Scivias Hildegardis 3600


VISIO SEPTIMA.

3700
[Col. 0641]

SUMMARIUM.---Quod ineffabilis Trinitas in fine temporum declarata, simplici et humili corde a fidelibus credenda et colenda est: ne quis plus investigans quam oportet, quia comprehendi non potest, in deterius cadat. Quod in sanguine Christi mundus salvatus est, et cultus sanctae Trinitatis manifestissime declaratus est: ipsa tamen nullius intellectui patet. Quod ineffabilis Trinitas omni creaturae apertissime imperio et potestate apparet exceptis incredulis cordibus cuncta tamen velut incidens gladius penetrat. Qui in Christiano populo catholicae fidei, in ariditate infidelitatis adversantur: hoc divinitas in confusione succidit. Quod divinitas jactantiam Judaici populi dejicit. Quod diabolicum schisma gentilis populi a Deo abscisum vadit in perditionem. Parabola ad eamdem rem. Verba Joannis ad eamdem rem. De differentia et unitate trium personarum. De tribus similitudinibus ad Trinitatem. Verba de libro Regum ad eamdem rem.



[Col. 0641D] Deinde vidi in angulo occidentali demonstrati aedificii mirabilem et secretam atque fortissimam columnam colorem purpureae nigredinis habentem, eidemque angulo ita impositam ut et intra et extra ipsum aedificium appareret. Quae etiam tantae quantitatis erat, ut nec magnitudo nec altitudo [Col. 0642D] ipsius intellectui meo pateret, sed quod tantum miro modo planissima absque omni ruga fuit. Habebat autem in exteriore sui parte tres angulos calybei coloris a pede usque ad cacumen ipsius, velut acutissimus gladius incidentes, quorum unus contra Africam respiciebat ubi plurimum putridi straminis [Col. 0643A] ab eo succisum et dispersum fuerat, et unus contra chorum, ubi multae pennulae per illum discissae ceciderant, atque medius contra occidentem, ubi plurima putrida ligna ab ipso desecta jacebant, haec singula ab eisdem angulis propter temeritatem ipsorum succisa. Et iterum ille quem aspiciebam in praedicto throno sedentem et haec omnia mihi demonstrantem dixit mihi: Haec mystica et miranda atque ignota plenissima dona, quae tibi, o homo clarissime, apparent in vero lumine tibi demonstro, tribuo dicere et ostendere ad accendendum ignea corda fidelium, qui purissimi lapides sunt ad aedificationem coelestis Jerusalem.

Nam sancta et ineffabilis Trinitas summae unitatis sub jugo legis servientibus occultata, sed in nova [Col. 0643B] gratia de servitute liberatis manifestata, simplici et humili corde, in tribus personis unus et verus Deus a fidelibus credenda est, et non temere perscrutanda est, ne qui noluerit contentus esse dono quod a Spiritu sancto accepit, dum plus quaerit quam oporteat propter temeritatem elationis suae potius in deterius cadat, quam id quod indecenter appetit inveniatur. Quod et visio praesens ostendit. Haec enim columna quam vides in angulo occidentali demonstrati aedificii, in figura verae Trinitatis est, quoniam Pater, Verbum et Spiritus sanctus unus Deus in trinitate et eadem trinitas in unitate existens, perfecta columna totius boni et penetrans summa et infima, regensque universum orbem terrarum. Quae in plaga occidentis apparet, quia Filius [Col. 0643C] Dei sub tempore quasi in occasu incarnatus, Patrem suum ubique glorificavit, et Spiritum sanctum discipulis suis promisit, cum etiam idem Filius in voluntate Patris mortem subeundo adimplevit bonum hominibus, ut et ipsi in aedificio summi Patris recte incedant, vera et justa opera in Spiritu sancto perficiendo. Sed mirabilem, secretam atque fortissimam se ostendit, quoniam Deus in creaturis suis tam mirabilis existit, ut nullo modo ab eis ad finem perduci possit, tamque secretus ut nulla earum scientia vel sensibilitate pertinaciter sit examinandus, atque tam fortis quod omnis fortitudo ipsarum ab eo dirigatur, nec ejus fortitudini valeat comparari.

[Col. 0643D] Quod autem colorem purpureae nigredinis habet, eidemque angulo ita imposita ut et intra et extra ipsum aedificium appareat: hoc est quod in voluntate Patris unicus Filius ejus purpureum sanguinem suum pro nigredine peccatorum hominum fundens, et sic passione sua mundum salvans, veram et rectam fidem credentibus attulit, quia in defectu veteris observationis, et in ortu novae sanctificationis cultus sanctae Trinitatis manifestissime declaratus est, cum aperte creditum est, quod supernus Pater Filium suum misit in mundum de Spiritu sancto conceptum, qui gloriam Patris et non suam quaesivit, sanctique Spiritus profundam consolationem aperuit, ut dictum est, ita quod hoc in nulla parte lateret, quin et fidelibus in opere Dei manentibus, [Col. 0644A] et infidelibus extra fidem positis denuntiaretur. Et quod tantae quantitatis est ut nec magnitudo nec altitudo ipsius intellectui tuo pateat: hoc est quod eadem Trinitas tam ineffabilis gloriae et potestatis est, quod nec in magnitudine majestatis, nec in altitudine divinitatis ullo circuitu aut praesumptione sapientiae humanae mentis determinari possit. Miroque modo planissima absque omni ruga est, quoniam quod admiratione dignissimum existit, mitissima est in gratia et semper benigna planaque in suavitate justitiae occurrentibus, ita ut nihil rugosum ullius injustitiae in ea inveniatur, justa et bona existens in parte salvationis.

Quod autem habet in exteriore sui parte tres angulos calybei coloris a pede usque ad cacumen [Col. 0644B] ipsius velut acutissimus gladius incidentes: hoc est quod contrarietate tenebrarum opposita in universo mundo ineffabilis Trinitas in unitate deitatis apertissime apparet, nec ulii creaturae suo imperio et potestate absconsa latens exceptis incredulis cordibus quibus ob incredulitatem ipsorum occultatur, propter quod etiam judicium Dei cum digna recompensatione eos ut meriti sunt occidit, veluti fortissima calybs nulli inflammationi cedens, sed se ipsi opponit, unde et quod a summo usque ad summum tendit: ab initio scilicet creationis saeculi usque ad finem ejus, et quod superest hoc potenter in acutissima divinitate quasi in incidente gladio semper sapientia et potestate penetravit et penetrat.

Et quod angulus unus circa Africum respicit ubi [Col. 0644C] plurimum straminis aridi ab eo succisum et dispersum est, hoc est quod justissima divinitas Trinitatis, in Christiano populo omnem ariditatem diversitatis et contradictionis atque abjectionis rectissimae catholicae fidei adversantem, in maxima illius confusione succidit et comburit, sicuti fenum quod conculcatur et in igne comburitur a fructuoso frumenti grano separatum, quod fides est cum operibus in scientia Scripturae, de qua omne quod eidem verae fidei contrarium et inutile est in credulitate sua, dispergitur et aufertur, quia insipiens populus quasi stultum pecus ea abutitur. Atque unus contra chorum se dirigit ubi multae pennulae per illum discissae cadunt, quia eadem divinitas elatam jactantiam Judaici populi, qui cum magna superbia in [Col. 0644D] altitudine mentis suae volabat, dejecit, cum ille in seipso et non in Deo justus esse volebat, ut Pharisaei qui in alta coelorum ascendere tentabant, secundum propriam fiduciam suam in se ipsis confidentes, sed justo judicio Dei ob diversitatem morum suorum discissi in hac praesumptione cadentes.

Medius vero contra occidentem respicit, ubi plurima putrida ligna ab ipso dejecta jacent, quoniam per ipsam Trinitatem abscinditur nefandum et diabolicum schisma gentilis populi, qui in occasu infidelitatis errat in recta fide, quia ut putrida ligna molesta et inutilia sunt ad usus hominum, sic etiam abscissus et abjectus est populus iste a gaudio vitae, magis diabolica sectans figmenta quam divina praecepta. [Col. 0645A] Unde etiam haec singula ab eisdem angulis propter temeritatem ipsorum succisa sunt, quia in omnibus praedictis causis vera et sancta Trinitas infideles, qui vel audacter eam dirumpere volunt, vel qui eam pertinaciter credere nolunt, a se abscissos ire permittit in perditionem, quoniam rabide et ignoranter invadunt divinitatem, nolentes se inclinare fidei quam Filius Dei per se ipsum attulit, et quam etiam per discipulos suos hominibus transmisit, secundum quod haec parabola dicit: Dominus quidam lapidem igneum habens per ipsum et per nuntios suos necessariam rem multo populo mandare volebat. Sed nuntii non erant sapientes et scientes verba domini sui intelligere, sed insipientes et ignari ad mandatum illud perficiendum. Interea [Col. 0645B] ortus est tumultus et tempestas magna et torrens ac saevus tonitruus, ita quod terra mota est, et quod lapides scissi sunt, sic etiam quod vas unum in quo plurima vascula erant in terra jacens absconsum, dorso ad coelum verso, maxima fortitudine eradicaretur e terra, et quod uterus illius ad coelum converteretur. Tunc etiam a Domino illo per lapidem ipsum vehementissimo flatu ignis advenit, qui tanto ardore nuntios illos pertransivit ut omnes venae eorum calefierent, quod et omnis desidia timoris ab eis tanta velocitate excuteretur, ut ab arida pelle velocissime decidit, quod ei super effunditur. Et sic demum recordati sunt illi omnium quae audierant et didicerant a domino suo, et abierunt ad [Col. 0645C] populum qui umbilicos non habebat, et cujus civitas destructa fuerat, et illi mandatum domini sui annuntiabant. Sed et quibusdam et ipsis umbilicos restituerunt, et civitatem eorum reaedificantes ipsis eam reddiderunt, quibusdam autem nec umbilicos nec eis civitatem reddiderunt, sed ipsos occidentes ut porcos eos diviserunt. Et sic lapis ille universo mundo innotuit, concutiens et occidens omnia mendosa facta humanae carnis. Hoc tale est: Dominus iste est Pater omnipotens apud quem est Unigenitus ejus, ille scilicet lapis angularis qui de igneo Spiritu sancto conceptus est, et ex integerrima Virgine natus homo, ipse videlicet flos candidissimus et pulcherrimus existens in albedine et pulchritudine totius sanctitatis. Nam Filius Dei erat secundum [Col. 0645D] divinitatem inenarrabiliter ante aevum omnis creaturae, cum Patre et cum igneo refrigeratore postea in tempore placito missus a Patre, ut conceptus de Spiritu sancto, sicut dictum est, veraciter incarnatus nasceretur ex Virgine, ad conferendum credentibus candorem et decorem vitae. Quo incarnato, ostendit coelestis Pater per illum et per discipulos illius benigne nuntians necessariam rem, salutem videlicet et salvationem hominibus, qui in ipsum crediderint. Sed illius discipuli cum idem Filius apud eos corporaliter maneret in mundo, erant stulti et inscii ac stolidi, et tardi vigilanter verba illius in spiritu intelligere et opere complere, sed tantum quasi in somno in simplicitate ea audiebant, nondum confirmati, sed pavidi et exterriti velut [Col. 0646A] homines. Interea venit tempus insanorum cordium, ita quod Judaei tumultum facientes exquirebant, suscitantes multa schismata contra Filium Dei, ut in hac magna tempestate occiderent eum. Et dum ita implerent omnem malignitatem suam ut desideraverunt, tunc in hoc praecipiti et maximo tonitruo peractum est tam grande homicidium, quale antea non fuit nec postea futurum est, ita ut terra moveretur, id est ut terrenae mentes hominum exterrerentur cum reliqua creatura, et ut lapidea lex Judaeorum scinderetur in criminoso facto eorum. Tunc primus homo cum genere suo in quo latuit signum reliquae creaturae jacens sepultus in morte; ita quod omnem intentionem suam ad terrena verterat, habens a dorso coelum nolens respicere ad [Col. 0646B] Deum in magna fortitudine Filii Dei eradicatus est e terra mortis in qua dormiunt cum filiis suis, ita quod suspiraret de toto corde omni scientia sua quasi in utero ad coelestem patriam se convertens, quia audivit Christum Dei Filium propter ipsum occisum. Sed post ejusdem Filii Dei ascensionem a Patre et per ipsum Filium, ut ipse promiserat Spiritus sanctus, advenit, quia tota terra in superna dulcedine stillabat, quoniam coelestis panis in mundo manserat, quem infideles transitorie quasi in rumore neglexerant, fideles autem cum omni devotione susceperant. Quia ergo Verbum incarnatum erat, aperte Spiritus sanctus in igneis linguis apparuit, quoniam de Spiritu sancto Filius conceptus est qui in praedicatione sua mundum ad veritatem convertit. [Col. 0646C] Et quoniam etiam apostoli per eumdem Filium docti erant, ipse Spiritus sanctus ita in calore suo perfudit eos, ut diversis linguis anima et corpore loquerentur, quoniam in eis anima corpori dominabatur, sic illis clamantibus quod in vocibus eorum totus orbis terrarum commoveretur.

