Scivias Hildegardis 3900


VISIO DECIMA.

3910
[Col. 0691]

SUMMARIUM.---Verba Filii hominis. Quod homo habens scientiam boni et mali, inexcusabilis est. Admonitio ad conjugatos. Comparatio de agro. Quod homo non debet scrutari quod sibi sciendum non est, sicut in exemplis patet. Quod nullus repente viam sanctitatis arripiat ut in suppositis exemplis videtur. Admonitio ad virgines et continentes qualiter sanctitatem aggredi debeant. De interiori continentia mentis ut in subjectis exemplis manifestum est. Comparatio thesauri. Verba constantiae. Verba coelestis desiderii. Verba compunctionis cordis. Verba contemptus mundi. Verba concordiae. Quod in altitudine justitiae et fortitudine donorum Spiritus sancti opera quae Deus in hominibus operatur solidantur. Quod omnis actio quae fide et opere in fidelibus perficitur timori Domini divina providentia coadunatur. Quod volentem perseverare in bono opere Filius Dei regit ne cadat in errorem qui humilitate sua destruxit mortem. Quod umbra legis in nativitate et passione Filii Dei finem accepit. Quae gessit Deus in Ecclesia ab hominibus videri et sciri possunt; futura autem non nisi fide vel revelatione divina. Quod Deus misericorditer hominem conspiciens admonet ut imitando sanctos coelestem patriam petat. De statu constantiae, coelestis desiderii, compunctionis cordis, contemptus concordiae. De habitu earum. De constantia. De coelesti desiderio. De compunctione cordis. De contemptu mundi. De concordia. Quod in vigilante fortitudine fidei opus bonum explanatur et in perfectione operis qua devotione quisque Deum colat ostenditur. Quod per fortitudinem fidei Deus antiquum serpentem in profundum aeternae confusionis dejecit. Pagani, Judaei, falsi Christiani veram fidem abnegantes, in potestate Dei sunt quamvis ab Ecclesia quae in alto posita est ejecti sunt. Verba Joannis ad eamdem rem. Quod Deus Ecclesiam ab omnibus partibus mundi collectam, secundum quae praedestinavit: ad effectum confuso diabolo perducit, quod est in novissimo die.

[Col. 0691D] Et post haec in summitate orientalis anguli praemonstrati aedificii, ubi praedictae duae partes muri [Col. 0692D] ipsius illa lucida et lapidea videlicet, conjunctae erant: vidi quasi septem gradus candidissimi marmoris, [Col. 0693A] qui ad lapidem illum magnum super quem praefatus lucidus sedens in throno apparuit in modum testudinis advoluti videbantur. Et super illos gradus sedes posita erat: super quam juvenis quidam sedens virilem et nobilem vultum pallidi tamen coloris, et capillos subnigros usque ad scapulas ejus diffluentes habebat, purpurea tunica indutus. Qui a capite usque ad ombilicum ejus mihi apparuit; sed ab ombilico deorsum obumbratus mihi ad videndum fuerat. Et ipse respiciens in mundum, maxima fortitudine vociferabat ad homines qui in eo erant, dicens: O stulti homines qui tepide et turpiter marcetis in vobis ipsis, nolentes vel oculum unum aperire ad videndum, quid in bonitate spiritus vestri sitis, sed semper ardetis operari malum [Col. 0693B] quod habet concupiscentia carnis vestrae, recusantes esse in bona conscientia et in recta speculatione animi vestri, quasi intellectum boni et mali non habeatis, nec gloriam hanc ut malum sciatis devitare et bonum perficere: audite me Filium hominis dicentem ad vos: O homo, respice quid esses: dum coagulatio in ventre matris tuae fuisti? Etenim tunc inscius et impotens tui in vivificatione eras. Sed tunc datus est tibi spiritus et motio ac sensibilitas; ut vivens movearis et te movens, intelligas fructum utilitatis. Habens enim scientiam boni et mali atque efficaciam operandi unde excusare te non vales, quin omnia bona ex his habeas in te: ita ut summa inspiratione admonitus, Deum diligas in veritate [Col. 0693C] et justitia, tibique resistas in concupiscentia et delectatione injustitiae, ita ut te in his crucies: et hoc modo martyrium meum colas, tibi ipsi in his ardoribus repugnans, crucem meam scilicet in tuo corpore bajulando, id est illicita desideria fugiendo, cum te delectat peccare. Et cur tibi est tanta potestas videlicet ut devites malum et facias bonum? De scientia enim boni et mali; qua intelligis quod homo es, mihi responsurus es. Sed bonum contemnis, et malum operaris ardens in carnalibus desideriis, quia bonum tibi quasi grave videtur: malum autem in te facile excitatur. Et cum hoc sit: non vis te constringere, sed libere peccare. Quid feci quando pro te in cruce passus sum in infirmitate carnis, cum contremui ac angustiatus sum ego [Col. 0693D] Filius hominis? Ob hoc requiro a te adversum te martyrium quod pateris in voluptate carnis tuae, et in reliquis perturbationibus ac illicitis desideriis tuis quae sunt contra voluntatem meam, atque in aliis hujusmodi nequitiis quae haec subsequuntur in quibus te non potes excusare quin noveris quando bene et male operaris.

Sed non abjicio copulam castae legalis conjunctionis, quae per divinum consilium constituta est in multiplicationem procreationis filiorum Adae; ubi hoc in vero desiderio prolis et non in falsa voluptate carnis ab iis sit quibus illud sine injuria licitum est, secundum quod eis in lege divina praeceptum est, scilicet saeculo deditis et non spiritu segregatis. Bonum ergo quod habes a me, diligere [Col. 0694A] debes adversum te. Coelestis es in spiritu, terrestris in carne. Unde quae coelestia sunt debes amare, et quae terrestria sunt conculcare. In opere autem coelestium demonstro tibi supernum praemium; in voluntate vero carnis tuae cum vis perficere quod injustum est, ibi ostendo tibi martyrium meum et poenas quas sustinui propter te, ita ut tu in contrariis desideriis tibi ipsi resistas propter amorem passionis meae. Plurimum intellectum habes in te, plurimus etiam sensus inde requiretur a te. Multum tibi datum est, multum etiam a te requirendum est. Sed in omnibus his caput et adjutorium tuum sum. Nam superno tactu tactus, si invocaveris me, responsum audies a me; si pulsaveris ad januam, tibi aperietur. In spiritu perspicacissimae [Col. 0694B] scientiae quo donatus es, omne quod tibi utile est, habes in te. Et quoniam hoc est in te, idcirco et oculi mei acutissime perspicientes, considerabunt quid inveniant in te. Quapropter de conscientia tua requiro vulnera et dolorem cordis tui: in quibus te coerceas, cum senseris te voluntate tua trahi ad peccatum. Et cum ita in eo exarseris ut quod totus liquefactus vix suspirare valeas: ecce tunc inspicio te. Quid tunc facies? Si tunc in hoc labore, vulnerato corde et madentibus oculis, concussus timore judicii mei invocaveris me, et si tunc etiam in hoc clamore perseveraveris ut tibi succurram adversus nequitias carnis tuae et contra pugnas malignorum spirituum: faciam omne quod tibi fieri desideras, [Col. 0694C] atque domum habitationis meae ponam in te.

