Solutiones Hildegardis





[Col. 1037]
TRIGINTA OCTO QUAESTIONUM SOLUTIONES Petente Wiberto monacho Gemblacensi per sanctam Hildegardem ad ipsum transmissae.

(Bibliotheca Patrum ed. Lugdun., t. XXIII, p. 583.)









WIBERTUS MONACHUS HILDEGARDI.



[Col. 1037D]

Matri sanctissimae HILDEGARDI, WIBERTUS.

Gaudium quod de visione et collocutione tua, cum abbate nostro tempore Quadragesimali, ad te proficiscendo, [Col. 1038D] divinitus mihi indultum credideram, ad tempus quidem mihi invidia, ut puto, diaboli sublatum est. Nam cum Coloniam usque processissemus, ter nostrum impediente Satana, et per iniquas carnalium [Col. 1039A] propinquorum suorum suggestiones propositum abbatis ad te protendendi conturbante, ulterius destitimus. Sed spero quia quod ablatum mihi doleo, opportuniori tempore, remotis omnibus impedimentis, gratia mihi divina restituet. Interim tamen de quaestionibus illis, quas per me fratres Villarenses ad te solvendas mittebant, quasque ego revocatus ab itinere, tibi perferendas, dilecto mihi Baldo commisi, quid actum sit, vehementer scire cupio, utrum videlicet, necne ad te pervenerint. Quod si pervenerunt, obsecramus omnes, nostrae partis amici tui in spiritu, tuis affusi pedibus, ut mare solutionis earum fiducialiter ingrediens, aurae Spiritus sancti vela committere non pertimescas, tali duce freta sine difficultate, placido portui mox adlapsura. [Col. 1039B] De quibus etiam precor, ut cum praescriptis litteris Villarensium et nostris solutionibus earum praescribas, ut alterae ex alteris gratiores fiant, et clarius elucescant.





RESPONSUM HILDEGARDIS.



Charitas, quae cum abstinentia peccatorum fidem instituit et castitatem cum patientia aedificat, columnae quae quatuor partes domus sustinet, similis est. Ipsa enim charitas plantaverat hortum valde gloriosum cum pretiosissimis aromatibus et nobilissimis floribus, rosis et aliis, qui suavissimum odorem spirabant, in quibus verus Salomon oculos suos pascere solebat. Hortus iste virtutes sanctas designat, quas Deus, qui vera charitas est, in virga Jesse operatus est, Maria videlicet, quae in castitate [Col. 1039C] floruit, et nobilissimum florem protulit. De flore ista vox turturis audita est (Ct 2), quae virginalem naturam vocavit, quam lilium significat, quod in suo stipite candidos flores, cum fragrantia gratissimi odoris emittit. Sicut et ipsa virginitas propter dulcissimum odorem bonae intentionis in mundo honoratur. Eremitae quoque sive monachi, qui propter Christum saeculo renuntiaverunt sine societate saecularis pompae vivere debent, sicut virgo post votum sine memoria viri; quia virgines et monachi inter angelicos ordines idem sunt; quoniam sicut angeli nihil aliud quam faciem Dei inspicere desiderant, sic et ipsi omnibus pompis saecularibus abjectis, Agnum Dei, Christum scilicet, crucem ejus [Col. 1039D] bajulantes, sequuntur, in quibus propter verum contemptum saeculi rutilantes flores passionis Dominicae generant. Nunc, o fili Dei, in valle verae humilitatis positus, in quiete ambula sine elatione quae praecipiti monti assimilata, difficilem, et velut impossibilem ascensum vel descensum praebet innitentibus, et in cujus summitate nullum aedificium patet. Homo enim qui tentat altius ascendere quam possit pervenire, ille nomen sanctitatis absque securitate possidet; quia solo nomine sine aedificio bonorum operum et quadam inepta laetitia mentis gloriatur. Tu enim gloriosissimum hortum quem charitas plantavit, aspice, et unamquamque virtutem in vera humilitate et simplicitate cordis ad te collige; et licet inter varias hominum mentes constitutus [Col. 1040A] sis, disce tamen quoniam longanimiter et patienter omnes nos divina bonitas tolerat. Fuge etiam inconstantiam pigri servi, qui hodie uni domino, cras alteri servit; et gladio verbi Dei viriliter accingere, exemplo fortissimorum militum, qui lectum veri Salomonis ambientes custodiunt (Ct 3). Mentis quoque tuae sinceritatem cum vigilantibus oculis Deo omnipotenti, ne in dubio dormire incipias, iterum atque iterum commenda. Et esto probus et dilectus miles veri Salomonis, quem pro victoria quotidianae pugnae diligit et coronat. Spiritus sanctus igne sui amoris te accendat, ut in amore servitii sui indeficiens perseveres, quatenus vivus lapis coelestis Jerusalem quandoque fieri merearis.