Abstulit quoque idem Spiritus sanctus ipsis homanum timorem; itaque talis pavor nullus eis inerat ut saevitiam hominum timerent, ne verbum Dei loquerentur, sed omnis hujusmodi timiditas tanto ardore et tanta festinantia eis ablata est; ut quasi aridi et non molles sed ut mortui ad cunctam adversitatem redderentur quae ipsis accidere potuisset. Unde etiam mox perfecto sensu, recordati sunt [Col. 0646D] omnium quae prius tardi fide negligenter audierant et perceperant a Christo: ea ita ad memoriam reducentes quasi eadem hora ab ipso illa cognovissent. Et abeuntes iter faciebant inter incredulos populos qui umbilicos, id est sigillum, scientiam scilicet sanctae innocentiae et justitiae non habebant, et quibus civitas eorum instrumenta videlicet legis Dei in infidelitate destructa erat, ipsis verba salutis et verae fidei in Christo annuntiantes. Unde multos ex eadem turba ad agnitionem Dei reduxerunt deducentes eos ad umbilicum, id est ad fontem baptismatis, in quo receperunt sanctitatem perditam in superba transgressione, atque sanctam civitatem praeceptorum Dei erexerunt reaedificantes eis ipsam qua eos insidiator diabolus spoliaverat in Adam [Col. 0647A] et eam in fide ad salutem eis reddiderunt. Qui autem fidem baptismatis et munimentum jussionis Dei propter incredulitatem suam recipere nolebant, hos in praeconiis signorum pertransierunt, ac eos ob duritiam et incredulitatem quae in ipsis erat condemnantes, morti tradiderunt, quia in sceleribus suis et in sordibus pollutionum carnis, atque in illecebris fornicationum et adulteriorum suorum se involventes ut porcus luto involvitur, ad veram fidem converti noluerunt, unde et a vita divisi et separati sunt. Sicque Filius Dei a multis et admirandis signis in toto terrarum orbe manifestatus est ex Patre secundum divinitatem ante tempora ineffabiliter genitus fuisse, et post in tempore secundum humanitatem mirabiliter incarnatus esse [Col. 0647B] ex Virgine, ita quod corda omnium haec audientium horrore et tremore nimio sint concussa, et quod vana ac fallacia opera quae secundum voluptates suas fecerunt, ad nihilum in eis per contemptum mortis sint redacta vero verbo Dei testimonium sanctae Trinitati atque vivificae salvationi quae fit per aquam regenerationis ad vitam reddente, ut dilectus Joannes in verbis exhortationis suae ostendit dicens: Et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas, quia tres sunt qui testimonium dant in terra: spiritus, aqua et sanguis, et tres unum sunt. Et tres sunt qui dant testimonium in coelo: Pater, Verbum et Spiritus, et tres unum sunt (
1Jn 5,8). Hoc tale est: Spiritus hominis spiritualis est videlicet non procedens de sanguine nec nascens de [Col. 0647C] carne, sed currens de arcano Dei, existens illi invisibilis quod mutabilitati subjectum est. Ideoque est illius testificatio ad Filium Dei cujus gloria mirabilis est in mystico spiramine, quam nullus hominum perfecte intelligere valet, scilicet quomodo idem Unigenitus Dei de Spiritu sancto receptus sit et in hunc mundum venerit, sicut etiam nullus hominum plene scire poterit: quomodo anima pertranseat corpus et sanguinem hominis, ita quod eis una vita sit. Et sicut spiritus hominis in certissima causa scientiae quae ei a Deo data est, pertransiens in ea omnia quae sibi a Deo concessa sunt, quoniam non est falsa et deceptoria vita sed vera et fida: ita est Christus perfecta veritas in qua vita surrexit, [Col. 0647D] et lumen salvationis refulsit, de qua mors cecidit quia ipsa fallax est. Et tria sanctam Trinitatem significantia testimonium dant in terra: ita quod ostendunt et tribuunt in praesenti saeculo remedium vivificae salvationis per quod veniendum est ad coelestia sine termino permansura, quae nondum immortalitatis habentur in re, sed in spe exspectantur. Nam spiritus hominis habet ex me testimonium in se quod non est in plena vita restaurationis salutis, nisi resurgat pro me in aqua regenerationis, quia defecit in illo lumine quod lucet in me: expulso de felicitate per corruptam conceptionem criminis quod crescit in sanguine. Et aqua habet testimonium illud, quae omnia sordida purget in se, et quod ipsa mortifera perditio mortis per purissimam purgationem [Col. 0648A] pereat in ea, hic spiritui ante sanguinem adjuncta, quia ut spiritus spiritualis est; sic et aqua spiritualem affert sanctificationem, et media inter spiritum et sanguinem posita, quoniam et animam et corpus per spiritualem generationem confortans transmittit ad vitam. Sanguis quoque hoc testimonium habet, quod venenosa itinera sua retorqueat ad domum sanctificationis per aquam salvationis, quae est medicinalis vis in Filio meo incipiens, et in ipso ad vitam permanens, quia sanguis in se continet valde culpabilia crimina, magnamque inquietudinem injustitiae per errantia scilicet itinera currens in tortuosa dulcedine quae ardenti libidini servit et quae innocentiam per horrida vitia suffocat, crescere incipiens per gestum comedentis de [Col. 0648B] suggestione insidiatoris diaboli. Et haec tria unum quoniam spiritus non est vivens homo sine sanguinea materia corporis, nec sanguinea materia corporis vivens homo, sine anima, nec haec duo reviviscunt in gratia novae legis ad vitam nisi per aquam regenerationis, et ita unum sunt in redemptione, nec sunt integra in salvatione quandiu ab hac salutari aqua sunt separata, quia rationalitati deest praecellens honor vitae, in qua redemptus homo semper resonare debet perfectam laudem in conspectu Dei qui ipsi rationalitatem dedit. Nam Deus propria voluntate sua creavit hominem ad honorem illum qui completur in corpore Filii ejus in vita aeterna: cum perditus homo, reviviscit in honore vitae salutifera gratia redemptus in Deo. Et spiritus quidem [Col. 0648C] invisibilis corporalibus oculis existens, designat Patrem omni creatura inaestimabilem, et aqua purgationem sordis faciens, significat Verbum, id est Filium passione sua abstergentem maculas hominum, atque sanguis circumplectens et calefaciens hominem, figurat Spiritum sanctum suscitantem et incendentem clarissimas virtutes in hominibus. Sic tria haec videlicet spiritus, aqua et sanguis sunt in uno, et unus in tribus, et unum sunt in salvatione, scilicet ut dictum est, atque Trinitatem in unitate et unitatem in Trinitate demonstrant. Quomodo? Sancta et coelestis Trinitas dat coeleste testimonium: ita quod non est ab alio sumptum, sed certa fide in ipsa manifestatum. Quomodo? Pater [Col. 0648D] testificatur quod unicum fructuosum Verbum suum, quod ante saecula genuit, per quod omnia creata sunt, ipsum postea in praedestinato tempore in Virgine gloriosissime floruit. Verbum autem testificatur quod exivit a Patre, inclinans se ad humanam naturam incarnatus videlicet in pudore virginitatis, quia exivit a Patre spirituali egressione, et iterum rediit ad Patrem in carnis fructuositate, hic in medio positum, quoniam a Patre est ante tempora invisibiliter genitum, et de Spiritu sancto in Virginis utero in tempore corporaliter conceptum. Sanctus vero Spiritus testificatur quod accendit integritatem Virginis, ita quod Verbum Dei conciperet: et quod doctrinam ejusdem Verbi in igneis linguis firmavit, cum apostolos ita perfudit ut per totum mundum [Col. 0649A] veram Trinitatem vociferarentur. Quomodo? Ipsi clamabant quod Deus Pater perfecit illud quod creavit hominem ad supernam felicitatem, qua spoliatus erat homo, quia ipse de limo terrae factus in erectione sursum, sed voluntate sua declinans se ad terram deorsum: nunc in gratia per incarnatum Dei Filium erectus denuo sursum, et per Spiritum sanctum illuminatus et confirmatus ne periret in perditione, sed ut salvaretur in redemptione restitutus est aeternae claritati.

