Scivias Hildegardis 2600


VISIO SEPTIMA.

2700
[Col. 0555]

SUMMARIUM.---Quod Deus omnia juste dispensans et in justitia diversa dona Spiritus sancti declarans, fideles homines in bonis operibus confortat ut a diabolo superari non possint. De multitudine fidelium et de divina lege coram ipsis extensa. Quod deceptiones diaboli hominibus in via hujus mundi patent. Quod diabolus divitias et delicias hominibus aperte et fraudulenter offert; quas qui concupiscit, emit. Quod diabolicam persuasionem viriliter ei resistentes abjiciunt, quidam tepide viventes ei consentiunt. Verba Ezechielis de eadem re. Quod diabolus omni nequitia plenus, veneno multiformis artis suae, quinque sensus hominum decipere laborat. Quod superbia diaboli in incarnatione Filii Dei dejecta est. De oculis et auribus et naribus serpentis quid significent. De manibus et pedibus et cauda ejus quid significent. Quod potestas omnipotentis Dei fortitudinem diaboli ita contrivit quae nequitiam suam secundum voluntatem suam exercere non potest. Quod diabolus in quatuor partibus mundi incendium iniquae persuasionis in omne genus diversorum hominem emittit. Verba David de eodem. Qualiter diabolus in igneis persuasionibus diversa genera hominum spiritualium et saecularium multimodis tentationibus aggreditur. De tribus aciebus eorum. De tentatione saecularium. De sex modis tentationum spiritualium hominum. De non baptizatis. De sagittis oris ejus et de fumo pectoris et de humore lumborum quid significent. De turbine umbilici et de immunditia ranarum ventris ejus quid significent. Quod diabolus stultos homines per iniquam incredulitatem exagitat, verum esse putante quod ipse eis fallaciter demonstrat. Quod haeretici vitandi et ab Ecclesia abjiciendi sunt qui diabolum pro Deo colunt et sunt viscera diaboli et praecurrens germen filii perditionis. Quod auditorium Dei contemnentes gratia Dei deserit, quaerentibus autem misericorditer subvenit. Verba Salomonis de eodem. Quod veri cultores Dei qui toto adnisu terrena conculcant, antiquum serpentem forti contritione dejiciunt.

[Col. 0555A] Deinde vidi ardentem lucem tantae magnitudinis quantae mons aliquis magnus et altus est, in summitate sua velut in multas linguas divisam. Et coram luce illa quaedam multitudo albatorum hominum stabat, ante quos velut quoddam velum tanquam crystallus perlucidum a pectore usque ad pedes eorum extensum apparebat. Sed et ante multitudinem illam quasi in quadam via velut quidam vermis mirae magnitudinis et longitudinis supinus jacebat: qui tanti horroris et furiae videbatur: ultra quam etiam homo effari potest. Ad cujus sinistram quasi forum erat, ubi divitiae hominum atque deliciae saeculares et mercatus diversarum rerum apparuerunt; ubi etiam quidam homines multa celeritate currentes, nullum mercatum [Col. 0555B] exercebant, quidam autem lente euntes et venditioni et emptioni ibi insistebant. Vermis autem ille niger hirsutus, ulcerosus et pustulis plenus erat, quinque varietates a capite per ventrem suum usque ad pedes in modum zonarum descendentes in se gerens, quarum una viridis, alia alba, alia rubea, quaedam crocea et quaedam nigra apparebat, plenae omnes veneno mortifero. Sed caput ejus ita contritum fuit, quod et sinistra maxilla ipsius jam dissolvi videbatur. Oculi vero ejus extrinsecus sanguinei et intrinsecus ignei, aures autem rotundae et hispidae, nares vero et os secundum nares et os viperae; sed manus secundum manus hominis, pedes autem ut pedes viperae, et cauda brevis et horribilis apparebat. Et collo ejus catena imposita fuerat [Col. 0555C] quae et manus et pedes ipsius alligaverat, ita quod et illa catena in lapidem abyssi fortissime firmata, illum tam valide constrinxerat ut se nec hac nec illac secundum nequitiam voluntatis suae movere posset. Ex ore autem ejus multae flammae exeuntes in quatuor partes se diviserunt, quarum pars una usque ad nubes ascendebat, et alia inter saeculares homines, alia autem inter spirituales se extendebat, alia vero usque ad abyssum descendebat. [Col. 0556A] Sed flamma illa quae nubes appetebat contra homines illos praeliabatur qui ad coelos ascendere volebant. Quorum tres acies videbantur; nam acies una prope nubes, et una in medietate illa quae inter nubes et terram est, et una juxta terram pergebat: omnes repetitis vocibus pergamus ad coelos vociferantes; sed a flamma illa hac et illac projecti, quidam non cadebant, alii autem pedibus suis se vix sustentabant, alii vero ad terram cadentes sed iterum surgentes ad coelos tendebant; flamma autem illa quae se inter saeculares homines diffudit, quosdam ex eis comburens et in teterrimam nigredinem vertit, quosdam autem suo acumine ita transfixit, ut eos quocunque voluit inflexerit. De qua tamen quidam se eripientes et ad illos qui coelos petebant [Col. 0556B] pergentes: O vos fideles! praestate nobis adjutorium, resumpto clamore vociferabantur; quidam autem ita transfixi permanserunt. Illa vero flamma quae se inter spirituales extendebat: eos sua caligine obtexit; quos etiam in sex modis considerabam; nam alios eadem flamma crudeli incendio laesit: quos autem laedere non potuit illos aut viridi, aut albo, aut rubeo, aut croceo, aut nigro mortifero veneno illo quod a capite vermis usque ad pedes ejus defluebat ardenter afflavit. Sed flamma quae abyssum petebat, diversas poenas illorum in se continebat, qui per fontem baptismatis non loti, lucem veritatis et fidei ignorantes, Satanam pro Deo coluerant. Et vidi etiam ex ore ejus acutissimas sagittas stridentes, et a pectore ejus nigrum [Col. 0556C] fumum exhalantem ac a lumbis ipsius ardentem humorem ebulientem, et ab umbilico ejus fervidum turbinem flantem, atque ab extremitate ventris ipsius velut immunditiam ranarum scaturientem; quae omnia magnam inquietudinem hominibus afferebant. Sed et de ipso teterrima nebula cum pessimo fetore egrediens, multos homines sua perversitate infecit. Et ecce magna multitudo hominum in multa claritate fulgentium veniebat quae illum vermem [Col. 0557A] fortiter ubique conculcans acriter eum cruciabat: ita tamen quod ipsa nec a flammis nec a veneno illius laedi poterat. Audivique iterum vocem mihi de coelo dicentem: Deus omnia juste et recte dispensans, fideles populos ad gloriam supernae haereditatis vocat; sed antiquus deceptor in insidiis positus eos impedire tentans, artes nequitiae suae in ipsos excitat, sed tamen ab eis victus, confusionem praesumptionis suae accipit, cum illi coelestem patriam possideant, et ipse infernales horrores subeat. Quapropter vides ardentem lucem tantae magnitudinis quantae mons magnus et altus est, in summitate sua, velut in multas linguas divisam, quae est ardens in fide credentium justitia Dei in fortitudine potentiae suae magnitudinem sanctitatum [Col. 0557B] et altitudinem gloriae demonstrans, atque in eadem gloria sancti Spiritus diversa dona mirabiliter declarans.

