Scivias Hildegardis 1400


VISIO QUINTA.

1500

[Col. 0433]

SUMMARIUM.---De Synagoga matre incarnationis Filii Dei. Verba Salomonis. Verba Isaiae prophetae. De diverso colore Synagogae. De caecitate ejus, et quod in corde Abraham, in pectore Moyses, in ventre reliqui prophetae, quid significet. Quod magna ut turris, habens circulum in capite similem aurorae. Verba Ezechielis. Comparatio de Samsone et de Saul et de David ad eamdem rem.



[Col. 0433B] Post haec vidi velut quamdam muliebrem imaginem a vertice usque ad umbilicum pallidam, et ab umbilico usque ad pedes nigram, et in pedibus sanguinolentam, circa autem pedes suos candidissimam et purissimam nubem habentem, at oculis orbatam, manus vero sub axellas suas tenebat, stans juxta altare quod est ante oculos Dei, sed ipsum non tangebat. Et in corde ipsius stabat Abraham, et in pectore ejus Moses, in ventre vero reliqui prophetae, singuli signa sua demonstrantes, et pulchritudinem novae sponsae admirantes. Haec vero tantae magnitudinis apparuit velut alicujus civitatis ingentissima turris habens in capite suo quasi circulum similem aurorae. Audivique iterum vocem de coelo dicentem mihi: Antiquo populo austeritatem [Col. 0433C] legis Deus imposuit, cum Abrahae circumcisionem indixit, quam postea in gratiam suavitatis convertit, cum Filium suum veritatem Evangelii credentibus dedit, in qua jugo legis sauciatos, oleo misericordiae delinivit. Quapropter vides velut quamdam muliebrem imaginem a vertice usque ad umbilicum pallidam, quae est Synagoga, mater incarnationis Filii Dei et ab initio surgentium filiorum suorum usque ad fortitudinem eorum, secreta Dei in umbratione praevidens, sed ea non pleniter aperiens. Illa enim non est rutilans aurora quam aperte loquitur, sed eam in multa admiratione a longe intuens, ut in Canticis de ipsa dicitur: Quae est ista quae ascendit per desertum deliciis affluens: [Col. 0433D] et innixa super dilectum suum? (
Ct 8,5) Quod dicitur: Quae est haec nova nupta, quae in plurimis bonis operibus se elevat per deserta gentium legalia praecepta sapientiae deserentium et idola adorantium, ascendens ad superna desideria deliciis donorum Spiritus sancti abundantius, et sic multo [Col. 0434B] studio anhelans et se innitens super sponsum suum scilicet Dei Filium. Haec enim est, quae a Filio Dei dotata in praeclaris virtutibus fulget in rivulis Scripturarum abundans. Sed et eadem Synagoga de filiis illius novae sponsae in multa admiratione servum meum Isaiam sic interrogat: Qui sunt ii qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas? (Is 60,8) Quod dicitur: Qui sunt ii qui in mentibus suis se abstrahentes a terrenis ac carnalibus concupiscentiis: pleno desiderio et plena devotione ad superna volant, et columbina simplicitate absque amaritudine fellis, sensus corporis sui muniunt et munimentum firmissimae petrae, qui Unigenitus Dei est, multo ardore bonarum virtutum appetunt. Hi enim sunt, qui propter supernum [Col. 0434C] amorem terrena regna conculcant, et coelestia quaerunt. Synagoga itaque admirabatur de nova sponsa quae Ecclesia est, quoniam se similibus virtutibus ita ornatam non agnovit ut illam vidit, quia Ecclesia angelicis praesidiis circumdata est, ne eam diabolus dilaceret et dejiciat, cum Synagoga a Deo deserta in vitiis jaceat.

