Slavorum Apostoli LA 15


V

16 Verum non argumenta dumtaxat evangelica doctrinae a sanctis Cyrillo et Methodio praedicatae sunt digna quae singulariter efferantur. Multum etiam significat demonstratque Ecclesiae, quae nunc est, catecheticus ipse ac pastoralis modus, quem in apostolico opere suo adhibebant inter gentes, quae nondum celebrari viderant mysteria divina patrio suo sermone neque Dei verbum audierant nuntiari ratione prorsus congruenti mentis suae habitui et observantiae verarum vitae condicionum sibi peculiarium.

Viginti abhinc annos Concilium Vaticanum II, ut novimus, praecipuum illud accepit munus suum ut Ecclesiae conscientiam de ea ipsa acueret utque per interiorem eius renovationem pariter illi adderet novam missionalem impulsionem, spectantem ad perennem nuntium salutis et pacis et mutuae concordiae inter populos nationesque patefaciendum ultra fines singulos, quibus adhuc hic noster terrarum orbis scinditur in partes, licet ex Dei creatoris ac redemptoris voluntate in communem destinatus totius generis humani habitationem. Pericula autem, quae haec nostra aetas eidem orbi intendit, efficere haud possunt ut quispiam praesagae obliviscatur perspectionis Decessoris Nostri Ioannis XXIII qui eo quidem proposito indixit Concilium eaque mente ut praeparare valeret quin immo et inchoare spatium aliquod verni temporis novique ortus in Ecclesiae vita.

De universalitate agens, idem Concilium, praeter alia, haec edixit: “Ad novum Populum Dei cuncti vocantur homines. Quapropter hic populus, unus et unicus manens, ad universum mundum et per omnia saecula est dilatandus, ut propositum adimpleatur voluntatis Dei, qui naturam humanam in initio condidit unam, filiosque, qui erant dispersi, in unum tandem congregare statuit (Cfr. Io
Jn 11,52) … Ecclesia scu Populus Dei, hoc Regnum inducens, nihil bono temporali cuiusvis populi subtrahit, sed e contra facultates et copias moresque populorum, quantum bona sunt, fovet et assumit, assumendo vero purificat, roborat et elevat . . . Hic universalitatis character, qui Populum Dei condecorat, ipsius Domini donum est . . . Vi huius catholicitatis, singulae partes propria dona ceteris partibus et toti Ecclesiae afferunt, ita ut totum et singulae partes augeantur ex omnibus invicem communicantibus et ad plenitudinem in unitate conspirantibus” [28].

[28] Conc. Oec. Vat. II, Cost. dogm. Lumen Gentium, de Ecclesia, LG 13.

17 Aequo animo affirmare nobis licet eiusmodi visionem, translaticiam simul ac maxime temporibus recentissimis congruentem, Ecclesiae catholicitatis - perceptae velut concentus variarum liturgiarum de universis orbis linguis in liturgiam unam consociatarum aut velut consoni cantus, qui vocibus, sustentus innumerabilium hominum multitudinum, tollitur in Dei laudem ex omni orbis nostri loco omnique historiae momento secundum innumerabiles item modulationes, sono vocumque contextus - respondere potissimum theologico ac pastorali rerum prospectui, unde apostolicum missionaleque Constantini Philosophi et Methodii opus processerit quique eorum missionem inter Nationes Slavicas fulserit.

Venetiis coram iis qui ecclesiasticum cultum humanum repraesentabant quique angustiori cuidam communitatis ecclesialis notioni inhaerentes, adversabantur huiusmodi sententiae, fortiter ipsam Cyrillus defendit, plures docens populos iam pridem induxisse proptereaque etiam habere scriptam liturgiam celebratamque patria lingua, verbi causa: “Armenos, Persas, Abasgos, Iberos, Sugdos, Gothos, Avaros, Tyrsos, Chazaros, Arabes, Aegyptios, Syros aliasque multas” [29].