Et coram luce illa quaedam multitudo albatorum hominum stans: est in praesentia justitiae Dei turba in fide lucentium hominum per bona opera sua bene et honeste compositorum, ante quos velut quoddam velum tanquam crystallus perlucidum a pectore usque ad pedes eorum extensum apparet; quia in conspectu suo divinam legem fortem et splendidam ab intentione bonarum actionum usque ad completionem earum semper habent, in quibus ita confortantur, quod astutia et deceptione fallacium persuasionum superari non possunt. Sed quod ante multitudinem illam quasi in quadam via velut [Col. 0557C] quidam vermis mirae magnitudinis et longitudinis supinus jacet, hoc est quod ante notitiam hominum manifeste cognitus in via mundi hujus quae et bonis et malis ad gradiendum proposita est antiquus serpens non ita in forma sua, sed in significatione mysterii, videlicet magnus in malitia, longus in insidiis projectus apparet, sursum hians ut eos qui ad coelestia tendunt per deceptionem suam dejiciat, sed tamen jacens, quoniam per Filium Dei vires ejus protritae sunt, ita quod in eis stare non valet; quamvis tanti horroris et furiae videatur, ultra quod etiam homo effari potest; quia venenosum furorem et malitiosus conatus in multiplicitate diversitatis ejus, aestimatio mortalis hominis explicare non [Col. 0557D] valet. Unde et ad ejus sinistram quasi forum est ubi divitiae hominum atque deliciae saeculares, et mercatus diversarum rerum apparent; quoniam in morte quae illius proditoris sinistra intelligitur forum cernitur, quod nequissima opera ipsius sunt mortis: ita quod ibi in divitiis corruptibilibus superbia et vana gloria et in deliciis transitoriis lascivia et concupiscentia ut in mercatu venditiones ac emptiones multarum varietatum terrenarum cupiditatum fervent: ita ut qui diabolicum terrorem palam exhorruerit, ab his latenter decipiatur, videlicet cum ei multae suasiones vitiorum leviter offeruntur, veluti cum per mercatorem diversa mercimonia hominibus ostenduntur, ut per hoc delectati, tanto ardentius emant quod sibi oblatum [Col. 0558A] viderint; nam diabolus artes suas hominibus fraudulenter offert; sed qui tunc eas concupiscunt, ii eas emunt. Quomodo? Bonam conscientiam suam quasi vendentes abjiciunt, et mortifera vulnera animarum suarum quasi ementes sibi contrahunt. Sed ibi quidam homines multa celeritate currentes nullum mercatum faciunt, quia ipsi Deum cognoscentes, thesaurum bonae voluntatis, et aromata virtutum portant et sibi ea virilissime comparant: ita quod saeculares voluptates et diabolicas spurcitias velociter in mandatis Dei transeuntes, dulcedinem carnis suae contemnunt. Quidam autem lente euntes et venditioni et emptioni ibi insistunt, quoniam hi tarditatem in bonis operibus habentes, per teporem corporis sui coeleste desiderium velut illud [Col. 0558B] vendentes in semetipsis exstinguunt, et voluptatem carnis suae quasi eam ementes in se enutriunt. Quapropter illi mercedem bonae operationis accipient, et isti poenas iniquitatis suae sustinebunt, quemadmodum Ezechiel ostendit dicens: Justitia justi super eum erit: et impietas impii erit super eum (
Ez 18,20). Quid hoc? Fulgida opera puri hominis illum in sanctitate perfundunt, et quasi mille oculi aspicientes in altum atque in profondum ubique eum circumdant, sursum ferentes eum in magnum honorem et in voluptatis suae mortificationem, prout Spiritus sanctus illi inspiraverit, veluti ala volucrem sursum in aere tollit quocunque illi placuerit. Sed vipereum venenum nequitiae sunt saevissimae viperae, quae conspumat coelum, margaritam [Col. 0558C] luto involvens, et super pulcherrimum omnium speciosorum fremens, eum vero qui illud infideliter subsequitur, de nobilissimo opere digiti Dei, et ab omni honore et a beatitudine supernae visionis abjicit, atque eum exsulem faciens, a vivente fructu et a radice justae arboris abscindit.

Quod autem vides quod vermis ille niger, hirsutus, ulcerosus et pustulis plenus est: hoc indicat quod idem serpens antiquus in nigredine tenebrarum infidelitatis, et in pilis absconsionum deceptionis, atque in ulceribus immunditiarum pollutionis, et in pustulis cavernarum furoris abundat. Quinque etiam varietates a capite per ventrem suum usque ad pedes in modum zonarum descendentes [Col. 0558D] in se habet, quia quinque sensus hominum diversis passionibus vitiorum, a deceptione illa cum se primum implere studuit usque ad consummationem illam cum insania ejus finem accipiet afflare non cessans, sed fallacem rectitudinem simulans, homines ad declivia immundarum artium suarum trahit, quarum una viridis, alia alba, alia rubea, quaedam crocea, quaedam nigra apparet plenae omnes veneno mortifero; quoniam in viriditate saecularem tristitiam, in albedine ineptam irreverentiam, in rubore fallaciae gloriam, in croceo mordacem detractionem atque in nigredine turpem similationem ostendunt, cum plenitudine aliarum perversitatum quae mortem animabus hominum sibi consentientium inferunt. Sed quod caput ejus ita [Col. 0559A] contritum est quod et sinistra maxilla ejus jam dissolvi videtur, hoc est quod superbia illius in incarnatione Filii Dei ita dejecta est quod et adversitas mortis jam evacuata fortitudinem amaritudinis suae exercere non valet. Oculi vero ejus extrinsecus sanguinei et intrinsecus ignei apparent; quia intentio perversitatis ipsius velut extrinsecus sanguineum nefas corporibus hominum incutit, et velut intrinsecus igneum jaculum animabus eorum infert; aures autem ipsius rotundae et hispidae sunt, quoniam hominem quasi in rotunditate pilis artium suarum circumdat ut eum celerrime dejiciat si quid in illo quod suum est deprehenderit; nares vero et os ejus secundum nares et os viperae apparent, quia indiscretos et fetentes mores hominibus [Col. 0559B] ostendit, per quos in multis vitiis eos transfigens crudeliter occidit. Sed manus ejus secundum manus hominis videntur, quoniam machinationes artium suarum in operibus hominum exercet. Pedes autem ipsius ut pedes viperae sunt, quia itineribus hominum in insidiis suis diabolicas lacerationes inferre non desinit; et cauda ejus brevis et horribilis apparet quae est potestas ipsius parvi sed tamen pessimi temporis in filio perditionis, qui plus apprehendere bacchando cupit quam perficere possit. Et quod collo ejus catena injecta est quae et manus et pedes ipsius alligat, hoc est quod diabolica fortitudo per potestatem omnipotentis Dei ita fracta et contrita est, quod et pessima opera et nequissima itinera illius in quibus homines seducit, in contritione sua compressi [Col. 0559C] sunt: ita quod et illa catena in lapidem abyssi fortissime firmata illum tam valide constringit, quod se nec hac nec illac secundum nequitiam voluntatis suae movere potest; quoniam potestas Dei in stabilissima aeternitate sine defectione manens, diabolum tanta fortitudine in salvatione animarum opprimit, quod ille nec exterioribus nec interioribus instrumentis nequissimi conatus sui, salutem redemptionis a fidelibus animabus removere valebit, quin in locum gaudii quem ipse pertinaciter amisit perveniant.

Quod autem ex ore ejus multae flammae erumpentes in quatuor partes se dividunt, hoc est quod ipse ex rapacissima voracitate sua, pessimum et multiplex [Col. 0559D] malum crudelissimi incendii iniquae persuasionis emittens, in quatuor plagas totius mundi inter homines ut ipsum sequantur varie spargit. Quarum pars una usque ad nubes ascendit, quia illa diabolica afflatio coelum toto desiderio mentis suae petentes suo acumine retrahit, et alia inter saeculares homines se spargit, quoniam ipsa in terrenis causis conversantes, sua diversitate decipit; alia autem inter spirituales se extendit, quia illos spiritualibus disciplinis insudantes, sua simulatione inficit. Quaedam vero usque ad abyssum descendit, quoniam ipsa infideles sibi consentientes in infernalia tormenta sua seductione mittit; quia ipsi viam falsitatis et deceptionis euntes, viam rectitudinis non tenuerunt, nec vero Deo debitam reverentiam exhibuerunt, [Col. 0560A] quemadmodum David testatur dicens: Contritio et infelicitas in viis eorum, qui viam pacis non cognoverunt: non est timor Dei ante oculos eorum (Ps 14,3 (13,3 vulg). Quid hoc? Innocentia et fortissima opera Dei quae in vivo et purissimo fonte militant; illos qui Deum a corde suo cum nequissimis et damnabilibus operibus expellunt ita conterunt, velut magna pluvia rem quampiam dimergit, ita quod amplius non appareat. Et ideo etiam in conspectu Dei non fulminant; quoniam infelicitas cum infelicissima consuetudine est in itineribus eorum quocunque se cum pastu mortis extenderit. Quo modo? Videlicet gustando et comedendo hoc quod malum est; unde et viam illam quae in calore solis ascendit, in operibus suis nesciunt, [Col. 0560B] quia dulcedinem Dei nec in honore nec in amore gustant, ubi timorem ejus quasi timorem alieni abjiciunt, cum ipsum nec videre nec aspicere desiderant. Unde et ut vides flamma illa quae nubes petit contra homines illos praeliatur qui ad coelos ire volunt; quia nequissimum illud incendium cum mentes fidelium hominum sursum tendere senserit, adversus eos suis artibus crudelissime bacchatur, ne ad illa coelestia quae ipsi multis suspiriis quaerunt, perveniant. Quorum tres acies vides, quoniam ipsi veram et ineffabilem Trinitatem (quamvis in suis certaminibus plurimum fatigentur) colere non cessant. Nam acies una prope nubes pergit; quia isti fortissime contra diabolum pugnantes, mentem suam de terrenis actibus ita sursum ad coelestia [Col. 0560C] tollunt, quemadmodum et nubes super terram fluere solet; et una in medietate illa quae inter nubes et terram est discurrit, quoniam ipsi quadam moderatione se continentes, nec ex tota mente coelestibus, nec ex toto desiderio terrenis insudant, sed in his modum sibi imponentes et interiora quaerunt, nec tamen exteriora respuunt; et una juxta terram pergit, quia isti caduca perfecte non deserentes, caducis aliquantulum adhaerent, ita ut in eis valde laborantes, multas fatigationes passionum in ipsis sentiant, sed tamen superno auxilio victores existant, omnes repetitis vocibus pergamus ad coelos vociferantes; quoniam et isti et illi in multis suspiriis desideriorum suorum, ut tendant ad illa quae [Col. 0560D] in supernis secretis sunt seipsos exhortantes, quamvis artibus antiqui serpentis in hac intentione sua multoties fatigentur. Sed a flamma illa hac et illac projecti; quia a flatu diabolicae tentationis in diversitatem morum agitati, quidam tamen non cadunt, quoniam ipsi fortissimi pugnatores existentes, ab his illusionibus se viriliter defendunt; alii autem gressibus suis se vix sustentant, quia hi in viam rectitudinis itinera sua ponunt, sed in multis laboribus fatigati vix tamen diabolicas artes superantes in mandatis Dei perseverant; alii vero ad terram cadentes, sed iterum surgentes ad coelos tendunt, quoniam ipsi in diversitate vitiorum prolapsi, sed postea per poenitentiam erecti, spem suam cum bonis operibus in Deum ponunt.