Quapropter vides etiam ipsam ab umbilico usque ad pedes nigram: quod est a fortitudine suae dilatationis usque ad consummationem suae durationis, in praevaricatione legis, et in transgressione testamenti patrum suorum fuisse sordidam, quia multis modis divina praecepta neglexit voluptatem carnis suae secuta. Et in pedibus sanguinolenta, circa autem pedes suos candidissimam et purissimam nubem [Col. 0434D] habet, quoniam in consummatione sua prophetam prophetarum occidit, ubi et ipsa lapsa corruit; in eadem tamen consummatione in mentibus credentium lucidissima et perspicacissima fide surgente, quia ubi Synagoga finem accepit, Ecclesia surrexit, [Col. 0435A] cum apostolica doctrina post mortem Filii Dei se per totum orbem terrarum diffudit. Sed et imago illa oculis orbata est manus suas sub axellas tenens quia Synagoga in veram lucem non aspexit, cum Unigenitum Dei in despectu habuit. Unde et opera justitiae in taedio boni operis et torpore a se non projiciens tegit, et ea velut non sint negligenter abscondit. Stat juxta altare quod est ante oculos Dei, sed ipsum non tangit, quoniam legem Dei quam divino praecepto et divina inspectione accepit in cortice quidem novit, sed eam interius non tetigit, quia eam potius abhorruit quam dilexerit, sacrificia et incensum devotarum orationum Deo offerre negligens. Sed in corde ipsius stat Abraham, quoniam initium circumcisionis in Synagoga [Col. 0435B] ipse fuit. Et in pectore ejus Moses, quia in praecordia hominum divinam legem ille attulit, ac in ventre reliqui prophetae, id est in institutione illa quae ipsi divinitus tradita fuerat, inspectores divinorum praeceptorum. Singuli signa sua demonstrantes et pulchritudinem novae sponsae admirantes, quoniam ipsi magnalia prophetiae suae in mirabilibus signis ostenderunt, et speciositatem generositatis Ecclesiae in multa admiratione attenderunt. Ipsa vero tantae magnitudinis apparet velut alicujus civitatis altissima turris, quia magnitudinem divinorum praeceptorum suscipiens, munitionem et defensionem nobilis et electae civitatis pronuntiavit habens in capite suo quasi circulum similem aurorae, [Col. 0435C] quia Ecclesia in ortu suo miraculum incarnationis Unigeniti Dei demonstravit, et claras virtutes ac mysteria quae sequuntur ostendit; nam ipsa velut primo mane coronata fuit, cum divina praecepta accepit, designans Adam, qui primum jussionem Dei percepit, sed postea in transgressione sua in mortem cecidit. Sic et Judaei fecerunt, qui divinam legem primitus susceperunt, sed deinde Filium Dei in incredulitate sua abjecerunt. Sed et sicut homo per mortem Unigeniti Dei circa novissimum tempus de perditione mortis ereptus est, ita et Synagoga ante novissimum diem per divinam clementiam excitata incredulitatem deseret, et ad cognitionem Dei veraciter perveniet. Quid hoc? Nonne aurora ante solem ascendit? Sed aurora recedit et claritas [Col. 0435D] solis permanet. Quid hoc? Vetus Testamentum recessit, et veritas Evangelii permanet, quia quae antiqui in legalibus observationibus carnaliter observabant, haec novus populus in Novo Testamento spiritualiter exercet, quoniam quod illi in carne ostenderunt, hoc isti in spiritu perficiunt. Nam circumcisio non periit, quia in baptismum translata est, ut enim illi in uno membro signati sunt, sic et isti in omnibus membris suis. Unde antiqua praecepta non perierunt, quia in meliorem statum translata sunt. Etiam in novissimo tempore Synagoga ad Ecclesiam se fideliter transferet. Nam, o Synagoga, cum in multis iniquitatibus errares ita quod cum Baal et cum caeteris his similibus te pollueres, consuetudinem legis turpissimis moribus [Col. 0436A] scindens, et nuda in peccatis tuis jacens: feci quod Ezechiel servus meus loquitur, dicens: Expandi amictum meum super te, et operui ignominiam tuam, et juravi tibi et inii pactum tecum (Ez 16,8). Quod dicitur: Ego Filius Altissimi in voluntate Patris mei extendi incarnationem meam, o Synagoga, super te, id est pro salute tua, auferens peccata tua, quae in multis oblivionibus operata es, et firmavi tibi remedium salvationis, ita quod itinera foederis mei ad salutem tuam manifestavi, cum veram fidem per apostolicam doctrinam tibi aperui, quatenus praecepta mea observares veluti mulier potestati mariti sui subjacere debet. Nam asperitatem exterioris legis a te abstuli, et suavitatem spiritualis doctrinae tibi dedi ac omnia mysteria mea in spiritualibus [Col. 0436B] doctrinis per memetipsum tibi ostendi, sed tu me justum deseruisti, et diabolo te conjunxisti. Sed tu, o homo, intellige: ut Samsonem uxor ipsius deseruit, ita quod lumine suo privatus est, sic et Synagoga Filium Dei deseruit, cum eum obdurata sprevit, et cum doctrinam illius abjecit. Sed postquam capilli ejus jam renati sunt, ita quod Ecclesia Dei confortata est, Filius Dei in fortitudine sua Synagogam dejecit, et natos illius exhaereditavit, cum etiam per gentiles Deum ignorantes zelo Dei contriti sunt; ipsa enim multis erroribus totius confusionis et schismatis se subjecerat, et in praevaricationibus totius iniquitatis se polluerat. Sed etiam quemadmodum David uxorem suam quam sibi primitus desponsaverat et quae cum alio viro [Col. 0436C] se polluerat, tandem revocavit, ita etiam et Filius Dei Synagogam (quae sibi primum in incarnatione sua conjuncta fuit, sed gratiam baptismi deserens diabolum secuta est) tandem circa novissimum tempus recipiet, ubi ipsa errores infidelitatis suae deserens ad lumen veritatis redibit. Nam diabolus Synagogam in caecitate illius rapuit, et eam infidelitati in multis erroribus tradidit, nec hoc usque ad filium perditionis facere cessabit. Qui dum in exaltatione superbiae suae ceciderit sicut Saul in monte Gelboe interfectus periit, qui David de terra sua fugaverat, ut filius iniquitatis Filium meum in electis suis expellere tentabit, tunc Filius meus, Antichristo dejecto, Synagogam ad veram fidem [Col. 0436D] revocabit quemadmodum et David primam uxorem suam post mortem Saulis recepit: cum enim novissimo tempore homines illum per quem decepti fuerant victum viderint, ad viam salutis cum multa festinatione recurrent. Non autem decuit ut veritas Evangelii umbram legis praenuntiaret, quoniam decet ut carnalia praecurrant et spiritualia subsequantur, quia etiam servus dominum suum venturum praedicit et non dominus servum in servitio praecurrit; ita et Synagoga in umbra significationis praecurrit, et Ecclesia in lumine veritatis subsecuta est. Unde quicunque scientiam in Spiritu sancto et pennas in fide habet, iste admonitionem meam non transgrediatur, sed eam in gustu animae suae amplectendo percipiat.





VISIO SEXTA.

1600

[Col. 0437]

SUMMARIUM.---Quod Deus creaturam suam mirabiliter condidit et disposuit. De habitu angelorum et ejus significatione. De habitu archangelorum et ejus significatione. De habitu virtutum et ejus significatione. De habitu potestatum et ejus significatione. De habitu principatuum et ejus significatione. De habitu dominationum et ejus significatione. De habitu thronorum et ejus significatione. De habitu cherubim et ejus significatione. De habitu seraphim et ejus significatione. Quod hae omnes acies mirabilibus vocibus miraracula illa resonant quae Deus in beatis animabus operatur. Psalmista de eadem re.