Sic Pater, Filius et Spiritus sanctus testantur quod omnino non distinguuntur in potestate, quamvis in personis distinguantur, quia simul operantur in unitate simplicis et incommutabilis substantiae. Quomodo? Quoniam Pater est creans scilicet omnia [Col. 0649B] per Verbum, id est per Filium suum in Spiritu sancto; Filius per quem omnia perficiuntur, in Patre et Spiritu sancto; Spiritus sanctus per quem virent omnia, in Patre et Filio. Et hae tres personae sunt ita in unitate inseparabilis substantiae, quod non confunduntur vicissim in se. Quomodo? Ideo quoniam qui genuit Pater est, et qui natus est Filius est, et qui a Patre et Filio ardentissima viriditate procedit, et in specie innocentis alitis super aquas apparens eas sanctificavit, et apostolos igneo ardore perfudit, Spiritus sanctus est. Pater enim ante tempora saeculorum habuit Filium, Filiusque erat apud Patrem, Spiritu sancto aeternaliter Patri Filioque in unitate divinitatis coaeterno. Unde considerandum est quia si ex his tribus personis duae vel [Col. 0649C] una deesset, non esset Deus in plenitudine sua. Quomodo? Quia ipsae sunt una unitas divinitatis, quoniam si aliqua earum deesset, Deus non esset. Nam quamvis eaedem personae ita distinctae sint, tamen sunt una et integra atque incommutabilis substantia inaestimabilis pulchritudinis, permanens in indivisa unitate. Quomodo? Potestas, voluntas, ardor: hi tres apices in uno culmine operationis sunt. Quomodo? In potestate voluntas, in voluntate ardor et inseparabiles sunt, sicut et halitus hominis in sua emissione. Quomodo? Circuiens ventus cum humiditate et calore est indivisibili emissione in hominis spiratione, sicut et oculus tuus in sua integritate. Quomodo? Circulus oculi tui habet duo perlucida [Col. 0649D] in se unum tamen habitaculum existens, omniaque regens quae sibi constituta sunt. Audi et intellige, homo. Sic tres personae in una incommutabili essentia divinitatis sunt. In Patre Filius, in utroque Spiritus sanctus, et unum sunt sibique inseparabiliter cooperantur; quoniam nec Pater operatur sine Filio, nec Filius sine Spiritu sancto, nec Spiritus sanctus sine ipsis, nec Pater, nec Filius, sine Spiritu sancto, qui unitas indivisa sunt. Sic est Deus in tribus personis absque initio ante aevum; nondum ante exordium mundi assumptione carnis in Filio peracta, usque ad praeordinatum tempus ubi venit plenitudo temporis illius cum misit Deus Filium suum. Sed et eodem Filio incarnato, idem Deus est in tribus personis, volens ita in eis invocari, cum idem virgineus flos [Col. 0650A] floruit in integritate virginitatis, nec ineffabili Trinitati ob hoc persona addita est; sed tantum ipse Filius Dei induit carnem inviolabiliter assumptam. Unde et hae tres personae sunt unus Deus in divinitate. Et qui sic non credit, ille abscindetur de regno Dei, quia scindit integritatem divinitatis et se ipsum in fide, ut scriptum est: In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa et pulvere aspersus caput (2S 1,2). Hoc tale est: In illa die cum catholica fides orta est in manifestatione sanctae Trinitatis, pullulabant homines in multo schismate venientes ab exercitu mortiferae cohortis, perverse illud scrutantes quod non est possibile homini scire. Unde incarnati per multas suasiones diabolicae artis, fingunt se ascendere super illam [Col. 0650B] altitudinem, ita quod volunt scire plus quam eis sciendum sit de incomprehensibili divinitate. Et ideo a veste salutis et justitiae scinduntur quia Deo contrarii sunt, atque foedantur pro diversitatem sparsionis; in capite fidei fidem integram non habentes, sed unicum honorem deitatis in multas sectas spargentes, atque superiorem honorem suum in irrisione schismatis minuentes. Qui omnes a Deo dijudicabuntur, ut in sequentibus ita continetur: Dixit David ad juvenem qui nuntiaverat ei: Unde es tu? Qui respondit: Filius hominis advenae Amalachitae ego sum. Et ait ad eum David: Quare non timuisti mittere manum tuam, ut occideres christum Domini? Vocavitque David unum de pueris suis et ait: Accedens irrue in eum. Qui percussit illum et [Col. 0650C] mortuus est. Et ait ad eum David: Sanguis tuus sit super caput tuum. Os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego inferfeci christum Domini (ibid. 2S 1,16). Hoc tale est: Ille victoriosus qui incomprehensibilis est omni creaturae, dicit ad puerilem ignorantiam, quae est in homine, ad illam scilicet pueritiam quae sibi ipsi facit exaltationem, hoc volens scire quod sciendum non est, in qua stultitia invadit Deum quasi per temeritatem annuntians ei: scio te bene, Domine. Ita quod ipse respondet illi, sic. Unde es tu qui habens initium vis scire totum quod caret initio? Et stultitia quae orta est in homine initium habens, respondet quasi in scientia sua dicens: Ego sum filius hominis qui peregrinus est, huc veniens [Col. 0650D] ab hac maledicta terra, quia primus homo lapsus in gustu pomi, fecit iter in hoc exsilium de patria, cujus et ego progenies sum. Tunc dicit Deus ad eum: Quia homo es a maledicta terra et pulsus de patria ut exsul, quare non timuisti tanta praesumptione scrutari, quod tibi sciendum non est, suffocans opus tuum, ita quod nullo modo utile est in lumine spei, et tangens in eo malum homicidii; quia quicunque temere scrutatur quid Deus fecerit ante creaturam mundi, vel quid Deus facturus sit post novissimum diem: hic anathematizatus sit a portione beatae communionis, quoniam hoc ei sciendum non est, qui habet mortale initium, peccatis gravatum; sed miser erit a felici salute bonae scientiae, quia in pertinacia perscrutatus est quod scrutari non [Col. 0651A] debuit. Idcirco tu qui haec praesumptuose et crudeliter per occisionem facis, beatam intelligentiam regalis prophetiae in te interficis, quia anima tua deberet providere sibi puram scientiam, fideliter scilicet in illa simplicitate quae conveniens, et credere in Deum. Tunc praecipit Deus zelo purissimae justitiae suae quae non habet ullam maculam iniquitatis, vocans eum per rectissimam unitatem judicii judiciorum suorum, sic dicens: Festina et opprime illum de bona scientia sua quam habuit ne quiescat in ulla felicitate sui sensus; quoniam nullam fecit mihi requiem in corde meo. Et sic plaga zeli Domini percutit illum: ita quod nulla scintillula ullius oculi ipsi permanebit ad videndum, id est cognoscendum Deum. Unde et moritur justitiae vitalis [Col. 0651B] consolationis, se ipsum non valens regere. Tunc dicit ad eum Deus: Sanguinolentum nefas tuum, quo [Col. 0652A] te elevas ad illa excelsa quae non potes intueri, sit super animum tuum; quem injuste erigis contra me, illud malum conculcet te in depressum locum de quo te levare non possis, in rectam mensuram propositionis fidei; qui recta vestigia ire noluisti, sed in sensu tuo magnum schisma quaesivisti. Nam os tuum sit relictum a verbis sapientiae; quoniam locutum est contra salutem tuam, cum fallaciter scrutatus es secretam et incomprehensibilem divinitatem, praesumens scire quae non sunt scienda, temere dicens in te ipso quid Deus sit bene scio, per temeritatem istam occidens interiorem salutem tuam, cum caute in Deum credere noluisti, sed te superbe contra eum erexisti. Qui autem acutas aures interioris intellectus habet: hic in ardenti [Col. 0652B] amore speculi mei, ad verba haec anhelet et ea in conscientia animi sui conscribat.





VISIO OCTAVA.

3800
[Col. 0651]

SUMMARIUM.---Verba humilitatis. Verba charitatis. Verba timoris. Verba obedientiae. Verba fidei. Verba spei. Verba castitatis. Verba gratiae Dei ad admonitionem hominum. Quod humanitas Salvatoris ecclesiasticam aedificationem sustentans, apparet in fide populorum fideliter operantium. Quod sanctitudo verae incarnationis humanis mentibus obumbrata, ab interioribus fide et opere cognoscitur, exterioribus fama et voce manifestatur. Quod soli Deo cognitum est quot et quales futuri sint ut perficiatur corpus Christi. Quod omnia opera incarnati Filii Dei et collectio Ecclesiae de quatuor partibus mundi, sunt in voluntate Patris. Quod in Christo omnes virtutes acuto studio pleniter operantur et in ipso aperte manifestatae sunt. Quod septem virtutes, septem dona Spiritus sancti significant. Verba Isaiae de eadem re. Verba Salomonis ad eamdem rem. De statu et habitu praedictarum virtutum et quid significet. De humilitate. De charitate. De timore Domini. De obedientia. De fide. De spe. De castitate. De gratia Dei et statu et habitu ejus et quid significet.



[Col. 0651C] Et deinde in plaga meridiana in praefato lapideo muro demonstrati aedificii ultra praedictam columnam verae Trinitatis, iterum vidi quasi columnam magnam et obumbratam intra et extra aedificium apparentem, quae scilicet visui meo tam umbrosa apparuit, ut nec magnitudinem, nec altitudinem ejus cognoscere valerem. Et inter columnam hanc atque columnam verae Trinitatis erat interruptus locus longitudinis trium cubitorum, vacuusque absque muro, ut superius ostensum est, fundamento ibi tantum posito. Haec ergo umbrosa columna in hoc ipso aedificio in illo loco stabat, ubi desuper in coelestibus mysteriis coram Deo illum magnum et quadratum lucidissimique candoris splendorem prius videram, qui secretum superni Creatoris designans [Col. 0651D] in maximo mysterio mihi manifestatus est, in quo etiam alius splendor velut aurora in se aeream in alto purpureae lucis claritatem habens fulgebat; per quem mihi in mystica ostensione mysterium incarnati Filii Dei demonstratum fuerat. In columna autem ista ab imo usque ad summum ejus in modum scalae ascensus erat, ubi omnes virtutes Dei descendentes et ascendentes oneratas lapidibus ad opus suum ire videbam, intentum studium idem opus perficiendi habentes. Et audivi lucidum illum qui sedebat in throno dicentem: Isti fortissimi operarii Dei sunt. Sed inter has virtutes, praecipue septem videbam; quarum etiam formas et habitus [Col. 0652C] diligentissime considerabam. Talis igitur similitudo in eis erat, omnes ut aliae virtutes quae supra memoratae sunt, veluti vestibus ex serice induebantur. Sed et omnes albis crinibus retecto capite, et absque amictu palliorum incedebant, praeter primam more femineo in capite velatam, atque quasi casula tanquam crystallus perlucida indutam, et praeter secundam nigros capillos habentem, atque praeter tertiam quae dissimilis humanae formae videbatur. Prima quoque et quarta atque quinta, albis tunicis vestiebantur. Omnes etiam alba calceamenta habebant, excepta tertia secundum speciem hominis non apparente, ut dictum est, et excepta quarta quae crystallinis calceamentis miro modo lucentibus calceabatur. Haec [Col. 0652D] autem in eis fuit dissimilitudo.

Prima imago portabat coronam auream capiti suo impositam, tres ramos altius exstantes habentem, atque pretiosissimis lapidibus viridis et rubei coloris et albis baccis multo fulgentem ornatu. In pectore vero suo habebat speculum lucidissimum, in quo mira claritate imago incarnati Filii Dei apparebat. Et ait: Ego sum columna humilium mentium, et interfectrix superborum cordium. In minimo incepi et ad ardua coelorum ascendi; Lucifer erexit se sursum super se, et corruit sub se deorsum. Quisquis me vult imitari Filius meus esse desiderans, si me matrem sitit amplecti [Col. 0653A] opus meum in me perficiendo, hic tangat fundamentum, et leniter ad alta sursum ascendat. Quid hoc? Ipse primum carnis suae vilitatem inspiciat; et sic sursum de virtute in virtutem suavi et leni animo gradatim proficiat, quia qui summum ramum arboris primum apprehendit ad ascendendum, repentino casu saepissime cadit. Qui autem volens ascendere a radice incipit, huic non est tam facile cadendum, si caute incedit.

Sed secunda tota videbatur ut hyacinthus aerei in alto coloris videlicet tam forma quam tunica ipsius. Et eidem tunicae duae zonae inaestimabili modo auro et gemmis ornatae mirabiliter intextae erant; ita ut super utrumque humerum ejusdem imaginis zona una usque ad pedes ipsius, ante et [Col. 0653B] retro descenderet. Dixitque: Ego ad indignationem in coelo provocabar, cum Lucifer se ipsum odio et superbia momordit. Sed OOO humilitas! hoc tolerare noluit. Propter quod etiam ille ruina magna dejectus est; formato autem homine, OOO nobilissimum granum et OOO dulcissimum germen, Filius Dei propter hominem in fine temporum natus est homo. Et quoniam Lucifer voluit et tentavit vestem et integritatem meam scindere, idcirco lucidissimus splendor apparui in Deo et in homine. Nunc autem caeci et mortui, lupanaria et meretrices atque incestas appellant aequivocas meas. Sed quantum impossibile est lutum contingere coelum, tantum impossibile est hanc spurcitiam tangere voluntatem meam. Pennas igitur in aliis virtutibus mihi faciam, [Col. 0653C] cum quibus haec inutilia quae Lucifer per mundum sparsit abjiciam. O virtutes, ubi est Lucifer? In inferno est. Surgamus ergo omnes, ad veram lucem propinquantes, atque aedificemus maximas et fortissimas turres in provinciis; ut cum venerit dies novissimus, plurimum fructum et in spiritualibus et in carnalibus apportemus. Cumque plenitudo gentium introierit, tunc et nos in terra et in coelo perficiemus. O turpissime Lucifer, quid tibi profuit repentina temeritas tua? In primo splendore tuo, cum creatus es a Deo, voluisti me insaniendo et bacchando conculcare et a coelo dejicere; sed tu in abyssum cecidisti, et ego in coelo permansi, postea descendens ad terras in incarnato Filio Dei. Et per me [Col. 0653D] perfecta est multitudo fidelium mille justis et bonis artibus armatorum; quas ipsis, si posses, jamdudum libentissime diripuisses. O humilitas quae quasi terram calcatos et contritos usque ad sidera elevas: o humilitas quae es gloriosissima regina virtutum, quam forte et invictum es tuis ubique praesidium, nullo cadente qui puro corde diligit te, sicut et ego tecum valde utilis multumque exoptabilis defensio meis sum, quia valde gracilis et subtilis existens parvissima foramina me colentium exquiro, et ea acutissime pertranseo.

Tertiam autem imaginem vidi in eodem schemate ut in priori visione eam videram, majoris scilicet et longioris staturae quam caeteras virtutes, dissimilemque formae humanae et plurimos oculos undique [Col. 0654A] in se habentem, totamque in sapientia viventem, atque indutam quasi umbroso indumento per quod quidem oculi prospiciebant, multoque timore trementem coram praedicto lucido sedente in hrono. Et ait: O vae miseris peccatoribus Deum non timentibus sed eum quasi illusorem habentibus Quis potest incomprehensibilis Dei timorem effugere quem ipse culpabilem sinit perire non abjicientem a se mala? Propterea ego valde et valde Dominum Deum timebo. Quis me adjuvabit coram Deo vero? Quis me liberabit in tremendo ejus judicio? Nullus omnino nisi idem justus Deus. Illum ergo quaeram, ad illum semper fugiam.

Quarta vero niveum vinculum circa collum portabat, atque manus et pedes candido religamine [Col. 0654B] habebat ligatos. Et dixit: Non possum currere secundum voluntatem meam per viam saecularem, nec per contagia humanae voluntatis: et ideo volo redire ad Deum patrem omnium, quem diabolus recusavit, et quem obaudire noluit.

Quinta quoque circa collum rubeum torquem habebat, et ait: Unus est Deus in tribus personis, unius essentiae, et aequalis gloriae colendus; fidem ergo et fiduciam habebo in Domino, et non delebo in aeternum nomen ejus de corde meo.