Commonefaciens illos Deum solem suum oriri super malos et bonos sinere ac pluere super iustos et iniustos [30], asseveravit: “Nonne spiramus in aerem aequaliter omnes? Itaque vos non pudet tres tantum linguas (Hebraicam, Graecam et Latinam) statuere, reliquos autem populos et stirpes caecos esse iubentes et surdos? Dicite mihi, utrum Deum facientes debilem, ita ut non possit hoc dare, an invidum, ita ut nolit?” [31], Rationibus ex historia ac dialectica sibi obiectis respondit vir sanctus, fundamento nisus divina inspiratione firmato Sacrae Scripturae: “Et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesus Christus in gloriam Dei Patris” [32]; “Omnis terra adoret te, et psallat tibi, et canat nomini tuo, altissime” [33]; “Laudate Deum, omnes gentes, et laudate eum, omnes populi” [34].

[29] Vita Constantini, XVI, 8; ed. mem., p. 205.
[30] Cfr.
Mt 5,45.
[31] Vita Constantini, XVI, 4-6; ed. mem., p. 205.
[32] Ibid., XVI, 58; ed. mem., p. 208 ; Philip. 2, 11.
[33] Vita Constantini, XVI, 12; ed. mem., p. 206; Ps 66 [65], 4.
[34] Vita Constantini, XVI, 13; ed. mem., p. 206; Ps 117 [116], 1.

18 Ecclesia catholica est etiam eo quod in quibusvis hominum adiunctis revelatam veritatem exhibere scit a semet ipsa integram conservatam secundum divinam ipsius continentiam hoc sane modo ut eam componat cum excelsis cogitationibus iustisque uniuscuiusque hominis ac populi exspectationibus. Ceterum illud bonorum patrimonium totum, quod posteris quaeque aetas cum inaestimabili vitae dono transmittit, quasi multicolorem quandam et immensam tesserularum copiam efficit, unde vivens emergit opus musivum Pantocratoris, qui se ostendet in omni suo fulgore dumtaxat parusiae tempore.

Non extenuat neque exstinguit Evangelium ea quae omnis homo, populus et Natio, omnis forma cultus humani per rerum cursum agnoscunt et efficiunt ut bonum verum et pulchrum. Impellit potius ut omnia haec bona percipiantur et promoveantur: ut ex iis vivatur cum magnanimitate ac laetitia et ea arcana permoventique Revelationis luce compleantur.

Concreta vero ratio catholicitatis, quam Christus Dominus ipsi Ecclesiae constitutioni indidit, non quidem aliquid est immotum et ab historia avulsum ac simpliciter uniforme; verum scaturit cotidie et procedit quodammodo ut fidei unanimae novitas eorum omnium, qui in Deum credunt unum et trinum, a Iesu Christo revelatum, ab Ecclesia praedicatum in virtute Spiritus Sancti. Haec ratio sua sponte ex mutua observantia, quae fraternae est propria caritatis, erga omnem hominem omnemque Nationem, tum magnam tum parvam, necnon fldeli ex confessione donorum et iurium in fidei fratrum profluit.

19 Catholicitas Ecclesiae commonstratur pariter actuosa officiorum communicatione magnanimaque omnium adiutrici opera pro bono communi. Ubique enim Ecclesia hanc universalitatem suam ad effectum adducit eo quod accipit et extollit modo sibi proprio matrisque affectu omnia vera hominum bona. Simul autem nititur longe lateque per terrarum loca atque omni in historica condicione unumquemque Deo lucrari hominem et homines universos ut eos mutuo consociet et cum illo in veritate sua atque caritate.

Singuli homines singulaeque Nationes, sicut et omnis cultus humani civilisque forma partes quidem suas habent implendas suumque obtinent locum in arcano Dei consilio et universali salutis dispensatione. Quae sane mens fuit sanctorum Fratrum: Deus “misericors et benignus” [35], expectans poenitentiam hominum, ut omnes salvi fiant et ad cognitionem veritatis veniant [36] . . . non patitur genus humanum cadere debilitate et in tentationem diaboli incidere et perire, sed omnibus annis et temporibus non desinit gratiam impertiri nobis multifariam, ut ab initio ita ad hoc usque tempus, per patriarchas primum et per patres, et post eos per prophetas, et post hos per apostolos et martyres, per viros iustos et doctores, eligens eos ex hac turbulenta vita” [37].