[Col. 0437A] Deinde vidi in altitudine coelestium secretorum duas acies supernorum spirituum multa claritate fulgentes, et qui in prima acie erant velut pennas in pectoribus suis habebant et facies ut facies hominum prae se ferebant, in quibus et vultus hominum quasi in pura aqua apparebant, et qui in altera acie fuerunt etiam in pectoribus suis quasi pennas habuerunt et facies ut facies hominum in se ostenderunt, in quibus etiam imago Filii hominis quasi in speculo fulgebat. Sed neque in his nec in illis aliam formam discernere potui. Hae autem acies alias quinque acies secundum modum coronae circumcinxerant. Et qui in harum quinque prima acie fuerunt, quasi facies hominum habebant ab humero et deorsum magno splendore fulgentes. [Col. 0437B] Qui in secunda erant, tantae claritatis exstiterunt, quod eos intueri non poteram. Qui in tertia ut album marmor apparuerunt, et capita ut capita hominum habuerunt; super quae ardentes faculae visae sunt, et ab humero et deorsum velut ferrea nube circumdati fuerunt. Qui in quarta facies ut facies hominum et pedes ut pedes hominum habentes, in capitibus suis galeas gestabant, marmoreis tunicis induti. Qui denique in quinta erant: nullam formam hominum in se ostendentes, velut aurora rubebant. Nullam autem aliam formam in eis conspiciebam. Sed et acies istae alias duas etiam in modum coronae circumdederant. Qui autem in prima acie illarum erant, oculis et pennis pleni [Col. 0437C] videbantur, et in unoquoque oculo speculum et in ipso speculo facies hominis apparuit, et pennas suas ad supernam altitudinem elevarant. Et qui in secunda fuerunt, quasi ignis ardebant, plurimasque pennas habentes in quibus quasi in speculo omnes ordines ecclesiasticae institutionis insignitos demonstrabant. Sed aliam formam nec in his nec in illis vidi. Et hae acies omnes in omni genere musicalium organorum mirificis vocibus mirabilia illa resonabant, quae Deus in beatis animabus operatur, per quae Deum magnifice glorificabant. Et audivi de coelo vocem mihi dicentem: Omnipotens et ineffabilis Deus qui ante saecula fuit, nec initium habuit nec post finem saeculorum esse desinet omnem creaturam mirabili modo sua voluntate [Col. 0437D] condidit, eamque mirabili modo sua voluntate disposuit. Quomodo? Quasdam creaturas terrenis haerere, quasdam vero in coelestibus esse deputavit. Ipse quoque beatos angelicos spiritus tam ad salutem hominum quam ad honorem nominis sui disposuit. [Col. 0438A] Quomodo? Nam quosdam ita constituit, ut necessitatibus hominum subveniant, quosdam vero, ut judicia secretorum suorum per eos hominibus manifestentur. Quapropter vides in altitudine coelestium secretorum duas acies supernorum spirituum multa claritate fulgentes, quia ut tibi monstratur in altitudine illorum occultorum quae carnalis obtutus non penetrat, sed quae visus interioris hominis attendit, haec duo agmina corpus et animam hominis, Deo famulari debere designant ubi ipsa cum supernis civibus claritatem aeternae beatitudinis habent.

Et qui in prima acie sunt velut pennas in pectoribus suis habent, et facies ut facies hominum in se praetendunt, in quibus et vultus hominum quasi in pura aqua apparent; isti angeli sunt desideria [Col. 0438B] profunditatis intellectus sui quasi pennas expandentes; non quod pennas ut aves habeant, sed quod voluntatem Dei in desideriis suis velociter perficiant, velut homo in cogitationibus suis celeriter volat: ita quod et per facies suas pulchritudinem rationalitatis in se manifestant, ubi etiam Deus opera hominum perspicue perscrutatur, quia ut servus verba domini sui audiens, ea secundum voluntatem illius perficit; ita et ipsi voluntatem Dei in hominibus attendunt et actus eorum illi in semetipso ostendunt. Unde et qui in acie alia sunt etiam in pectoribus suis quasi pennas habent, et facies ut facies hominum in se ostendunt, in quibus etiam imago Filii hominis velut in speculo fulget: [Col. 0438C] archangeli sunt etiam in desideriis intellectus sui voluntatem Dei contemplantes et decorem rationalitatis in se manifestantes incarnatum Verbum Dei purissime magnificant, quia ipsi, arcana Dei cognoscentes, mysteria incarnationis Filii Dei signis suis frequenter praeinsinuabant. Sed nec in his nec in illis aliam formam discernere potes, quoniam et in angelis et in archangelis multa secreta mysteriorum sunt quae humanus intellectus mortali corpore gravatus, capere non valet. Quod autem hae acies alias quinque acies secundum modum coronae cingunt: hoc est quod corpus et anima hominis quinque sensus hominis virtute fortitudinis suae comprehendentes, per quinque vulnera Filii mei emundatos, ad rectitudinem interiorum [Col. 0438D] mandatorum dirigere debent. Unde qui in prima acie harum sunt, quasi facies hominum habent, ab humero et deorsum magno splendore fulgentes; quae virtutes sunt in corda credentium ascendentes et in ardente charitate excelsam turrim in eis [Col. 0439A] aedificantes, quae opera ipsorum sunt. Ita quod in rationalitate sua opera electorum hominum ostendunt, et in fortitudine sua ad bonum finem multo fulgore beatitudinis ipsos perducunt. Quomodo? Scilicet cum electi claritatem interioris sensus habentes, omnes nequitias malorum suorum abjiciunt propter illuminationem illam qua in istis virtutibus in mea voluntate illuminati sunt, et fortiter adversus diabolicas insidias pugnant, et certamina illa quae illi hoc modo contra diabolicam turbam exercent virtutes istae mihi Creatori suo incessanter ostendunt. Nam homines certamina confessionis et abnegationis in se habent. Quomodo? Quia iste me confitetur et ille me abnegat. Sed in hoc certamine talis interrogatio est: Est Deus an non? Tunc [Col. 0439B] interrogatio ista tale responsum Spiritus sancti in homine habet: Deus est qui te creavit, sed et qui te redemit. Et quandiu interrogationis responsum hoc in homine est, virtus Dei illi non deerit, quia huic interrogationi et responso poenitentia adhaeret. Ubi autem interrogatio haec in homine non est, ibi nec hoc responsum Spiritus sancti est, quoniam homo iste donum Dei a se expellit, et sine interrogatione poenitentiae semetipsum in mortem praecipitat. Certamina vero istorum bellorum virtutes Deo offerunt; quia ipsi tale sigillum coram Deo sunt, per quod demonstratur qua intentione Deus, colatur vel abnegetur.

