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselitum etc.. Videatis quis est sensus eius quod aliqui circueant mare et aridam ad convertendum alios. Istud est laudabile. Unde Dominus: ite in mundum universum, predicate evangelium omni creature. Hoc eciam prenunciatur per ysaiam xxvii, 6 qui dicit: qui ingredientur impetu a Iacob et implebunt faciem orbis semine. Quid est hoc dictu: facitis eum gehenne filium duplo magis quam vos? De quibus intelligitur illud? Dupliciter exponitur a sanctis: primo de iudeis et scribis. Dicit crisostomus quod intelligitur de iudeis et scribis veteris legis statutum habentibus. Et quare faciunt filium gehenne duplo magis quam ipsos? Hoc est, non quia peccaverunt alios convertendo, sed quia pravis exemplis alios inducebant ad peccandum. Sed quare dicit: duplo plus quam vos? Dicit crisostomus quod discipulus securius peccat quando videt magistrum peccantem et sicut dampnabilis est predicator qui exempla male vite ostendit, sic laudabilis est qui exempla bone vite ostendit. Alius est sensus auctoritatis secundum quod exponit ieronimus de phariseis et scribis qui in veteri lege alios convertunt ad circumcisionem: isti dupliciter peccant, quia legem Christi dimittunt et quia circumcidi volunt. Dices: bonum est pueris predicare ut seculum dimittant et ad Christum veniant in religione, sed ipsos beneficiis temporalibus attrahere vel allicere non est bonum, cum canon dicat quod iudei non sunt minis, terroribus et beneficiis attrahendi ad fidem. Sed canon non dicit quod blandimentis non alliciantur. Duplex (est testamentum), scilicet vetus et novum: in veteri testamento promittebat Deus promissa temporalia que promittuntur parvulis qui alliciuntur beneficiis. Si volueritis, inquit, et audieritis me, bona terre comedetis. Tamen aliqui fuerunt spirituales in populo, sicut david qui Deo adherebat propter se, unde dicebat: mihi autem adherere Deo bonum est etc.. Item: unam pecii a Domino, hanc requiram etc.. Sic in novo testamento aliqui sunt perfecti qui nolunt allici temporalibus, alii sunt imperfecti viri qui sunt alliciendi eciam temporalibus, unde dantur distribuciones in ecclesia ut manuducantur ad veniendum ad horas. Absit quod propter ista eant, sed benigniores efficiuntur et libencius vadunt. Dices: licet pueros ad religionem attrahere, non tamen obligare. Quare non? Dices: quia multi obligati retrocedunt. Dicam quod dicit Apostolus: numquid incredulitas illorum fidem evacuabit? Quasi dicat: non. Si aliquis apostatavit a religione, non minus ad religionem alii sunt obligandi. Christus advocavit multos discipulos et multi abierunt retrorsum. Philippus vocavit symonem magum, tamen abiit retro. Duplex est rethe: unum quo trahuntur aliqui ad vitam eternam, de quo dicitur in Jn 21,11: rethe erat plenum magnis piscibus; aliud quo trahuntur aliqui ad religionem et in isto trahuntur boni et mali, presciti et predestinati. De hoc habet locum quod dicitur in evangelio: simile est regnum celorum sagene misse in mare et ex omni genere piscium congreganti etc.. Dices: multi intraverunt et exiverunt et in seculo remanserunt et fuerunt boni episcopi et boni archidiaconi. Absit quod non impleto facto voto aliquis sit bonus episcopus: gebennensis episcopus fecerat votum de intrando religionem et dicit papa quod non potest habere sanam conscienciam, nisi resignet episcopatum et intret religionem. Ergo licet predicatores vocare pueros et eos ad religionem attrahere et obligare. Patet de semine et de exitu seminatoris, restat videre de ipsa seminacione, circa quam duo sunt dicenda: primum est de impedimendo seminacionis, secundum de fructu seminacionis. Circa primum notandum quod est triplex impedimentum seminacionis ex parte eorum quibus seminatur: primum est vanitas affectus, secundum duricia cordis, tercium concupiscencia seu cupiditas. Primum, dico, impedimentum seminacionis est vanitas affectus. Aliqui habent cor ita vanum et ita paratum ad peccandum quod statim quando suggeritur eis peccatum consenciunt; de quibus ps. 4, 3: filii hominum usquequo gravi corde etc.. (et cum) vani sunt et mundani, quia promittunt que solvere non possunt, tales prebent cor suum seducibile ad omne peccatum et significantur per viam, ubi semen non fructificat. Ysa. 51, 23: posuisti corpus tuum sicut terram, quasi viam transeuntibus. In ista via non potest semen fructificare nec proficere, unde in Ez 33,31 s.: audiunt sermones tuos et non faciunt eos, quia in canticum oris sui vertunt illos, quia dicunt: iste bene dicit, ille male, et avariciam sequitur cor eorum et es eis quasi carmen musicum quod suavi dulcique sono canitur, et audiunt verba tua et non faciunt