[35] Cfr.
Ps 112,4 [111]: Il.2, 13.
[36] Cfr. 1Tm 2,4.
[37] Vita Constantini, I, 1; ed. mem., p. 169.

20 Evangelicus nuntius, quem Sancti Cyrillus et Methodius Slavis interpretati sunt populis, depromentes videlicet ex Ecclesiae thesauro “nova et vetera” [38], per nuntiationem atque catechesim transmissus est secundum veritates aeternas eodemque tempore per accommodationem ad concreta historiae adiuncta. Ob missionalia amborum Sanctorum studia populi Slavici potuerunt primum conscientiam sibi induere suae vocationis ut nempe aeternum Sanctissimae Trinitatis consilium participarent intra universalem salutis mundi dispensationem. Sic quoque proprias agnoverunt partes pro utilitate totius historiae generis humani a Deo Patre creati, a Filio redempti, a Spiritu Sancto illuminati. Propter hanc nuntiationem, suo tempore ab Ecclesiae comprobatam auctoritatibus, ab Episcopis Romanis ac Patriarchis Constantinopolitanis, Slavi ipsi una cum ceteris orbis gentibus sese habere valuerunt posteros heredesque promissionis a Deo datae Abrahamo [39]. Ita quidem ob ecclesialem temperationem a sancto Methodio effectam necnon ex conscientia suae identitatis christianae occupaverunt hi locum sibi in Ecclesia assignatum, quae in illa iam Europae parte erat enata. Qua de causa eorum hodie posteri gratam profecto nec interituram umquam servant recordationem illius viri, qui quasi anulus est factus ipsos coniungens seriei magnorum divinae Revelationis praeconum Veteris Novique Testamenti: “Post hos autem omnes Deus misericors . . . nostro tempore nostri populi gratia, cuius nemo unquam curam gessit, ad bonum opus excitavit doctorem nostrum, beatum Methodium, cuius omnes virtutes et certamina cum his Deo gratis viris singulatim comparare non erubescimus” [40].

[38] Cfr.
Mt 13,52.
[39] Cfr. Gn 15,1-21.
[40] Vita Methodii, II, 1; ed. mem., p. 220 s.


VI

21 Thessalonicenses Fratres non modo fidei erant heredes, verum humani cultus etiam antiquae Graeciae, per Byzantium perpetuati. Praeterea constat quantum habeat ponderis illa hereditas ad omnem Europae cultum humanum et recta obliquave via ad totius orbis. In evangelizationis opere, quod - uti praecursores in regione a Slavicis populis habitata exegerunt - simul illius rei exemplum invenitur, quae nomen hodie prae se fert “animi culturae inductionis” - nempe insertionis Evangelii in humanum autochthonum cultum - atque simul inductionis in Ecclesiae vitam ipsius illius cultus humani.

Cum ergo sic Evangelium insererent in populorum culturam, quos evangelizabant, optime quidem sancti Cyrillus et Methodius meriti sunt de constitutione necnon progressione illius culturae animi vel potius multarum eiusmodi culturae formarum. Universae enim cultus humani rationes inter Nationes Slavicas acceptum referre debent “principium” suum vel progressum proprium operibus Fratrum Thessalonicensium. Nam compositione, singulari quidem et ingeniosa, alphabeti pro lingua Slavica plurimum sane et maximum quiddam ad humanitatem cunctarum Nationum Slavicarum litterasque contulerunt.

Versio autem Librorum sacrorum, a Cyrillo et Methodio peracta una cum discipulis eorum, addidit vim ac dignitatem “culturalem” linguae liturgicae palaeoslavae, quae in multa saecula non tantum ecclesiasticus sermo evasit sed publicus etiam et litteratus, quin immo lingua communis ordinum eruditiorum inter maiorem Nationum Slavicarum partem ac nominatim inter omnes Slavos ritus orientalis. Porro adhibebatur ea item in Cracoviensi ecclesia Sanctae Crucis, ubi monachi Benedictini Slavi consederant. Hinc primi deinceps prodierunt liturgici libri, eadem lingua typis excusi. Ad hos autem usque dies nostros haec lingua usurpatur in liturgia Byzantina Ecclesiarum Orientalium Slavicarum Constantinopolitani ritus, tum catholicarum tum orthodoxarum, Europae Orientalis atque Europae Meridianae ad orientem vergentis, necnon quibusdam in Nationibus Europae occidentalis, quemadmodum utuntur ipsa in liturgia Romana catholicorum Croatiae.

