LA - ROSARIUM VIRGINIS MARIAE 41

Familia: parentes ...

41
41. Pro pace precatio Rosarium est etiam semper oratio ipsius familiae et pro familia. Aliquando erat haec prex praesertim familiis christianis carissima earumque certe fovebat cohaerentiam. Hanc magni pretii hereditatem perdere dedecet. Redire oportet ad precationem in familia et pro familia, etiam hac precandi usurpanda forma.

Si Epistula Nostra in Apostolica Novo millennio ineunte hortati sumus ut Liturgiam horarum etiam laici in cotidiana vita communitatum paroecialium variorumque coetuum christianorum peragerent,39 idem profecto de Rosario monere cupimus. Non de duabus agitur viis diversis, sed inter se complentibus christianae contemplationis. A singulis igitur petimus, qui operae pastorali apud familias se dedunt, ut magna cum persuasione Rosarii recitationem proponant.

Quae iuncta precatur familia remanet coniuncta. Ex pristina traditione sanctum se Rosarium exhibet uti precationem in qua familia se consociatam invenit. Eius enim singula membra, Iesum nempe unum spectantia, facultatem etiam recuperant ut inter se denuo respiciant, ut communicent, consentiant, mutuo ignoscant, ut ex foedere amoris a Dei Spiritu renovato iterum procedant.

Familiarum huius temporis complures quaestiones praesertim in Nationibus oeconomica ratione progressis inde profluunt quod difficilius semper communicare evadit. Simul consistere non possunt et fortasse rariores simul conversandi opportunitates imaginibus apparatus televisifici obscurantur. Si vero iterum incipiunt Rosarium in familia persolvere, inicere possunt cotidianam in vitam alias omnino imagines, eas videlicet quae salutem afferunt: imaginem Redemptoris, eiusque Matris sanctissimae speciem. Familia quae una simul Rosarium recitat aliquo modo ambitum recreat Nazarethanae domus: in medio Iesus locatur cum eoque communicantur gaudia et dolores, eius praeterea curis commendantur necessitates et propositiones, ab eo spes hauritur et fortitudo pro reliquo itinere.

... ac proles

42
42. Iucundum est atque frugiferum iter incrementi filiorum similiter huic precationi commendare. Nonne forsitan etiam Rosarium est vitae Christi iter a conceptione usque ad mortem ac deinde ad resurrectionem et gloriam? Difficilius hodie parentibus usque fit liberos variis in vitae statibus sequi. In technologiae progressae societate nec non instrumentorum communicationis nec non universalis in globum compactionis omnia ita velocia facta sunt et hiatus inter culturae formas in ipsis generationibus maior fit in dies. Latius spatium semper occupant varia nuntia et experimenta magis semper improvisa in vita puerorum et adulescentium parentibusque nonnumquam anxietas maxima est periculis obviam progredi quibus obiciuntur. Crebrius amarissime decipiuntur, cum proprios filios falsos esse comprobant coram medicamentorum illecebris, hedonismi effrenati invitamentis, ad violentiam impulsionibus, diversissimis sensus nullius desperationisque significationibus.

Rosarii recitatio pro filiis, et magis etiam cum liberis - dum a teneris etiam annis ad cotidianum hoc educantur tempus "orantis intervalli" familiae - non certe est omnium difficultatum dissolutio, adiumentum tamen spiritale est non despiciendum. Obici potest Rosarium precationem videri minus gustui iuvenum et puerorum huius temporis aptam. Sed haec obiectatio rationem fortasse ducit alicuius modi quo recitatur Rosarium haudquaquam accommodate. Ceterum, postquam in tuto collocata eius structura est, nihil prohibet quin pro pueris et iuvenibus Rosarii recitatio - tum in familia tum in coetibus - locupletetur consentaneis quibusdam indiciis signorum et usuum unde Rosarii intellegentia aestimatioque adiuvetur. Cur experiri non licet? Actio pastoralis in iuvenes intenta, quae nihil negat sed fervet resque efficit - sicut Dies Mundiales Iuventutis abunde Nobis persuaserunt! - perficere adiuvante Deo res reapse praeclaras potest. Sapienter si praebeatur Rosarium, certo scimus ipsos adulescentes posse etiam aliquando admirationem adultis inicere, cum hanc precationem suam faciant eamque studio aetatis suae proprio frequentent.


Rosarium iterum detegendus thesaurus

43
43. Carissimi fratres ac sorores! Adeo facilis precatio eodemque tempore sic dives reapse dignissima est ut a communitate christiana denuo reperiatur. Hoc potissimum anno id faciamus, dum idem propositum accipimus veluti confirmationem sententiae iam in Epistula Apostolica Novo millennio ineunte delineata, secundum quam tot Ecclesiarum particularium pastoralia consilia iam promota sunt ad venturi temporis etiam statuenda officia.

Ad vos nominatim, cari in Episcopatu Fratres, sacerdotes et diaconi nec non variis in ministeriis pastorales operatores convertimur ut ipsi singillatim Rosarii pulchritudinem experti eiusdem fautores evadatis studiosi.

Vobis pariter, theologi, confidimus ut deliberationem adhibentes strictam simul et sapientem, quae Dei Verbo innititur populique christiani vitam persentit, faciatis ut huius traditae precationis fundamenta biblica tum etiam spiritales divitiae ac pastoralis efficacia deprehendantur.

In vobis plurimum reponimus, consecrati viri mulieresque consecratae, qui nomine proprio ad Christi vultum in Mariae schola contemplandum destinamini.

Vos omnes, cuiuslibet condicionis fratres sororesque, spectamus, sicut etiam vos, familiae christianae, tum etiam aegrotantes et senes ac vos iuvenes respicimus: in manus fidenter sumite denuo Rosarii coronam, sub Sacrarum Scripturarum lumine eam rursum invenientes, cum Liturgia sacra congruentem atque cum vita cotidiana consentientem.