ea. Duplex est periculum quando semen seminatur secus viam, quia conculcatur et ab avibus comeditur: sic semen verbi Dei conculcatur malis exemplis sociorum et comeditur malis suggestionibus demonum et sic amittitur fructus. Unde dicitur in ps. 88, 42: disripuerunt eum omnes transeuntes viam etc.. Secundum impedimentum est quare semen non fructificat quando supra petram seminatur. Petre sunt res dure, compacte que propriis terminis continentur. Qui non habet amorem nisi sui ipsius, ille habet cor durum et cor durum male habebit in novissimo. Si seminatur in loco duro, non facit semen altas radices. Sic aliqui concipiunt bonum propositum, sed habent cor durum et ideo diu non remanet. Ideo Apostolus: tu vero secundum duriciam et cor impenitens thesaurizas tibi iram in die revelacionis iusti iudicii. Tercium impedimentum quod non permittit fructificare semen est concupiscencia sive cupiditas. Audit homo verbum Dei, ponit in corde, mittit altam radicem, supervenit concupiscencia sive cupiditas rei habende: deponit quicquid boni homo cogitavit. Isti seminant super spinas. Contra quos dicit Dominus Ierem. iiii, 3: novate vobis novale et nolite serere (super) spinas. Qui volunt seminare, removent spinas et tu debes omnem concupiscenciam sive cupiditatem removere, sicut Apostolus qui dicit: castigo corpus meum et in servitutem redigo. Passiones anime vocantur spine, quia sicut spine lacerant corpus, sic passiones cupiditatis lacerant animam. In Gn 3,17 s. Dicitur: maledicta terra in opere tuo. Spinas et tribulos germinabit tibi. Hoc est ex peccato primi parentis. Ista sunt impedimenta fructificationis seminis. Contingit autem quod terra in qua seminatur est bona et tunc facit triplicem fructum: scilicet tricesimum, sexagesimum et centesimum. Quando facit fructum centesimum? Dico quod (quando) homines audiunt verbum Dei, facit triplicem fructum. Quidam enim convertuntur ut consequantur fructum qui est ex necessitate, hic est fructus tricesimus. Numerus autem tricesimus consurgit ex ductu ternarii in denarium. Habes fidem ingredi, serva mandata. Sic fecisti fructum tricesimum. Et ut Dominus ostenderet fructum tricesimum esse de necessitate salutis, tricesimo anno baptizari voluit et ibi tota trinitas apparuit: pater in voce, filius in carne, spiritus sanctus in columbe specie, ut habetur Luc. iii, 21 s.. Alii excedunt et convertunt se ad summum statum perfectionis per viam penitencie post peccata acta et faciunt fructum sexagesimum. Numerus sexagesimus consurgit ex senario numero ducto in denarium. Senarius numerus est perfectus. Denario numero mandatorum addendus est senarius consiliorum et tunc fecisti fructum sexagesimum. Verum est quod adhuc plus est: aliqui faciunt maiorem fructum: convertuntur non tantum per viam penitencie, sed per viam innocencie ad statum perfectionis et faciunt centesimum fructum. Compotiste sciunt quod usque ad centum numerant cum manu sinistra, sed centum numerant manu dextera. Per sinistram intelliguntur temporalia, per dexteram spiritualia. Unde dicitur quod qui a dextris sunt, sapiunt solum spiritualia et nichil eorum que sunt temporalia et faciunt fructum centesimum. Legitur quod ysaac seminavit anno illo in terra illa et invenit centuplum, Gen. xxvi, 12. Matth. iiii Dicitur: sic fructificant unum triginta, Glossa interlinearis: fidem trinitatis in electorum cordibus, et unum sexaginta, Glossa interlinearis: perfectionem bone operacionis, quia sex diebus ornatus mundi expletus est, et unum centum, perpetuam benedictionem, quia centenarius a leva transfertur in dexteram digitali computacione. Item Matth. xiii Sic habetur in Glossa: triginta refertur ad nupcias, sexaginta ad viduas, centum qui iam est in dexteris, dextera ad virginitatem. Et infra: vel bona terra facit fructum centesimum martirum vel per sacietatem vite vel contemptum mortis; sexagesimum virginum propter ocium itineris, quia non pugnant contra consuetudinem carnis, solet enim concedi sexagenariis ocium post miliciam; trigesimum coniugatorum, quia hec est etas preliancium et hic est maior conflictus ne libidine superentur. Non sunt data consilia ut impediant precepta, preceptum autem est quod non periures, igitur qui consulit tibi quod non iures, facit te esse longius ab hoc ut non periures. Similiter de aliis. Unde consilia sunt cautele ad servandum precepta. Sic igitur qui in statu innocencie consequitur statum perfectionis, habet fructum centesimum. Unde in evangelio Matth. xix, 29: perfectionis, omnis qui reliquerit patrem aut matrem etc., centuplum accipiet, id est cumulum spiritualium bonorum in presenti et in futuro vitam eternam possidebit. Ad quam nos perducat etc..