Qui autem secunda acie sunt, tantae claritatis [Col. 0439C] existunt, quod eos intueri non potes; qui potestates sunt designantes quoniam serenitatem et pulchritudinem potestatis Dei, nulla imbecillitas mortalitatis apprehendere poterit, nec se ipsi similem facere, quia potestas Dei indeficiens est. Sed qui in tertia acie sunt, ut album marmor apparent et capita hominum habent, super quae faculae ardentes videntur, et ab humero et deorsum velut ferrea nube circumdati sunt; qui principatus sunt, praefigurantes quod ii qui ex dono Dei in saeculo principes hominum existunt, sinceram justitiae fortitudinem induere debent ne in diversitatem instabilitatis incidant, et caput suum qui Christus Filius Dei est inspicere ac regimina sua secundum voluntatem ipsius in necessitatem hominum dirigere [Col. 0439D] super se gratiam sancti Spiritus in ardore veritatis attendentes, ita quod in fortitudine aequitatis usque ad consummationem suam firmi et stabiles perseverent. Unde etiam qui in quarta acie sunt facies ut facies hominum et pedes ut pedes hominum habentes in capitibus suis galeas gestant marmoreis tunicis induti; qui dominationes sunt, ostendentes quia ille qui Dominus omnium est rationalitatem hominum quae in humano pulvere polluta jacuerat a terris ad coelos sublevavit, cum Filium suum ad terras transmisit, qui antiquum seductorem sua rectitudine conculcavit: ita ut fideles ipsum qui caput eorum est fideliter imitentur, spem suam ad coelestia ponentes ac forti desiderio bonorum operum se munientes. Sed qui in quinta [Col. 0440A] acie sunt nullam formam hominum in se ostendentes velut aurora rubent; qui throni sunt, demonstrantes quod divinitas ad humanitatem se inclinavit, cum Unigenitus Dei humanum corpus pro salute hominum induit, qui nulla contagia humanorum peccatorum in se habuit; quoniam ipse de Spiritu sancto conceptus, in aurora videlicet in beata Virgine carnem absque omni macula totius sordis accepit. Sed nullam aliam formam in eis conspicis; quia plurima mysteria supernorum secretorum sunt; quae fragilitas humana non valet apprehendere. Quod autem et acies istae alias duas in modum coronae circumdant: hoc est quod fideles illi qui quinque sensus corporis sui ad superna dirigunt, scientes quia per quinque vulnera Filii Dei redempti [Col. 0440B] sunt ad dilectionem Dei et proximi sui omni nisu et circuitione mentis suae perveniunt, cum voluptatem cordis sui negligunt et spem suam in sola aeterna ponunt.

Quapropter et qui in prima acie illarum sunt, oculis et pennis pleni videntur, et in unoquoque oculo speculum et in ipso speculo facies hominis apparet et pennas suas ad supernam altitudinem elevant; qui cherubin sunt, scientiam Dei significantes, in qua ipsi mysteria supernorum secretorum videntes desideria sua secundum voluntatem Dei explent, ita quod ipsi in profunditate scientiae suae purissimam perspicuitatem habentes: in ipsa illos mirabiliter praevident, qui verum Deum [Col. 0440C] cognoscentes, intentionem desideriorum cordis sui ad ipsum qui super omnes est velut pennas bonae et justae sublevationis dirigunt, magis aeterna diligentes quam caduca appetentes, secundum quod et ipsi in elevatione desideriorum suorum ostendunt. Sed qui in altera acie sunt quasi ignis ardent plurimasque pennas habentes, in eisdem pennis quasi in speculo omnes ordines ecclesiasticae institutionis insignitos demonstrant; seraphin sunt significantes quod ut ipsi in amore Dei ardent maxima desideria visionis ejus habentes, ita etiam in desideriis suis tam saeculares quam spirituales dignitates quae in ecclesiasticis mysteriis multa cum puritate vigent, ostendunt quia secreta Dei in ipsis mirabiliter apparent, sic etiam omnes qui sinceritate puri cordis [Col. 0440D] amantes supernam vitam quaerunt: ardenter Deum diligant, eumque toto desiderio amplectantur, ut ad gaudia illorum perveniant, quos tam fideliter imitantur. Quod vero aliam formam nec in his nec in illis vides: hos est quod multa secreta in beatis spiritibus sunt, quae homini manifestanda non sunt, quoniam quandiu ipse mortalis existit, ea quae coelestia sunt perfecte discernere non poterit.

Sed hae acies omnes ut audis in omni genere musicalium sonorum mirificis modulationibus mirabilia resonant, quae Deus in beatis animabus operatur per quae Deum magnifice glorificant, quia beati spiritus in virtute Dei maxima gaudia inenarrabilibus sonis per opera mirabilium illorum in coelestibus proferunt, quae Deus in sanctis suis [Col. 0441A] perficit, per quae ipsi Deum gloriosissime magnificant, ubi eam in profunditate sanctitatis exquirunt laetantes in gaudio salutis quemadmodum et David servus meus inspector supernorum secretorum testatur dicens: Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum (
Ps 117). Quod dicitur: Sonus laetitiae et prosperitatis illius quod caro conculcatur et spiritus erigitur, cum indeficiente salute cognoscitur in habitationibus illorum qui injustitiam abjiciunt et justitiam operantur, cum suggerente diabolo id quod malum est facere possent; sed divina inspiratione id quod bonum est perficiunt. Quid hoc? Homo frequenter indecentem exsultationem [Col. 0442A] in se ostendit: cum peccatum perfecerit quod perficere inconvenienter concupivit, sed salutem ibi non habet, quia hoc fecit quod divino praecepto contrarium fuit. Ille autem tripudium exsultationis cum prosperitate verae salutis habebit; qui bonum quod ardenter desideravit strenue complet, mansionem illorum dum in corpore habitat amans qui viam veritatis currentes errorem mendacii declinaverunt. Unde quicunque scientiam in Spiritu sancto, et pennas in fide habet, iste admonitionem meam non parvipendat, sed eam in gustu animae suae amplectendo percipiat. Amen.