22 Historica in progressione Slavorum orientalis ritus hic sermo pares partes habuit linguae Latinae in orbe occidentali; diutius insuper conservatus est - partim etiam usque ad XIX saeculum - ac multo directius affecit conformationem linguarum litteratarum ob arctam cognationis necessitudinem cum illis.

Quae quidem merita de humaniore cultu omnium populorum cunctarumque Nationum Slavicarum faciunt ut certo quodam modo opus evangelicum, a sanctis Cyrillo et Methodio patratum, in horum populorum harumque nationum historia atque vita perpetuo adsit.


VII

23 Apostolica missionalisque actio sanctorum Cyrilli et Methodii, quae alteram in saeculi IX incidit partem, prima efficax Slavorum evangelizatio potest haberi.

Vario quidem gradu tetigit singulas terras; praecipue vero finibus Civitatis tunc Magnae Moraviae continebatur. Imprimis vero regiones complectebatur “metropoliae”, cui ut pastor praeerat Methodius, Moraviam scilicet, Slovachiam ac Pannoniam quae pars erat hodiernae Hungariae. Intra fines autem latioris efficacitatis, quam eadem haec industria apostolica peperit praesertim per missionarios ipsos a Methodio institutos, ceterae versabantur turmae Slavorum occidentalium ac maxime Bohemiae. Primus secundum historiam princeps Bohemiae ex progenie Premyslidum, nemque Bozyvoj (Borivoj), secundum ritum Slavicum est baptizatus, ut veri est simile. Serius dein impulsio haec permanavit ad tribus etiam Serbolusatianas, necnon loca Poloniae australis. Attamen, cum Magna Moravia cecidisset (anno circiter DCCCCV-DCCCCVI), huic ritui Latinus est suffectus atque Bohemia ipsa ecclesiastico iure attributa Episcopo Ratisbonensi ac “metropoliae” Salisburgensi. Animadvertendum nihilominus est etiam medio saeculo X, sancti Venceslai temporibus, mutuo inter se ac penitus mixta esse utriusque ritus elementa ac longe progressum esse quasi convictum ambarum linguarum in liturgia adhibitarum: Slavicae videlicet ac Latinae. Ceterum fieri non potuit ut populus christianis imbueretur institutis quin sermo simul eius patrius usurparetur. Tali dumtaxat ex causa explicari potuit christianorum vocabulorum series in Bohemia indeque postmodum enucleari ac solidari ecclesiasticorum vocabulorum ratio in Polonia. Indicium de principe Vislanorum in Vita Methodii antiquissimum est historiae documentum spectans unam e Polonicis tribubus [41]. Consentaneae desunt cognitiones, unde cum illo indicio coniungatur ipsa institutio in Polonicis terris ecclesiasticae compaginis ritus Slavici.

[41] Cfr. Vita Methodii, XI, 2-3; ed. mem., p. 231.

24 Poloniae baptismus anno DCCCCLXVI acceptus ab ipso primo historiae principe Mieszko, qui uxorem duxit Bohemiae principem Dubravka, potissimum evenit opera Ecclesiae Bohemicae eademque via christianum nomen Roma in Poloniam, forma Latina advenit. Quidquid autem id est, christianae rei primordia in Polonia quadamtenus sociantur cum Fratrum industria ex longinqua Thessalonica profectorum.

Inter paeninsulae Balcanicae incolas Slavos curae sanctorum Fratrum etiam magis aspectabiles ac mirabiles fructus peperunt. Eorum enim apostolatu christianum nomen in Croatia est solidatum, quod ibi iam pridem egerat radices.