Sexta autem tunica pallidi coloris induebatur. Et crux passionis crucifixi Filii Dei ante eam in aere apparuit; ad quam ipsa oculos et manus cum multa devotione erigebat, dixitque: O pie Pater, parce peccantibus, qui non dereliquisti exsules, [Col. 0654C] sed elevasti in humeros tuos. Unde etiam jam non perimus spem habentes in te.

Sed septima lucidiore et puriore crystallo tunica induebatur; quae ita in candore relucebat, ut aqua resplendet cum sole perfunditur. Et super caput ejus expansis quasi ad volandum alis columba stabat, versa secundum faciem illius. Apparuit autem et quasi in ventre ipsius veluti in speculo candidissimus infans; cujus fronti inscriptum erat innocentia. Habebat quoque in dextra manu regale sceptrum, sinistram autem ad pectus suum apposuerat. Et dicebat: Ego libera sum et non ligata. Purissimum fontem pertransivi, dulcissimum scilicet et amantissimum Filium Dei. Pertransivi eum, ab eoque [Col. 0654D] exivi. Superbissimum autem diabolum conculco non praevalentem ligare me. Ipse abcissus est a me, quia semper maneo in superno Patre. Sed in summitate praefatae obumbratae columnae vidi aliam pulcherrimam imaginem, nudo capite stantem, et crispos ac subnigros capillos habentem, faciemque virilem tantae ardentis claritatis, ut eam perspicue considerare non possem, ut faciem hominis. Erat quoque purpurei et subnigri coloris tunica indata; cui super utrumque humerum ejusdem imaginis zona una coloris rubicundi croci, ante et retro usque ad pedes ejus se extendens intexta fuerat. Habebat autem circa collum episcopale pallium, mirabili modo auro et pretiosissimis gemmis adornatum. Splendor vero candidissimus ita eum ubique [Col. 0655A] circumdederat, ut nusquam nisi ante a capite videlicet et deorsum usque ad pedes ejus ipsam inspicere possem. Brachia autem et manus atque pedes ipsius mihi ad videndum obumbrati erant. Sed splendor idem qui eam circumdederat, oculis undique plenus erat, totusque vivens, atque hac et illac se diffundens, ut nubes diffluere solet, ita ut nunc latiorem nunc autem constrictiorem se redderet. Et eadem imago voce magna clamavit in mundum, dicens hominibus: Gratia Dei sum, filioli mei: ideo audite et intelligite me, quia illis do lumen animae, qui me intelligunt in admonitione; quos etiam in eadem beatitudine contineo, ne revertantur ad iniquitatem. Et quoniam ipsi me non despexerunt, ob hoc etiam volo eos tangere mea [Col. 0655B] admonitione, quatenus incipiant bona operari, et me illis dico qui me requirunt in simplicitate et cordis puritate. Et dum tribuo margaritas boni admonens et exhortans hominem; ita scilicet dum intellectus hominis tangitur per me sum ei initium, hoc est dum sensus hominis intelligit admonitionem meam auditu, ita quod etiam idem sensus ducitur ad consensum tactus mei in animo suo, tunc sum in ipso initium boni quod eum oportet incipere, me sic illi adjutrice. Tunc et ibi colluctatio est; ut vel perficiatur quod do vel non. Quomodo? Hoc sic volo intelligi; quia dum hominem admoneo tali modo quod incipit gemere ac flere peccata sua, tunc si voluntas illius acquiescit admonitioni qua illum admonui, quoniam homo in sensu suo taliter sentit [Col. 0655C] mutationem animi sui, qualiter oculos suos levat ad videndum, et aures ad audiendum, et os ad loquendum, et manus ad palpandum, et pedes ad ambulandum secundum desiderium illud ut sibi in animo est; si tunc voluntas suscepit admonitionem meam, mox ipsa elevat se et deprimit ac superat sensum, ita quod sensus discit ignota in sua consuetudine. Quomodo? Ipse mutat se, quoniam eum oportet quisquis invitum sequi voluntatem quae super eum est. Ipse enim subjectus est illi in servitio; quia ei inferior est, eamque sequetur sive velit sive nolit. Nam ego do bonum in initio, et calefacio illud in mente tribuoque opus voluntati ad perficiendum, et hoc facio admonitione, exhortatione atque calore [Col. 0655D] doni inspirationis Spiritus sancti. Si autem voluntas his donis repugnat, tunc ad nihilum deducuntur haec quae memoravi. Unde in eodem tempore dum homo potest recipere in incendio donorum in signis praeconii quod de me oritur; tunc ad illud properet, ac etiam citius veniat voluntas in bonis, et perficiat opus hoc in claritate. Nam scientiam boni et mali ob hoc habet homo ut ipse in omnibus operibus suis Deum tanto melius intelligat, devitando malum et operando bonum; quia sic Deum colit cum timore, eum amplectens in perfecta charitate. Quomodo? Ita scilicet si aperit interiores oculos spiritus ad bonum, et si negat et abjicit in exteriori homine malum quod facere potuit. Idcirco etiam subjecta est terrena creatura sub potestate [Col. 0656A] ipsius; ut eo amplius Deum intelligat et diligat, ac operetur in eo opus scientiae suae cum intellectu, quo ipse timeat et amet omnipotentem, qui ipsi deputavit magnum honorem servitutis plurimarum creaturarum. Unde et ob has causas effundit homo, hoc quod ipse in intellectu suo scienter comprehendit: discretionem in creaturis, ita quod novit quae sint amabiles et odibiles, et quae utiles atque inutiles, et quod etiam post haec in fide qua ipse Deum intelligit concluduntur omnia opera ipsius; ita quod et Deo et angelis ejus placent, aliquando etiam tango hominem in animo ipsius, et moneo eum ut incipiat operari justitiam et devitare malum; sed dedignatur me, et putat quod possibile sibi sit quidquid facere voluit, ac spatium poenitendi [Col. 0656B] sibi ipsi constituit usque ad tempus illud dum corpus ejus in simplicitate frigidae aetatis sibi consentiat, et dum etiam propter senectutem sibi fastidio sit amplius peccare. Tunc iterum admoneo atque hortor eum ad bonum, et ut animo suo resistat. Qui dum me negligit: saepe per multas adversitates ut in divitiis et caeteris his similibus quae patitur, ad hoc perducitur, quod eum quasi invitum et adversus se ipsum oportet facere bonum, et quod eum in tam exasperato animo non multum delectat ea adimplere quae prius proposuerat perficere in prospero tempore; in quo ei videbatur nihil contrarium ipsi posse obesse, secundum quod ipse in se ipso ordinaverat tanto tempore illa agere ut sibi placuisset. Hic homo si dubie susceperit me, nolo [Col. 0656C] tamen eum relinquere; quia, quamvis sic susceperit me, tamen non omnino despexit me. Unde et ego non laboravi frustra in ipso. Taedio enim mihi non est tangere ulcerosa vulnera quae circumdata sunt circumrodentium vermium in innumerositate vitiorum, et fetore mali rumoris et infamiae, et languore inveteratae iniquitatis peccatorum; nec despiciam quin leniter illa contractem: eo tempore dum incipio extrahere edacem livorem malitiae, hoc est cum intueor et tango illa vulnera blando calore inspirationis Spiritus sancti. Sed saepe cum hujusmodi dolor veteri fomento inveteratur, ita quod peccatum incipit calere ardens in animo hominis, et cum etiam sic oriuntur in dolore vulnera peccatorum, [Col. 0656D] ita quod erunt in coagulatum opus hujus immunditiae quasi globus et acervus se erigens de magna sorde vermium et fomentatione involuti luti de quo nascuntur mortifera venena scorpionum, serpentum, ranarum et aliorum similium venenosorum vermium, et cum etiam tunc ita indurantur ut lapis in talem scilicet duritiam quam nullus cogitat effringere, quae sunt importabilia onera scelerum in illis hominibus qui gravati sunt gravioribus on eribus; quid tunc ad haec? Tunc sane homines propter infidelitatem suam non possunt confidere, ut possibile sit huic homini se ad Deum convertere de sua iniquitate; propterea quia vident eum quasi escam esse diaboli. Ego tamen nolo illum hominem deserere, sed medio adjutorio et praelio volo esse [Col. 0657A] pro ipso in certamine, ubi suaviter primum incipio tangere quasi duritiam lapidis illius peccati, quoniam quasi difficile est eum confringi in tam maximo fetore horribilium scelerum, quae sibi sunt praedictae causae magnae sordis et nequitiae, et quae sunt veluti cadaver putredinis, et esca diaboli, quam ipse certissime absorbuit in ventrem suum. Quomodo? Scriptura habet de Filio Dei dicente: Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei (
Jn 4,34), et contra, cibus est diaboli ut hominem deprimat in mortem, per quam illos talibus venenis, ut praedictum est, afflat, qui ei in voluntate sua consentiunt, et post eum declinant. Et id ipsum est diaboli desiderium et continuum studium, quia de hac sorde oritur omne malum. Sed de istis hominibus [Col. 0657B] plures me intelligunt. Quomodo? Dum eos primum tango, dicit homo ille intra se: Quid mihi est? Ego nescio nec cogitare scio quidquid boni. Et iterum nesciens suspirat et dicit: Heu me peccatorem. Nihil autem amplius sentit; quia mole peccatorum gravatus est, et quoniam tenebrae iniquitatis conturbaverunt eum. Tunc iterum tango vulnera illius. Et quoniam prius per me admonitus erat, tunc eo melius intelligit me, et respiciens in se ipsum iterum dicit: Vae mihi, quid faciam? Nescio, nec excogitare valeo quid fiat de me, propter multiplicia peccata mea. Ah! quo me vertam vel ad quem properabo qui me adjuvet, ut turpissima scelera in me contegam et deleam in poenitentia. Unde iterum respicit in se ipsum ea colluctatione quam prius [Col. 0657C] habuit in studio peccandi; ac eodem desiderio ad veram poenitentiam se convertit, ut ante studebat in peccatis. Et quia tunc ille homo mea admonitione sic evigilavit de somno mortis, quam sibi pro vita elegerat: idcirco tunc nec cogitatione, nec verbo, nec facto quae prius ardenter habuit ad scelera, vult amplius peccare, sed studiosissime in fortissima poenitentia se elevat ad me. Quapropter mox et ego suscipio eum totum: et deinceps dimitto cum quasi liberum: ita quod in praedictis concupiscentiis gravem infestationem ultra non habebit; ut charissimi filii mei sustinent, quos moneo multiplici miseria ignitis sagittis diabolicarum persuasionum, quia ipse harum tunc non indiget. Nam [Col. 0657D] ipse semper dolebit propter transacta peccata sua, ita ut etiam sibi ipsi iratus tam acrem poenitentiam agat quod se etiam indignum aestimet hominem vocari. Sed haec victoria est in fetore sordis illorum hominum quos abjicere nolo, quoniam post peccata sua me tandem quaesierunt. Nam qui me non spernunt, sed admonitionem meam suscipiunt, et me devote quaerunt, illis parata sum facere quidquid volunt; qui autem me contemnentes abjiciunt, illi mortui sunt, nec eos scio.