LIBER SECUNDUS.



[Col. 0441]



VISIO PRIMA.

2100

SUMMARIUM.---De omnipotentia Dei. Verba Job ad eamdem rem. Quod Verbum ante et post assumptam humanitatem indivisibiliter et aeternaliter apud Patrem est. Quare Filius Dei dicitur Verbum. Quod virtute Verbi Dei omnis creatura suscita est et homo revixit in salvatione. Quod incomprehensibilis potentia Dei mundum fabricavit et diversas species eduxit. Quod creatis aliis creaturis, homo de limo terrae creatus est. Quod Adam dulci praecepto clarissimae obedientiae accepto, consiliante diabolo non obedivit. Quod Abraham, Isaac et Jacob et alii prophetae mundi tenebras significationibus suis repercusserunt. Quod praecipuus propheta Joannes miraculis coruscans Filium Dei praemonstravit. Quod Verbo Dei incarnato, illud magnum et antiquum consilium visum est. Quod homo secreta Dei non debet plus scrutari quam ipse vult manifestare. Quod Filius Dei natus in mundo morte sua diabolus superavit, et electos ad haereditatem suam reduxit. Verba Oseae de eadem re. Quod corpus Filii Dei in sepulcro per triduum jacens resurrexit, et homini via veritatis de morte ad vitam ostensa est. Quod Filius Dei a morte resurgens, discipulis suis frequenter ad corroborandum eos apparuit. Quod Filio Dei ascendente ad Patrem, sponsa ejus diversis ornamentis fundata est.

[Col. 0441B] Et ego homo litteras non callens more fortium leonum, nec docta ex infusione illorum, sed manens in mollitie, fragilis costa, imbuta mystico spiramine: vidi quasi lucidissimum ignem incomprehensibilem, inexstinguibilem, totum viventem, totumque vitam existentem, in se autem flammam aerei coloris habentem, quae leni flatu ardenter flagrabat; et quae idem lucido igni ita inseparabiliter haerebat ut in homine haerent viscera. Et vidi quod illa flamma fulminans incanduit, et ecce obscurus aer et rotundus multaeque magnitudinis repente exortus est, super quem ipsa flamma quosdam ictus dedit, toties ab eo scintillam educens donec aer ad perfectum deductus est et ita coelum et terra resplenduerunt plena institutione. Deinde etiam eadem [Col. 0441C] flamma in igne et ardore illo extendit se ad parvam glebam limosae terrae jacentem in fundo actis eam calefaciens, ita quod carnem et sanguinem effecit, eamque spiravit ita quod in animam viventem effecta est. Quo facto, ille lucidus ignis praebuit per eamdem flammam leni flatu ardenter flagrantem ipsi homini candidissimum florem in flamma pendentem ut ros pendet in gramine, cujus quidem odorem homo naribus sensit, sed gustu oris non libavit, nec manibus attrectavit, hoc modo se avertens atque cadens in densissimas tenebras ex quibus se erigere non valuit. Tenebrae autem [Col. 0442B] illae in illo aere magis ac magis se dilatando creverunt. Tunc tres magnae stellae in fulgore suo sibi cohaerentes in tenebris illis apparuerunt, post quas et aliae multae tam parvae quam magnae plurimo splendore fulgentes, ac deinde quaedam maxima stella mira claritate radians et fulgorem suum ad praedictam flammam dirigens. Sed et in terra quidam fulgor velut aurora apparuit; cui superior flamma mirabiliter infusa est, non tamen a supradicto lucido igne separata et in illo fulgore aurorae maxima voluntas accensa est. Cumque accensionem voluntatis hujus diligentius considerare vellem, in hac visione secretum sigillum mihi appositum est, audivique vocem ex alto mihi dicentem: De hoc mysterio non poteris quidquam amplius videre, nisi [Col. 0442C] ut tibi propter miraculum credendi conceditur. Vidique de eodem fulgore aurorae splendidissimum hominem egredientem, qui claritatem suam ad praedictas tenebras effudit et ab eis reverberatus est, et in ruborem sanguinis et in pallorem albedinis conversus tanta fortitudine tenebras percussit, ut homo ille qui in eis jacebat attractu illo apparens fulgeret, atque ita erectus exiret. Et sic splendidus ille homo qui de aurora egressus est, in tanta claritate apparens ultraquam humana lingua effari possit, in eminentissimam altitudinem innumerabilis gloriae tetendit, ubi in plenitudine omnimodae [Col. 0443A] ubertatis et odoris magnifice radiabat. Et audivi ex praefato vivente igne vocem mihi dicentem: Tu quae es fragilis terra et in nomine femineo indocta in omni doctrina carnalium magistrorum, scilicet legere litteras secundum intelligentiam litteratorum, sed tantum tacta lumine meo quod tangit te interius cum incendio ut sol ardens, clama et enarra ac scribe haec mysteria mea quae vides et audis in mystica visione. Noli ergo esse timida, sed dic ea quae intelligis in spiritu quemadmodum ea loquor per te, quatenus illi verecundia teneantur qui populo meo deberent viam rectitudinis ostendere, sed ex perversitate morum suorum recusant aperte justitiam quam noverunt dicere, nolentes abstinere a malis desideriis suis quae illis ita adhaerent quasi [Col. 0443B] ipsis dominentur, facientia eos fugere a facie Domini et erubescere loqui veritatem. Unde, o pusilla, animo quae interius es docta mystica inspiratione quamvis suppressa sis per virilem formam propter praevaricationem Evae; dic tamen igneum opus quod tibi demonstratur certissima visione. Vivens enim Deus qui cuncta per Verbum suum creavit, per idem Verbum incarnatum miseram humanam creaturam quae se demersat in tenebras, ad fidelem salvationem reduxit. Quid hoc? Nam ille lucidissimus ignis quem vides, designat omnipotentem et viventem Deum qui in clarissima serenitate sua nunquam ulla iniquitate offuscatur incomprehensibilis manens, quia nulla divisione dividi potest, aut initio aut fine [Col. 0443C] aut ulla scintilla scientiae creaturae suae comprehendi sicuti est et exstinguibilis exsistens, quoniam ipse est illa plenitudo quam nunquam ullus finis tetigit ac totus vivens, quia nulla omnino res ipsi absconsa est quam nesciat, totusque vita existens, quoniam omne quod vivit ab ipso vivere sumit, secundum quod Job per me inspiratus ostendit, dicens: Quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit? in cujus manu est anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis (
Jb 12,9-10). Quid hoc? Nulla creatura tam hebes est in natura sua quae vicissitudinem plenitudinis suae in illis causis ignoret, in quibus fructuosa consistit. Quomodo? Coelum habet lucem, lux aerem, aer volatilia et terra nutrit virentia, virentia fructum, fructus animalia; quae [Col. 0443D] omnia testantur quod ea posuit fortissima manus, id est maxima potentia Dominatoris cunctorum, qui omnia in possibilitate virtutis suae ita operatus est quod eis nihil deest in usibus suis, et in omnipotentia ejusdem fabricatoris est motio cunctorum viventium et terrestrium, ut pecorum terram in terrenis quaerentium nec rationalitatem spiraculi Dei in se habentium, et excitatio spirituum qui humanam carnem inhabitant, in quibus est rationalitas, discretio et sapientia. Quomodo? Anima circuit in terrenis causis laborans in multis varietatibus secundum quod carnales mores expostulant. Spiritus vero erigit se in duobus modis, videlicet suspirium, gemitum et desiderium ad Deum habens, aut Dominum et regimen et optionem in diversis rebus [Col. 0444A] quasi in praecepto quaerens, quia discretionem in rationalitate habet. Unde etiam homo similitudinem coeli et terrae in se continet. Quomodo? Ipse habet circulum in quo apparet perspicuitas, spiraculum et rationalitas, velut in coelo notantur luminaria; habet spiritum per omnem sensum et motum celeriter meantem, ut aer volatilia etiam humoris receptaculum in quo notatur humiditas, apparet germinatio ac parturitio, sicut in terra virentia, fructificantia et animalia. Quid hoc? O homo, tu totus es in omni creatura et oblivisceris Creatoris tui; et subjecta tibi creatura obedit ei sicut illi constitutum est, et tu praecepta illius transgrederis.