NUMERUS 12


Pars 1


Beati qui habitant in domo tua domine, in ps. 83, 5. Unam esse societatem Dei et angelorum et hominum nullus recte senciens ignorat, de qua 1 cor. i, 9: fidelis Deus per quem vocati estis in societatem filii eius Domini nostri ihesu Christi. 1 io. I, 7: si ambulamus in luce, sicut et ipse in luce est, societatem habemus ad invicem. Hec est societas in quantum in uno fine communicant, scilicet beatitudine, nam et Deus beatus est et angeli beatitudinem adipiscuntur et homines, sed Deus per essenciam, angeli et homines per participacionem. Unde 1 thi. VI, 15: quem suis temporibus ostendet beatus et solus Deus. Inter eos qui in uno fine societatem habent talis debet esse operum communicacio ut qui nondum finem consecuti sunt, ad finem adducantur, et ideo viatores ad beatitudinem inducimur verbis et exemplis, qui autem iam finem consecuti sunt, alios ad consequendum iuvant. Et inde est quod festa sanctorum celebramus qui iam beatitudinem sunt adepti ut eorum iuvemur suffragiis, edificemur exemplis et premiis provocemur. Sed quia nec singulorum sanctorum quorum numerus nobis ignotus est festa possumus celebrare et in sollempnitatibus essenciam, societatem quas celebramus negligencias multas committimus, salubriter providit ecclesia ut simul omnium festivitates celebret in communi ut quod singulis specialiter non exhibeatur, quicquid neglectum est, in hac quodammodo expleatur. Quia igitur de beatorum societate nunc festa peragimus, de beatitudine dicendum est.



Pars 2


Sed sciendum est itaque quod licet omnium hominum affectus ad beatitudinem tendat, circa beatitudinem tamen diversimode opinati sunt quidam, ex quibus plurimi erraverunt circa beatitudinis mansionem, quidam circa duracionem, quidam circa occupacionem sive operacionem. Circa primum erraverunt ponentes beatitudinem in hoc mundo, sicut in rebus corporalibus sive in virtutibus aut scienciis. Contra quos dicitur ysa. III, 12: popule meus qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt. Et merito, quia hec opinio est primo contra beatitudinis perfectionem, beatitudo enim secundum Philosophum est perfectum bonum, eo quod sit ultimus finis. Oportet ergo quod desiderium quietet, quod non esset, si ea habita adhuc desiderare restaret. In hac autem vita perfectio boni esse non potest nec in rebus mundi, quia adipiscentes ea adhuc ampliora desiderant; nec in virtutibus et scienciis, quia cuilibet homini adhuc restat ut in virtutibus et scienciis proficiat. Ps. 138, 16: imperfectum meum viderunt oculi tui etc.. 1 cor. xiii, 9: ex parte enim cognoscimus etc.. Secundo contra beatitudinis puritatem, nam cum beatitudo sit summum bonum, oportet quod malum ei non admisceatur, nam summe album oportet esse nigro impermixtum. Unde non potest dici beatus qui alicui miserie subiacet nec potest simul esse miser et felix. Nullus autem in hac vita invenitur qui alicui miserie non subiaceat vel quantum ad incommoda rerum vel amicorum vel persone, per que eciam actus et virtutes et sciencie impediuntur. Iob xiv, 1 dicitur de homine: qui repletur multis miseriis. Tercio contra beatitudinis stabilitatem, nam beatitudo desiderium non quietaret, nisi stabilis esset, quanto enim bona habita magis amantur, tanto magis affliccio consequetur, si de eorum amissione timeatur. Unde secundum Philosophum non est existimandum quod felix sit camaleon qui ad aspectum colorem variat. Sed oportet esse immutabilem, quod quidem in hac vita esse non potest, nam res exteriores et corpus hominis diversis casibus subiacet ita quod experimento dicere possumus in hac vita stabilitatem non esse. Iob xiv, 2: numquam in eodem statu permanet. Prov. xiiiii, 13: extrema gaudii luctus occupat. Si vero interrogetur psalmista, ubi sit vera beatitudinis mansio, respondet: circa duracionem beatitudinis erraverunt quidam dicentes animas a corpore exutas beatitudinem adipisci que post multa annorum curricula ad corpus redeunt et miseriis