Sunt enim multi homines qui dum me adesse sentiunt intelligentes suam mentem tactam esse admonitione mea, fugiunt me per malam consuetudinem conceptorum peccatorum, quae in se deglutiebant voluntate atque consensu et opere. Unde [Col. 0658A] etiam et ipsi sunt coram Deo quasi nihilum et inane reputati; quia nolunt esse conscii quod possint facere, tacti per me. Ego autem nolo esse in pollutione horum peccatorum qui nolunt suscipere admonitionem meam; nec se volunt purgare per exhortationem illam quatenus se avertant a peccatis suis, nec desiderant comedere cibum illum qui est Scriptura Evangelii, quo satiari debent omnes fideles, nec gustare saporem ejus secundum quod eis datum est; sed festinant fugere gratiam Dei; quia nec videre, nec audire, nec cogitare volunt quid eis faciendum sit, dum vocantur admonitione boni. Ipsi fugiunt admonitionem bonam, ut vermis qui terram intrat se abscondens ab omni decore hujus saeculi. Hoc faciunt et isti nequissimi [Col. 0658B] homines fugientes praecepta Dei, seque polluentes in faece qua se involutant in mortem, cum se abscondunt in malitia sua, nolentes de fetore nequitiae ad lucem prodire. Qui tales sunt, non pertinent ad me. Nam ego nolo hac et illac dividi in pollutione luti. Quomodo? Cum his esse volo, qui me pura poenitentia intelligunt; ubi me etiam adjungo humanae corruptibilitati, quia eam volo purgare. Qui autem me nolunt suscipere, illos a me abjicio, nolens esse cum eis; quia nulla pars mihi cum illis est, quia sunt in parte stultae ignorantiae me intelligere nolentes, et quoniam nolo esse in opere quod pertinet ad conglutinationem obduratae perversitatis: quod est ad mortem. Et qui hoc modo spernunt me, imitantur perditum angelum, qui dum [Col. 0658C] Deum videre potuit, eum inspicere noluit, ita ut eum humiliter agnosceret; et propterea subito effugit omnem gloriam coelestem, cadens in mortem; dum Deo voluit assimilari simili honore. Isti despiciunt me, quoniam operantur opus malignum, ut exigunt illicita desideria carnis in voluptatibus ipsorum. Et quoniam me despiciunt, idcirco faciunt quod male volunt. Ipsi contemnunt Deum, sic etiam negligunt illius praeceptum. Unde et perfrequenter in indignatione mea permittuntur ad plenitudinem mentis suae facere quod voluerint; quia vita aeternae felicitatis eos fugit quasi nihilum sint, frequenter etiam deficientes tam in prosperitate praesentis vitae quam futurae, quoniam duri et immobiles ad felicitatem [Col. 0658D] boni sunt. Contumacem enim peccatorem, in malis suis perseverantem desero: vivificans eum qui in se respicit et a peccatis suis in timore meo cum pura poenitentia se ad me convertit. Nam ego sum columna firmae stabilitatis, quae nunquam desero quaerentem me, quoniam qui me apprehendit et se mihi intime ac fideliter conjungit, nunquam decidet in perditionem. Qui vero me habet in oblivione mentis suae, et superbiendo se elevat super me, id est qui in se ipsum magis confidit quam in me, ac ideo fiduciam in me contemnit habere quoniam pro nihilo computat gratiam Dei, quia in animo ejus sum et ventus turbinis, ipse habens me negligenter in irrisione et superbe cum elatione in desperatione, non propter gravedinem peccatorum [Col. 0659A] quae perpetraverit, sed propter superbiam me deridendo sic dicens, quid est gratia Dei? Hunc ego dejiciendo occidam, et in electione mea eum erigere nolo; quia mortuus est ab aeterna felicitate. Sed et hi homines qui non habent fiduciam se posse surgere de gravioribus culpis peccatorum suorum sic abjicientes omnipotentem Deum et gratiam ipsius, desperantes scilicet in nimia tristitia quasi non possint salvari de enormitate criminum suorum, deficiunt projecti a me, et acerbe corruunt in mortem, morientes in inferno inferiori cruciatu mortis aeternae.

Nunc etiam loquar de dilectis filiis meis qui me suscipiunt aperto sensu et voluntario animo atque acuto intellectu, et qui me gemitu et fletu tangunt, [Col. 0659B] me excipientes cum gaudio atque omni amplectentes intentione. O flores mei, qui dum me adesse sentiunt subito gaudent in me, et ego in illis. Ipsi dulciores suavioresque mihi sunt super amorem lapidis pretiosissimi, et super fulgentes pretiosas margaritas in mente hominum, qui eas amplectuntur ardenti desiderio. Ipsi etiam sunt mihi nobilissimi quadrati lapides; quia in conspectu meo, mihi semper sunt amabiles, hos assidue volo limare et purgare: quatenus recte ac decenter ponantur in coelesti Jerusalem, quia semper in mentibus suis bona voluntate mecum epulantur, nec mea justitia possunt satiari. Nam mox cum tactum meum sentiunt properant ad me, tanquam cervus ad fontem aquae. Sed ego saepe relinquo eos, ita quod ipsis [Col. 0659C] videtur quasi sint sine adjutorio: quod idcirco facio, ut exterior homo in eis non infletur per superbiam. Tunc plorant ac lugent aestimantes me ipsis esse offensam; sed ego sic perscrutor fidem eorum. Attamen forti manu teneo eos: sic auferens ab ipsis elationem, nec permittens eos cognoscere quid sint in occultis bonis suis, quia multiplices fructus in eis facere volo: animis ipsorum dolentibus ac cordibus eorum vulneratis in doloribus. Permitto enim frequenter diabolicas persuasiones ipsos invadere in igneis sagittis de flatu immunditiae incendii ardentis spiritus fornicationis, quae vulnerant corpora eorum in infirmitate fragilis naturae; et hoc idcirco permitto quatenus hoc modo tam fortiter [Col. 0659D] imbuantur inspiratione Spiritus sancti, quod praeterea fiant isignes praecones et flagrantes in virtutibus. Ipsi quippe erunt in probatione quasi aurum in fornace, id est probati in irrisione et in indignatione, ita quod nihilum computabuntur, et quod saepissime per raptores substantia sua denudabuntur, ac per dissensionem plebis in adversitatibus sicut agni a lupis dilacerabuntur. Et ut oves, dum eas lupus dispergens dissipat, tamen non moriuntur; ita sunt et isti homines in morte animae non morientes, sed eo magis viventes purgati in adversis. Nam bona arbor ut fructum ferat irrigatur, putatur, atque circumfoditur; et ab ea erucae ne fructum ejus corrodant abstrahuntur. Quid hoc? Bonus scilicet homo non sit durus, hoc malevolus [Col. 0660A] ad justitiam Dei, sed lenis ac flexibilis ad quodque bonum, a se abscindens malum, seque considerans in scrutatione operum suorum, atque auferens a se infestationem laedentium se inimicorum. Sed tamen antequam homo sentiat me in cogitatione sua aut intellectus ipsius intelligat me intra se; sum ei caput et radix fructuositatis, et virtus fortitudoque firmae civitatis, quae aedificata est supra firmam petram. Omnis ergo fidelis homo audiat me sibi dicentem: O homo, estne conveniens et congruum ut homo rationalis sine intellectu sit, ut irrationale pecus quod non aliter facit nisi secundum quod expetit libido ipsius? O miseri homines, qui nolunt scire magnam gloriam illam, quam Deus ipsis dedit ad similitudinem sui. Sed non potest esse ut [Col. 0660B] volunt quod libere et quasi haereditario jure omnia mala faciant quae desiderant; quasi hoc ex natura corporis sui possideant, nolentes considerare se habere honorem illum, quod bona opera operari valeant. Deus in sua ordinatione omnia juste constituit. Et quis potest ei repugnare? Quid hoc? In hujusmodi videlicet comparatione quod aliquis ordinationi Dei simili exemplo possit comparari, aut sapientia aut discretione in illius rebus. Et cur est hoc quod efficaciam illam quae eis data est sibi ipsis auferre nolunt: quod bene scilicet et male facere possunt? Quomodo? Nam ego cum eos tactu meo admoneo, qui tunc me apprehendunt mox ut me adesse sentiunt, hi bonum opus quod volunt ad effectum meo adjutorio perducere possunt. Qui [Col. 0660C] vero me contemnunt, in imbecillitatem sui et in malum corruunt. Sed pravi homines excusare se nituntur: ita quod bona opera operari non possunt, et hoc propterea faciunt quod exterior homo in eis voluntatem suam exerceat in libertatem. Nunc, o charissimi filii mei, qui mihi dulciores in odore super omnia aromata estis, audite me vos admonentem. Dum tempus habetis facere bonum et malum, sincera devotione colite Deum vestrum. O vos iterum dulcissimi filii mei, qui ascenditis sicut aurora, vos qui ardere debetis in charitate ut sol in radio suo, currite et properate, charissimi mei, in via veritatis quae lux mundi est, quae est Jesus Christus Filius Dei, qui nos redemit sanguine suo [Col. 0660D] in fine temporum, ut cum gaudio post transitum vestrum pervenire possitis ad ipsum. Et iterum audivi eum qui sedebat in throno dicentem ad me: Desiderantibus coelestia fideliter credendum et non pertinaciter examinandum est, quomodo Filius Dei missus in mundum a Patre natus sit ex virgine; quia humanus sensus fragili et mortali corpore gravissimo peccatorum onere gravatus, secreta Dei plus dignoscere non poterit, quam Spiritus sanctus cui vult revelaverit.

Quapropter per mysticum mysterium, haec etiam columna quam vides in plaga meridiana, in praefato lapideo muro demonstrati aedificii, ultra praedictam columnam verae Trinitatis, significat humanitatem Salvatoris, qui conceptus de Spiritu sancto, natusque [Col. 0661A] ex suavissima virgine, filius est Altissimi, fortissima sanctitatis columna existens, omnem videlicet ecclesiasticam aedificationem sustentans. Cujus humanitas apparet in ardente fide lapidum fidelium populorum, in bonitate superni Patris fortissime operantium, post declarationem Trinitatis manifestata; quia Trinitate in uno Deo certificata credenti populo, creditum est etiam incarnatum Dei Verbum, verum Deum cum Patre et sancto Spiritu in unitate divinitatis in uno et vero Deo colendum.

Quae columna magna est, et obumbrata intra et extra idem aedificium apparens; quoniam sanctitudo verae incarnationis magna et inaestimabilis, ita humanis mentibus est obumbrata ut non possit considerari, [Col. 0661B] nisi quantum possibile est per fidem intueri, et interioribus divino cultu laborantibus fide et opere cognosci, et exterioribus otio vacantibus fama et voce manifestari. Visuique tuo tam umbrosa apparet, ut nec magnitudinem nec altitudinem ejus cognoscere valeas; quia Filius meus inter homines in mortalitate carnis, quoniam pro populo mortem subiturus erat, quasi obumbratus mortalis scilicet existens sine omni macula peccati apparuit; ita tamen quae vera ejus incarnatio in mystica magnitudine secretorum Dei incomprehensibilis, et in excellentia divinae potentiae inaestimabilis, omnem cognitionem humani intellectus excedat.

Sed quod inter columnam hanc atque columnam [Col. 0661C] verae Trinitatis est interruptus locus longitudinis trium cubitorum, vacuusque absque muro ut tibi superius ostensum est: hoc est quod incarnatus Dei Filius, Deus verus cum Patre et Spiritu sancto existens, adhuc latet in membris suis qui fideles homines sunt, qui usque ad finem mundi nascituri sunt, per viventia opera membra capitis sui effecti, ut supra mirabiliter et typice edocta es. Qui quot et quales futuri sint in prolixitate supervenientium temporum, hoc est in mysterio ineffabilis Trinitatis eamdem Trinitatem in unitate divinitatis fideli cultura adoraturi: locus eorum (ut qui adhuc nascituri sunt) vacuus est, cum sine aedificato muro bonorum operum sit. Ubi tamen fundamentum positum [Col. 0661D] est, quoniam in praesentia Dei sunt, et quia etiam fide salvationis eorum quam habituri sunt jam posita fortiter consistit: ita ut homo spem et fiduciam non habeat in alio quam in Deo, non differens de misericordia ejus, sed confidens in eum quod fortissimum fundamentum fidelis animae est.

Quod autem haec umbrosa columna in hoc ipso aedificio in illo loco stat ubi desuper in coelestibus mysteriis coram Deo illum magnum et quadratum lucidissimumque candoris splendorem prius vidisti, qui secretum superni Creatoris designans in maximo mysterio tibi manifestatus est: hoc est quod incarnatus Dei Filius, omnia opera sua quae corporaliter in mundo multas injurias passus operatus est, ea secundum secretam voluntatem Patris adimplevit. [Col. 0662A] Quid etiam ille splendor designat, magnus videlicet in significatione mysteriorum Dei, quatuorque angulorum; quoniam ad cognitionem Christi multi ex iis qui per quatuor partes mundi nascuntur perventuri sunt, atque eximii candoris; quia lucidissimam divinitatem nulla tenebrositas offuscare potest, ubi idem secretum supernae et gloriosae majestatis in magna profunditate et mysterio scientiae Creatoris omnium qui cuncta creavit typice ibi aperitur; ita ut ipsi Creatori nullus ad hoc in auxilio succurreret, nec ullus ipsi resistendo in hoc repugnaret, ea tantum in voluntate bonitatis suae per verbum suum creans. Unde in eo alius splendor velut aurora in se aeriam in alto purpureae lucis claritatem habens fulget, per quem tibi in mystica [Col. 0662B] ostensione mysterium incarnati Filii Dei demonstratum est; quoniam in secreto summi Dei, candor aurorae virginis scilicet Mariae declaratur, quae in utero suo Filium coelestis et altissimi Patris portavit, qui purpureum sanguinem suum clarissima luce salvationis fulgentem effudit, secundum quod tibi in hac secreta visione incarnatio ejusdem Filii mystica obumbratione ostendit.