Per discipulos praesertim, exturbatos de primo illo operis campo, missio Cyrilli et Methodii percrebuit mirabiliter atque efiloruit in Bulgaria. Ibi namque, operante Sancto Clemente Ocridensi, actuosae emerserunt sedes monasticae vitae ac singulariter quidem alphabetum Cyrillianum est progressum. In alia exinde loca Christianismus transiit; quin proximam etiam transgressus Dacoromaniam, pervenit in antiquam Rus’ Kioviensem, et Moscovia est propagatus ad orientales plagas. Paucis hinc annis, nempe anno MCMLXXXVIII, iam decimum explebitur saeculum ex quo salutari est expiatus lavacro sanctus Vladimirus Magnus, princeps Kioviensis.

25 Merito igitur citoque sancti Cyrillus et Methodius agniti sunt a populorum Slavicorum familia patres tam christianae eorum fidei quam etiam cultus humani. Compluribus iam in commemoratis regionibus, quamquam ante ibi iam fuerant alii missionarii, maximam tamen partem populi Slavici adhuc saeculo IX servabant sibi ethnicas consuetudines doctrinasque. Tantummodo in terris a Sanctis his nostris excultis vel ab iis saltem praeparatis ad sementem, res christiana firmiter et in perpetuum intravit Slavorum historiam saeculo subsequente.

Ipsorum quidem opus contulit praestantissimum quiddam ad communes generandas radices christianas in Europa, eas scilicet radices, quae suam ob firmitatem ac viriditatem efficiunt unum solidissimorum capitum, quo cetera sunt referenda, quodque praeterire non potest ullus serius nisus novo praesentique modo redintegrandi continentis totius unitatem.

Elapsis undecim christianismi saeculis inter Slavos, luculenter perspicimus Fratrum Thessalonicensium hereditatem esse illis ac persistere multo altiorem constantioremque quavis divisione. Ambae enim christianae traditiones - orientalis nempe Constantinopoli procedens atque occidentalis Roma profluens - intra unius sinum Ecclesiae sunt exortae, licet viam percurrerint diversarum humanitatis formarum diversaeque rationis easdem solvendi difficultates. Haec tamen varietas, bene quidem intellecta ipsius origine beneque etiam perpensis eius bonis et significatione, non potest non locupletare tum humanum Europae cultum tum religiosam eius traditionem ac pariter aptum fieri fundamentum exoptatae eius spiritualis renovationis.

26 Iam inde a saeculo IX, cum in Europa christiana novus quidem status compararetur, sancti Cyrillus et Methodius nuntium nobis praebent, qui ad nostram aetatem accommodatissimus demonstratur, qua ob ipsas tot tamque implicatas quaestiones indolis religiosae et “culturalis”, civilis et internationalis iam conquiritur vitalis quaedam coniunctio in vera elementorum componentium variorum communione. Proprius amborum evangelizatorum dici potest amor fuisse erga Ecdesiae universalis communionem simul in Oriente simul in Occidente atque, in ipsa, etiam erga particularem illam Ecclesiam, quae iamiam in Nationibus Slavicis nascebatur. Ab iis ideo etiam ad Christianos hominesque nostri temporis invitatio ut simul construant communionem, promanat.

Atqui in peculiari provincia missionalis operae plus etiam Cyrilli et Methodii valet exemplum. Haec enim industria munus est pernecessarium Ecclesiae et hodie profecto urget quatenus formam induit cultus humani inductionis, cuius est mentio facta. Non solum enim Fratres illi suum expleverunt munus plena cum observantia humani cultus iam inter populos Slavicos vigentis, sed, una etiam cum religione, insigniter eum constanterque provexerunt atque auxerunt. Hodie similiter antiquiores Ecclesiae valent quidem ac debent Ecclesias populosque iuniores adiuvare ut in propria identitate maturescant in eaque progrediantur [42].

[42] Cfr. Conc. Oec. Vat. II, Decretum Ad Gentes, de activitate missionali Ecclesiae,
AGD 38.