QUAESTIO I.



[Col. 1040B] Quomodo intelligendum est quod legitur: »Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul (Si 18),« cum per sex dies opera sua Deus distribuisse referatur? (Gn 1)





SOLUTIO.



Omnipotens Deus, qui sine initio et sine fine vita est, et qui omnia in scientia sua aeternaliter habuit, materiam omnium coelestium et terrestrium simul creavit, coelum scilicet, lucidam materiam, et terram, quae turbulenta materia erat. Ista vero lucida materia, de claritate quae aeternitas est, sicut spissa lux fulminabat, quae etiam super turbulenta materia lucebat, ita quod ei adjuncta erat: et istae duae materiae simul creatae sunt, ut unus circulus apparuerint. In primo namque Fiat, angeli de praedicta lucida [Col. 1040C] materia cum eorum habitaculo processerunt; et quia Deus, Deus et homo est, ad faciem Patris angelos creavit: et hominem, de quo tunica induendus erat, ad imaginem et similitudinem suam formavit: sic quoque ad imperium omnipotentis Dei, cum diceret: Fiat, quaelibet creatura de turbulenta materia secundum speciem naturae suae apparuit. Sex enim dies, sex opera sunt; quia incoeptio et completio singuli cujusque operis, dies dicitur. Post creationem etiam primae materiae nulla mora fuit; sed mox quasi in ictu oculi, Spiritus Domini ferebatur super aquas, nec etiam postea mora aliqua erat; sed Deus illico dixit: Fiat lux (Gn 1).





QUAESTIO II.



[Col. 1040D] Quid est quod scriptum est: »Divisit Deus aquas, quae erant sub firmamento, ab his quae erant super firmamentum?« (Gn 1) Nunquid credendum est materiales aquas super firmamentum esse?





SOLUTIO.



Deus aquas quae super firmamentum erant, ab his quae sub firmamento erant, ideo divisit, ut sicut inferiores aquae terrenis constitutionibus adsunt, ita etiam et superiores aquae superioribus constitutionibus adessent. In aquis enim superioribus nihil est quod crescat aut deficiat, sicut in istis inferioribus aquis, in quibus quidquid vivit, hoc quemadmodum homo crescit et deficit. Sed illae superiores aquae in primo statu suo sicut Deus eas constituit, persistunt, et in circulo suo fluunt, et materiales [Col. 1041A] sunt, non tamen ut aquae inferiores, quoniam multo subtiliores, et nostris visibus omnino invisibiles existunt, quarum humiditate et ignis ibi exstantis calore, desuper firmamentum solidatur, velut corpus per animam subsistit, ne dissolvatur. Aquae vero inferiores istae de sub firmamento grossiores, speculum sunt coelestium luminarium, solis scilicet, lunae et stellarum, quae infinita diversarum specierum animalia continent, quae in eis nascuntur et subsistunt; ideoque officia superiorum et inferiorum aquarum in cunctis dissimilia sunt.





QUAESTIO III.



Antequam primus homo peccaret, videbat ipse corporeis oculis Deum, vel visuri sumus nos eum corporeis oculis, cum secundum Apostolum (1Co 15), corpora [Col. 1041B] spiritalia in resurrectione receverimus?





SOLUTIO.



In resurrectione cum homo corpus spiritale re ceperit, et cum idem corpus animae inseparabiliter unitum fuerit, splendidam faciem sanctae Divinitatis cum angelis sine fine intuebitur. Adam namque, qui ita sapiens et perfectus a Deo formatus erat, quod scientia et sapientia super omnes homines repletus fuit, Deum in divinitate sua, sicuti est, nunquam videbat; sed quando claritatem de vultu ejus procedentem, exterioribus oculis vidit, in qua verum Deum esse veraciter cognovit. Sicut enim ante peccatum cum adhuc anima ipsius corpori suo dominaretur, oculis suis, qui per innocentiam tunc spiritales [Col. 1041C] fuerunt, praedictam claritatem inspexit, quod postea facere non potuit, quia visionem istam in paradiso post peccatum statim perdidit, cum oculi ejus in praevaricatione praecepti Dei, quod ante cognovit, per carnale desiderium aperti sunt.