Nunc ergo, fili mi, respice quanto labore et sudore in agro laboretur antequam semine seratur; sed postquam semine seminatus fuerit, dat fructum suum. Ergo attende et considera haec. Nonne recuso terrae id praestare, ut fructum gignat absque sudore laboris? Sed cum mihi placuerit ipsa fructibus superabundanter ita repletur, ut homines abundantissime sufficientiam habeant, aliquando etiam superabundent, et cum voluero ita eis attenuatur, ut homines aliquando prae nimia fame vix vivant, aliquando etiam multi in illis attenuati deficiant. Secundum modum hunc homines per me positi; scilicet homini illi qui bono corde semen verbi mei voluntarie suscipit, magna dona Spiritus sancti ut bono agro superabundanter [Col. 0694D] tribuo. Ille autem qui aliquando verbum meum recipit, aliquando etiam recipere recusat, est quasi ager quod hoc tempore viret, hoc autem arescit. Hic homo tamen omnino non perit; quia quamvis famem in anima patiatur, aliquid tamen quamvis parum viriditatis habet; sed hic per omnia moritur, qui nulla intentione verba mea recipere exoptat, et qui nec admonitione Spiritus sancti, nec doctrina hominum, cor suum ullo modo excitare vult ad bonum. Haec miraris, o homo, et scire vis cur haec ita fiant

Sed ut nec divinitatem mortali obtutu vales aspicere; sic nec secreta ejus mortali sensu poteris capere, nisi quantum in permissione ipsius tibi possibile est. Tu autem vacillante animo tuo, huc et [Col. 0695A] illuc versaris. Unde veluti aqua a calore ardentis camini absorbetur, sic spiritus tuus ab inquietudine stulti animi tui opprimitur. Quoniam haec scire cupis quae non sunt scienda carni humanae conceptae semine humano in peccatis. Leva ergo digitum tuum, et tange nubes. Quid nunc? Sed hoc fieri non potest, sic nec illud dum hoc scrutaris quod tibi sciendum non est. Sed velut herbae agros suos comprehendere non valent quia sensu et intellectu carent, nescientes quid neque ipsi, neque quid ipse sint vel quid operentur fructu suo, quamvis impleant et circumdent agros utilitatis gratia et veluti culices aut formicae, aut caetera minora animalia non desiderant dominari super reliqua sibi similia, aut scire sive intelligere virtutem vel significationem [Col. 0695B] leonis seu aliorum majorum animalium, sic nec tu cognoscere poteris quid in scientia Dei sit. Quid tu fecisti vel ubi fuisti, quando coelum et terra creata sunt? Qui haec creavit auxilio tuo tunc non indiguit, sic nec nunc. Utquid scrutaris judicium Dei, cum desuper imbre salutari tactus fueris? Ostende mihi quomodo in agro cordis tui labores, et quomodo eum colas. Quod si labor ille mihi placuerit, fructum optimum tibi do secundum laborem tuum, erit et fructus tuus cum mercede. Nunquid do fructum terrae sine labore? Sic etiam nec tibi facio, o homo, absque sudore, quem requiro a te. Habes enim per me illa in te, in quibus potes laborare. Ergo diligenter in labore te exerce, et fructum inde consequeris. [Col. 0695C] Et cum fructum habueris, mercedem inde referes. Sed quid? nunc multi devoto et puro ac simplici corde quaerunt me, et invenientes retinent me.