27 Cyrillus et Methodius veluti coniungentes anuli sunt sive pons quidam spiritalis inter traditionem orientalem et occidentalem; nam utraque in magnam confluit unicam Ecclesiae universalis Traditionem. Exemplaria nobis sunt ac simul patroni oecumenici nisus Ecclesiarum germanarum Orientis et Occidentis, ut per colloquium ac precationem aspectabilis unitas restituatur in perfecta totaque communione, “quae unitas” - sicut diximus Barium visentes - “neque absorbet neque confundit” [43]. Est haec unitas congressio in veritate et amore, quae a Spiritu nobis donantur. Cyrillus et Methodius personalitate sua et opera homines sunt, qui cunctis in Christianis incendunt “magnum unionis unitatisque desiderium” inter binas Ecclesias germanas, Orientis et Occidentis [44]. Ad plenam vero catholicitatem omnis natio animique cultura proprias habet partes in universali salutis consilio agendas. Quaevis ideo particularis traditio et quaelibet Ecclesia particularis pateat semper oportet aliis Ecclesiis ac traditionibus ad easque attendat eodemque autem tempore id agat ad universalem et catholicam communionem quod attinet; nam in se si clausa permaneret, periculo etiam obiceretur ne et ipsa debilitaretur.

Suo charismate exsequendo Cyrillus et Methodius decretorias quasdam partes ad Europam aedificandam attulerunt non in communione modo religiosa et christiana, verum in unitate etiam civili ipsius et “culturali”. Neque hodie quidem alia superest via, qua contentiones vincantur ac discidia componantur simultatesque sive in Europa sive in reliquo orbe, quae pericu lu m gignunt ne ho rrend am de struct tonem vitae bonorumque fieri contingat. Christianos hoc tempore esse significat communionis in Ecclesia ac societate esse artifices. Cuius rei causa animi fratribus patentes et mutua benevolentia et alacritas in socia opera praebenda per liberalem bonorum “culturalium” ac spiritalium permutationem plurimum valent.

Etenim una est hodie e principalibus inter homines cupiditatibus ut unitas haec instauretur atque communio ad vitam hominis vere dignam per omnem orbem ducendam. Ecclesia conscia sibi signum sese esse ac sacramentum universale salutis hominum et unitatis, declarat paratam se hoc ad implendum officium. Porro: “Condiciones huius temporis huic Ecclesiae officio urgentiorem vim addunt, ut nempe homines cuncti, variis hodie vinculis socialibus, technicis, culturalibus arctius coniuncti, plenam etiam unitatem in Christo consequantur” [45].

[43] IOANNES PAULUS PP. II Allocutio Barii habita in oecumenica congressione in basilica Sancti Nicolai, 2, die 26 febr. 1984: Insegnamenti VII, 1 (1984), p. 532.
[44] Ibid. 1 loc. cit., p. 531.
[45] Conc. Oec. Vat. II, Const. dogm. Lumen Gentium, de Ecclesia,
LG 1.


VIII

28 Oportet propterea universa Ecclesia cum sollemnitate laetitiaque celebret undecim transacta saecula a terminato apostolico opere primi archiepiscopi Romae pro Slavicis populis ordinati, Methodii, necnon fratris eius Cyrilli, commemoretque horum populorum ingressionem in lucem ipsam historiae salutis ac numerum Nationum Europaearum, quae superioribus iam saeculis evangelicum acceperant nuntium. Animo nemo non comprehendere potest quam vehementi quidem mentis exsultatione cogitet ipse participare hanc celebrationem primus generis Slavici filius, qui post duo ferme annorum milia vocatus est ad episcopalem tenendam sedem, quondam Sancti Petri propriam, in hac urbe Roma.

29In manus tuas commendo spiritum meum”: undecimum sic consalutamus saeculum a sancti Methodii obitu, eisdem verbis, quae - sicuti Vita in lingua palaeoslavica refert [46] - ab eo sunt pronuntiata paulo ante mortem, cum iamiam se Patribus suis in fide, spe, caritate esset coniuncturus: patriarchis, prophetis, apostolis, doctoribus, martyribus. Testimonio verbi vitaeque, Spiritus charismate suffultorum, exemplum praebuit vocationis fecundae et utilis tam tempori illi, quo vixit, quam posteris saeculis ac potissimum nostrae aetati.