[Col. 0561A] Quod autem flamma illa quae se inter saeculares homines diffundit, quosdam ex eis comburens in teterrimam nigredinem vertit, hoc est quod idem incendium nequissimae deceptionis ad illos qui terrenis causis insistunt tendens, quosdam illorum suae perversitati subjiciens, pessimis vitiis tenebrosae iniquitatis eos inficit: ita quod ipsi claritatem verae fidei despicientes, et seipsos amara morte interficientes in terram cadunt et nefandissima opera in actibus suis perficiunt; quosdam autem suo acumine ita transfigit, quod eos quocunque vult inflectit, quoniam eos sua nequitia ita domat, quod ipsos ad universa vitia pravitatis suae inclinat, videlicet saecularem dulcedinem in amplexione ardentis libidinis eis suggerens: ita quod et diversos mores [Col. 0561B] multiplicium rituum suorum, scilicet in verbis, in capillis, in veste, in incessu et in caeteris his similibus habent. Unde tortuosi efficiuntur, justitiam Dei negligentes, et praevaricatores legis existentes, nec sibimetipsis circumcisionem mentis imponentes; quia superfluitatem in libidine quaerunt, nec ullum tempus legis ut eis a Deo constitutum est servant; sed ut mare a vento in inquietudinem concutitur, ita et ipsi de flatu antiqui draconis in diversa vitia moventur. De qua tamen quidam se eripiunt, ad illos qui coelos petunt pergentes. O vos fideles, praestate nobis adjutorium, resumpto clamore vociferantur; quoniam de turpi et noxia consuetudine se abstrahentes et eos qui mentem suam coelestibus infigunt imitantes, ut suam sollicitudinem impendant, [Col. 0561C] ipsisque juvamen corde et voce desiderant; quidam autem ita transfixi permanent: quia ipsi diversis vitiis irretiti in malis perseverant. Sed quod illa flamma quae se inter spirituales extendit eos sua caligine obtegit, hoc est quod eadem afflatio diabolicae persuasionis incendia sua ad illos qui toto nisu spiritui servire deberent, emittens eos perversitate vitiorum suorum obnubilat, quatenus magis carni quam spiritui inhiant. Quos etiam in sex modis consideras; quoniam antiquus hostis tam quinque exteriores sensus eorum quam interiorem devotionem cordis ipsorum velut sextum modum pervertere conatur. Nam alios eadem flamma laedit; quia diabolus artes suas eis immittens, carnalibus [Col. 0561D] desideriis et voluptatibus eos afflat, ita quod eos ad libidinem et ad pollutionem multae immunditiae accendit. Quos autem laedere non potest, hos aut viridi aut albo aut rubeo aut croceo aut nigro mortifero veneno illo quod a capite ejusdem vermis usque ad pedes ejus descendit ardenter afflat. Quomodo? Quoniam cum voluptates pollutionum recusant, aut tristitiam saeculi quasi pullulantem viriditatem per quam ita opprimuntur, quod nec in spiritualibus nec in saecularibus rebus valent, eis infundit; aut irreverentiam vitiorum velut ineptam albedinem, ita quod nec coram Deo nec coram hominibus turpitudinem suam abscondunt, ipsis immittit, aut recordationem terrenae gloriae quasi fulgentem ruborem, unde amaritudinem et anxietatem cordis [Col. 0562A] habent, eis ostendit; aut detractionem proximorum velut tepidum erocum, ita quod sucurrones et bilingues inde efficiuntur, ipsis inducit, aut simulationem justitiae quasi horridam nigredinem, per quam in cordibus suis miserabiliter obtenebrantur, eis imponit. Quae omnia mortiferae pestes sunt: ab initio deceptionis ejusdem perditoris usque ad finem illum cum jam in ania ipsius finem in mundo accipiet, procedentes, per quas noxium ardorem vitiorum hominibus infert.

Sed quod flamma quae abyssum petit, diversas poenas illorum in se habet qui per fontem baptismatis non loti lucem veritatis et fidei ignorantes Satana pro Deo colunt, hoc est quod incendium illud perditioni adhaerens, dira et amara tormenta illis [Col. 0562B] animabus infert, quae in fonte salutis non emundatae claritatem supernae haereditatis et fidem ecclesiasticae in titutionis non videntes, illum qui in insidiis positus animas hominum in mortem mittere conantur, pro illo qui hominibus vitam, et salutem tribuit venerari non cessant. Ut vides ex ore ipsius acutissimas sagittas stridentes, quae sunt a diabolica rabie pessimae et nequissimae infixiones procedentes, et multis iniquitatibus bacchantes, et a pectore ejus nigrum fumum exhalantem qui est a malitiosis conatibus ejus teterrimae irae et invidiae emissio, ac a lumbis ipsius ardentem humorem ebullientem: qui est ab immunditia ipsius in praelatis ferventissimae libidinis effusio. Et ab umbilico ejus fervidum turbinem flantem: qui est a voracitate [Col. 0562C] ejus in subjectis ardentissimae fornicationis suffocatio, atque ab extremitate ventris ipsius velut immunditiam ranarum scaturientem: quae est a perditione perversae absorptionis ejus in obduratione desperationis fetida egestio cum ipse antiquus insidiator se subsequentes ad omnem voluntatem suam perduxerit, quae omnia magnam inquietudinem in hominibus faciunt; quoniam hujusmodi perversitates maximam calamitatem miserrimae irretitionis illis imponunt, qui spem suam non coelestibus, sed terrenis affigunt. Sed quod de ipso, teterrima nebula cum pessimo fetore egrediens multos homines sua perversitate inficit, hoc est quod ab eodem diabolo nigerrimus error fetentis conscientiae procedens, [Col. 0562D] stultos homines per iniquam credulitatem exagitat. Quomodo? De abscisione capitis Joannis Baptistae, Filium Dei esse remissiorem vulnerum peccatorum ostendentis, pessimus error exortus est, ubi diabolus multos homines in diversis imaginibus seducit: hoc verum esse putantes quod ipse eis secundum aestimationem ipsorum fallaciter demonstrat. Unde et multi secundum hunc modum decipiuntur; quia et fides ipsorum semper in infirmitate vacillat. Sed, o vos filii mei, si juste et pie vivere volueritis, hunc nequissimum errorem fugite, ne amarissima mors in incredulitate vos apprehendat. Fugite etiam illos qui morantur in speluncis, inclusae cohortes diaboli existentes, vae illis, vae illis qui sic perseveraverint, quia viscera diaboli [Col. 0563A] sunt, et praecurrens germen filii perditionis. Quapropter, o vos dilecti filii mei, omni devotione et omni virtute animae et corporis vestri illos devitate; quoniam antiquus serpens sua arte illos pascit et vestit, quia eum pro Deo colunt, et quia in eum per fallacem deceptionem confidunt. Ipsi sibi pessimi homicidae, ita quod illos qui eis simpliciter adhaeserint occidunt, antequam eos errorem suum declinare permittant, et sunt in se ipsis turpissimi fornicatores, semen etiam suum in homicidio mortificantes et diabolo offerentes, ita etiam in schismatibus suis et in plenitudine vitiorum suorum Ecclesiam meam invadentes, cum baptisma et sacramentum corporis et sanguinis Filii mei, et caetera instituta quae Ecclesia mea habet, in turpibus machinationibus [Col. 0563B] suis nequiter derident. Sed quamvis propter timorem populi mei his institutis meis aperte non repugnent, tamen in cordibus et factis suis ea pro nihilo ducunt. Nam diabolica illusione sanctitatem se habere simulant, in quibus a diabolo decipiuntur, quoniam, si diabolus se eis palam demonstraret, ab eis cognosceretur, ita quod illum devitarent. Unde ipse sua arte quaedam eis ostendit velut bona et sancta sint, et sic eos illudit. O vae illis qui sic in morte hac per everaverint. Sed quia diabolus novit se modicum tempus erroris sui habere, idcirco nunc festinat infidelitatem in membris suis perficere, quae vos pessimi deceptores estis qui fidem catholicam subvertere laboratis. Vos instabiles et molles ad devitandum venenosas sagittas [Col. 0563C] humanae pollutionis estis, quas secundum voluntatem vestram contra legem exercetis. Unde postquam venenoso semine fornicationis libidinem vestram evacuatis, tunc ficte oratis et sanctitatem vobis fallaciter imponitis, quod oculis meis fetente luto indignius est. Certe schisma quod exortum est in Horeb ubi Judaica plebs sculptile faciens in diabolica irrisione ludere coepit: sic etiam et adhuc quidam petulanter ludere solent, et schisma quod fuit in Baal in quo multi perierunt, et schisma fornicationum ubi cum Madianitis turpia facta perpetrata sunt, et caetera his similia super vos cadent: quia in his omnibus in malis vestris partem habetis, pejores priore populo existentes, quoniam veram legem Dei cernentes, eam pertinaciter abjicitis. Sed, [Col. 0563D] o vos qui salutem vestram desideratis, ita quod baptisma suscepistis, et unctus mons Dei estis, Satanae resistite, et de monte salvationis vestrae descendere nolite.