Multi autem joculantes et ludentes volunt me adire sine labore animi et cogitationis suae, nolentes praemeditari quid facere debeant, me scilicet invocando, et sensum corporis sui considerando, volentes tantum me apprehendere, quasi de gravi somno evigilent repentino motu simulationis et deceptionis arripientes viam sanctitatis, ut in se ipsis excogitant; alii autem in abjectione saecularium negotiorum, alii in continentia carnalium, alii in virginitatis pudore super humeros suos assumentes jugum meum, existimantes sibi possibile esse omne quod voluerint, nolentes intueri qui sint aut quid [Col. 0695D] perficere possint, nec volentes habere in scientia sua quis eos formaverit, aut quis eorum Deus sit, volentes eum tantum habere ut domesticum suum qui omnem voluntatem ipsorum perficiat. Sic nolo dare donum meum nec seminare vacuum agrum in homine illo, qui in hujusmodi vanitate se mihi in alienatione ignorantiae nesciat. Unde et pes ejus saepe in lapsum erit. Cui et dico: O homo, quare non inspexisti agrum animi tui ut eradicares inutiles herbas et spinas ac tribulos, me scilicet invocando et te ipsum considerando, antequam velut ebrius et insanus ac te ipsum ignorans venires ad me, quoniam nullum lucidum opus, sine adjutorio meo perficere potes. Nam post hanc praecipitationem qua me velut in somno quaesisti; cum in servitio [Col. 0696A] meo taedio affectus recordatus fueris somni illius, in quo prius in consuetudinalibus peccatis tuis dormivisti, ad eadem priora scelera insanus et inscius boni, adjutorio et consolatione spiritus Paracleti destitutus reverteris. Tu autem quae quaesisti ductorem et adjutorem ad haec? fallacem certe et deceptibilem animum tuum, qui te stulte in ariditatem ducebat, sine viriditate et recordatione intellectus tui, oblitum quod nihil boni sine me facere posses. Et quid tunc habes? Certe tunc miser et vacuus cades coram me et coram populo, atque ut inutilis pulvis conculcaberis. Nam quid est tibi possibile contra me? Nihil. Et quid potes meo auxilio? Lucidissima potes opera quae sunt splendidiora solis splendore, et dulciora in interiore gustu super [Col. 0696B] mel et lac, cum desideranti populo manifestantur. Nam cum requiris me intimo intellectu animae tuae, ut in baptismo per fidem doctus es, nonne do totum quod desideras? Sed post casum suum, multi gemendo et dolendo requirunt me; qui priusquam caderent me quaesisse debuerant. Quibus manum meam porrigo, dicens: Quare non quaesisti me ante casum? Ubi eram? Et ubi requisisti me? Numquid cum quaereretis me, abjeci vos? Et dico: O homo, si secus pontem profundissimae aquae stares, et propter inanem jactantiam et tui cordis oblivionem (qua me in omnibus despexisti, cum possibile tibi putabas esse omne quod voluisti, quasi non indigeres adjutorio meo) temerarie in te ipso diceres [Col. 0696C] pontem hunc volo devitare et per aquam ambulare, nonne prudenter faceres? Quod si praesumptuose et insipienter faceres; nonne in eadem creatura quam tibi subjecta ad utilitatem tuam creata est, spiritum tuum exhalares? Sed ne hoc tibi contingat: praecaves propter praesentem et visibilem timorem aquae, te absorpturae in mortem. Aut si maximam arborem abscisam ruere videres, nonne fugeres ne ab ea comprimereris? Vel si leones aut ursos tibi occursuros aspiceres, nonne si posses prae timore quem conciperes te in terra absconderes? Et cum corporis laesionem ita fugis; quare non devitas terribilissimam mortem animae, timens creatorem tuum? Nonne vidisti aut audisti ullum mihi unquam resistere? Nam qui non est mecum, dissipabitur; [Col. 0696D] et super quem cecidero, confringetur. Quid fuisti quando coelum et terra creata sunt, quae ita vires suas peragunt ut eis constitutum est? Tu vero consilio Dei formatus, et ipsius illuminatione tactus, praecepta ejus transgrederis. O magna amentia! Per creaturam quae tibi subjecta famulatur, Deum tuum contemnis, tu terram calcas ac coelum suspicis quae Creatorem suum timentes ei obediunt et jussionem ipsius adimplent: quid tu insipientissime minime facis cum eum in cogitatione aut in opere tuo neque vis scire neque ad eum respicere, ita ut velis ipsum ut decet agnoscere. Quapropter si non poenitueris, infernus justo judicio te deglutiet, sicut et illum qui obduratus de coelo projectus est, quem tu imitatus es. Attamen cum lapsus fueris, clamans [Col. 0697A] fideliter quaere me, et sublevatum suscipiam te. Tu autem, o homo, tam frequenter vis summa tangere, qui nec infima vales comprehendere.

Unde audi me tibi dicentem: Si per me admonitus in abjectione saecularium negotiorum, aut in continentia carnalium jugum meum ferre desideras, antequam hoc aggrediaris primum clama, et in hoc persevera quaerens me, et ego adjuvabo te. Quod si etiam admonitione mea tactus, me vis imitari ad me respiciens, in virginitatis pudore quia ut flos de inarato agro nascitur, sic et ego sine virili semine de virgine Filius Dei natus sum: ostende mihi agrum animi tui in multa humilitate, et alloquere me in largitate interiorum lacrymarum tuarum, et dic: O Deus meus: ego indignus homo non habeo a meipso hanc possibilitatem [Col. 0697B] perficere ut virginitatem meam possim conservare, nisi tu, Domine, adjuves me, quia totus culpabilis sum in ortu ardentis succi de quo pullulo in multis miseriis, frequenter repetens originem fragilitatis meae. Unde etiam non possum mea virtute me ipsum superare in gustu dulcedinis carnis meae, dum sum arbor concepta et nata in peccatis. Ob hoc tu, Domine, da mihi in virtute tua igneum donum, quod in me exstinguat hunc fomitem et hunc ardorem perversitatis, ita ut cum rectis suspiriis bibam de aqua fontis vivi qui me faciat gaudere in vita, qui sum cinis et pulvis plus aspiciens in opera tenebrarum quam in opera lucis. Et si tu tunc hac supplicatione studiosus et constans fueris, agrum illum paro mihi in te, [Col. 0697C] quem Isaac filio suo proposuit cum dicebat: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus (
Gn 27,27); eumdemque agrum meum in corde tuo benedicam et ut etiam persecutus aiebat: Esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuae (ibid. Gn 27,29). Atque eodem modo et tu ante communem populum sublimata generatio eris. Ego autem rosas et lilia, ac alia optima virtutum pigmenta in agrum illum seminabo, et cum inspiratione Spiritus sancti assiduo imbre rigabo, atque in eradicatione inferacitatis abscindam ab illo malum, ita ut oculos meos circumferens, eos in viriditate et in floriditate hujus incorrupti agri pascam. Istud est meum et per me, et non tuum, o homo, nec per te. Nam ego sum flos campi (Ct 2,1): quoniam ut sine aratro campus gignit florem, [Col. 0697D] sic ego Filius hominis sine virili conjunctione genitus sum ex virgine. Ideoque hoc donum est meum et non tuum, quia tu in peccatis conceptus, in peccatis natus es ex corruptione. Sed si id donum a me fideliter petieris, illud a me fiducialiter impetrabis, tibique dabo ut coram patre meo consortium meum habeas in virginitate. Hoc autem prae fragilitate corporis tui non poteris habere sine labore caloris qui in te est, quia humana natura fragilitatis tuae saepe se prodit in te, quam devitare non vales, quia caro de carne es. Sed in hoc ferre debes crucem meam et imitari martyrium meum: te videlicet constringendo, ita ut per me devincas te, quod mihi semper amabile est, quia te fragile vasculum scio, tunc autem volo tibi communicare ac compati doloribus tuis. [Col. 0698A] Quod si etiam in his aliquando cecideris, surgens citius poenitentiam ex corde age et suscipiens salvabo te.