Sed quod in praedicta columna ab imo usque ad summum ejus in modum scalae ascensus est: hoc est quod in incarnato Filio Dei omnes virtutes pleniter operabantur, qui in se vestigia salvationis reliquit, ita ut tam pusillus quam magnus fidelium sibi competenter gradum in ipso reperiant; in quo pedem in ascensum virtutum ponant, ut ad optima [Col. 0662C] loca perveniant ubi virtutibus operandum est. Quomodo? In optimis locis bonorum cordium aggregantur virtutes ad sanctissimum opus suum: quatenus Filium Dei in membris suis perficiant, quod est in electis hominibus. Unde et in ipso est exemplum perfectionis omnibus fidelibus qui in lege Dei occupati sunt; ut se de bono recipiant ad melius, scientes manifestationem verae incarnationis, ubi Filius Dei veraciter in carne demonstratus est, in quo fidelissimus ascensus ad coelestia reperitur, Propter quod etiam omnes virtutes Dei descendentes et ascendentes oneratas lapidibus ad opus suum hic ire vides; quia in Unigenito Dei lucidissimae virtutes quasi per humanitatem ejus descendunt, et [Col. 0662D] quasi per divinitatem ipsius sursum tendunt. Descendunt etiam per ipsum ad corda fidelium hominum; qui bono corde voluntatem suam relinquentes, ad recta opera flexibiles se reddunt secundum quod operarius ad levandum lapidem se inclinat quem ad aedificium deferat. In ipso etiam sursum ascendunt, cum coelestia opera in hominibus perfecta Deo gratulabunde offerunt, ut corpus Christi in fidelibus membris ipsius quam citissime perficiatur. Unde etiam quasi lapides ad altiora portant; qui sunt pennata et lucida opera, quae cum ipsis homines ad tutelam suam operantur, quoniam unaquaeque actio Deo offert alas suas, per quas se de faece humanae mentis elevet, fulgentem etiam splendorem habens, per quem ante Deum luceat; [Col. 0663A] quia obstrui et abscondi non potest, quod fluit de fonte vitae aeternae. Nam ut fons non debet esse in absconso, sed in manifesto ut omnis homo qui sitit ad ipsum veniat et hauriat atque bibat, sic Filius Dei non est obstrusus nec absconsus electis suis, sed manifestus praeparans se ad retributionem operum, ut ea manifestet justa remuneratione, quae propter ipsius voluntatem ab hominibus perficiuntur. Idcirco fidelis homo ambulet in fide ad Deum quaeratque misericordiam ejus, et dabitur illi. A non quaerente autem non invenietur, veluti fons non fluit ad homines ipsum solummodo scientes nec ad eum venire volentes; sed illos oportet ad eum accedere, si aquam ejus haurire desiderant, sic homo faciat. Ad Deum accedat per legem sibi ab [Col. 0663B] ipso constitutam, et inveniet eum, dabiturque illi cibus vitae et aqua salutaris ita ut amplius nec esuriem nec sitim sustineat. Unde et praedictae virtutes intentum studium idem opus perficiendi habent; quoniam studiosissime sicut torrentes aquae ad opus divinum currunt, quatenus fulgentiores sole Christi membra capiti suo in lucidis acquisitionibus nobilissime perfecta conjungantur. Propter quod etiam ut audisti fortes operarii Dei appellantur, quia strenue in bonis operibus fidelium hominum semper conversantur.

Sed quod inter has virtutes praecipue septem vides, quarum etiam formas et habitus secundum quod tibi permittitur consideras: hoc est quod inter studiosa opera hae septem virtutes praestantissimae, [Col. 0663C] septem ardentissima dona Spiritus sancti designant, quia in obumbratione Spiritus sancti virgo clarissima Filium Dei sine peccato concepit in sanctificatione scilicet sanctarum virtutum, quae aperte in eodem Unigenito Dei manifestatae sunt; quasi in forma sua illuminantes corda fidelium, et quasi in habitu suo in unitate fidei se dilatantes, ut Isaias servus meus testatur, dicens: Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini (Is 11,13). Hoc tale est: Virgo Maria egressa est de angustiis saecularium oppressionum in dulcedinem [Col. 0663D] honestatis morum, ut aliquis de domo egreditur in qua inclusus continebatur, qui se non elevat supra ipsam domum, sed recto itinere coram se graditur, et ut rivulus vini de torculari exprimitur non se exaltans supra torcular, sed moderate defluens in locum suum. Et quare virga? Quia non spinosa moribus, nec nodosa terrenis cupiditatibus, sed plana, id est carnali concupiscentia non copulata, orta scilicet de radice Jesse, id est de illo qui quasi fundamentum erat regalis prolis, de qua illa illibata mater nata processit. Unde et de radice ejusdem virgae ascendit suavissimus odor, qui fuit integra puritas ejusdem virginis, volens in altissimum cacumen, Spiritu sancto ita eam irrigante, quod ex ipsa almus flos natus est. Quomodo? Ut flos nascitur in agro [Col. 0664A] non seminato semine; sic surrexit in ea coelestis panis sine radice virilis commistionis, et absque omni humano onere, sed tantum natus in suavitate divinitatis, non tactus ulla indignatione peccati, veniens, tortuoso serpente nesciente, nec eum propius tangente. Unde et ille flos latenter illum decepit; ita quod sursum ascendit, et genus humanum in peccato conceptum ad alta sustulit, quod ille serpens prius fraudulenter deceperat, et in perditionem secum detraxerat. Et quoniam hic flos Filius Dei erat, requievit super eum Spiritus Domini, id est spiritus aeternae divinitatis. Quomodo? Quando humilitas exaltata est in ascensu illius floris; ubi in irrisione prostrata est superbia, quam prima mulier attendit, cum plus quam deberet sapere [Col. 0664B] voluit, secunda muliere servitio Dei se subdente, dum se recognovit parvam, in humilitate confessa Deum suum; Spiritus sanctus ardenter in ipso requievit: in quo electa charitas latuit, quae salvavit perditam plebem abstergens crimina et scelera hominum. Nam plenitudo temporis erat in eo; quia vivens lumen in ipso radiavit, in quo noxium pomum cum sequentibus se nequitiis aruit, surgente in illo medicina mortuorum, quae vexillum illud elevavit quod mortem superavit et contrivit. Sanctitas enim in eo non caruit ulla possibilitate, ipso concepto absque omni peccati commistione, sicut saepius offenditur in natis hominum qui nascuntur in multiplicium criminum varietate. Sed et cum flos ille dedit operando et docendo omnem inspirationem [Col. 0664C] justitiae; jam fructum in plenitudine Spiritus sancti protulit, quoniam ipse Filius Dei indutus carne, aperte in opere suo demonstravit, quod antea Spiritus sanctus mystice et quasi in occulto, inspiratione sua commovit. Qui Spiritus sanctus super illum florem septempliciter requiescere designatur; quia cum Deus omnia per Verbum suum in Spiritu sancto crearet, septima die ab omni opere suo requievit. Sed et eadem dona in signatione sua geminantur; quoniam corpus et anima sibi conjuncta simul in gemina dilectione per unctionem Spiritus sancti debent operari timore Domini solo posito; quia ipse quasi in tremore charitatem venerans, unum super omnia adorari designat. Unde etiam et [Col. 0664D] Spiritus Domini dominatur fortissimis virtutibus ab eo clarescentibus, ut a radice rami procedunt, quoniam unus Deus est a quo omnia bona veniunt, et per quem omnia bona sapienter disposita sunt. Et quia Spiritus Domini super ipsum florem requievit; spiritus etiam sapientiae super ipsum mansit, quoniam magna sapientia apparuit, cum Deus omnia per Verbum suum creavit, sapientia sic diffusa est in illo: quod idem Verbum erat sapientia. Sed ipsum Verbum nondum incarnatum invisibile fuit: id autem incarnatum visibile apparuit, quoniam Verbum quod ante omnem creaturam erat in corde Patris per quod omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil: ipsum enituit flos sub tempore scilicet emicans in humanitate, bonum intellectum hominibus proferens [Col. 0665A] suis testificationibus. Quid hoc? Sapientiae intellectus congrue adjungitur; quia cum homo a Deo in sapientia creatus sit, Creatorem suum digne intelligere debuit. Ergo ante partum virginalem Deus intelligendus erat absque ulla dubitatione. Sed post partum, virginalem praedictum florem in carne proferentem, idem flos intelligendus erat Deus et homo, sed non sine admiratione. Et ille intellectus prius invisibilis, visus est visibilis in flore: cum ipse flos hanc intelligibilem causam protulit, quod homo scilicet sapienter intelligit Deum in factis suis. Quomodo? Sapientia est origo bonorum operum, cum homo sapienter veneratur Deum suum. Cui intellectus adhaeret, quoniam cum homo per sapientiam bonum operatur, jam illud dilatatur ad alios, ita ut [Col. 0665B] bonum odorem et dulcem gustum ab ipso emicantem cum gaudio intelligant in eo. In virgineo quoque isto flore intellectum subsequitur consilium; quia homo intellectum habens, divino consilio liberandus erat. Inde spiritus consilii et fortitudinis super eum requievit; quoniam hoc consilium apud Patrem sine tempore fuit, ut Verbum suum incarnaretur, sub tempore perficiens omnia opera sua secundum voluntatem Patris, et offendens obedientiam per se ipsum, ita ut ipsa ab eo ad homines fulgeret, quatenus eum ita in factis suis imitari discerent. Quod dum ita apparuit in fortissima virtute totum surgens de divinitate: fortitudo se in ipso occuluit, quatenus diabolum tanto fortius debellaret quanto [Col. 0665C] secretius illi se per consilium abscondisset. Quomodo?