Sed vides quod idem ignis in se flammam aerei coloris habet, quae leni flatu ardenter flagrat et quae eidem [Col. 0444B] lucido igni ita inseparabiliter inest ut in homine sunt viscera, quod est in aeternitate ante tempora constitutae creaturae infinitum Verbum, quod in ardore charitatis sub decursum labentium temporum mirabiliter sine sorde et gravamine peccati per virtutem suavitatis Spiritus sancti in aurora beatae virginitatis erat incarnandum, ita tamen ut sicut ante susceptam carnem indivisibiliter fuit in Patre, sic etiam post assumptam humanitatem inseparabiliter in eo maneret, quoniam ut homo non est absque vitali tactu in via praecordiorum, sic a Patre non erat omnino separandum ejus vitale Verbum. Et quare dicitur Verbum? Quia ut per locale verbum quod in terreno pulvere hominis transitorium [Col. 0444C] est, prudenter intelliguntur jussa praeceptoris ab iis qui sciunt et praevident jussionem praecipientis; ita etiam per illocale verbum quod per inexstinguibilem vitam quae vivit in aeternitate intransitorium est, vere cognoscitur vis patris a diversis creaturis mundi ipsum sentientibus et intelligentibus in ortu quo creatae sunt, atque ut per officiale verbum potestas et honor scitur hominis; sic etiam per divinum Verbum sanctitas et bonitas resplendet Patris.

Quod autem vides quomodo flamma illa fulminans incandet: hoc est quod Verbum Dei virtutem suam quasi exardescens ostendit, cum per ipsum omnis creatura condita est, et quasi incanduit, cum in aurora et candore virginitatis incarnatum est, et ex eo stillaverant omnes virtutes in agnitione Dei: [Col. 0444D] cum homo revixit in animarum salvatione. Sed et obscurus aer et rotundus multaeque magnitudinis repente exortus est, qui est instrumentum eorum in obscuritate imperfectionis, scilicet nondum illustratum plenitudine creaturarum, et rotundum est, quia sub incomprehensibili potentia Dei est, divinitate nusquam absente, ipsum tamen in maxima potestate Dei surgens quasi in ictu oculi in superna voluntate elevatum, super quod ipsa flamma velut faber quosdam ictus dedit toties ab eo scintillam educens, donec idem aer ad perfectum deductus est, quia coelum et terra resplenduerunt plena institutione, quando ille qui excellit universam creaturam supernum Verbum in creatione creaturarum servitutem tenentium virtutem fortitudinis suae [Col. 0445A] ostendit ab instrumento suo, diversas species creaturarum lucentes in mirabili ortu conditionis eorum educens, ut faber formas suas ex aere competenter excudit, usque dum eaedem creaturae in pulchritudine plenitudinis suae effulserunt; sursum et deorsum decorem et stabilimentum perfectae creationis suae habentes, quia superiora resplenduerunt ab inferioribus, et inferiora a superioribus.