Homo autem qui tantae duritiae est quod adjutorium Dei ad repugnandum diabolo contemnit, huic ipse insidias suas ponere non desistit, cum etiam in eo nigredinem iniquitatis surgere videt, quae toti corpori illius tantam amaritudinem infert quod etiam corpus ejus inde in infirmitate arescit. Unde cum homo coeperit malum ruminare et seipsum ita in desperationem conterere, quasi sibi non sit possibile malum devitare et bonum facere; tunc diabolus hoc videns dicit: Ecce homo qui nobis [Col. 0564A] similis est, Deum suum negans et se ad nos convertens, nos jam sequitur. Quapropter properemus omnes et ad eum festinanter curramus: ita ipsum nostris artibus coercentes, ne a nobis aufugere possit. Nam Deum suum deserere vult: et nos sequi. Sed homo qui his malis diabolicam suggestionem impugnatur, videlicet qui homicidio, adulterio, voracitate, ebrietate, et superfluitate omnium vitiorum polluitur, si tunc in his impoenitens perseveraverit, in mortem cadit; qui autem diabolo repugnans, his vitiis poenitendo se subtraxerit, ad vitam resurgit. Nam qui cupiditatem carnis suae secutus fuerit, et bonum desiderium spiritus sui neglexerit, de hoc fabricator orbis dicit: Iste me despicit et carnem suam cum peccato [Col. 0564B] diligit, nolens scire quod a perditione se debet avertere, et ideo abjiciendus est. Qui vero bonum ardorem spiritus sui dilexerit, et voluptatem carnis suae abjecerit, de illo dicit Creator mundi: Hic ad me respicit et corpus suum in sordibus non enutrit, desiderans scire quod a morte se debet submovere, unde ei succurrendum est. Quomodo? Ut Salomon in voluntate mea dicit. Peccatores persequuntur malum: et justis retribuentur bona. Quid hoc? Ruentes in lapsu, et cadentes in ruina undique mortiferi morbi invadunt: ita quod prudenter in hoc quod verum est non aspiciunt, sed illud negligenter abjiciunt. Unde quia non sunt digni Deum aspicere, nec ullam felicitatem in Deo aut in hominibus habere, quoniam Deum respuunt et diabolum [Col. 0564C] eligunt; idcirco multam adversitatem illis infert id malum quod operantur. Sed in bonis rectus sensus et justa cogitatio in excelso aedificat: ita quod in sinu suo suscipiunt haereditatem patris, quoniam supernum lumen attendunt, fallaces in irrisione fori quomodo hoc vel illud sine comparatione venundetur non existentes; sed id quod in Deo verum est habentes. Sed ut vides quod magna multitudo hominum in multa claritate fulgentium venit quae praedictum vermem fortiter ubique conculcans diro cruciatu eum afficit, hoc est quod fidele agmen credentium sed in humana miseria procreatorum, in fide baptismatis et in beatis virtutibus multo ornatu et decore ad superna desideria properat: ita quod ipsi in factis suis hunc antiquum [Col. 0564D] seductorem fortissima contritione circumdantes dejiciunt, et eum diro cruciatu comminuunt, veluti sunt virgines, martyres, et caeteri hujusmodi veri Dei cultores qui toto nisu terrena conculcant et coelestia desiderant, ita tamen quod ipsa nec a flammis nec a veneno illius laedi potest; quia isti tanta fortitudine et constantia in Deo muniti sunt, quod nec ab apertis incendiis, nec ab occultis persuasionibus diabolicae iniquitatis contaminari valent, quoniam magna fortitudine virtutum vana figmenta deserunt, et sanctitati, juste viventes adhaerent. Sed qui vigilantibus oculis videt et attentis auribus audit, hic mysticis verbis meis osculum amplexionis praebeat quae de me vivente emanant.





LIBER TERTIUS.



[Col. 0565]



VISIO PRIMA

3100
SUMMARIUM.---Quod corda fidelium timere et venerari debent magnitudinem, latitudinem, altitudinem timoris Domini. Quod omnis fidelis anima sapienter timens Deum, per fidem sedes Dei est. Quod profunditas mysteriorum Dei, hominibus incomprehensibilis est, nisi quantum, ipso donante, fide concipitur. Quod in sapientia Dei Patris per amorem Filii sui perfectio omnium electorum computata est. Exemplum in Evangelium de eadem re. Quid significet luteus limus in pectore et cur homo ab angelo non superatur. Verba Isaiae ad eamdem rem. Verba David. Quod Deus Pater in Filio suo ab aurora Virgine incarnato operatur, ordinat ac perfici omnia opera sua. De circulo gyrante. Quod potestas Dei altior est quam homini sciendum sit, et cur angeli laudent Deum absque commutatione. Quod Deus est perspicua justitia, verus et justus. Quod virtus, justitia et judicium Dei nullum finem habent quod comprehendi possit humano sensu. De casu primi angeli et sibi consentientibus et quare et quomodo et quo ceciderunt. Verba Ezechielis de eadem re. Quod gloria splendoris illius quem diabolus per superbiam perdidit servata est in secreto patris alteri factae luci. Quod diabolus cecidit absque haeredem. Exemplum de Goliath et de David. Quod fides quae in antiquis occulta fuit, in mysterio incarnato Dei Filio processit in lucem.