Beatus ipsius “transitus” vere ineunte anno DCCCLXXXV post Christum hominem natum (et secundum Byzantinam temporis computationem sexties millesimo trecentesimo nonagesimo tertio a condito mundo) eo quidem tempore accidit, quo turbidae nubes coalescebant super Constantinopolim atque hostiles iam contentiones magis magisque minabantur tranquillitati ac vitae Nationum, quin immo sacris etiam vinculis fraternitatis christianae necnon communionis inter Orientis Occidentisque Ecelesias.

Ipsius in cathedrali ecclesia, stirpis variae fidelibus refertissima, sancti Methodii discipuli honorem reddiderunt mortuo pastori sollemnem propter ipsum salutis, pacis, reconciliationis nuntium, quem attulerat cuique vitam devovit suam omnem: “Officium ecclesiasticum Latine et Graece et Slovenice peregerunt” [47], adorantes Deum primumque venerantes archiepiscopum illius Ecclesiae, quam inter Slavos excitaverat, quibus una cum fratre Evangelium proprio eorum sermone praedicaverat. Haec Ecclesia plus est corroborata, cum aperte, adnuente Pontifice Romano, indigena ibidem esset hierarchia constituta, quae apostolicae successioni innitebatur inque fidei et amoris persistebat unitate tum cum Romana tum Constantinopolitana cum Ecclesia, unde missio inter Slavos traxerat exordium.

Undecim igitur dum exacta commemorantur saecula ab eius morte, animo saltem cupimus Valehradii commorari, ubi - sic quidem videtur - sivit Methodium divina Providentia apostolicam absolvere vitam:

- in sancti Clementis quoque Basilica Romae volumus adesse, ipso nempe loco ubi est sanctus Cyrillus humatus;

- atque apud Fratrum amborum sepulcra, apostolorum Slavorum, commendare Sanstissimae Trinitati spiritalem illorum hereditatem, peculiari hac prece:

[46] Cfr. Vita Methodii, XVII, 9-10; ed. mem., p. 237 ; Lc. 23, 46; Ps. 31 [30], 6.
[47] Vita Methodii, XVII, 11; ed. mem., p. 237.

30In manus tuas commendo . . .”.

Deus omnipotens, qui unus es in Trinitate, tibi committimus Nationum Slavicarum fidem: conserva et benedic hoc opus!

Memento, Pater omnipotens, temporis, quo, ex tua voluntate, illuxit hisce populis et his nationibus “plenitudo temporis” ac sancti Thessalonicenses missionarii, mandatum fideliter impleverunt, quod Filius tuus Iesus Christus suis crediderat Apostolis; quorum vestigiis necnon successorum ingredientes, illi lumen Evangelii, Laetum salutis Nuntium, in terras importaverunt a Slavis habitatas, et coram iis testificati sunt.

- Creatorem te hominis esse et Patrem nostrum nosque in te homines fratres esse omnes;

- per Filium, Verbum tuum aeternum, vitam rebus omnibus te tribuisse hominesque invitasse ad participandam tuam vitam sempiternam;

- tantum te dilexisse homines ut unigenitum eis Filium tuum donares, qui ideo propter nos nostramque salutem de caelo descendit ac per Spiritum Sanctum carnem assumpsit in Virginis Mariae utero factusque est homo;

- Spiritum denique virtutis et consolationis misisse te ut quisque homo a Christo redemptus in ipso accipere posset filii dignitatem et coheres fieri numquam deficientium promissorum, quae hominibus fecisses!

Consilium, creatrice vi praeditum, tuum, Pater, quod apicem in ipsa Redemptione attigit suum, afficit hominem viventem eiusque totam amplectitur vitam et omnium historiam populorum.

- Exaudi, Pater, et attende, quod a te universa hodie petit Ecclesia et effice ut homines ac Nationes, qui ob apostolicum opus sanctorum Fratrum Thessalonicensium cognoverunt te ac receperunt, Deus verus, necnon per Baptismum in filiorum tuorum sanctam intraverunt communionem, etiamnum sine impedimentis pergere possint studiose fidenterque hoc evangelicum suscipere propositum atque facultates humanas omnes enucleare, secundum eorum doctrinarum praecepta!