QUAESTIO IV.



Quo genere locutionis usus est Deus, et in qua specie primo homini apparuit, cum praeceptum ei dedit, et in qua, cum post peccatum in paradiso deambulavit? (Gn 2 Gn 3)





SOLUTIO.



Omnipotens Deus angelicis verbis Adae locutus est, quae ipse bene cognovit et intellexit. Per sapientiam enim suam quam a Deo acceperat, et per spiritum prophetiae omnes linguas, quae per homines [Col. 1041D] postmodum inventae sunt, tunc in scientia sua habuit, ac naturas omnium creaturarum ad plenum novit. Dominus etiam cum inaestimabili claritate ipsi apparuit in qua nullius creaturae forma fuit, et iterum post peccatum deambulans in paradiso, in flamma ignis apparuit.





QUAESTIO V.



Quid est hoc, quod Deus dixit: »Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum?« (Gn 3)





SOLUTIO.



Hoc tale est: Adam per scientiam boni et mali aliquid commune nobiscum habuit; sed bonum in scientia boni deseruit, malum in scientia mali, cum gustu vetiti ligni elegit. Et iterum Adam a nobis [Col. 1042A] alienatus, quia bonum quod prius experimento cognovit, per consilium serpentis contempsit, et per gustum delectationis, malum prius inexpertum, illi consentiendo, perfecit. Et iterum dixit: Videte ne forte sumat de ligno vitae, et vivat in aeternum (ibid.). Hoc Deus ideo dixit, quia in magna misericordia super opus suum, scilicet hominem qui peccaverat, movebatur, ne ipse a gloria sic mutatus, miserabiliter in aeternum viveret; et eum hoc modo, quemadmodum pater filium suum, qui ab eo discedere vult, ad se misericorditer traxit. Ipse enim hominem, quem indumentum Verbi sui praescivit, valde diligebat; nam etiam omnem creaturam ad servitium suum creavit, et eum in locum, unde ille lucidus velut cadaver in mortem cecidit, deputabat.





QUAESTIO VI



[Col. 1042B]

Quales oculi primis parentibus aperti sunt, cum ante peccatum ambo viderent. Unde dicit: »Vidit mulier lignum, etc.« (Gn 3)





SOLUTIO.



Primi parentes ante originale peccatum (anima per innocentiam corpori dominante) spiritales oculos habebant. Sed ipsis post peccatum spiritali visione eorumdem oculorum privatis, atque per conditionem peccati mortalibus effectis, carnales oculi aperti sunt, ita quod per scientiam mali, opera peccatorum videndo et cognoscendo, secundum desideria carnis, diabolo suadente, faciebant. Sic etiam omnem gloriam quam prius habuerant, ita [Col. 1042C] oblivioni tradiderunt, quod vix aliqua eorum recolebant, sicut homo qui rem aliquam de longe conspiciens, vix considerare potest quid sit, et sicut etiam umbra pertransit, quae in speculo videtur.





QUAESTIO VII.



Quid est quod Dominus dicit ad Noe, et ad filios ejus: »Sanguinem animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum, et de manu hominis?« Et paulo post: »Quicunque effuderit humanum sanguinem, effundetur sanguis ejus?« (Gn 9)





SOLUTIO.



Deus post novissimum diem in resurrectione per indumentum hominis de manu, id est de mobili natura cunctarum bestiarum sanguinem animarum Noe et filiorum ejus, ac totius humani generis [Col. 1042D] (qui sedes animae est) requiret; quoniam ipse non vult, vt anima alio corpore aut sanguine induatur, nisi illo quod ipsa calefecit, et qui sedes ipsius fuit. Ipse enim in potenti praescientia sua, qua hominem de limo terrae, spiraculum vitae, quod anima est, cum carne et sanguine formandum, ut eum postea formabat, praescivit, in eadem praescientia sua, eum etiam resurrecturum, requiret. De manu etiam hominis sanguinem animarum requiret; ita scilicet, ut homo ille, qui proximum suum comprimendo, animam suam emittere facit, per macerationem carnis et sanguinis sui in poenitentia, cum moerore plangentis vocis ad Deum creatorem suum semper clamet; quoniam animam illius quam ipse creaverat, vulneribus mortis exire coegit. Quicunque [Col. 1043A] autem effuderit sanguinem humanum, hoc quasi pro vano ducens, sine labore amissi sudoris, super hunc judicium Dei, vel per ferrum, vel paupertatem, vel divitiarum suarum amissionem, et si non super eum, qui reus sanguinis factus est, super filios tamen ejus et nepotes judicetur.