presentis vite subiecte desinunt esse beate. Et hic est error Platonis et sequacium eius, in quem incidit Origenes. De quibus potest intelligi quod dicitur Sap. ii, 22: non iudicaverunt honorem animarum sanctarum. Matth. xxv, 46: ibunt hii in supplicium eternum, iusti autem in vitam eternam. Hec opinio reprehensibilis videtur propter tria. Primo quia est contra desiderium nature. Naturaliter enim inest cuilibet rei appetitus ut conservet se in esse et in sua perfectione. Sed hoc interest, quia res que carent racione ad universale non extenduntur nec eorum appetitus tendit ad hoc ut eorum perfectio conservetur, racionalis vero natura universale cognoscens perfectionis sue conservacionem in omne tempus naturaliter appetit. Unde nec desiderio satisfieret, si non perpetua beatitudine anima potiretur nec esset vera beatitudo, cum ignorantur futuri defectus vel presciencia futuri eventus. Ex hoc autem naturali desiderio loquitur Apostolus 2 cor. v, 2: nam ingemiscimus habitacionem nostram que de celo est superindui cupientes. Secundo contra perfectionem gracie, omnis enim res que sua perfectione totaliter impletur, sub ea immobiliter perseverat; propterea materia prima sub forma aeris non perpetuo manet, quia talis forma non totam implet capacitatem materie. Intellectus vero immobiliter permanet in assenciendo primis principiis, quia per ea intellectus totaliter impletur probabilibus et ideo eis immobiliter assentit. Anima vero beata totaliter beatitudine impletur, alias non esset perfectum bonum, unde ps. 15, 11: adimplebis me leticia cum vultu tuo etc.. Et propter hoc sequitur: delectaciones in dextera tua usque in finem. Et quia ad talem plenitudinem gracie sequitur perpetuitas, ideo dicitur Apoc. iii, 12: qui vicerit, faciam illum collumpnam in templo Dei mei et foras non egredietur amplius. Tercio contra equitatem divine iusticie, nam homo per caritatem Deo adheret cum proposito numquam recedendi ab eo. Ro. Viii, 35: quis nos separabit a caritate Dei Christi? Unde caritati non satisfieret plenarie, si quandoque a fruicione removeretur. Unde Io. vi, 37: eum qui venit ad me, non eiciam foras. Si vero interrogetur psalmista de hac opinione respondet: in secula seculorum laudabunt te. Circa occupacionem beatorum vel operacionem eorum errant iudei et sarraceni qui dicunt homines beatos commessacionibus, potacionibus et coniunccionibus feminarum vacare. Quod reprobatur Matt. xxii, 30: in resurreccione neque nubentur neque nubent etc.. Que quidem opinio recte reprobatur, est enim primo contra hominis privilegium, nam si beatitudo sit secundum usum ciborum ac venereorum qui eciam in aliis animalibus inveniuntur, oportebit non solum hominem, sed eciam animalium beatitudines esse, cum tamen hoc sit hominis privilegium quod inter inferiores creaturas ipse sit solus capax beatitudinis. Ps. 35, 7 s.: homines et iumenta salvabis domine, scilicet salute corporum, filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt. Secundo contra nature gaudium, nam natura superior per inferiorem non beatificatur; si autem beatitudo hominis in comedendo consisteret, et tunc homo beatificaretur per cibos quos comederet et sic erunt homine digniores, cum tamen homo super omnes naturas inferiores collocetur. Ps. 8, 8. Omnia subiecisti sub pedibus eius etc.. Tercio contra virtutis studium, in hoc enim virtus consistit quod a voluptatibus retrahatur homo, unde omnes virtutes que sunt circa voluptates a cohibicione nominantur, sicut abstinencia, temperancia et huiusmodi, econtra autem de virtutibus que circa laboriosa et difficilia sunt, ut patet de fortitudine, magnitudine et huiusmodi. Si autem beatitudo hominis in voluptatibus carnalibus consisteret, virtus que est via beatitudinis, a voluptatibus non retraheret, quod convenit illis de quibus phil. III, 19: quorum Deus venter est. Si vero interrogetur psalmista quid de occupacione seu operacione beatorum senciat, respondet: laudabunt te.