- Ut pro sua conscientia sectari vale ant tu ae vocationi s verb a eas per vias, quae primum sibi indicatae sint undecim abhinc saecula!

- Ut, quod ad Regnum pertineant Filii tui, ne umquam putari possit a quoquam adversari bono patriae terrenae!

- Ut debitam tibi laudem persolvere possint privata in vita ac publica!

- Ut vivere ipsi queant in veritate et caritate, in iustitia et fruitione messianicae pacis, quae hominum animos amplectitur atque communitates, orbem terrarum rerumque universitatem!

- Ut suae sibi conscii dignitatis hominum ac Dei filiorum, viribus praediti sint ad omne devincendum odium malumque bono vincendum!

Verum toti pariter Europae concedito, Sanctissima Trinitas, ut ambobus deprecantibus sanctis Fratribus persentiat usque magis quam sit necessaria religiosa et christiana unitas et fraterna communio omnium ipsius populorum ut, mutua debellata ignoratione ac diffidentia atque, certaminibus ideologicis profligatis communi in veritatis conscientia, evadere possit pro omni terrarum orbe exemplar iustae pacificaeque consortionis reciproca ex observantia et integra libertate.

31 Tibi proinde, Deus, Pater omnipotens, Deus Filius, qui mundum redemisti, Spiritus Deus, qui columen es ac sanctimoniae omnis magister, tradere optamus universalem Ecclesiam hesterni, hodierni, crastini aevi, Ecclesiam, quae et in Europa invenitur et per terras diffusa est cunctas. Tuas in manus singularem hunc commendamus thesaurum, qui tot diversis quidem consistit ex donis, novis ac veteribus, quae tot filii varii in communes divitias contulerunt.

Universa Ecclesia gratias tibi agit, qui Nationes Slavicas undecim abhinc saecula ad fidei communionem vocavisti, de tali hereditate ac de illis quae eaedem Nationes in publicum attulerunt patrimonium. Gratias tibi specialiter ea de re habet Pontifex Romanus, genere Slavus. Patrimonium istud utinam ne umquam locupletare desinat Ecclesiam, continentem terram Europae, orbem terrarum omnem! Ne in Europa deficiat neve in hodierno mundo! Integra ea omnia asciscere volumus, quae, peculiaria et praestantia, Nationes Slavicae tribuerunt et tribuunt, spiritali Ecclesiae hominumque patrimonio. Tota Ecclesia, communium conscia divitiarum, coniungi se profitetur spiritali necessitudine cum iis suumque item officium erga Evangelium rursus testatur in salutis opere, ad quod hodie quoque destinatur procurandum per omnem orbem usque ad fines terrarum. Prorsus necesse est praeterita tempora repetere ut, eorum affulgente lumine, res huius aetatis comprehendantur et futurum praesagiatur. Ecclesiae enim missio dirigitur semper atque intenditur ad tempus futurum, spe suffulta, quae deficere non potest.

Futurum tempus! Quantumvis illud humana quidem ratione plenum videatur minationibus ac dubitationibus, in tuis manibus, Pater caelestis, fidentes id deponimus invocantes deprecationem Matris Filii tui ac Matris Ecclesiae, tum etiam apostolorum tuorum Petri et Pauli, sanctorum Benedicti, Cyrilli et Methodii, Augustini et Bonifatii ceterorumque Europae evangelizatorum, qui fortes in fide, spe, caritate Patribus patefecerunt nostris salutem ac tuam pacem interque seminantis spiritualis labores aedificare coeperunt civilem cultum amoris ordinemque novum lege tua sancta innitentem gratiaeque adiumento, quae caelesti in Ierusalem in temporum exitu omnia omnesque vivificabit. Amen.

Denique vobis, dilectissimi Fratres, Benedictionem Apostolicam ex animo impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die II mensis Iunii, in Sollemnitate Sanctissimae Trinitatis, anno MCMLXXXV, Pontificatus nostri septimo.



IOANNES PAULUS PP. II


© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana






Slavorum Apostoli LA 15