Quod autem deinde eadem flamma in igne et ardore illo se extendit ad parvam glebam limosae terrae, jacentem in fundo aeris: hoc est quod, creatis aliis creaturis, Verbum Dei in forti voluntate Patris et in amore supernae suavitatis Spiritus sancti inspexit fragilem materiam mollis et tenerae fragilitatis [Col. 0445B] humanitatis omnium tam malorum quam bonorum procreandorum hominum in imo insensibilitatis et ponderositatis suae detentam, et nec dum efficaci et vitali flatu excitatam, eam fovens et calefaciens carnem et sanguinem efficit in virtute calorem ei infundens, quoniam terra est carnalis materia hominis nutriens eum fructu suo, sicut mater lacte filios suos, eamque aspiravit Deus ita quod homo in animam viventem effecta est, quia ipsam per supernam virtutem excitavit atque in anima et corpore discernentem hominem mirabiliter ex ea eduxit.

Quo facto, ille lucidus ignis praebuit per illam flammam leni flatu ardenter flagrantem, ipsi homini candidissimum florem in flamma illa pendentem [Col. 0445C] ut ros pendet in gramine, quoniam creato Adam Pater qui lucidissima lux est, dedit per Verbum suum in Spiritu sancto ipsi Adae dulce praeceptum clarissimae obedientiae adhaerentis ipsi Verbo in multo imbre fructuosae virtutis, quia per ipsum Verbum suavissimus humor sanctitatis a Patre in Spiritu sancto stillavit faciens maximum et plurimum fructum sicut purus humor super gramen descendens illud ad multum germen fecundat. Cujus quidem odorem homo naribus sensit, sed gustu oris non libavit, nec moribus attrectavit, quoniam ipse praeceptum legis cum intelligentia sapientiae quasi naribus attraxit, sed vim illius intimae perfectionis in os per fecte non intromisit nec [Col. 0445D] opere manuum in plenitudine beatitudinis adimplevit, hoc modo se avertens atque cadens in densissimas tenebras ex quibus se erigere non valuit, quia divino praecepto suggerente diabolo terga dedit in barathrum mortis corruens, quia Deum non in fide nec in opere exquisivit. Unde ad veram cognitionem ejus peccatis gravatus surgere non potuit, donec ille venit qui Patri suo pleniter sine peccato obedivit. Sed tenebrae illae in illo acre magis ac magis se dilatando creverunt: potestas mortis in mundo semper in latitudine vitiorum sumpsit incrementum scientia hominis se movente in diversitatem multiplicium vitiorum et fetentium peccatorum per errorem emergentium. Quod autem tres magnae stellae in fulgore suo sibi cohaerentes in [Col. 0446A] illis tenebris apparuerunt, post quas aliae multae tam parvae quam magnae plurimo splendore fulgentes: haec sunt in figuratione supernae Trinitatis magna luminaria, videlicet Abraham, Isaac et Jacob tam fideli opere quam carnis conjunctione se mutuo complectentes mundique tenebras annuntiationibus suis repercutientes, et eos subsequentes alii quamplurimi prophetae majores et minores in magnis et admirandis miraculis radiantes. Deinde vero apparens quaedam maxima stella mira claritate micans et fulgorem suum ad praedictam flammam dirigens, illa est praecipuus propheta Joannes scilicet Baptista fidelissimo et clarissimo opere in magnalibus coruscans, et in eis verum Verbum, id est Dei Filium demonstrans, quia iniquitati non cessit, [Col. 0446B] sed eam in operibus justitiae strenue et fortiter calcavit.

Sed quod in terra illa fulgor velut aurora apparet, cui superior flamma mirabiliter infusa est: non tamen a supradicto lucido igne separata: hoc est quod Deus in loco generabilium rerum magnum splendorem rutilantis luminis plantavit, in illum Verbum suum perfecta voluntate mittens non tamen ab eo separatum, sed dedit ipsum, copiosum fructum, atque eduxit ipsum, magnum fontem ex quo omne fidele guttur bibens ultra siti non arescit. Unde et in illo fulgore aurorae maxima voluntas accensa est, quia in claritate rubentis serenitatis virtus magni et antiqui consilii cognita est, ita quod [Col. 0446C] omnes praemissae legiones et coelestium spirituum acies hoc in lucidissima felicitate admiratae sunt. Sed tu, o homo, dum eminentiam consilii hujus humano more plenius scire desideras, claustrum occultationis tibi opponitur, quoniam secreta Dei non debes plus scrutari quam propter amorem fideliter credentium divinae majestati placet manifestari.