Pars 3


Restat autem videre qualiter ad hanc beatitudinem pervenitur. Sciendum autem tres esse beatitudines: prima est mundana que in habundancia et fruicione mundanorum consistit ps. 143, 15: beatum dixerunt populum cui hec sunt. Que quidem beatitudo in primis consistit in honoribus, diviciis et deliciis, quia, ut dicitur I io. II, 16: omne quod est in mundo concupiscencia carnis etc.. Sub honore autem comprehenditur dignitas et fama, ut sic hec tria includant illa quinque in quibus boecius dicit terrenam felicitatem consistere. Ad dignitatem autem ambiciosi pervenire nituntur per fastum et pecuniam, quia scriptum est Eccle. x, 19: pecunie obediunt omnia et Pr 19,6: multi colunt personam divitis. Dominus autem docet per contrariam viam ad dignitatem pervenire, scilicet per paupertatem et humilitatem, quia ut dicitur Luc. i, 52: deposuit potentes de sede et dicitur Matth. v, 2: beati pauperes spiritu etc.. Regnum autem ponitur, quia est preciosum inter honores. Hec autem beatitudo Christo principaliter convenit, quia cum antiqui patres diviciis (uterentur), ipse primus hanc nunciavit et docuit. Cor. Viii, 9: scitis graciam Domini nostri ihesu Christi. Matth. xix, 21: si vis perfectus esse, vade et vende etc.. Ad divicias autem homines huius mundi frequenter per litigia perveniunt vel bellando vel saltem in causis decertando. Jc 4,2: litigatis et belligeratis. Sed Deus contrariam viam docet, scilicet mansuetudinis per quam aliquis nec irritat nec irritatur. Nec est mirum, quia, ut dicitur in Pr 3,34: mansuetis dabitur regnum. Et ideo dicit: beati mites etc.. Et hec beatitudo competit martiribus qui contra persequtores non sunt irritati, sed magis pro eis oraverunt. 1 cor. iv, 12: maledicimur et benedicimus etc.. Unde de eis dicitur: non murmur resonat, non querimonia etc.. Ad delectaciones autem homines per varia solacia pervenire nituntur, unde Iob xxi, 12: tenent tympanum. Sed contrariam viam docet Dominus, scilicet luctus, unde dicitur: beati qui lugent etc.. Et de hoc dicitur in thob. 2, 6 quod post lamentacionem et fletum etc.. Et hec beatitudo competit confessoribus qui in multo gemitu et luctu presentem vitam duxerunt secundum illud tren. I, 22: multi enim sunt gemitus nostri. Secunda beatitudo est politica que consistit in hoc quod aliquis per actum prudencie in actibus suis bene se gubernat, cuius maximum posse est cum non solum se, sed eciam civitatem et regnum gubernat, unde hec beatitudo precipue regibus et principibus competit. De hac dicitur Iob xxix, 11: auris audiens beatificat me. Sciendum tamen differenciam esse inter regem et tyrannum, nam rex est qui suo regimine bonum populi intendit, unde regis propositum ab ordine sue sapiencie non discordat. Prov. viii, 15: per me reges regnant. Sed tyrannus voto suo ab ordine divine sapiencie discordare intendit, intendit enim pocius sui desiderii sacietatem, ut scilicet impleat omne quodlibet et ad hoc pervenire intendit per rapacitatem aliquos iniuste spoliando, unde Prov. xxviii, 15: leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem. Sed Dominus per contrariam viam pervenire docet scilicet per iusticiam, unde dicit: beati qui esuriunt et siciunt iusticiam etc.. Et hoc est quod dicitur in Pr 13,25: iustus comedit et replet. Hec autem beatitudo convenit antiquis patribus qui maximo desiderio perfectam Christi iusticiam esuriebant. Ysa. Lxiv, 1: utinam disrumperes celos etc.. Secundo intendit tyrannus consequi impunitatem de malis que facit et hoc per crudelitatem ex qua optinere nititur ut in tantum timeatur quod nullus ei contradicat; de quibus ps. 78, 2: posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus celi. Sed Dominus contrariam viam docet ad optinendam viam misericordie dicens: beati misericordes etc.. Matth. vi, 15: si enim dimiseritis hominibus peccata etc.. Hec beatitudo angelis competit qui nobis absque passione tam misericordes existunt dum in nostris miseriis nobis subveniunt. Ysa. 33, 7: angeli pacis amare flebunt. Tercia beatitudo est contemplativa que illorum precipue est qui student ad aquirendam veritatem et maxime divinam. Si 14,22: beatus vir qui in sapiencia morabitur. Quam beatitudinem Philosophi nisi sunt optinere, qui ad duo intendebant, scilicet ad cognoscendam