Quidam autem decepti a diabolo, et perdurantes in malo, putant se sanctificatos esse, cum exteriorem hominem in se continent a conjugio, abjicientes circumcisionem mentis ubi superflui sunt in immundis cogitationibus et etiam abnegantes circumcisionem spiritus ubi proferunt malum in locutionibus et operibus suis, nolentes scire quoniam hoc flagitiosum sit, sed tantum tepide observantes ut caro eorum integra sit a commistione, renuentes omnino integritatem spiritus sui. Unde indigni coram me, sunt projecti extra legem tam carnalem quam spiritualem; quia nec in carne nec in spiritu secundum justitiam Dei vixerunt. Nam nec constitutam sibi legem conjugii [Col. 0698B] tenuerunt, nec quod plus est, quam quod in lege praeceptum est, in virginitatis amore servaverunt. Quapropter indigni oculis meis sunt, quoniam nescio qui sint. Non enim vidi eos in praecepto legis ambulare, nec quod in illa re plus faverent quam quod eis praeceptum est. Unde et repulsi a visione mea sunt. Ego comparo eos infertili terrae gignenti spinas et tribulos ac infelices herbas, ad nullos usus hominum valentes quae in altitudine et colore suo se assimilant rosis et liliis ac aliis utilibus floribus et herbis utilem succum et dulcem fructum atque bonum odorem usibus medicinae in se habentibus et iterum comparo eos cupro: quod se extrinsecus assimilat auro, intus autem deceptionem et hypocrisim [Col. 0698C] auri retinens, quoniam secundum hunc modum hi homines foris ostendunt se habere similitudinem prudentium virginum, interius autem fallacia et indignatione pleni sunt. Unde et coram me sunt ut tepidus ventus, cujus nec calor nec frigus ullum vigorem habet; quia nec utiles sunt in calore animi sui ut perseverent in virginitatis continentia ut coeperunt, nec valent in frigore mundanae vitae ut degant in saecularibus rebus ut sibi proponunt. Nam nec extra legem peccant ut publicani, nec intra legem ut injusti; sed in semetipsis tepentes nec perfecte justi, nec injusti sunt. Sed ut catulus immundorum animalium abjicitur antequam se sentiat vivere, vel antequam confortetur in fortitudine aetatis suae, sic iste populus projicitur in mortem, quoniam nec se scit vivere [Col. 0698D] ad vitam, nec in se inteiligit fortitudinem virtutum quae sunt in domo sapientiae. Unde et ab ore meo exsufflo eos; quia indigni sunt aspectu meo, si sic impoenitentes perseveraverint. Nunc autem, o homo, respice in te.

Si enim quispiam hominum tibi thesaurum daret, quoniam te plurimum diligeret, tibique diceret, lucrare in hoc et esto dives, ut et hoc pacto sciatur quis ille scit qui tibi thesaurum hunc dedit: tunc te oporteret acutissime cogitare quomodo illum utiliter lucrifaceres, dicens in te: Thesaurus Domini mei in optimo lucro apparere debet in me, ita ut et ipse laudetur in illo. Et cum illum utiliter hoc modo augmentatum multiplicares, bonus rumor inde ad aures illius qui tibi thesaurum dederat perveniret. Unde et ipse propter hoc recordatus tui magis te diligeret, ac majora [Col. 0699A] dona tibi conferret. Sic et Creator tuus facit. Ipse dedit tibi thesaurum optimum viventem, scilicet intellectum, valde diligens te, quoniam creatura ipsius es, praecepitque tibi per verba ab eo constitutae legis, ut intellectu tuo lucrum facias bonis operibus, divesque evadas in virtutibus: ita ut ipse bonus dator, per hoc diligentius cognoscatur et laudetur. Quapropter omni hora te oportet meditari, quomodo hoc tam grande donum quod percepisti utile tam caeteris quam tibi ipsi factus in operibus justitiae, splendorem sanctitatis reddat ex te, quatenus homines bono exemplo tuo provocati, Deo honorem laudis inde exhibeant. Quod cum humiliter in omni justitia multiplicaveris: laus et gratiarum actio ad cognitionem Dei, qui in Spiritu sancto tibi virtutes has inspiravit, accrescit, unde et [Col. 0699B] ipse misericordiam gratiae suae ad te convertens, per dulcedinem dilectionis suae superabundanter magis te faciet ardere in amore ipsius; ita ut consolatione Spiritus sancti repletus, sapienter omne quod bonum est discernas, et majora opera bona facias, ardentissimo amore glorificans Patrem tuum, qui tibi benigne dedit haec. Verba autem ista oves meae audiant, et quicunque aures interioris spiritus habent ea concipiant; quia mihi placent ut sic operentur homines qui me cognoscunt et diligunt, ut et ipsi in se ipsis intelligant quid eis in donis Spiritus sancti faciendum sit. Sed in eadem orientali plaga vidi super pavimentum praefati aedificii coram eodem juvene tres imagines juxta se stantes, et illum devotissime inspicientes, [Col. 0699C] contra aquilonem autem inter circulum illum magnum qui de praedicto lucido sedente in throno protendebatur, et inter idem aedificium conspexi quasi rotam in aere pendentem, et in ea imaginem hominis usque ad pectus apparentem, et in mundum acutissime prospicientem. Ante angulum vero ejusdem aedificii ad austrum vergentem, imago alia intra ipsum aedificium super pavimentum apparebat; quae se ad praedictum juvenem cum magna hilaritate convertebat. Et his imaginibus talis erat similitudo, ut, caeterae virtutes quas prius videram, sericinis omnes vestiebantur indumentis. Omnes quoque albis velaminibus capita sua obtectae erant: excepta illa quae a dextris media praedictarum trium stans, nudo capite candidos capillos habere videbatur. [Col. 0699D] Nulla autem earum pallio circumamicta fuerat; praeter eamdem mediam ipsarum trium quae albo pallio induebatur. Sed tunicis albis omnes vestiebantur: excepta illa quae in rota apparens tunicam subnigram habebat. Et praeter hanc quae sinistris media earumdem trium existens tunica pallidi coloris utebatur. Omnes etiam calceamentis albis indutae fuerant: excepta media ipsarum trium cujus indumenta pedum nigra videbantur, et diverso colore depicta. Sed haec dissimilitudo fuit in eis. In pectore imaginis quae media fuit trium praedictarum sibi astantium, duae fenestellae apparuerunt, et supra ipsas, cervus ad dextram ejusdem imaginis versus: ita ut anteriores pedes suos super fenestram dextram et posteriores super sinistram posuisset, quasi se ad currendum coaptasset.