Utinam ne appellatio haec Nostra surdis cadat auribus! Vicesimo enim quinto Pontificatus Nostri ingrediente anno, hanc Apostolicam Nostram Epistulam manibus Virginis Mariae sapientibus tradimus, spiritali affectu ipsius coram imagine Nos prosternentes Sanctuario in splendido illo a beato Bartholo Longo ei aedificato, Rosarii apostolo. Nostras libenter voces permoventes illas facimus quibus pernotam claudit Supplicationem ad Virginem Rosarii Sancti: "O benedictum Mariae Rosarium, dulcis cum Deo nos alligans catena, amoris nos vinculum cum Angelis coniungens, salutis turris contra inferorum impetus, tutus communi in naufragio portus, te non amplius deseremus umquam. In agoniae hora nobis eris solacio. A te extremum vitae evanescentis osculum. Et postremum labiorum nostrorum erit effatum suave tuum nomen, o Regina Rosarii Pompeiani, o cara Mater nostra, o peccatorum Refugium, o Princeps maerentium consolatrix. Esto ubique benedicta, et hodie et in sempiternum, terris item atque in caelis".

Ex Aedibus Vaticanis, die XVI mensis Octobris, anno bismillesimo altero, vicesimi quinti Pontificatus Nostri principio.

IOANNES PAULUS PP. II





(1) Cfr Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 45.(2) Paulus VI,Adhort. Ap. Marialis cultus, 42: AAS 66 (1974), 153.(3) Cfr Acta Leonis XIII, 3 (1884), 280-289.(4) Memoratu perdigna praesertim est Epistula ipsius Apostolica super Rosario cui titulus Il religioso convegno (29 Septembris 1961): AAS 53 (1961), 641-647.(5) Angelus 29 Octobris 1978: Insegnamenti, I, 1978, 75-76.(6) AAS 93 (2001), 285.(7) Annis Concilium praecedentibus non omiserat communitatem christianam Pontifex Ioannes XXIII ad Rosarium recitandum cohortari ut eventus hic ecclesialis feliciter transigeretur: cfr Epistula Cardinali Vicario reddita die 28 Septembris 1960: AAS 52 (1960), 814-817.(8) Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 66.(9) N. 32: AAS 93 (2001), 288.(10) Ibid., 33, l.m., 289.(11) Constat estque repetendum privatas revelationes haud eiusdem esse naturae ac revelationem publicam quae universae Ecclesiae statuit normam. Magisterii ipsius est distinguere et agnoscere tum veritatem tum etiam privatarum revelationum utilitatem ad christifidelium pietatem.(12) Il segreto meraviglioso del Santo Rosario per convertirsi e salvarsi, in Opere, 1, Scritti Spirituali, Romae 1990, pp. 729-843.(13) Beatus Bartholus Longo,Storia del Santuario di Pompei, Pompeis 1990, p. 59.(14) Adhort. Ap. Marialis cultus (2 Februarii 1974) 47: AAS 66 (1974), 156.(15) Const. de Sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, 10.(16) Ibid., 12.(17) Conc. Oecum. Vat. II,Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 58.(18) I Quindici Sabati del Santissimo Rosario, 27 ed., Pompeis 1916, p. 27.(19) Conc. Oecum. Vat. II,Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 53.(20) Ibid., 60.(21) Cfr Primus radiophonicus nuntius Urbi et orbi (17 Octobris 1978): AAS 70 (1978), 927.(22) Trattato della vera devozione a Maria, 120, in Opere, 1, Scritti spirituali, Romae 1990, p. 430.(23) Catechismus Catholicae Ecclesiae, 2679.(24) Ibid., 2675.(25) Supplicatio ad Reginam Sancti Rosarii, quae sollemniter bis in anno mense Maio atque Octobri persovitur a beato Bartholo Longo anno 1883 conscripta est tamquam responsio Pontifici Leoni XIII catholicos concitanti suis primis in Encyclicis Litteris de Rosario ad spiritalem operam qua societatis malis occurrere possent.(26) Divina Commedia, Par. XXXIII, 13-15.(27) Ioannes Paulus II,Epist. Ap. Novo millennio ineunte (6 Ianuarii 2001), 20: AAS 93 (2001), 279.(28) Adhort. Ap. Marialis cultus (2 Februarii 1974), 46: AAS 66 (1974), 155.(29) Ioannes Paulus II,Epist. Ap. Novo millennio ineunte (6 Ianuarii 2001) 28: AAS 93 (2001), 284.(30) N. 515.(31) Angelus diei 29 Octobris 1978: Insegnamenti I (1978), 76.(32) Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 22.(33) Cfr S. Irenaeus Lugdunensis,Adversus haereses, III, 18, 1: PG 7, 932.(34) Catechismus Catholicae Ecclesiae, 2616.(35) Cfr n. 33: AAS 93 (2001), 289.(36) Ioannes Paulus II,Epistula artificibus inscripta (4 Aprilis 1999), 1: AAS 91 (1999), 1155.(37) Cfr n. 46: AAS 66 (1974), 155. Nuperius hic etiam usus a Congregatione de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum est laudatus, videlicet in opere Direttorio su pietà popolare e liturgia. Principi e orientamenti (17 Decembris 2001), 201, in Civitate Vaticana 2002, p. 165.(38) "... concede, quaesumus, ut haec mysteria sacratissimo beatae Mariae Virginis Rosario recolentes, et imitemur quod continent, et quod promittunt assequamur": Missale Romanum 1960, In festo B.M. Virginis a Rosario.(39) Cfr n. 34: AAS 93 (2001), 290.




LA - ROSARIUM VIRGINIS MARIAE 41