QUAESTIO VIII.



Qualia corpora habuerunt angeli, qui apparuerunt Abrahae, quibus similam, vitulum, butyrum et lac apposuit, et comederunt? (Gn 18)





SOLUTIO.



Tres angeli, qui apparuerunt Abrahae sedenti ad ostium tabernaculi, in humana forma apparuerunt, quia sicut ab homine, nullo modo videri possunt. Immutabilem quidem Spiritum mutabilis homo videre [Col. 1043B] non potest, et hoc est ex inobedientia Adae, qui spiritalibus oculis in paradiso privatus, in omne genus humanum caecitatem suam transduxit. Omnis creatura (quod homo est) umbram suam habet, quae hominem in indeficientem vitam renovandum esse significat. Et sicut umbra hominis imaginem suam ostendit; sic et angeli, qui naturaliter invisibiles sunt, per corpora quae de aere sumunt, eis ad quos mittuntur, in humana forma visibiles apparent, moribus illorum se aliquantulum contemperantes, non angelicis loquelis, sed talibus verbis, quae possunt intelligere, eis loquuntur, ipsique ut homines comedentes, sed eorum cibus evanescit tanquam ros, qui semper super granum cadens, a calore solis in momento dissolvitur. Maligni vero spiritus, specie [Col. 1043C] cujuslibet naturae ad seducendos homines utuntur, ejus creaturae naturam considerantes, quae vitio illi comparetur, per quod hominem quem impugnant, superare possint, quemadmodum tentator etiam per serpentem seduxit.





QUAESTIO IX.



Cur Abraham et Jacob, ille servo, iste filio, praeceperunt, ut juraturi, manus suas sub femoribus eorum ponerent? (Gn 24 Gn 48)





SOLUTIO.



Abraham, qui ad praeceptum Domini patriam et cognationem suam reliquit, per vulnus carnis suae (quod signaculum fidei fuit) tanquam gloriosus signifer, ad praelium contra vitia pugnaturus processit. [Col. 1043D] Ipse enim per gratiam Spiritus sancti vexillum sanctitatis prae caeteris portabat, et per finem operum suorum, privilegium summae sanctitatis obtinuit. Unde in juramento sub femore, sanctam humanitatem Christi praesignavit, qui antiquo consilio omnipotentis Dei, de semine ipsius descenderet per humanitatem suam, consilium antiqui serpentis, hominem liberando destruxit.





QUAESTIO X.



Quare in spelunca duplici, quam emit Abraham a filiis Heth, sancti patriarchae tanto desiderio sepeliri voluerunt? (Gn 23)





SOLUTIO.



Per speluncam duplicem, quam in sepulturam Abrahae sibi pretio comparavit, vetus lex et nova [Col. 1044A] figuratur; quia sicut anima in corpore, sic nova lex in veteri latebat, et in his duabus mors, quae per mulierem subintravit in mundum, sepulta est: sancti vero patriarchae in eadem spelunca sepeliri desiderabant; quia spiritu prophetiae attacti, sacramentum novae legis in veteri cognoverunt, ut etiam in virga Aaron, quae floruit (Nb 17), sacramentum Filii Dei in redemptione hominis latebat, quoniam in creatura Creatorem cognoverunt, ut etiam in sacrificio agnorum et arietum Christus passurus significabatur.





QUAESTIO XI.



Fuitne verus ignis, qui Moysi in rubo apparuit, et rubum non combussit (Ex 3), vel qui in monte Sinai resplenduit (Ex 19), vel qui in die Pentecostes [Col. 1044B] super discipulos in linguarum modum cecidit (Ac 2), vel qui super caput Martini sacramenta celebrantis apparuit?





SOLUTIO.



Ignis qui Moysi de medio rubi flammantis, et non ardentis, visus est, Spiritus sanctus credendus est; scintillae vero prosilientes, diversarum dona virtutum. Varia quidem hujus ignis apparitio, nequaquam de superiorum elementorum coruscatione descendit. Sed de igne qui vita est, et qui sibi adhaerentia non exurendo dissipat, sed vivificando confirmat.





QUAESTIO XII.