[Col. 0700A] Et eadem imago dicebat: Ego sum fortissima, columna et non mobilis levitate instabilitatis, ita ut a flabro venti possim commoveri ut folium arboris quod ab eo movetur, et hac et illac propellitur; sed perdurare debeo in vero lapide qui est verus Filius Dei. Et quis potest me commovere? Quis potest me laedere? Hoc non poterit fortis aut debilis princeps aut ignobilis, dives aut pauper, quin perseverem in vero Deo qui non commovebitur in aeternum. Nec ego movebor; quia supra fortissimum fundamentum fundata sum. Nolo enim esse cum adulantibus qui a vento tentationis in omnes vias sparguntur, nunquam in requie stabilitatis persistentes, sed semper ad inferiora et deteriora cadentes. Sic autem non ego: quoniam supra firmam [Col. 0700B] petram posita sum. Sed imago quae ad dextris ejus erat, praedictum cervum aspiciens dicebat: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te, Deus (Ps 41,2). Unde volo transilire montes et colles, ac imbecillitatem dulcedinis transitoriae vitae, respiciens tantum simplici corde ad fontem aquae vivae; quia ipse innumerabili gloria plenus est cujus suavitate satiari nemo potest, taedio saturitatis ejus. Imago autem quae a sinistris ejus stabat, ad praefatas fenestellas videns aiebat: Semper aspicio, semper teneo lumen verum et aeternum: nec cogitando aut suspiciendo ac intuendo satiari potero perpetua dulcedine quae est in superno Deo. Sed [Col. 0700C] imago quae contra aquilonem in rota apparuit, in dextra manu virentem ramusculum habuit; ipsa vero rota assidue circumvolvebatur eadem imagine in ea immobili permanente. In circuitu autem ejusdem rotae scriptum erat: Si quis mihi ministrat me sequatur; et ubi sum ego, illic et minister meus erit (Jn 12,26). Et in pectore ipsius imaginis sculptum: Ego sum hostia laudis in provinciis. Et ipsa imago dicebat: Vincenti dabo edere de ligno vitae quod est in paradiso Dei mei, quia fons salutis mortem submergens rivulos suos in me transfudit et me virentem in redemptione fecit. Imago vero quae ante angulum ad austrum respicientem apparebat, tanti splendoris in facie erat ut eam perfecte intueri non possem. Sed ab utroque latere suo alam [Col. 0700D] albi coloris habebat, quarum latitudo longitudinem cujusdam imaginis superabat, et ait: Quis tantae fortitudinis est, ut tentet Deo repugnare? Et quis hujus audaciae est qui audeat me denudare et corrumpere in turpitudine odii et invidiae? Deus justus est et unus in sincera potestate et gloria. Eum semper amplecti volo puro corde et laeta facie, semperque gaudere in omnibus justitiis ejus. Nolo autem esse mutabilis, sed semper in uno animo durare et assidue Deum laudare. Unde nec diabolus nec malevolus homo me poterunt emollire, aut ad hanc rabiem dolositatis dejicere; quin semper imitatrix pacis in recta unanimitate perseverem. Transacto autem mundo, clarius in coelesti visione apparebo. Post haec vidi et ecce omne pavimentum [Col. 0701A] praedicti aedificii totum ut album vitrum apparuit, a se reddens splendorem serenissimum. Sed et splendor lucidi illius sedentis in throno, qui omnia haec mihi demonstrabat per ipsum pavimentum usque in abyssum resplenduit. Inter circulum autem illum de sedente in throno protensum, et inter hoc aedificium terra tunc apparuit, et quasi aliquantulum deorsum vergens ita ut ipsum aedificium inde velut super montem positum videretur. Et lucidus qui sedebat in throno iterum mihi dicebat: Filius Dei viventis natus ex Virgine, ipse lapis angularis existens, quem ii reprobaverunt qui in lege Dei ob salutem suam aedificare debuerunt, quod tamen facere recusaverunt magis diligentes tenebras quam lucem et mortem quam vitam: potenter in his [Col. 0701B] regnat, qui tactu Spiritus sancti ardentes, salubriter se ipsos exterius conculcant, ad interiora spiritus toto adnisu in plenitudine virtutum et bonorum operum se rapientes.

Idcirco etiam in summitate orientalis anguli praemonstrati aedificii, ubi praedictae duae partes muri ipsius, illa lucida et lapidea videlicet conjunctae sunt, quasi septem gradus candidissimi lapidis vides, quoniam in altitudine justitiae a vero oriente qui lapis angularis in divino opere est emanante ubi duae conjunctiones necessariae munitionis, scilicet speculativa scientia et humanum opus in unanimitate quietis sibi cohaerent: adest septenarius ascensus candidissimae fortitudinis, plenus rectissima [Col. 0701C] actione existens, quam Deus operatur et perficit in homine, ut in sex diebus operatus in septimo requievit.

Qui ad lapidem illum magnum super quem praefatus lucidus sedens in throno apparet, in modum testudinis decenter advoluti videntur; quia omnis actio quae fide et opere in fidelibus hominibus perficitur, timori Domini cui ipse fortissima omnipotentia praesidet qui cuncta regit, auctoritate providentiae ejus dignissimo compositionis effectu coadunatur. Unde et super illos gradus sedes posita est, id est super opera quae Deus operatur in hominibus firmissimum protectionis firmamentum regentis et adjuvantis eos; quia quicunque vult cum eo perseverare, non decidet in errore; quoniam ipse fortissimum [Col. 0701D] sustentaculum existit, super quod omnis justitia constituta est. Et super sedem juvenis quidam sedens est constantissimo regimine Filius hominis Filius Dei in omni justitia cum Patre et Spiritu sancto regnans Deus unus; virilem et nobilem vultum habens, quia ipse fortissimus leo destruxit mortem nobili facie, sine peccato scilicet visibilis veniens, natus ex virgine; pallidi tamen coloris existens, quoniam cum terrenis terrenum honorem non quaesivit, sed humillimus, modicus et pauper in sancta humilitate apparuit.

Unde etiam capillos subnigros usque scapulas suas descendentes habet, quia Judaicus populus claritatem fidei quae in incarnatione ejusdem Filii Dei demonstrata est non quaerens, obumbratus in [Col. 0702A] umbra exterioris intellectus legis pertinaciter et infideliter tabuit; ortus tamen in capite justitiae et usque ad humerum fortitudinis ubi perfectum opus in humanitate Filii Dei floruit perveniens, ibi in incredulitate sua finem accepit. Et purpurea tunica indutus est; quoniam in charitate sanguinem suum fundens, hominem qui perierat redemit.

Quod autem a capite usque ad umbilicum tibi apparet: hoc est quod ab incarnatione ejus usque ad praesens tempus opera quae gessit in Ecclesia fidelibus manifesta sunt, sed ab umbilico deorsum obumbratus tibi ad videndum est; quia illa quae a tempore hoc usque ad completionem saeculi hujus, in eadem Ecclesia futura sunt, nec videri nec sciri poterunt nisi quantum revelatione divina et [Col. 0702B] fide catholica percipiuntur, quoniam maximae coruscationes virtutum quae ante novissimum diem in hominibus manifestandae sunt, adhuc hominibus incognitae latent. Et ipse respiciens in mundum, quia idem Filius Dei aspectu misericordiae suae dirigens ad homines, propter praeteritas et futuras causas dicit fidelissima verba suae admonitionis ad eos, ut ipsi in sanctis ejus coelestem militiam imitentur effugientes pericula peccatorum, et ut fortissime praeliando supernam felicitatem adipiscantur in factis suis contradicentes poenis impiorum.