[Col. 0565A] Et ego homo sumpta ab aliis hominibus, quae non digna nominari homo propter transgressionem legis Dei, cum deberem esse justa et sim injusta, nisi quod Dei creatura sum ipsius gratia, quae me etiam salvabit: vidi ad orientem, et ecce illic conspexi veluti lapidem unum totum integrum immensae latitudinis atque altitudinis, ferreum colorem habentem, et super ipsum candidam nubem: ac super eam positum regalem thronum rotundum, in quo sedebat juvenis perlucidus mirabilis gloriae, tantaeque claritatis ut nullatenus eum perspicue intueri valerem, habens quasi in pectore suo limum nigrum et lutulentum, latum instar humani pectoris, circumdatum lapidibus pretiosis atque margaritis. Et de ipso lucido sedente in throno protendebant magnus [Col. 0565B] circulus aurei coloris ut aurora (cujus amplitudinem nullo modo comprehendere potui) gyrans ab oriente ad septentrionem, et ad occidentem atque ad meridiem, ita se reflectens ad orientem ad ipsum lucidum, nec ullum habens finem. Et circulus ille erat a terra tantae altitudinis, ut eam comprehendere non possem, ex se reddens splendorem valde terribilem, scilicet lapidei, calybei, igneique coloris undique secundum amplitudinem suam sursum in altitudinem coeli, et deorsum in profundum abyssi ita se extendentem, ut nullum finem ejus videre sufficerem. Vidi etiam tunc de secreto sedentis in throno stellam magnam, plurimi splendoris ac decoris prodeuntem, et cum ea plurimam candentium [Col. 0565C] scintillarum multitudinem, quae cum stella illa omnes eductae ad austrum, inspiciebant sedentem in throno quasi alienum, seque ab eo avertentes magis inhiabant ad aquilonem quam in eum inspicere vellent. Sed statim in ipsa aversione inspectionis suae, omnes exstinctae sunt, sic versae in carbonum nigredinem. Et ecce ventus turbinis ortus est ab ipsis, qui eas mox ab austro retro sedentem in throno projecit ad aquilonem, praecipitans in abyssum, ita ut earum amplius nullam videre valerem. Splendorem autem illum magnum qui eis abstractus [Col. 0566A] est, vidi subito in earum exstinctione reverti ad ipsum sedentem in throno. Et audivi eum qui sedebat in throno mihi dicentem: Scribe quae vides et audis. Et respondi de interiori scientia ejusdem visionis: Rogo te, mi Domine, ut mihi des intellectum, quatenus possim enarrabiliter proferre haec mystica, et ne derelinquas me; sed confirma me in aurora tuae justitiae, in qua manifestatus est Filius tuus, et da mihi quomodo possim et qualiter debeam proferre divinum consilium, quod in antiquo consilio ordinatum est; quomodo Filium tuum voluisti incarnari, ita ut homo sub tempore fieret, hoc volens ante omnem creaturam in simplicitate tua et in igne columbae scilicet Spiritus sancti, ut ipse Filius tuus, quasi splendida solis forma mirabiliter [Col. 0566B] surgens, in incipiente capite virginitatis veraciter indueretur humanitate propter hominem sumpta hominis forma. Et iterum audivi eum dicentem mihi: O quam pulchri sunt oculi tui in divina narratione, dum ibi consurgit aurora in divino consilio. Et iterum respondi de interiori scientia visionis ipsius: Ego mihi appareo in sinu animi mei, ut cinis cinereae putredinis, et sicut pulvis instabilitatis, unde sedeo pavens in umbra sicut penna; sed ne deleas me de terra viventium ut peregrinam; quia in magno sudore laboro in hac visione, et quia etiam de vilitate mei stulti sensus qui meus est in carne, reputo me frequenter in minimum et in vilissimum locum, ita quod non sim digna vocari homo, [Col. 0566C] quia valde timeo non audens tua mysteria narrare. O bone ac mitis Pater, doce me quae tua voluntas sit, quid debeam proferre. O tu metuende Pater et o tu dulcissime, et o tu plene omnis gratiae, ne derelinquas me: sed conserva me in tua misericordia. Et iterum audivi eumdem mihi dicentem. Nunc dic quomodo edocta es. Volo ut dicas: Quamvis cinis sis. Dic revelationem panis qui Filius Dei est, qui vita est in igneo amore, omnem mortuum suscitans in anima et corpore, et dissoluta peccata relaxans in serena claritate, ipse initium suscitationis [Col. 0567A] sanctitatis in homine existens, antequam in se exuscitetur. Unde etiam magnificus et gloriosus ac incomprehensibilis Deus dedit magnum praesidium mittens Filium suum in pudicitiam virginitatis, quae non potuit habere ullam varietatem macularum in sua virginitate unde ipsa molliretur. Ibi non potuit nec esse debuit ulla pollutio carnis in mente Virginis, quia interfectrix et mortificatrix mortis generis humani, ipsamet nesciente, ut in somno decepta est, quando Filius Dei in magno silentio venit in auroram, videlicet in humilem puellam. Mors quasi secura processit nesciens vitam, quam illa dulcis Virgo portavit; quia sibi absconsa erat ejus virginitas. Ipsa enim Virgo erat pauper in terrenis opibus; quia divina majestas eam ita invenire [Col. 0567B] voluit. Nunc scribe de vera agnitione Creatoris in bonitate ipsius sic.

Deus qui cuncta creavit et hominem ad gloriam illam de qua perditus angelus cum suis imitatoribus projectus est ordinavit, ab omni creatura sua maximo honore et timore venerandus et metuendus est, quia justum est ut Creatori omnium veneratio a creatura sua exhibeatur, et Deus super omnia fidelissime adoretur. Quod et lapis iste quem vides certissime designat. Ipse est enim in mysterio magnitudo timoris Domini: qui purissima intentione in cordibus fidelium semper oriri et perseverare debet. Sed quod vides eum totum integrum et immensae latitudinis atque altitudinis ferreum colorem habentem, hoc est quod eadem firma [Col. 0567C] et grandis magnitudo timoris Domini firmissime tenenda est, quia Deus metuendus est ab omni creatura in tota integritate, ut cognoscatur unus et verus Deus esse, cum nullus praeter eum est, nec similis illi, in quo est immensa latitudo; quoniam incomprehensibilis est in omnibus et super omnia, et altitudo; cum sanctam divinitatem nullus comprehendere, nec ad eam pertingere cum altitudine sui sensus potest, quia ipsa est super omnia. Quod autem est similitudinis ferrei coloris, hoc est quod onerosum et durum est humanis mentibus Deum timere, illud valde grave existens mollitiei fragilis cineris, quia humana creatura ipsi rebellis est. Super lapidem vero ipsum candida nubes clara [Col. 0567D] sapientia humanae mentis est, ac super eam positus regalis thronus rotundus est fortis et principalis fides circuiens in Christiano populo, cui Deus fideliter cognitus est, quia ubi timor Domini radicat, ibi etiam sapientia humanae mentis superapparebit, et deinde Deo opem afferente, fides super hanc imponetur, in qua ipse Deus sibi requiem parat. Cum enim Deus timetur per sapientiam humanae mentis, in fide intelligitur; quia cum his tangendus est ut sedes tangit Dominum suum. Et tunc in his Deus parat sibi sedem, summus existens super omnia; quia neque potestate neque dominatione comprehendi potest, sed residet in unica et pura fide; quoniam unus est qui credendus Deus super omnia.

[Col. 0568A] Unde sedens in throno juvenis perlucidus, mirabilis gloriae, tantaeque claritatis ut nullatenus eum perspicue valeres intueri, habens quasi in pectore suo limum nigrum et lutulentum latum ut magni hominis pectus, circumdatum lapidibus pretiosis atque margaritis; est super omnia regnans unus Deus, lucens in bonitate, et mirabilis in operibus suis, cujus immensam claritatem in profunditate mysterii sui, nullus hominum perfecte potest intueri, nisi quantum fide comprehenditur atque portatur; sicut sedes continet ac circumdat dominum suum, quae ita illi subjecta est, ut nec se elevare possit contra dominum suum: sic fides non desiderat superbe aspicere in Deum, sed tantum intima devotione tangit eum. Et quasi in pectore [Col. 0568B] suo, id est in sapientia mysterii sui habet per amorem Filii sui infirmum et debilem ac pauperem limum qui homo est, nigrum in nigredine peccatorum, et lutulentum in pollutione carnis, et latum secundum similitudinem pectoris hominis, quod est dilatatio profundae et magnae sapientiae in qua ipse Deus creavit hominem, illes respiciens qui sunt in salvatione animae per poenitentiam, in qualicunque crimine contra Deum sint in sua debilitate calcitrantes, quia tandem ad eum pervenient. Hi sunt circumdati compluribus ornamentis illorum qui inter eos surgunt; ut lapides pretiosi in magnis personis qui sunt martyres ac virgines sanctitatis, et ut margaritae, qui sunt innocentes et poenitentes filii redemptionis, cum quibus idem limus valde ornatus [Col. 0568C] est; dum in humano corpore fulgent tantae virtutes, quae in Deo sunt fulgentes in omni claritate. Nam qui constituit spiraculum et vitam hominum, ille inspexit semetipsum. Quomodo? Scilicet eum redemptione dum praescivit in sua praedestinatione Filium suum incarnari, ita quod in ejus corpore deberet abstergi omnis maculosa varietas criminum. Et sic videt etiam animas quae justificabuntur post multiplicationem superfluorum peccatorum dum adhuc in corporibus suis sunt, et quae consuescent in justitia Dei ambulare post diversitatem errorum suorum qualiter consistant in Deo, ac qualiter desistant de multa oblivione, et quomodo revertantur de unoquoque vitio quo ipsae sunt vulneratae [Col. 0568D] cum in mortalibus ceciderunt peccatis, et sicut sunt videntes quod multi populi surrexerunt de errantibus viis in quibus ambulabant pleni vulneribus in plagis pessimis restaurati de morte feditatis criminum: sic etiam multi veniunt qui in amaritudine acerbi doloris peccati tam graviter sunt vulnerati, quod ipsi etiam in consuetudine malorum morum in quibus supra modum peccaverunt sunt ita tediosi, quod nequeunt ultra respirare in fluctibus, ad operandum mortiferum opus in adulterio, et homicidio et superfluitate omnium malorum.