veritatem et optinendam auctoritatem. Veritatem cognoscere nisi sunt per exercitium studii. Sed Deus breviorem viam docet, scilicet per cordis mundiciam dicens: beati mundo corde etc.. Sap. i, 4: in malivolam animam non intrabit sapiencia neque habitabit etc.. Et hec beatitudo precipue competit virginibus vero voluerunt Philosophi consequi per disputacionum contencionem. Sed, ut dicitur cor. XI, 16: si quis voluerit inter vos contenciosus esse. Unde Dominus per pacem docet ad auctoritatem divinam pervenire ut homo ab aliis quasi in auctoritate habeatur, secundum quod in exodo 7, 1 dixit ad moysem: ego constitui te Dominum pharaonis. Et ideo dicitur: beati pacifici etc.. Hec autem beatitudo precipue competit apostolis de quibus 2 cor. v, 19: posuit in nobis verbum reconciliacionis etc.. Quod autem dicitur: beati qui persecucionem paciuntur etc., non dicit aliam beatitudinem, sed est in firmamentum precedencium, non enim est firmus in paupertate, in mansuetudine et in aliis qui propter persecucionem ab eis evellitur et ideo omnia precedencia premia huic debentur beatitudini et redit ad capud dicens: quoniam ipsorum est regnum celorum. Et similiter debet intelligi quoniam ipsi possidebunt terram et sic de aliis. Habet igitur beatitudo sanctorum aliquid a qualibet predictarum secundum quod habet quicquid in eis laudabile invenitur. A beatitudine namque mundana habet habundantem mansionem, unde dicit beati qui habitant in domo tua. Hec est domus glorie de qua ps. 26, 4: unam pecii a Domino etc.. In qua domo optinebitur quidquid desideratur. Ps. 64, 5: replebimur in bonis domus tue. Apoc. v, 10: fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes. Erunt ibi divicie sufficienciam prestantes. Ps. III, 3: gloria et divicie in domo eius. Erunt ibi delicie totum hominem reficientes. Ps. 35, 9: inebriabuntur ab ubertate domus tue etc.. A beatitudine politica habent perpetuitatem, nam civitatis rector studere debet ad bonum civitatis perpetuo conservandum, unde dicit in secula seculorum. Que quidem perpetuitas ex tribus provenit. Primo ex bonorum societate: ps. 16, 15: saciabor cum apparuerit gloria tua. Secundo ex fastidii amocione, quia licet sint saciati, semper tamen erunt esurientes, Eccli. xxiv, 29: qui edunt me adhuc esurient etc.. Tercio ex omnium malorum et miseriarum immunitate, Ap 7,16: non esurient neque sicient amplius etc.. A beatitudine contemplativa habebunt quamdam conversacionem circa divina, quia beatitudo contemplativa precipue in contemplacione consistit et ideo dicit laudabunt te, ipsi enim immediate contemplacione Deum videbunt et clare, cor. Xiii, 13: videmus nunc per speculum etc., eumque tamquam filii frequenter amabunt, nam filius secundum grecos ab amore derivatur; 1 io. III, 1: videte qualem caritatem dedit nobis pater ut filii Dei et nominemur et simus et tamquam boni filii Deum honorabunt laudando. Ysa. Xxxv, 10: gaudium et leticiam optinebunt etc.. Ponit ergo psalmus hoc tantum ex quo precedencia intelliguntur, quia quod laudatur cognoscitur et amatur, unde Augustinus, XX de civitate Dei: hoc munus, hic affectus, hic actus est omnibus sicut vita eternacionis. Ad quam nos perducat filius etc..



NUMERUS 13


Pars 1


Ecce rex tuus venit tibi mansuetus. Multa sunt mirabilia divinorum operum. Psalmus: mirabilia opera tua. Sed nullum opus Dei est ita mirabile sicut adventus Christi in carnem, et est ratio quia in aliis Dei operibus Deus impressit suam similitudinem creaturae, sed in opere incarnationis impressit Deus seipsum et univit se naturae humanae in unitate personae vel univit nostram naturam sibi; et ideo cum alia Dei opera non sint perfecte scrutabilia, illud opus, scilicet incarnationis, est omnino supra rationem. Unde job: qui facis magna et mirabilia et discrutabilia absque numero. Unum opus est quod videre non possum: si venerit ad me non videbo eum. Et in malachia: ecce venit Dominus exercituum et quis poterit cogitare diem adventus ejus? Quasi dicat quod illud excedit cognitionem humanam. Sed Apostolus docet quis poterit cogitare diem adventus ejus dicens: non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed omnis sufficientia nostra ex Deo est. Igitur in principio rogabimus Dominum ut ipse det mihi aliquid dicere etc..