Consilio apte fortitudo adhaeret; quoniam consilium Dei per fortitudinem Filii ipsius regnum diaboli destruxit. Unde idem Filius Dei, fortissimus videlicet leo, contrivit infidelitatis mortem per splendidissimum lumen quod fides est, quia magna fortitudo est hominem ea per consilium credere quae corporali visu non valet videre. Quid hoc? Consilium per conjunctam sibi fortitudinem perforat duritiam lapideorum cordium, quae obdurata sunt in consuetudine pravorum morum ita ineptam duritiam transiens quod carnale opus abjicitur, et Dei opus aptissime perficitur. Quapropter et in praedicto flore fortitudinem scientia comitatur, quoniam [Col. 0665D] homines per fortitudinem Dei ad scientiam ipsius ita ut eum cognoscant perveniunt. Hinc est quod et spiritus scientiae et pietatis in eo etiam per supernam dulcedinem requiem habuit, quoniam ipse scienter miseriis hominum condoluit; spes etiam existens per quam intratur ad salvationem, cum scelus mundi scienter per mortem suam abstersit in magna pietate. Quid hoc? Scientiae pietas recte adjungitur, quia Filius Dei scienter in magna pietate adimplevit voluntatem Patris sui. Ipse enim Filius solus natus ex virgine, transfudit inter populos germen coelestis virtutis; ut sequantur consortium angelorum quod pudicitia castitatis est, quia virtus haec surrexit in superna pietate: sic videlicet quod in egrediente virga de Jesse, virtutes [Col. 0666A] floris hujus germinarent, quas prima mulier fugaverat dum consensit audiens consilium serpentis, ita quod in ea cecidit omne genus humanum, carens gaudio supernae claritatis, nisi quod floriditas virgae illius scienter illud elevavit per pietatem in sanctitate salvationis. Quomodo? Fortitudini quae diabolum devincit, adhaerentem illi scientiam, Spiritus sanctus inspirat; cum Deus per fideles homines dovotissime in ardentibus desideriis agnoscitur, et intimo tactu fidelis animae desiderantissime amplexatur. Sed et in virgineo flore pietatem timor Domini subsequitur; quia cum pietas inest fidelibus hominibus, timorem Domini acquirunt, ad explenda praecepta ipsius. Unde timor Domini eumdem florem replevit; quia ipse tantam plenitudinem [Col. 0666B] virtutum in se habuit, quod in eo nullus vacuus locus inventus est, ubi aut mortifera superbia, aut delectatio honoris, aut praevaricatio legis sedem invenire potuisset; sed totus plenus erat timoris Domini: non quaerens alienam gloriam ut primus angelus et Adam quaesierunt, sed honorans Patrem suum in omni opere suo, dignam ei praebens obedientiam. Ideo et timor Domini initium habet omnis justitiae; quia ipse est finis et initium caeterarum virtutum, ut requiei septima dies, ostendit completionem et ortum creaturarum. Quomodo? Timor excutit et movet tremorem, qui radix est germinandi ut fructuosae virtutes procedant. Unde et flos iste plenus timoris Domini est; quia omnia [Col. 0666C] germina bonorum operum adhaerent ei, quoniam ipse materia eorum est; flore eodem germinante viriditatem quarumcunque virtutum, fructu earum prae caeteris repleto quatenus omnia bona perficiat, ut etiam de ipso Scriptura habet: Sicut malum inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideravi sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo (Ct 2,3). Hoc tale est: Filius virginis, dulcissimus amator castae dilectionis, quem apprehendit fidelis anima desiderans dulcissima ejus amplexione integritatem suam coronare, relicto carnali viro, et se copulans Christo, eumque certissimo foedere amans et in speculo fidei aspiciens, est pulcherrimus fructus fructiferae arboris, id est Filius virginis exiens de virginali candore, [Col. 0666D] sicut pomum de fructuosa floriditate praebensque escam refectionis esurientibus, et succum dulcedinis sitientibus, et hoc modo ligna silvestria praecellens, id est filios hominum qui in peccatis concipiuntur, et in ipsis converantur, nec talem fructum afferentes qualem ipse attulit, quoniam a Deo exivit plenum fructum suavitatis vitae afferens, aliis quidem nec viriditatem nec fructum a se ipsis habentibus sed ab ipso. Quomodo? Ipse per incarnationem suam mundo salvationem dedit, dilectus Dei Filius inter filios hominum apparens qui per fervorem ipsius virebant et fructum afferebant, sed non tanta plenitudine fecundi quanta ipse repletus erat, quia totus sanctus a Deo exiens de virgine natus est. Et quare dilectus? Quia ipse hoc [Col. 0667A] conculcat, quod fideli animae ad coelestia properanti obsistit. Unde et sancta anima aequissimo judicio eum dilectum nuncupat: quoniam per fidem dilectionis se ipsam relinquens, et in magno certamine carnalium voluptatum ad illum benevole anhelans, atque in ardore lacrymabilis desiderii se ipsam reprobans, ei adhaeret, ut mulier viro, cui cum gaudio voluntatis suae associata est. Et ideo cum in exordio conservandae castitatis ad eum incipit suspirare, ad se ipsam dicit: Volo prosternere carnalem voluptatem et me conjungere illi sub cujus dilectionis umbra qua me in ardore ardentis desiderii sui a contrario igne obumbravit sedeo. Quomodo? Dum inebriatum studium in ejus amore habens, subjectum in igneum carnis amorem in [Col. 0667B] consensu animae meae premo. Et ob hoc dulcissimus fructus ejus quem gustabam in anima mea suspirans ad Deum, dulcior mihi est in ea super omnem dulcedinem carnis, quam sentiebam in concupiscentiis ejus. Et quare dulcis? Quoniam ipse ex virgine natus habet dulcissimum saporem, et fortissimum unguentum stillans ut balsamum: quod est resurrectio ad vitam in qua mortui erecti sunt, ac continens maximam medicinam quae tersit vulnera peccatorum per incarnationem ipsius, quae plenissima sanctitatis et dulcedinis in omni genere virtutum cum virginitate est. Unde, o virginitas, quae de ignea accensione consistis, robustissimum germen quod de stella maris emicans omnem spurcitiam turpitudinis contra saevissima jacula [Col. 0667C] diaboli semper dimicans conculcat, gaude in coelesti harmonia, in spe consortii angelorum. Quomodo? Spiritus sanctus symphonizat in tabernaculo virginitatis; quoniam ipsa Verbum Dei semper ruminat, quomodo possit Christum amplexari cum omni devotione ardens in ejus amore, hoc habens in oblivione quod in concupiscentia carnis in ardore incendii fragile in homine est, uni viro quem nunquam peccatum tetigit adhaerens, cui et sine omni concupiscentia carnis conjuncta est, semper cum illo florens in gaudio regalium nuptiarum.

Nunc autem quod similitudinem in praedictis virtutibus vides, ita quod omnes ut et aliae virtutes [Col. 0667D] quae supra tibi demonstratae sunt veluti vestibus ex serico induuntur: hoc est quod in ordine suo piam unanimitatem illa luminaria in mentibus hominum parant, etiam quomodo reliquae virtutes in Deo mollitiem indumentorum, id est lenitatem devotionis in respectione sanctarum animarum, vepribus in duritia vitiorum carentium, habentia. Quod autem quaedam albis crinibus retecto capite et absque amictu palliorum incedunt: hoc est quod illae in copula candoris innocentiae, ligaturam juncturae pravorum morum in membris fidelium hominum non habent, et quod etiam saecularibus studiis circumdatae non sunt, omnino fugientes vicissitudinem vitiorum. Sed prima more femineo est capite velata, itaque quasi casula tanquam crystallus [Col. 0668A] perlucida induta, quia vinculum subjectionis humiliter Deo subjecta portat, superna scilicet sollicitudine omnem exaltationem diabolicam prosternens, pioque capiti, id est Christo adhaerens, humillimum quoque sacerdotem et absque omni pulvere peccati purissimum in lucidissima cordis puritate incitans, quoniam constricti et humiles purique sacerdotes summi sacerdotes esse debent. Secunda autem nigros capillos habet, manifeste ostendens quod in capite suo Christo abstergit nigredinem peccatorum in hominibus. Tertia vero dissimilis humanae formae videtur; quoniam hoc ministerium habet, ut hominem ita concutiat quatenus terreatur et tremiscat de Dei judicio. Unde et specie caret hominis, quia homo saepe Deum postponens, timoris [Col. 0668B] ejus obliviscitur, quod ipsa omnino facere recusat. Prima quoque et quarta atque quinta albis tunicis vestiuntur; quia circumdatae sunt veste innocentiae quam Adam perdidit transgrediens piam jussionem, postmodum autem in candidissimo lilio floridissimae virginitatis cum induto opere simplicis in Deo subjectionis recuperata in salvationem, quod ante Deum lucet sicut clarissima stella humanis oculis ignescit. Omnes etiam alba calceamenta habent, excepta tertia secundum speciem hominis non apparente; quoniam ipsae pulcherrimum opus sunt in hominibus qui desideria carnis in se ad nihilum deducunt, juxta exemplum sui Salvatoris, quod est splendor splendidissimus; una earum hominem non simulante, quia non habet respectum [Col. 0668C] ullius audaciae, semper sollicita et non negligens ut homo qui saepius sui ipsius per contumaciam obliviscitur, ipsa dispensatrix existens justae admonitionis ut quisque fidelis judicium Dei caute intueatur, et excepta quarta quae crystallinis calceamentis miro modo lucentibus calceatur; quoniam illa in voluntate sua se constringens, pergit lucidissimum iter Christi, ita mortem etiam in se ipsa per igneum ardorem Spiritus sancti suffocans. Quod autem in eisdem virtutibus est dissimilitudo: hoc est quod quamvis unius studii unanimitatem habeant, tamen diversa opera in hominibus operantur.

Propter quod et prima imago praetendit humilitatem: quae primitus Filium Dei manifestavit, cum [Col. 0668D] Deus qui coelum et terram in sua habet potestate Filium suum mittere ad terras non dedignatus est. Unde etiam portat coronam auream capiti suo impositam, tres ramos altius exstantes habentem; quoniam ipsa caeteras virtutes praecellens, et suaviter antecedens coronata est corona aurea, scilicet pretiosissima et fulgentissima incarnatione Salvatoris, qui eam quasi in capite, id est in hoc mysterio cum incarnatus est decoravit. Quae triangularis existit; quia Trinitas est in unitate et unitas in Trinitate, Filius scilicet cum Patre et Spiritu sancto, unus et verus. Deus omnia excellens in altitudine divinitatis. Et pretiosissimis lapidibus viridis et rubei coloris et albis baccis multo fulget ornatu; quoniam eadem humanitas Salvatoris ostendit [Col. 0669A] in se altissimam et profundissimam bonitatem sui operis, quod idem Filius Dei operatus est in viriditate illa cum virtutes in doctrina ejus virebant, et in rubore sanguinis ipsius: cum mortem passus est in cruce, salvans hominem, atque in clarissima albedine resurrectionis et ascensionis ejus, cum quibus omnibus illuminata et ornata est Ecclesia, ut res illa illustratur et decoratur cui pretiosi lapides imponuntur. Quod autem in pectore suo habet speculum lucidissimum, in quo mira claritate imago incarnati Filii Dei apparet: hoc est quod in humilitate quae in corde sacrati templi est, in beatissima et splendidissima scientia pie et humillime ac splendide firmissimeque effulsit ipse Unigenitus Dei, in omnibus operibus [Col. 0669B] suis quae corporaliter gessit, in quibus se mundo praecipue manifestavit. Unde etiam et ipsa in illustriori parte corda electorum fidelium consignat, in eis tribunal suum ponens, omnes actus ipsorum videlicet regens et dirigens; quia solidissimum fundamentum omnium bonorum in hominibus est, veluti etiam in supradicta materna admonitione sua ostendit.

Sed secunda designat charitatem; quoniam post humilitatem illam qua Filius Dei incarnari dignatus est, ostensa est etiam vera et ardentissima lampas charitatis, cum Deus ita dilexit hominem ut propter ipsius amorem Unigenitum suum mitteret incarnandum. Quae tota videtur ut hyacinthus aerii in alto coloris, videlicet tam forma quam tunica [Col. 0669C] ipsius; quia incarnatus Dei Filius per humanitatem suam illustravit fideles et coelestes homines, ut res illa per hyacinthum illustratur cui imponitur, ita eos etiam incendens charitate; ut unicuique homini indigenti fideliter subveniant: sicut et virtus haec induitur tunica dulcedinis Dei, hoc habens officium quatenus devotione, actu et usu omnibus hominibus in recto lumine luceat. Propter quod etiam eidem tunicae duae zonae inaestimabili modo, auro et gemmis ornatae mirabiliter intextae sunt; quae sunt in dulcedine Dei gemina praecepta charitatis, bona scilicet et praecipua voluntate quasi auro et justis operibus veluti clarissimis gemmis, mirabili dono summi datoris composita. Ita ut super utrumque humerum [Col. 0669D] ejusdem imaginis zona una usque ad pedes ipsius ante et retro descendat; quoniam eadem praecepta in multa sollicitudine portat unum scilicet in Deo ut in humero dextro, et alterum in proximo ut in humero sinistro, sicut scriptum est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis, et ex omni mente tua, et proximum tuum sicut te ipsum (Mt 22,37-39). Hoc tale est: Sic debes diligere Dominum Deum tuum, qui Dominus tuus est, videlicet hoc honore quo dominatur omni creaturae, et Deus tuus quia ipse non habens initium, sed creator omnium existens, ita ut propter amorem ejus in corde tuo primum exsuperes et prosternas carnem corporis tui, quod tibi valde durum est, quia primum devicta [Col. 0670A] carne postmodum regnabit spiritus tuus in te, et tunc Deum in anima tua sic intelliges ut mandata ejus scienter custodias, atque ea non pigro opere compleas. Et deinde hoc modo omnes vires corporis et animae tuae Deo subjiciuntur; quoniam haec prima victoria in corpore tuo facta est, ita ut tunc in omnibus his propositis causis Deum fortissimum in tua mente comprehendas: quod tibi tanquam firmum propugnaculum est contra insidias inimicorum tuorum, ita ut fortitudinem ejus in praedictis rebus nullus superare valeat inimicus, quia mens tua omnia haec continere debet, in se confirmans et consolidans cuncta quae agis. Haec ergo facies toto corde, tota anima, et omnibus viribus, et omni mente tua: ita ut nihil deficiat tibi in fide, quatenus non consentias [Col. 0670B] ulli rei quae repugnat Deo, te dividens in aliena; sed ut colligas te ad dulcedinem dilectionis ejus, diligens et te ipsum. Quomodo? Si diligis Deum, diligis salutem tuam. Et sicut tunc in his omnibus te diligis, sic diliges et proximum tuum, quia quisque fidelis homo est tibi proximus, existens in Christiano nomine ac in fide: ita ut sic gaudeas in ejus recta prosperitate, et superna salvatione ut fideliter in fide conservetur, sicut etiam laetaris de tua salute. Hoc ergo geminum opus charitatis sit in homine, descendens usque ad pedes ejus, id est ad finem consummationis; ante ipsum, scilicet apparens in lege Dei; et retro, in hominis videlicet subventione, ut et homo sic charitatem sectetur, quatenus rejecta morte perveniat ad perfectionem [Col. 0670C] vitae, sicut etiam eadem charitas superius in verbis suis declarat.