O miseri, nonne veniunt ipsi quasi peregrini de longinqua regione sicut Scriptura habet in Evangelio, ubi adolescentior filius dixit: Surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi: Pater, peccavi in coelum [Col. 0569A] et coram te; jam non sum dignus vocari filius tuus, fac me sicut unum ex mercenariis tuis? (
Lc 15,19). Hoc tale est. Homo qui de lapsu peccati per admonitionem Spiritus sancti revertitur in se, dicit: Volo surgere de importabilibus peccatis quae a me nullatenus sunt sustinenda, de gravi culpa, sed revertar in recordatione mentis meae plangens ac moerens peccata mea: sic veniens ad patrem meum, qui pater meus est, quoniam creavit me, et dicam illi: Pater, peccavi in caelum, id est in coeleste opus quod ego sum, quem formasti in voluntate tua, me sic tangendo in creatione ipsa, quod ego etiam coelestis debui esse in actibus meis, sed feci me contractum cum turpissimis operibus, peccans etiam coram te, quia humanam naturam destitui in me. Quomodo? [Col. 0569B] In multis abominationibus, ideo sum et ego reus in mea perditione et in tua majestate: et non sum dignus nominari filius tuus, quia propter nequitiam cordis mei creaturam tuam duxi in me in alium modum quam a te constitutus sum. Sed nunc fac mihi ut tuo redempto servo in mercede sanguinis Filii tui, qui ipsum dedisti in tantam mercedem quam mors nunquam rependere poterit ulla recompensatione, sed dimittit peccatores per poenitentiam quae in passione Filii tui orta est, quia rectam haereditatem filiorum amisi in Adam, qui creatus filius, in justitia destitutus est gloria felicitatis. Nunc autem debet poenitentia redimere hominis peccata cum sanguine Filii tui. Istud est dicendum ab iis qui iterant casum Adae et post [Col. 0569C] haec revertuntur per poenitentiam sic pertingentes ad salvationem, et memores sunt quod multas monitiones audierunt, quae de Scripturis sunt narratae et de cruciatu et de sanguine Redemptoris eorum, et recordantur gementes quod transgressi sunt cum auditu, quo cum studio debuerunt percipere quomodo servarent verbum Dei, cum ipsi negligerent legem ejus quae eis erat instituta ad custodiendum, in constitutione praecepti recusantes inspicere quid deberent facere vel quid deberent dimittere propter timorem Domini, qui tamen veniunt ad veritatem, recordantes ea quae audierunt vel sciverunt a Deo, quamvis prius ita caecati essent, quod omnino nollent scire justitiam ipsius, [Col. 0569D] ut se ad hoc declinarent quod ipsam praeponerent peccatis suis, cum spernerent eam et cum rejicerent retro verbum Dei, respuentes legem ejus. Multi de his erunt superabundantes in bonis: ita ut nec satientur, nec eis sufficiat epulari in domo Dei celebrando divinum officium et operando justitiam ejus superabundanter, ita quod semper sunt flentes et memores in doloribus malorum quae in anteactis rebus perpetrarunt dum colebant illicita opera, transeuntes legis Dei licita.

Iste est lutens limus quem vides in pectore pii Patris. Quomodo? Filio Dei qui de corde Patris exivit veniens in mundum, adest credens populus, adhaerens ipsi hac intentione qua credit in cum. Certe propterea sic etiam isti apparent in [Col. 0570A] pectore pii Patris, ut non spernat angelus nec ulla creatura hominem, quia summi Dei Filius incarnatus habet formam hominis in seipso. Beatus enim angelicus chorus propterea in indignatione habet hominem quia nimium sordescit in peccatis suis, cum ipsi beati angeli inviolabiles sint absque ulla transgressione justitiae, semper attentissime videntes faciem Patris. Et quod amatur a Patre: hoc etiam ipsi amant in Filio. Quomodo? Scilicet quod Dei Filius natus est homo, nam ego Pater Filium meum ex Virgine natum posui in salvationem et in restaurationem hominis, ut vobis annuntiat Isaias propheta servus meus. Sicut pastor gregem suum pascet in brachio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit, foetas ispe portabit. (Is 40,11). Hoc [Col. 0570B] tale est. Sicut pastor gregem suum pascit, sic pascet Filius meus pastor bonus redemptum gregem suum. Quomodo? Ipse pascit eum lege sua, quam ipsemet per me plantavit. Unde etiam in sua extensa potestate ut in brachio suo; quia idem Filius meus est homo, congregabit innocentes agnos de culpa Adae per innocentiam baptismi, cum ab eis exuitur vetus homo cum operibus suis, et levabit ipsos in virtutibus suis et in lege sua in sinu suo. Quomodo? Videlicet quia levat eos super excelsa coelorum tali modo quod fiunt membra ejus. Quapropter sic in interiori secreto deitatis apparet homo in forma sua, quod nec angeli habent nec ulla alia creatura, quia Unigenitus meus propter redemptionem generis humani in virginea carne [Col. 0570C] formam assumpsit hominis. Ipse portabit etiam foetas in corpore suo. Quomodo? Ipse Filius meus portat homines in sanguine suo: sic quod salvi facti sunt per quinque vulnera ejus; quia quodcunque peccaverint per quinque sensus suos, hoc abstergetur per summam justitiam post poenitentiam, quoniam ipsemet eos ita portavit, quod incarnatus est, et quod passus est quinque vulnera in cruce, et quod mortuus et sepultus est et quod a mortuis resurrexit. Ipse porrexit etiam ipsis manum suam, cum eos retraxit ad se. Quomodo? Scilicet quia Filius meus assumpsit humanitatem pro illis, qui se putabant propter casum Adae in aeternum periisse. Idem Unigenitus meus vicit etiam mortem, sic [Col. 0570D] quod non potuit amplius dominari super eos. Unde et ipse ita novit eos in virtute claritatis suae, ut venturi sunt in purgatione poenitentiae. Quod autem eos vides in sinu Patris apparere, hoc est quod Filius hominis perficitur cum membris suis in secreto Patris. Quomodo? Cum enim mundus complebitur, tunc electi etiam Christi qui membra ejus sunt, perficiuntur. O quam pulcher ille est, ut etiam Psalmista ait: Speciosus forma prae filiis hominum. (Ps 45,3). Hoc tale est. Pulcherrima pulchritudo fulget in eo clarissimae formae sine ulla macula peccati, et absque liquore humanae feditatis, et sine ulla concupiscentia facti operis in desideriis peccatorum, quae exigit caro mortalis infirmitatis. Hoc nunquam tetigit hunc hominem. Et forma [Col. 0571A] illa Filii hominis nata est in simplicitate prae aliis hominibus, ita quod illaesa Virgo genuit natum suum in ignorantia peccati, se nesciens in aerumna habere filium. Quomodo? Quoniam non sensit ullum contactum in peccatis, ideo ignorabat se habere dolorem in partu, sed intus in ea corporis sui integritas gaudebat. O quam speciosus forma! Sed noscant homines ibi carnalem pulchritudinem non fuisse majorem nisi quatenus ordinatio profundae sapientiae constituit formam hominis, quia Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus in tribus personis non delectatur in pulchritudine carnis, sed in magna humilitate qua Filius Dei se induit humanitate. In forma autem filii hominis non erat ulla maculositas, ut aliquando [Col. 0571B] distorquetur homo molesta facie in diversitate corporis, quod est in judicio Dei, scilicet cum membra hominis divisa sunt non recte ordinata ut debilium quod non est secundum naturam formationis in corpore hominis, sed secundum judicium Dei. Et fortis quidem natura existit in recta formatione, infirma autem defluit in diversitatem formationis contrariae formae, quod non erat opus in homine Filio meo.