Pars 2


Ecce rex tuus etc.. Verba ista sumuntur ex evangelio quod hodie apud nos legitur et sunt sumpta de zacharia, licet aliquantulum sub aliis verbis ibi recitentur. In verbis autem istis manifeste praenuntiatur nobis Christi adventus. Ne super ambiguo procedamus, scire debetis quod quadruplex legitur Christi adventus. Primus est quo venit in carnem. Secundus ejus adventus est quo venit in mentem. Tertius Christi adventus est quo venit in morte justorum. Sed quartus Christi adventus est quo venit ad judicandum. Primo dico adventus Christi est in carnem. Et non est intelligendum quod venerit in carnem mutando locum, quia dicit in jeremia: coelum et terram ego impleo. Quomodo ergo venit in carnem? Dico quod venit in carnem descendens de coelo, non dereliquendo coelum, sed assumendo nostram naturam. Unde in johanne: in propria venit. Et quomodo dico quod erat in mundo? Quando verbum caro factum est. Et videte quod iste adventus inducit alium Christi adventum qui est in mentem. Nihil prodesset nobis quod Christus venisset in carnem nisi cum hoc venisset in mentem scilicet nos sanctificando. Unde in johanne: si quis diligit me sermonem meum servabit et pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus. In primo adventu venit solum filius. In secundo adventu venit filius cum patre ad inhabitandum animam. Per istum adventum qui est per gratiam justificantem, anima liberatur a culpa, non ab omni poena, quia confertur gratia, sed nondum confertur gloria, et propter hoc necessarius est tertius Christi adventus quando ipsos recipit ad seipsum. Unde in johanne: si abiero, in passione, et paravero vobis locum, tollendo obstaculum, iterum veniam ad vos, scilicet in morte, et tollam vos ad meipsum, scilicet in gloria, ut ubi sum ego illic et vos sitis. Item in johanne dicit: ego veni ut vitam habeant, scilicet praesentiam in animabus, et abundantius habeant, scilicet per gloriae participationem. Quartus Christi adventus erit ad judicandum, scilicet quando Dominus veniet ad judicium, et tunc gloria sanctorum redundabit usque ad corpus et resurgent mortui. Unde in johanne: venit hora et nunc est quando omnes quis sunt in monumentis audient vocem filii Dei et procedent qui bona egerunt in resurrectionem vitae. Et propter istos quatuor Christi adventus celebrat forte ecclesia quatuor dominicas de Christi adventu. In ista autem dominica celebrat de primo Christi adventu, et possumus in verbis propositis quatuor videre: primo adventus Christi demonstrationem ibi: ecce; secundo venientis conditionem ibi: rex tuus; tertio venientis utilitatem: venit tibi, quarto veniendi modus ibi: mansuetus. Primo dico possumus videre adventus Christi demonstrationem ibi: ecce. Et notandum quod per ecce quatuor solemus intelligere: primo rei certificationem: de rebus quae nobis constant dicimus: ecce; secundo intelligimus per ecce temporis determinationem; tertio rei manifestationem, et quarto hominum confortationem. Primo dico per ecce solemus intelligere rei certificationem. Quando aliquis vult certificare dicit: ecce. Unde in genesi dicit Dominus: ecce statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos. Arcum meum ponam inter me et vos scilicet in signum pacis. Per arcum istum significatur Dei filius, quia sicut arcus generatur ex reverberatione solis ad nubem aquosam, sic Christus generatus est ex verbo Dei et ex natura humana quae est sicut nubes, et sicut anima et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus; et de Christo dicitur quod ascendit super nubem levem, id est super naturam humanam sibi eam uniendo. Et venit nobis Christus in signum pacis, et fuit necessarium quod ita fieret quia modo sunt aliqui qui dubitant de secundo Christi adventu. Unde Apostolus: in novissimis quidem temporibus venient illusores discedentes a fide, juxta proprias concupiscentias ambulantes et dicentes: ubi est nunc promissio et adventus ejus. Dicent enim tales quod anima non erit post corpus, et propter hoc ad certificationem adventus Christi dicit propheta: ecce etc.. Et in habacuc: apparebit Dominus in finem et non mentietur. Et isaias: Dominus exercituum veniet. Secundo per ecce solemus intelligere temporis determinationem. In adventu Christi ad judicium non est nobis tempus determinatum. Unde job: nescio quamdiu subsistam et quando tollet me factor meus. Et in luca: regnum Dei non veniet cum observatione. Et quare non fuit in isto adventu tempus nobis determinatum? Forte quia Dominus voluit nos esse semper vigilantes. Sed in adventu Christi in carnem fuit nobis tempus