Quod autem vides de fulgore aurorae splendidissimum hominem egredientem, qui claritatem suam ad tenebras effudit et ab eis reverberatur, qui in ruborem sanguinis et in pallorem albedinis conversus tanta fortitudine tenebras illas repercussit, ut homo ille qui in eis jacebat ipso attactu apparens fulgeret atque ita erectus exiret: hoc designat Dei [Col. 0446D] Verbum in candore intemeratae virginitatis inviolabiliter incarnatum, et sine dolore natum, nec tamen a Patre separatum. Quomodo? Cum Filius Dei natus est in mundo ex matre: apparuit in coelo in Patre, unde et angeli mox contremuerunt et exsultantes mellifluas laudes concinuerunt. Qui Filius Dei sine macula peccati in saeculo conversatus lucidissimam beatitudinis et salvationis doctrinam in tenebras infidelitatis emisit, sed ab incredulo populo abjectus, atque ad passionem ductus roseum sanguinem suum fudit et caliginem mortis corporaliter gustavit. Ex quo diabolum superans ex inferno electos suos qui in eo detenti et prostrati fuerant liberavit, atque eos tactu redemptionis suae ad haereditatem ipsorum quam in Adam perdiderant [Col. 0447A] misericorditer reduxit. Qui dum in haereditatem suam pervenerunt, excitata sunt tympana et citharae omnisque musicorum concentus innumerabili decore, quia homo qui in perditione jacuerat, jam in beatitudine erectus mortem superna virtute liberatus evaserat, ut per servum meum Osee locutus sum: Colligata est iniquitas Ephraim, absconditum peccatum ejus: dolores parturientis venient ei, ipse filius non sapiens. Nunc enim non stabit in contritione filiorum. De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors, ero morsus tuus, inferne (Os 13,12-14). Quid hoc? In efficacia ligaturae alligata est perversitas nequitiae diaboli ut a zelo furoris Dei non mereatur solvi, quia nunquam illum recta cogitantem vidit, sic neque eum [Col. 0447B] aspiciunt qui Deum fideliter timent. Nam se semper elevat contra Deum, se Deum esse dicens, semper errans contra Deum, et propter ipsum nomini Christiano contradicens. Et ideo malitia ipsius ita profundata est ut nulla medicina reparationis peccatum ejus quod in contemptibilissima superbia impie commisit, in salvatione dignum sit, unde et ipse erit in perduratione doloris sicut parturiens in afflictione desperationis quae diffidit quod in apertione uteri sui vivere non possit. Nam haec infelicitas semper super eum manebit quod a beatitudine ejectus est, quia filiorum sapientia fugit ab eo qui ad se non revertitur, sicut filius prodigus ad se reversus de iniquitate sua ad patrem suum rediit. [Col. 0447C] Quapropter nunquam confidet in contritione illa qua filii salvationis in superni filii morte mortem saevissimae iniquitatis conterunt, quam ipse callidus serpens ebullire fecit cum primo homini dolositatem quam homo nesciebat suggessit. Sed quia filii Salvatoris venenum funestissimum suggestionis contemnunt et ad salutem suam respiciunt, de servitute idolorum liberabo eos, de servitute, inquam, idolorum quae fallaciam in potestate perditionis habent et in quibus infideles honorem Creatoris sui commutant, se in laqueum diaboli involventes et opera sua secundum voluntatem illius perficientes. Et ideo animas illorum qui me colunt, animas scilicet sanctorum et justorum ab infernali poena redimam, quoniam nullus hominum poterit [Col. 0447D] erui a vinculis diaboli in quibus durissima morte propter praevaricationem praeceptorum Dei vinctus est, nisi in redemptione illius qui electos suos proprio sanguine redempturus est. Ubi ad internecionem te, o mors, interficiam, quia in quo te vivere putas, hoc tibi extraham, ita quod inutile cadaver vocaberis, quoniam in fortissimis viribus tuis prostrata jacebis, sicut et corpus quod ab anima deseritur omnino ad interitum prosternitur. Nam fons aquae vivae te suffocabit, cum felices animae per novum hominem qui venenosae deceptionis insons erit misericorditer in superna beatitudine rapientur. [Col. 0448A] Unde etiam ad confusionem tuam ero morsus tuus, inferne, cum potestas mea in magna virtute tibi spolia illa detrahet quae fraudulenter rapuisti; ita ut et tu, o mors, juste despoliata, nunquam deinceps plena in divitiis tuis appareas, sed vulneribus confossa et in foeditate prostrata jacens, confusionem tuam in perpetuum reportes.

Sed ut vides illo lucente homine qui de aurora egressus est in tanta claritate apparente ultra quam humana lingua effari possit, demonstratur quod augustissimum corpus Filii Dei ex speciosissima Virgine natum et per triduum in sepulcro reconditum, ad insinuandum quod tres personae sunt in una divinitate, paterna claritas infulsit, atque ita Spiritum recepit, et in fulgentissima immortalitate [Col. 0448B] resurrexit quam nullus hominum cogitatione aut verbo explicare poterit. Quem et Pater nudatis vulneribus, coelestibus choris ostendit, dicens: Hic est Filius meus dilectus (Mt 3,17), quem misi ut moreretur pro populo: Ob quam rem supra humanum intellectum innumerabile gaudium in ipsis innovatum est quia caeca oblivio qua Deus nesciebatur sic depressa est ut rationalitas hominis quae suadente diabolo prostrata jacebat, ad agnitionem Dei elevata sit, quoniam per summam beatitudinem homini via veritatis ostensa est, in qua de morte ad vitam reductus est. Sed secundum hoc ut filii Israel ex Aegypto liberati per quadraginta annos desertum transeuntes, in terram lac et [Col. 0448C] mel fluentem pervenerunt, ita Filius Dei a morte resurgens per quadraginta dies discipulis suis cum beatis feminis quae post ipsum suspirabant et magno desiderio videre desiderabant, se benigne ostendit, ad eas in fide confirmandas, ne dubitarent, dicentes: Nos non vidimus Dominum: ideo credere non possumus quod ipse sit nostra salus, sed frequenter manifestavit se illis, ad corroborandos ipsos ne caderent.

Quod vero in eminentissimam altitudinem innumerabilis gloriae tetendit ubi in plenitudine omnimodae ubertatis et odoris mirifice radiat: hoc est quod idem Filius Dei ascendit ad Patrem cui una cum Filio et Spiritu sancto eminentissima et praecellentissima altitudo inenarrabilis gaudii et laetitiae est, [Col. 0448D] ubi idem Filius in abundantia praefulgentissimae sanctitatis et beatitudinis fidelibus suis gloriose apparet; qui ipsum puro et simplici corde verum Deum et hominem esse credunt. Nam etiam tunc nova sponsa ejusdem agni illi praesentata est in diversis ornamentis quibus ornanda est in omni genere virtutum fortissimi certaminis totius fidelis populi; qui contra callidum serpentem pugnaturi sunt. Sed qui vigilantibus oculis videt, et attentis auribus audit, hic mysticis verbis meis quae de me vivente emanant, osculum praebeat amplexionis.





Scivias Hildegardis 1400