Sed, inquam, magna diversitate sint homines in suis membris, ita quod ipsi sunt nigri, foedi, polluti, leprosi, hydropici, et pleni vitiis, habentes etiam rubiginem maleficii in suasione diabolicae artis, et insipientes et duri videre bona Domini, et [Col. 0571C] accusandi atque culpandi de multa oblivione quod justitiam debuerunt operari et operantur malum, ac dimittunt bonum, despicientes crucem et martyrium Domini sui. Deus tamen Pater inspicit intentione suae bonitatis factum opus de limo sicut pater respicit ad filios suos dum eos elevat in sinum suum. Et quoniam ipse Deus est; habet pii patris dilectionem ad filios suos. Tali enim modo est ei interior dilectio cordis ad homines, quod Filium suum misit ad crucis opprobrium quasi agnum mansuetum qui portatur ad victimam occidendus: ita quod Filius meus reportavit perditam ovem, quam e faucibus lupi tulit, supra humerum suum, assumpta humanitate, in magnis eam portans doloribus, cum dignatus est mori pro ovibus suis. [Col. 0571D] In illis autem hominibus sunt multi circumdati ornamentis, qui et decorati sunt pretioso ornatu virtutum: qui sunt martyres, virgines, innocentes et poenitentes ac subjecti magistris suis, ut jam dictum est, et qui seipsos conscios reddunt in criminibus suis, in his se cruciantes cum inexpugnabili certamine, dum negant in seipsis quod sunt. Ibi non est dicendum qui sunt, vel ubi sunt electi; nam omnes computati sunt. Quis est ille cui possibile sit videre in profundam sapientiam Altissimi et in discretionem scientiae ejus quid ipse habeat in numero salvandorum. Incomprehensibilia sunt judicia ejus omnibus hominibus. Vobis currendum est; quia paratum est vobis regnum Dei. Nam secundum studium fidelium operantium justitiam Dei [Col. 0572A] qui sunt abluti in baptismo cognitique in fide, talis etiam merces eorum erit.

Quod autem vides quod de sedente in throno protenditur magnus circulus aurei coloris ut aurora, cujus amplitudinem nullo modo comprehendere potes, hoc est quod ab omnipotente Patre extenditur fortissima potestas et fortissimum opus ejus omnia comprehendens in potentia ipsius, cum qua est operans in Filio suo quem semper in majestate divinitatis apud se habuit, per eum ordinans ac perficiens omnia opera sua ante mundum et in mundo ab initio, qui pulcherrimi fulgoris velut aurora rubet; quia Filius in sapientissima Virgine quam aurora significat, incarnatus est inspiratione digiti Dei qui Spiritus sanctus est; in quo etiam factum est omne opus Patris. Hujus [Col. 0572B] gloriae circuitum nulla ratione comprehendere vales, quia nec ipsius potestas nec opera, nec ulla est mensura ullius bonitatis, vel potestatis ad illam mensurandam quae sit, vel fuerit, vel fieri debeat in ulla creatura, nisi quod Deus est inestimabilis et incomprehensibilis in potestate sua, et invictus ac mirabilis in opere suo. Et idem circulus gyrans ab oriente ad septentrionem, et ad occidentem atque ad meridiem se reflectens ad orientem ad ipsum sedentem in throno nec habens ullum finem; hoc est quod potestas ac opus Dei circumeunt, comprehendendo omnen creaturam. Quomodo? In voluntate Patris qui cum Filio et Spiritu sancto Deus unus est, ortae sunt omnes creaturae, quae omnes [Col. 0572C] sentiunt eum in potestate. Quomodo? Omnes sunt eum in creatione sentientes scilicet gyrantem ab oriente quod est in ortu omnis justitiae, et tendentem ad septentrionem in confusionem diaboli et ad occidentem ubi tenebrae mortis lucem vitae volunt opprimere, luce tamen iterum resurgente, devicta tenebrarum caligine, et ad meridiem, ubi ardens ardor est justitiae Dei in cordibus fidelium, se convertendo tandem ad ortum justitiae quasi ad orientem se recipit. Quid hoc? Dum per summam potestatem opus Dei secundum praeordinatum a Deo tempus completum fuerit in hominibus in hoc mundo, tunc etiam implebitur circuitus ipsius mundi, perfectus in fine temporis in novissimo die, refulgebunt omnia opera Dei in electis ejus, sedente [Col. 0572D] in throno non habente finem; quia Deus perfectus est in potestate ac in opere suo, qui erat et est et permanebit absque ulla inceptione ullius temporis in divinitate, ita quod non fuerit sed est. Et quod ille circulus, a terra est tantae altitudinis ut eum comprehendere non possis, hoc est quod superna potestas ita excelsa est super omnes vitas creaturarum in sensu et in intellectu hominis, et ita incomprehensibilis in omnibus et super omnia, quod nulla creatura eam poterit metiri ulla capacitate sensus quin ipsa sit multo sublimior quam ei sit cognoscendum. Unde etiam angeli frequenter resonant Deum in laudibus. Ipsi enim vident eum in sua potestate et gloria; sed non possunt eum perfecte intuentes comprehendere quasi ad finem perveniant, [Col. 0573A] neque unquam valent fastidio satietatis capi tam magnitudinis quam pulchritudinis ejus.

Quod autem ex se reddit splendorem valde terribilem scilicet lapidei, chalybei et ignei coloris, hoc est quod divina potestas ex se demonstrat duram virtutem in magna severitate contra dissimulatam et impoenitentem ac impunitam iniquitatem, formidabilem, et velut chalybeum; quia Deus est perspicua justitia quae non habet ullam injustitiam cedentis mollitiei, (tanquam pulvis, ut dicitur, injustum est quod Deo non placet) sed ipse est illa justitia quae quasi chalybe confirmavit omnem aliam justitiam quae multo fragilior est justitia ejus quam ferrum chalybi cedit, et etiam quasi igneum; quia ipse est judicialis ignis comburens peccatum ob [Col. 0573B] omnem injustitiam quae se nunquam convertere voluit ad illum quaerens ejus misericordiam. Est etiam Deus quasi lapis in homine; quoniam ipse est verus et justus absque ulla mutatione; quia ut lapis in mollitiem non potest converti, ita ille non habet ullam mutationem, et est velut chalybs, scilicet in efficacitate pertransiens omnia absque ulla mutatione ullius aut loci aut temporis, quia ipse est Deus super omnia existens, est etiam quasi ignis; quoniam inflammat et incendit et illuminat omnia absque vicissitudine succedentis temporis in novitate, quia ipse Deus est. Et quod ipse splendor undique secundum amplitudinem suam sursum in altitudinem coeli et deorsum in profundum abyssi ita [Col. 0573C] se extendit ut nullum finem ejus videre possis, hoc est quod virtus potestatis ac operis Dei, et justitia atque rectissimum judicium ejus ubique in incomprehensibilitate sua nec in superioribus coeli, nec in inferioribus abyssi ullum finem habet qui comprehendi possit humano sensu cum super omnia sit.