determinatum. Unde jeremias: ecce dies venient et suscitabo david germen justum et regnabit et sapiens erit. Tertio per ecce solemus intelligere rei manifestationem. Quidam adventus Dei ad nos est occultus, scilicet adventus quo venit in mentem, et iste non potest sciri per certificationem. Unde job: si venerit ad me non videbo eum et si abierit non intelligam. Sed in adventu in carnem Christus manifestus et visibilis venit. Unde isaias: propter hoc intelliget populus meus nomen meum, quia ego ipse qui loquebar ecce adsum. Et johannes digito eum demonstravit ut praesentem dicens: ecce agnus Dei. Zacharias vero demonstravit eum per ecce ut futurum. Quarto per ecce solemus intelligere hominum confortationem et hoc in duobus. Si homo patitur molestias ab inimicis suis et inimici ejus subjuguntur ei, dicit: ecce. Unde in threnis: aperuerunt inimici mei os suum, en venit dies quam desideravi. Similiter quando homo consequitur ecce dicit. Unde psalmus: ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum etc.. Ista duo consecuti sumus in adventu Christi quia liberatus est homo de insultibus daemonum et gaudet de spe adepta. Isaias: dicite pusillanimis confortamini; nolite timere: ecce Deus vester ultionem adducet de inimicis vestris, ipse veniet et salvabit vos. Videamus modo de conditione advenientis. Adventus personae requiritur, expectatur vel praenuntiatur cum solemnitate propter personae magnitudinem, si est rex vel legatus Domini papae, vel propter amicitiam et affinitatem; et iste qui venit est rex et propinquus noster et amicus. Propter hoc cum solemnitate ipsum expectare debemus. Scitis quod rex imperat auctoritate dominii, sed non quicumque habet auctoritatem dominii dicitur rex, sed requiruntur quatuor ad hoc quod aliquis dicatur rex, quorum si aliquid defuerit non dicitur rex. Debet enim rex habere primo unitatem, secundo plenariam potestatem, tertio amplam jurisdictionem et quarto justitiae aequitatem. Primo dico rex debet habere unitatem, quia si in regno fuerint plures dominantes et non pertineat dominium ad unum, non dicitur rex. Unde regnum est sicut monarchia quaedam et Christus habet unitatem. Unde in ezechiele: rex unus erit omnium nostrum. Dicit rex unus ad significandum quod non alienus, non alius Dominus, sed unus Dominus filius cum patre erit rex noster. Unde dicit Christus: ego et pater unus sumus quod est contra arium qui dixit quod alius esset pater, alius filius. Apostolus: et si dii multi et Domini multi, nobis unus Deus et Dominus est. Secundo rex importat plenitudinem potestatis. Qui principaretur non cum plenitudine potestatis sed secundum leges impositas non diceretur rex sed consul vel potestas. Futurum autem erat ut Christo veniente, lex a Deo mutaretur quantum ad leges caeremoniales. Unde ipse Christus est qui potest legem condere. Unde dicit: dictum est antiquis: non occides; ego autem dico, quasi dicat: habeo potestatem et possum leges condere. Unde isaias: Dominus judex noster, legifer noster, ipse veniet et salvabit nos. Legitur quod pater omne judicium filio dedit, et Dominus est legifer noster et per consequens rex noster. Unde in esther: domine rex omnipotens, in ditione tua cuncta posita sunt. Unde dicit filius: data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Tertio rex importat amplitudinem jurisdictionis. Paterfamilias habet plenitudinem potestatis in domo sua, non tamen dicitur rex. Similiter qui habet villam unam non propter hoc dicitur rex, sed qui habet dominium super multas terras et super civitatem magnam, talis dicitur rex. Illud videmus in isto qui venit nobis quia omnis creatura est ei subdita, quia rex omnis terrae Deus, et oportuit quod talis veniret qui talem potestatem haberet, quia olim lex fuit solum data judaeis et dicebantur judaei populus peculiaris Dei, sed oportuit omnes adduci ad salutem, ideo oportuit quod esset rex omnium qui omnes posset salvare. Talis fuit iste qui venit nobis. Unde psalmus: postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. Quarto oportet quod rex habeat aequitatem quia aliter esset tyrannus, quia tyrannus omnia quae sunt in regno convertit ad suam utilitatem; sed rex regnum suum ordinat ad bonum commune. Unde in proverbiis: rex justus erigit terram, vir avarus destruit eam. Sed iste venit non quaerens utilitatem propriam sed tuam, quia non venit filius hominis ministrari, sed ministrare. Et qui venit ministrare certe venit animam suam dare in redemptionem multorum, et ut redemptos duceret ad gloriam aeternam ad quam nos perducat etc..



Thomae Aq. Sermones Num.11 Pars2