Sed quod in eadem orientali plaga vides super pavimentum praefati aedificii coram eodem juvene tres imagines juxta se stantes, et illum devotissime inspicientes: hoc est quod in ortu justitiae, carnalia [Col. 0702C] desideria deprimentis, in dispositione omnipotentis Patris apparente Filio Dei in carne, hae tres virtutes in devotione unanimes per virtutem trinitatis constantissimae manifestatae sunt ad ipsum dirigentes aspectum suum; quia illum in fidelibus hominibus desiderant et quaerunt. Unde etiam contra aquilonem inter circulum illum magnum qui de praedicto lucido sedente in throno protenditur, et inter ipsum aedificium conspicis quasi rotam in aere pendentem, et in ea imaginem hominis usque ad pectus apparentem, et in mundum acutissime prospicientem; quia adversus diabolicas artes inter secretam potestatem Dei et spiritualem aedificationem ipsius circuitio misericordiae ejus in mentibus [Col. 0702D] hominum quasi in aere pendens, et nunc potentiam justitiae Dei tangens, nunc opus ipsius in eis fortiter confirmans volvitur, in qua perfectio Christiana in contemptu mundi usque ad pectus fortitudinis suae apparet; quia virtus haec in robore fortissimi certaminis confidens in Deum, homines in mundo saeculariter conversantes acutissimo intuitu admonitionis suae commonet, ut in abjectione terrenorum imitentur praecedentis Filii Dei exemplum, constantissima intentione fortiter aspirantes ad ipsum. Idcirco etiam ante angulum ejusdem aedificii ad austrum vergentem, imago alia intra ipsum aedificium super pavimentum apparens, se ad praedictum juvenem cum magna hilaritate convertit; quoniam ut casus hominis per bonitatem superni patris in ardore [Col. 0703A] fructuositatis restauraretur ad vitam, haec virtus in plenitudine divini operis saecularia conculeans, et in dulcedine sui affectus se aperte manifestans, ad Filium Dei in consortio angelici ordinis cum gaudio fidelium hominum intendit, quia in incarnatione ejusdem Salvatoris per supernam virtutem floruit. Sed his imaginibus una similitudo est, quia pari devotione Deum manifestant in hominibus, qui ipsum in operibus suis concorditer magnificant.

Unde etiam ut caeterae virtutes quas prius vidisti sericinis omnes vestiuntur indumentis; quoniam in viribus suis reliquis virtutibus quae tibi superius veracissimae demonstratae sunt, dissimiles non existunt, sed in leni negotio suavissimi operis [Col. 0703B] fidelium hominum, semper ad Deum pariter sursum tendentes sunt. Quod autem omnes albis velaminibus in capitibus suis obtectae sunt, hoc est quod simul in candido proposito legalis institutionis cum magna colligatione ante Deum caput omnium occupatae sunt, ut mulier ante virum suum velari solet, excepta illa quae a dextris mediae praedictarum trium stans nudo capite candidos capillos habere videtur; quia eadem prosperitate roboris per supernam trinitatem apparentis, nulla sollicitudine hujus saeculi gravata, in candore tantum coelestis desiderii quaerit dissolvi et esse cum Christo, propter quod etiam nulla earum pallio circumamicta est; quoniam ab omni officio servitutis denudatae sunt, per quod ab officio libertatis suae semper videlicet [Col. 0703C] in coelum aspicere, et ad Deum anhelare possint impediri, nihil aliud desiderantes nisi quod a terrenis rebus separatum est, praeter mediam ipsarum trium quae albo pallio induitur; per quod in sustentatione divina pulchritudo discreti operis beatae legis insinuatur, cum quo eadem virtus ita circumamicta obtegitur ut homo pallio suo circumdatur. Sed quod tunicis albis omnes vestiuntur: hoc est quod in candore bonorum operum absque nigredine pravorum morum conversantur qui in nequitiis et vitiis obcaecatae infidelitatis obtenebrantur: excepta illa quae in rota apparens, tunicam subnigram habet; quia haec in volubilitate divinae clementiae his actibus circumdata est, quae in districtione sua [Col. 0703D] carni difficiles sunt, et praeter hanc quae a sinistris mediae earumdem trium assistens tunica pallidi coloris utitur; ipsa in adversitate per munimentum summae majestatis ad defensionem sui circumdata et vallata, lacrymabili moerore gementis operis, in quae flens et ejulans ad Deum semper suspirat. Unde etiam omnes calceamentis albis indultae sunt; quoniam in morte Filii mei lucentes viam pacis in mentibus hominum parant, quatenus coelestia desiderent, excepta media ipsarum trium cujus indumenta pedum nigra videntur et diverso colore depicta; quoniam haec sub protectione Dei manens, sed magna schismata infidelium in irrisione nigredinis a via veritatis deviantium sustinens, recto tamen itinere fidei decorata in mortificatione [Col. 0704A] Filii mei non dissidens per multas infestationes diabolicarum artium et per diversas tribulationes morum hominum, in sua fortitudine et pulchritudine perseverans tendit ad superna. Sed tamen dissimilitudo est in eis; quia quamvis unanimes et sibi invicem in operatione sunt adhaerentes, tamen suas vires unaquaeque in subjectis sibi hominibus singulariter in fervore supernae claritatis demonstrat.