Vides etiam de secreto sedentis in throno stellam magnam plurimi splendoris ac decoris prodeuntem, et cum ea plurimam multitudinem cadentium scintillarum; quia praecepto omnipotentis Patris Lucifer angelus, qui nunc est Satanas, in ortu suo magna gloria ornatus et multa claritate ac decore vestitus prodiit, et cum eo omnes scintillae sui agminis tunc candentes in lucis fulgore, nunc autem exstinctae in caliginis tenebrositate; [Col. 0573D] quoniam pronus ad malum, non aspexit in me solum perfectum; sed existimabat confidens in seipsum, posse incipere quod vellet, et perficere quod inciperet. Unde quod sedenti in throno debebat honoris quia per eum creatus est, hoc retorsit in seipsum, atque in hoc ipso declinabat se ad malum. Quod vero cum stella illa omnes eductae ad austrum, inspiciebant ipsum sedentem in throno quasi alienam, seque ab eo avertentes magis inhiabant ad aquilonem quam eum inspicere vellent, hoc est quod Lucifer omnisque comitatus ejus miserabiliter creatus in ardente bono Dei constitit, quasi per obliquum, in superbia videlicet dedignans regnantem in coelo; quia ipsi omnes orti in creatione; ab initio gustaverunt impietatem quae ad perditionem se vertit, [Col. 0574A] Deum inspicientes non sic quod eum scire vellent in bonitate, sed quod se super eum velut super alienum vellent elevare, cum flagrante scilicet elatione se a cognitione ejus avertentes, et plus tendentes ad casum suum quam Deum in gloria sua cognoscere desiderarent. Sed quod statim in ipsa aversione inspectionis suae omnes exstinctae sunt sic versae in nigredinem carbonum, hoc est dum Deum superbe dedignarentur scire, ipse Lucifer cum omnibus sequacibus suis in malitia sua exstinctus est a fulgore clari splendoris, quo per divinam potentiam indutus erat, delens in seipso interiorem pulchritudinem, qua debuit usus esse ad bonum; et se porrigens ad deglutiendam impietatem; ita exstinctus est ab aeterna claritate ut caderet in aeternam perditionem. [Col. 0574B] Unde omnes versi sunt in nigredinem carbonum exstincti ignis; quia cum duce suo, scilicet diabolo, exuti claritate sui splendoris sic exstinctae sunt in perditione tenebrositatis, carentes omni gloria beatitudinis, ut carbo caret omni luce igneae scintillae. Quod autem ventus turbinis ortus est ab ipsis, qui eas mox ab austro retro sedentem in throno projecit ad aquilonem praecipitans in abyssum, ita ut earum amplius nullam videre valeres, hoc est quod maximus flatus impietatis erexit se in ipsis angelis iniquitatis, cum Deo vellent praevalere et eum per superbiam opprimere, qui exsufflatus est in amarissimam nigredinem perditionis, et eos de austro, id est de bono projecit retrorsum; quod est in oblivionem Dei cuncta regentis, [Col. 0574C] quasi ad partem aquilonarem, ut ubi superbe exaltari volebant, ibi confusi casum invenirent, propter superbiam suam praecipitati in abyssum mortis aeternae, quae perditio ipsorum est ut in nulla claritate amplius videantur, ut per servum meum Ezechielem saltui meridiano qui ardenter fructum justitiae debuit et non attulit locutus sum dicens: Ecce ego succendam in te ignem, et comburam in te omne lignum viride, et omne lignum aridum; non exstinguetur flamma succensionis et comburetur in eo omnis facies ab austro usque ad aquilonem. Et videbit omnis caro, quia ego Dominus succendi eam, nec exstinguetur (Ez 21,4). Hoc tale est. O stulte, qui in superbia tua te erexisti contra me, ego qui [Col. 0574D] nec initium nec finem habeo, faciam ut in zelo meo accendatur in te ignis indignationis meae, per quem comburam in te omnem viriditatem tuam qua voluisti opus incipere, in falso vigore magis confidens in te quam in me; quia elegisti in tua stulta scientia esse secundum superbiam tuam comburamque in te omnem ariditatem illam peccati tui et aliorum perditorum cum peccatum in bono aridum suggeris homini qui cinis est, quia suggestio tua non recipiet in te ullam salvationem; sed fiet in te ignis aeternus. Nec restat ulla tibi muneratio salutis, nec illis qui te sequuntur in exemplo tuo. Et non exstinguetur illa succensio poenarum in suppliciis suis, sed comburet praecipitem superbiam quasi in facie concupiscentiae aspectus honoris quem concepisti [Col. 0575A] velle habere in teipso, qui ejectus es ab omni gloria tua; ab austro scilicet surgens in ardente clarissima luce, et cadens in tenebras aquilonis, id est inferni. Et hoc videbit omnis homo: videlicet electi et reprobi cognoscentes gehennam, quoniam electi eam cognoscunt; quia illam effugerunt; reprobi autem, quoniam cum ea in poenis permanebunt, scientes quia ego Dominus omnipotens succendi eam ad retributionem malorum tuorum, o diabole, nec exstinguetur in malis tuis nec sequentium te. Et sic perditio diabolicae superbiae projecit Satanam et angelos ejus in exteriores tenebras aeternorum tormentorum sine ulla consolatione luminis; ita ut illi nullus sit locus inventus in aeterno lumine, et tu, o fragilis homo horrens [Col. 0575B] et stupens, eorum ultra nihil conspicere potuisti; sicut etiam idem Ezechiel in spiritu meo regi Tyri sub mystica significatione dicit: Omnes qui viderint te in gentibus obstupescent super te. Nihil factus es, et non eris in perpetuum (Ez 28,19). Hoc tale est. Omnes recti corde qui viderint te, diabole, inebriatum vitiis in illis gentibus qui te amplexantur in praevaricatione legis Dei, arescent obstupescentes in tua sorde, quomodo polluis suggestione tua templum in aedificatione Dei quod homo est; et propterea nihil factus es per superbiam tuam in qua cecidisti ab omni gloria salvationis; quia omnino nullus vigor es, in nulla felicitate, neque eris inventus ullam gloriam amplius habens in aeternitate coelestium, quia tu confusus [Col. 0575C] es in illis in perpetuum sine fine.

Sed quod splendorem illum magnum qui eis abstractus est, vidisti subito in earum exstinctionem reverti ad ipsum sedentem in throno: hoc est quod perspicuus et magnus fulgor quem diabolus propter superbiam et contumaciam suam perdidit cum in ipsum et omnes sequaces ejus intravit germen mortis (erat enim Lucifer purioris luminis quam caeteri angeli) reversus est ad Deum Patrem unde prodierat, servatus in secreto ejus; quia locus gloriae splendoris illius non debuit esse vacuus; sed Deus servavit eum alteri factae luci. Nam ejus quem Deus nudum surgere jussit atque non coopertum carne qui diabolus est cum omni comitatu ejus in splendere [Col. 0575D] tamen clarum; splendorem servavit limo quem formavit in hominem, tegens ipsum vilissima natura terrae, ob idipsum ne se extolleret in similitudinem Dei, quia quem clarum creaverat in multo fulgore sed non coopertum tam fragili et tam misero tegmine quo et homo, hic non potuit stare in elatione sua, quia non est nisi unus Deus sine initio et sine fine in aeternitate. Ac ideo sceleratissimum est prae caeteris criminibus, quo quis se Deo simulat. Nunc autem ego Deus coelestis servavi illustre lumen quod retraxi a diabolo propter malum ejus, hoc diligenter abscondens apud me, et dedi illud limo terrae quem formavi ad imaginem et similitudinem meam, quemadmodum aliquis homo facit, cum filius ejus moritur cujus haereditas non transit in natos [Col. 0576A] ejus; quia absque liberis decessit; haereditatem filii attrahit sibi pater et proponit eam in mente sua alii suo filio nondum sibi nato, daturus eam illi cum natus fuerit ex ipso. Nam diabolus cecidit absque haerede, quod est in recta intentione bonum opus: quia nunquam aliquid boni fecit nec incoepit, et ob hoc accepit alter haereditatem ejus, qui etiam cecidit, habens tamen haeredem, scilicet inceptionem obedientiae; quoniam eam suscepit cum devotione, quamvis opus ad hoc pertinens non perfecerit, sed gratia Dei perfecit illud opus in incarnatione salvationis populorum, in restaurationem bonae haereditatis. Atque ideo recepit homo haereditatem suam in Christo, quia non dedignatus est in initio praeceptum Dei, cum omnino diabolus non desideravit [Col. 0576B] servitium Creatoris sui in bono, sed honorem in superbia: unde non recepit gloriam suam sed in perditione periit.

Et sicut Goliath surrexit despiciens David; ita erexit se diabolus in praesumptionem in seipso, volens similis esse Altissimo. Et ut Goliath ignorans vires David eum prorsus nihili reputans vilipendit, sic cumulata superbia diaboli contempsit humilitatem in humanitate Filii Dei, qui in mundo natus, non gloriam suam sed gloriam Patris per omnia quaesivit. Quomodo? Diabolus non desideravit imitari hoc exemplum, ut se subderet suo Creatori quemadmodum se Filius Dei subdidit suo Patri. Attamen David amputavit caput Goliath in secreta fortitudine Dei, ut Spiritu sancto inspirante scriptum [Col. 0576C] est: Assumens autem David caput Philisthaei attulit illud in Jerusalem, arma vero ejus posuit in tabernaculo (1S 17,54). Hoc tale est. Spolia et direptiones diaboli accepit fortissimus Filius meus, cum dejecit caput ejusdem serpentis antiqui. Ubi? In utero Virginis quae hoc caput contrivit. Per quem? Per eumdem Filium suum. Quae est haec contritio? Sancta humilitas, quae in matre et filio apparens percussit primum initium superbiae, quod est caput diaboli. Et sic Filii mei, secundum carnem, victrix humilitas attulit ipsum caput in sanctam Ecclesiam quae est visio pacis, ei ostendens quod per ipsam fortissimam humilitatem interfecta esset superbia diaboli; fortissima vero arma ejus sunt multiformia [Col. 0576D] ejus vitia, quibus ille superavit genus humanum quod eum pro Deo coluit, sic exterrens in vitiosis artibus suis ut arma exterrere solent homines. Haec confregit Filius meus ponens ea in tabernaculo suo, id est in passionem corporis sui dum pateretur in cruce. Unde ipsam pugnam dimisit etiam in tabernaculis simul in corporibus electorum membrorum suorum: ut et ipsi distribuant arma diaboli cum ipso. Quomodo? Ut sicut ipse devicit diabolum in passione sua, sic et ipsi eum devincant se constringentes in desideriis, et non sint consentientes vitiis illius. Et secundum similitudinem hanc, ut gloria Goliath data est David: ita gloriam quae ablata est primo angelo, dedi Adae et generi ejus, quod confitetur me servans praecepta mea, interempta superbia [Col. 0577A] diaboli. Qui autem interioris sensus perspicaces audiendi aures habet, hic in ardenti amore [Col. 0578A] speculi mei, ad verba haec anhalet, et ea in conscientia animi sui conscribat.





Scivias Hildegardis 2600