Tertia autem imago significat timorem Domini, qui post hanc charitatem quam Deus hominibus manifestavit, cum Filium suum pro ipsis mortem subire voluit in mentibus fidelium surrexit, ita ut coelestia praecepta plenius intelligerent et perfectius quam prius adimplerent. Quam nunc vides in eodem schemate ut in priori visione eam vidisti; quoniam incommutabilis Deus, simili et non dissimili honore et reverentia habendus est in omni creatura et factura ejus, ut et tibi superius declaratum est. Est quoque majoris et longioris staturae quam caeterae virtutes, dissimilisque humanae formae; quia [Col. 0670D] ipsa prae caeteris angustiam et tremorem infert hominibus, ita ut magnitudinem summae majestatis et altitudinem divinitatis ipsius perspicacibus oculis semper considerando pavescant; quoniam Deus omnibus hominibus multa veneratione metuendus est, quia ab ipso et non ab alio creati sunt. Unde etiam eadem virtus speciem hominis non habet, quia contradictionem illam qua Deo in malefactis resistitur (ut supra dictum est) abjicit figens tantum in timorem cognitionem suam in Deum, pergensque rectissima itinera voluntatis ejus. Ideo et plurimos oculos undique in se habet, tota in sapientia vivens; quia per oculos boni intellectus, ubique se circumspicit, Deum intuendo in omnibus mirabilibus ejus, ita ut in bonis operibus ejus rectum iter habeat, et [Col. 0671A] in malis confusionem diaboli per cognitionem Dei diffugiat; omnis tali modo in sapientia fulgens, quia omnia mortifera spiritui nocentia contemnit, mortem fugiens et iniquitatem relinquens, atque sapienter domum sibi in vita aedificans. Induta est quoque quasi umbroso indumento, per quod ipsi oculi prospiciunt; quia circumdata est validissima constrictione, frangens desideria carnis in hominibus, et aspiciens per eamdem abstinentiam in lumine vitae, in quo mirifice fulget homo in beatitudine. Multoque timore tremit coram me; quoniam angustiam et tremorem ponit in cordibus ignitorum hominum, ita ut turbinem et fragilitatem carnis suae semper habeant in pavore, ne labantur in peccatis, et ne fiduciam suam in se ipsis aut in aliis hominibus [Col. 0671B] ponant, sed in eum qui regnat in aevum, veluti etiam ipsa ut supra visum est in querimonia sua ostendit.

Quarta vero declarat obedientiam; quoniam post timorem illum, qui mihi in reverentia exhibetur, praeceptis etiam meis congrue obeditur. Unde et niveum vinculum circa collum portat; quia candidissimas facit mentes hominum, qui per subjectionem fidelis subjectionis ubique fortitudinem colli voluntatis suae deserunt et innocenti Agno, scilicet Filio meo adhaerent. Atque manus et pedes candido ligamine habet ligatas; quoniam ad opus Christi et ad vitam veritatis in albedine verae fidei ligata est, non faciens neque vadens secundum se, sed secundum vocem praesidentis Dei, ut etiam in praedictis [Col. 0671C] verbis suis demonstrat.

Quinta autem designat fidem; quia post obedientiam qua populus praeceptis meis obedit in auditu, fit etiam credulus in fide, ea fideliter complens in opere, quae solerter percepit in admonitione. Et haec circa collum rubeum torquem habet; quoniam undique in fortitudine sua fideliter perseverans, martyrio sanguinis decoratur, fiduciam suam non in fallaces vanitates ponens, sed in Deo secundum quod et ipsa de se, ut supra ostensum est, declarat.

Sexta vero praefigurat spem; quae post finem credendi in Deum surgit ad vitam in terra non habita, sed in coelestibus usque ad tempus perpetuae remunerationis celata, ad quam ipsa spes toto desiderio [Col. 0671D] anhelat ut mercenarius ad mercedem suam, et ut puer ad debitam sibi haereditatem. Unde etiam tunica pallidi induitur coloris; quia fiducia operis sui quasi in pallore circumdatur, cum nondum in praesenti remunerata est, sed ad quod semper gemitibus suspirat, hoc futurum multa fatigatione exspectat. Quod autem crux passionis crucifixi Filii mei ante eam in aere apparet, ad quam ipsa oculos et manus cum multa devotione erigit: hoc est quod ad martyrium ejusdem Unigeniti mei, coelesti desiderio quasi in aere plurimam fiduciam in mentibus fidelium parat; ita ut ad eum interiorem visum fidei et clarissima opera sui laboris humili et sincera intentione erigant, sicut et haec virtus superius ostendit in oratione sua.

[Col. 0672A] Sed septima praetendit castitatem; quoniam postquam homines spem suam pleniter posuerint in Deum, crescit in eis perfectum opus. Ita quod se incipiunt a carnalibus desideriis constringere in castitate, quae in flore carnis acutissimae sentit abstinentiam; ut juvencula scilicet sentit ardorem concupiscentiae nolens tamen in virum respicere. Sic castitas abjicit omnem spurcitiam in pulcherrimis desideriis: anhelans ad dulcissimum amatorem suum, qui est suavissimus et amantissimus odor omnium bonorum, in deliciis cunctarum virtutum, virtutis constantiae ab amatoribus suis aspiciendus in timore et pulchritudine animae. Unde et ipso lucidiore et puriore crystallo tunica vestitur, quae ita in candore relucet ut aqua resplendet cum sole perfunditur; [Col. 0672B] quia lucidissima in simplici intentione et purissima absque omni pulvere ardentis libidinis concupiscentiarum mirabiliter confortata per Spiritum sanctum, circumdata est veste innocentiae lucente in clarissima albedine fontis aquae vivae, qui est splendidissimus sol aeternae claritatis. Quod vero super caput ejus expansis quasi ad volandum alis columba stat, versa secundum faciem illius: hoc est quod castitas in initio suo velut in capite suo per expansionem et obumbrationem alarum columbae, id est per protectionem Spiritus sancti confortata est, facientis eam diabolicarum insidiarum vicissitudinem transvolare, cum per igneum amorem sanctae inspirationis illuc se dirigens aspicit, ubi castitas vultum dulcedinis suae manifestat. [Col. 0672C] Propter quod apparet etiam quasi in ventre ejus veluti in speculo candidissimus infans, cujus fronti inscriptum est innocentia; quoniam in visceribus purissimae et evidentissimae virtutis hujus, est inviolabilis et pulcherrima certissimaque integritas, habens rudem formam propter integritatem simplicis infantiae, sicut et frons, id est cognitio ejus non arrogantiam et elatam superbiam, sed simplicem ostendit innocentiam. Et quod in dextra manu regale sceptrum habet, sinistram ad pectus suum ponens: hoc est quod in dextra salvationis per Filium Dei regem cunctorum, vita manifestata est in castitate, sinistram libidinis per eumdem propugnatorem confundentem et ad nihilum redigentem, in [Col. 0672D] cordibus eum diligentium. Quomodo? Quia non vult libidini ullam dimittere libertatem; sed ut rapax volucris putridum cadaver rapiens constringit, et ad nihilum deducit, sic ipsam libidinem coram Deo fetentem abjicit et omnino conterit, ita ut nec sub ea spirare valeat, secundum quod etiam in verbis suis haec virtus supra manifestat.

Sed quod in summitate praefatae obumbratae columnae altam pulcherrimam imaginem vides; hoc est quod summa et praecellentissima pietate omnipotentis, in ipsa incarnatione Salvatoris splendidissima virtus scilicet gratia Dei manifestata est, quae fortissima plenitudo existit in Deo: monens homines poenitentiam agere, ut per eam relaxentur ab ipsis perpetratae nequitiae. Quae nudo capite stat; [Col. 0673A] quia omnibus eam quaerentibus aperta est dignitas et claritas ejus; crispos et subnigros capillos habens, quoniam Unigenitus Dei sub tortuoso et implexo in nigredine infidelitatis suae Judaico populo, humanitate absque macula peccati in virginea carne se induit. Et faciem virilem habet tantae ardentis claritatis, ut eam perspicue considerare non possis, ut faciem hominis; quia in gratia Dei in potenti virtute omnipotentis, Dominus vitae in vita apparuit, ita ardens in clarissima divinitate ut omnem visum tam inferiorem quam exteriorem hominis excedat, dum adhuc gravedine corporali gravatur, nec ita aperta in secretis suis apparens ut judicio hominum nuda appareat, sed absconsa; quia judicia divinae gratiae occulta sunt. Quod autem est purpurei et subnigri coloris tunica induta; hoc est [Col. 0673B] quod opus gratiae Dei ardens in charitate se inclinat ad nigredinem peccatorum, quasi ad indumentum hominum. Quomodo? Ita quod monet illos ad salutem eos levans de luto peccati ad spectaculum luminis per poenitentiam, quoniam ut dies fugat tenebras, sic ipsa aufert facinora reaedificando in poenitentia peccatores ad vitam. Cui etiam super utrumque humerum ejusdem imaginis zona una coloris rubicundi croci, ante et retro usque ad pedes ejus se extendens intexta est; quia gratia Dei se inclinans ad fideles homines, in fortitudine et pietate sua levat eos sursum ad coelestia quomodo? Hoc est: his duobus itineribus zonarum tangens videlicet anxietatem fragilis carnis in sanguinea pugna desudantis, et virtutem roboris animae in corpore tepentis [Col. 0673C] et trahens eos in rubeo et in croceo splendore humanitatis et divinitatis Filii Dei, scilicet serenissimi solis ad amorem supernorum, ita ut sibi ipsi in concupiscentia peccati fidelis homo resistat in integritate gratiae tactus; videlicet coram se ad virtutes et post se ad mortificationem vitiorum, quatenus viriliter bono et vero fine consumet opera sua, indutus in eis exoptabili et delectabili textura. Sed quod circa collum habet episcopale pallium mirabili modo auro et pretiosissimis gemmis adornatum: hoc est quod Christus Filius Dei summus sacerdos Patris existens, ubique in fortissima virtute sacerdotale habet officium, quod auro sapientiae et gemmis virtutum ab imitatoribus ipsius in membris [Col. 0674A] eorumdem fidelium suorum per gratiam Dei debet decorari. Unde et splendor candidissimus ita eam ubique circumdat, ut nusquam nisi ante a capite videlicet et deorsum usque ad pedes ejus ipsam inspicere possis; quoniam serenissimo candore misericordiae Omnipotentis gratia ipsius circumdata est, quae in mysterio divinitatis in retro actis temporibus, ante humanitatem Salvatoris invisibilis et minus grata latuit, tantum ab ejusdem Salvatoris incarnatione usque ad ultimum membrorum ipsius qui circa finem saeculi futurus est quantum humano intellectui possibile est apertius in operibus suis manifestata declaratur. Sed brachia et manus atque pedes ipsius tibi ad videndum obumbrati sunt; quia fortitudo et opus atque finis itineris gratiae Dei in hominibus, nulli gravato corpore ad cognoscendum [Col. 0674B] plene apparent. Quod vero splendor qui eam circumdat oculis undique plenus est, totusque vivens: hoc est quod divina misericordia gratiae Dei adjuncta multas miserationes oculorum plurimarum misericordiarum suarum ostendit, in dolores hominum aspicientes qui Deum sequi desiderant, omnisque vivens est, in consolatione et in salvatione animarum ipsorum nullo modo parans in eis perditionem sed vitam. Atque hac et illac se diffundit ut nubes diffluere solet; quoniam praecedit justos ut sibi provideant ne cadant, subsequens peccatores ut poeniteant et resurgant, omnibus ipsam quaerentibus coelesti dono se manifestans, ita ut nunc latiorem nunc autem constrictiorem se reddat; quia in miseriis et plangentibus cordibus fidelium, aliquando [Col. 0674C] multa fructuositate exuberat, aliquando etiam in flagitiosis et duris mentibus peccatorum se contrahens, propter ariditatem illorum. Propter quod etiam ipsa praecedit et subsequitur, tangit et monet homines, ut praedictum est; ut qui filii Dei esse desiderant, verba ejus gaudenter suscipiant et suscipientes compleant, caduca scilicet contemnentes, et mansura complectentes, sicut et eadem virtus in superiore exhortatione sua filios Dei alloquitur. Qui autem acutas aures interioris intellectus habet: hic in ardente amore speculi mei ad verba haec anhelet, et ea in conscientia animi sui conscribat.





Scivias Hildegardis 3600