Unde imago quae media est trium praedictarum sibi astantium, declarat constantiam; quae columna et munimen est earum quae sibi adhaerent virtutum in medio hujus numeri Trinitatem sanctam significantes, se manifestans et hominibus ut in bonis operibus constantes sint ostendens, quia etiam Christus Deus et homo opera sua quae in mundo [Col. 0704B] operatus est, bono fine consummavit, sicut et virtus haec firmamentum interiorum virtutum in hominibus existens, cum magna disciplina homines ad Deum perducit. Ergo et in pectore ejus duae fenestellae apparent: quod est in cordibus hominum manifestatio coelestium in duobus speculis fidei demonstrata, quoniam divinitas et humanitas in Filio Dei credenda est; per quem virtus illa in hominibus perfecta a fortitudine rectitudinis suae non movebitur. Sed super ipsas fenestras cervus ad dextram ejusdem imaginis versus apparet, quia super fidem hanc quod Filius Dei Deus et homo creditur ipse per credulitatem fidelis populi firmissime ponitur, cum per cursum velocitatis suae coeleste desiderium designans, ad dextram constantiae vertitur; [Col. 0704C] quoniam vita aeterna in perseverantia boni operis reperitur, ita ut anteriores pedes suos super fenestram dextram, et posteriores super sinistram ponat; quia quod ipse verus Deus sit, nec in tranquillitate fidei contemnendum, aut quod verus homo sit nec in ejusdem fidei impugnatione ab ullo Deum veraciter diligente diffidendum est. Unde et se quasi ad currendum coaptat, quoniam salvatio animarum in cursu ejus reperta est; cum ipse in magnis doloribus properans ad passionem crucis, vitam in veritate perseverantibus contulit, ut et virtus haec in verbis suae confessionis supra designat.

Sed secunda imago quae a dextris ejus est, coeleste desiderium praefigurat, in coelum semper aspiciens [Col. 0704D] et ad salvationem tendens, per quod constantia prosperitatem caducorum non appetens, magis felicitatem aeternorum desiderat. Quapropter et praedictum cervum inspicit; quia Filium Dei in lucidissimo opere suo assidue attendens, in dulcissimis amplexibus illius saturari non poterit, quemadmodum et superius in locutione desiderii sui affirmat.

Tertia autem imago a sinistris ejus stans, ostendit compunctionem cordis atque recordationem mentis assidua contritione exsilium suum gementem et plorantem, cujus beata effusione constantia contrarietatem sinistrae partis quae perditio animae est declinans, ad vitam de morte festinat. Unde etiam ad praefatas fenestellas aspicit; quoniam in [Col. 0705A] cordibus fidelium omnem intentionem suam ad Filium Dei, tam in humanitate quam in divinitate regnantem intendens, ejus dulcedine continua visione perfrui delectatur, sicut etiam in verbis suis aperta manifestatione demonstrat.

Sed imago quae contra aquilonem in rota apparet, perfectionem Christi et contemptum mundi praetendit, quia plenitudo virtutum in abjectione saecularium per Filium Dei apertissime declarata est; qui inter homines conversatus terrenis non inhians, imitatores suos fortiter ad coelestia toto ardore commonuit anhelare. Quae in dextra manu virentem ramusculum habet, quoniam in felicitate salvationis animae opus viridissimi et pulcherrimi germinis beatarum virtutum quod inspiratione [Col. 0705B] Spiritus sancti perfusum est, continet. Quapropter et ipsa rota assidue circumvolvitur eadem imagine in ea immobili permanente, quia misericordia Dei pia compassione se ad homines flectens, et miseriis eorum compatiens, se quaerentibus semper flexibilis est, perfectione Christi in contemptu mundi nullam mobilitatem instabilitatis habente, sed semper ad ea tendente quae sunt sine ulla mutabilitatis offensione. Quod autem in circuitu ejusdem rotae scriptum est: Si quis mihi ministrat me sequatur. Et ubi sum ego illic et minister meus erit (Jn 12,26): hoc est quod ubique flexibilis misericordia Dei, hoc continet in se, quod quicunque Filio Dei obsequium exhibuerit exemplum ejus imitando, in coelesti beatitudine gaudebit, cum [Col. 0705C] ipso consortium sine fine adepturus angelorum. Unde etiam in pectore imaginis sculptum apparet. Ego sum hostia laudis in provinciis; quia Christus sapienter contemptum docens saecularium, per secretum consilii sui cordibus electorum suorum insinuat, quod ipsum omnis fidelis anima hostiam Patris oblatum in ligno crucis, intima devotione veneratur et adorat: cum etiam in toto terrarum orbe gloriam et laudem ejus, vox et lingua omnium fidelium propter remunerationem vitae non cesset resonare, ut etiam ipsa in locutione sua aperte propalat.

Imago vero quae ante angulum ad austrum respicientem apparet: significat concordiam, rabiem [Col. 0705D] malignorum spirituum fugientem, sed consortium beatorum angelorum amplectentem, cum ipsa ob amorem Dei scissuras infidelium devitat; et ad visionem perpetuae pacis anhelat. Unde et tanti splendoris in facie est, ut eam perfecte intueri non possis; quoniam mortifero odio et invidia carens, majorem claritatem in animabus hominum parat, quam mortalis mens capere valeat fragili corpore gravata. Sed quod ab utroque latere suo alam albi coloris habet quarum latitudo longitudinem ejusdem imaginis superat; hoc est quod et in prosperis et in adversis ad sudorem justi laboris se conjungentibus, illa virtus protectionem suae candidissimae bonitatis extendens, plus in latitudine expansionis suae quam possidet in charitate supernorum tenet, [Col. 0706A] quam in longitudine nascentis humani generis habeat; quia finito mundo ipsa super coelos coelorum volans, magis tunc quam nunc in claritate sua apparebit. Ubi nihil terrenum nihilque caducum quaeritur; sed quod coeleste ei aeternum est, dulcissima amplexione amatur, et ubi omnia clara atque laeta perdurabunt; abstersa omni nebula iniquitatis, quemadmodum et in verbis professionis virtutis hujus fideliter denuntiatur.

Quod vero vides pavimentum aedificii totum ut album vitrum apparens et ex se reddens splendorem serenissimum: hoc est quod fortitudo verae fidei portans et explanans opus et civitatem Dei, tota in candore et in speculo simplicitatis purissima et planissima est, ipsa fide cum omnibus operibus ad [Col. 0706B] se pertinentibus in ipsa civitate Dei vigilante et aedificante, quatenus Deus in initio bonorum operum hominum per splendorem serenissimae intentionis tangatur; et in fine eorum per salvationem animae apertissime cognoscatur, quia peracta operatione: fides ipsa ostendit qua devotione quaeque anima Deum quaesivit. Unde et splendor lucidi illius sedentis in throno qui omnia haec tibi demonstrat per ipsum pavimentum usque in abyssum resplendet; quoniam gratia omnipotentis Dei cuncta regentis quae in hac visione cognoscis tibi manifestantis, per fortitudinem fidei diabolum in perditione mortis ad nihilum redegit. Quomodo? Deus serpentem antiquum et mortem aeternae perditionis per purissimam fidem, quae est in regeneratione [Col. 0706C] spiritus et aquae dejecit in profundum perpetuae confusionis, fortiter pertransiens tenebras infidelitatis, cum Filius Dei fideles suos admonuit, ut verba doctrinae suae ab ipso accepta in mundum emitterent.

Sed quod inter circulum illum a sedente in throno protensum, et inter hoc aedificium terra tantum apparet, quasi aliquantulum deorsum vergens, ita ut aedificium inde velut super monte positum videatur; hoc est quod inter fortitudinem potestatis omnipotentis Dei et inter electum opus bonitatis ipsius, plurimi homines sunt qui veram fidem abnegantes magis temporalia quod aeterna sectantur, ut sunt pagani, Judaei ac falsi Christiani semper de malo in malum descendentes, nec in [Col. 0706D] caducis rebus speculum catholicae fidei sursum aspicientes, sed magis in voluptatibus suis pravum opus in profundum peccatorum protrahere laborantes; ita ut maximum et pulcherrimum opus Dei, inter tenebras hujus infelicitatis omni homini illud quaerenti in altitudine summae bonitatis palam appareat; ut Joannes dilectus evangelista in revelatione divina testatur, dicens: Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de coelo habentem claritatem Dei (Ap 21,11). Hoc tale est: Spiritus elevat spiritum. Quomodo? In virtute sua Spiritus sanctus trahit hominis mentem de pondere carnis, ut possit volare in visione oculorum [Col. 0707A] spiritus illius qui interiora videt non obscuratus caecitate carnalium voluptatum. Quid hoc? Sed Spiritus sanctus sursum elevat spiritum hominis ad montem coelestium desideriorum: ut perspicue considerare valeat opera quae in spiritu peragenda sunt, quod est magnitudo operum Dei; cui mille artes diabolici operis substratae sunt, ita quod eis dominatur sicut mons planitiei terrae praefertur, et quod immobile fundamentum est sicut mons qui de loco suo non transit, tantae etiam altitudinis existens quod mortalis homo eam in sensu suo enarrare non possit; quia omnem humanam prudentiam superexcellit, quae de terrenis mentibus terrenarum qualitatum ascendit. Et sic fideli et sanctae animae opera spiritus ostenduntur: [Col. 0707B] sicut etiam coelestis Hierusalem sine opere manuum carnis, per opus a Spiritu sancto datum spiritualiter aedificanda est, ita magnitudine et altitudine sanctorum operum in spiritu apparente, ut eadem civitas in operibus bonis quae tactu Spiritus sancti fiunt in hominibus, adornatur; quoniam ipsa sic supra montem posita et innumeris aedificationibus aedificata, in se nobilissimos lapides qui sanctae animae in visione pacis sunt, colligit ab omni putredine peccati purgatos. Unde etiam cum ipsis pretiosis lapidibus ut aurum fulget quia in bonis hominibus sapientia opus suae claritatis demonstrat. Sed opera illa in rectitudine justitiae peracta, cum quibus etiam ipsa coelestis Hierusalem adornata [Col. 0707C] perficitur, unde exorta venerunt? videlicet de altitudine coeli, quoniam ut ros de nubibus descendit et terram humore suo perfundit; sic bona opera a Deo in homines descendunt, et infusione Spiritus sancti rigantur; ita quod fidelis homo bonum et suavem fructum generans, consortium supernae civitatis adipiscitur. Sic ergo coelestia opera per donum Spiritus sancti de coelo in homines venientia, habent claritatem in ipso, a quo etiam emanaverunt. Quomodo? Quia claritas Dei in bonis operibus justorum hominum fulget: ita quod ipse tanto ardentius in terra cognoscitur, adoratur et colitur per quas virtutes ipsa facta civitas in ornamentis suis decoratur; quia homo adjutorio Dei bona opera faciens, eum in mirabilibus suis [Col. 0707D] veneratur. Et sic est haec revelatio per oculos spiritus visa et cognita, ut inspiratione Spiritus sancti recta opera in hominibus peracta coram Deo in supernis apparent.

Itaque, ut praemonstratum est Deus operatur ab [Col. 0708A] oriente et a septentrione et ab occidente ad meridiem; ubi per filium suum in dilectione Ecclesiae omne quod ante constitutionem mundi praedestinatum fuerat, ad effectum illum perducit qui novissimus dies est, sicut etiam hoc opus suum per se educens illud cum praedictis in mystica designatione turribus et virtutibus confirmatum et ornatum, atque in summa perfectione completum reducit ad seipsum. Quomodo? Justitia justae actionis post casum Adae designata in Noe; ad novissimum diem tendit multis miraculis circumvallata, quae Deus in electis suis per diversa tempora demonstrare non cessavit ut in praeparatione in Noe, et in ostensione in Abraham et in Mose, et in operatione in filio suo. Quomodo? [Col. 0708B] Ante tempora in corde coelestis Patris erat quod Filium suum in fine temporum pro vera salute et redemptione perditi hominis mittere voluit in mundum; qui natus ex virgine omnia quae antiqui sancti Spiritu sancto repleti praedixerant, perfecto opere complevit, veluti brachium hominis se primum flectit ad opus, et ut deinde manus operatur. Quid hoc? Justitia videlicet justo judicio Dei cum Adam de terra floriditatis projectus est: coepit primum in Noe moveri ut in prima junctura humeri, ita tendens ad fortiora in Abraham et in Mose quasi ad flexibiliora secundum juncturam brachii, sic tandem perveniens ad perfectum opus in Filio Dei, per quem omnia signa et praeconia veteris [Col. 0708C] legis aperto opere completa sunt; et per quem omnes virtutes cum quibus coelestis Hierusalem in filiis suis adornabitur, certissima declaratione in regeneratione spiritus et aquae manifestatae sunt, ut manus in digitis suis opus quod operatur ad perfectam ostensionem perducit: hoc modo opus meum ad gloriam meam et ad tuam confusionem perficio, o diabole, tibi per fortitudinem brachii mei oppositus in aquilone, in septentrione et in occidente, nec non etiam secundum solis cursum tibi resistens ab oriente et a meridie, ita te subvertens in occidente, quatenus in omni parte confusus sis, quia in ecclesia mea quae mons est fortitudinis, ad interitum tuum, o deformissime impostor, facio opus justitiae et sanctitatis; ita ut tu [Col. 0708D] devictus omnino intereas, qui volebas ut plebs mea interiret. Qui autem acutas aures interioris intellectus habet: hic in ardente amore speculi mei ad verba haec anhelet, et ea in conscientia animi sui conscribat.





Scivias Hildegardis 3900