Quid est quod in libro Regum de arca dicitur (1R 8 2Ch 5): »In arca non aliud est, nisi tabulae Testamenti;« et in Epistola ad [Col. 1044C] Hebraeos legitur: »Post velamentum aliud tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum, aureum habens thuribulum, et arcam Testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae Testamenti?« (Nb 17 He 9)





SOLUTIO.



Quid dixit, non aliud in arca populo Israelitico in magna veneratione habita contineri, quam tabulas Testamenti; ille nec plus in ea esse cognoscebat, nec etiam plus inde scire quaerebat; Paulus vero, qui ob spiritus sui profundam scientiam, divina gratia revelante, plus aliis sapiebat, quid amplius in arca secreti servaretur, plenius edocuit.





QUAESTIO XIII.



[Col. 1044D]

Nunquid vere credendus est Samuel ad invocationem pythonissae evocatus? (1S 28)





SOLUTIO.



Saul qui propter peccata sua a Deo reprobatus et derelictus fuit, eventum futuri praelii per pythonissam scire volebat; unde Samuelem a mortuis sibi avocari praecepit, qui ei indicaret quod quaerebat. Sed hoc nullo modo fieri potuit; quia impossibile esset, ut sanctus et justus homo post mortem mendacium loqueretur, cum nulla fidelis et infidelis anima a corpore soluta, mendacium loqui possit. Animae namque Samuelis et Saulis aequalem mansionem habere non possunt, quia Samuel fidelis amicus Dei fuit, et Saul praeceptorum ejus rebelli [Col. 1045A] praevaricator exstitit. Diabolus etiam hominem per nullius hominis animam decipere potest, sed per formam alicujus creaturae eum decipit. Saul enim regnum cum vita amisit, quia a Deo recesserat; sicut etiam Adam propter praevaricationem, a gloria paradisi nudatus, filius mortis effectus est; ideoque quod inquirebat apud Dominum, obtinere non potuit.





QUAESTIO XIV.



Quid est quod Paulus dicit: »Si linguis hominum et angelorum loquar?« (1Co 13) Quae sunt linguae angelorum?





SOLUTIO.



Angeli qui spiritus sunt, nisi propter hominem verbis rationalitatis non loquuntur; quoniam linguae [Col. 1045B] eorum sonans laus sunt. Homo enim, qui omnia quae sonant, per sonum eorum cognoscit, jucunditatem cordis sui in sono vocis, quam cum spiramine animae levat, ostendit.





QUAESTIO XV.



Quae est longitudo et latitudo, et sublimitas, et profunditas, quae Paulus optat Ephesios (Ep 3) comprehendere cum omnibus sanctis?





SOLUTIO.



Per longitudinem istam, divina essentia, quae sine fine et initio est, intelligitur; quoniam ipsa ab opere suo, quod initium habet, in nulla ascensione ullius scientiae comprehendi potest. Per latitudinem vero, infinita potestas Dei significatur, quae a [Col. 1045C] nullo incoepit, et quae proficiendo non augetur, nec deficiendo minuitur. Per sublimitatem namque claritas sanctae divinitatis, quae nunquam clarescere incoepit, et cujus fulgor nunquam transibit, accipienda est. Per profundum autem designatur, quod Deus in his tribus praedictis viribus contra abyssum aquilonis, qui in potestate sua sunt, et qui nequaquam ei resistere valent, pugnat, in cujus claritate omnes sancti comprehenduntur, qui eum amaverunt, et cum eo in bona perseverantia ministerii sui, cum fide et operibus perstiterunt.





QUAESTIO XVI.



Quid est quod Apostolus dicit: »In ipso vivimus, movemur et sumus?« (Ac 17)





SOLUTIO.



[Col. 1045D] In ipso cum elementis movemur, quibus ita utimur, quod omnia, quae ad usum nostrum pertinent, ab eis quaerimus; in ipso etiam illuminati, et per spiraculum vitae vivificati vivimus, per quod eum Deum et Creatorem nostrum esse cognoscimus. In ipso etiam sumus, quia finem vitae in anima, qualiacunque merita ipsius sunt nunquam habebimus, per quam cum omni sensualitate nostra cum elementis et in elementis, sicut ventus volamus et movemur.





QUAESTIO XVII.



Quid est, quod idem dicit: »Nocte et die in profundo maris fui?« (1Co 11)





SOLUTIO.



Paulus labores suos attendens, verba ista in [Col. 1046A] moerore dixit, per ea ostendens, quod ex permissione Dei in aerumnis et laboribus fuit, quasi in periculis tempestatum et fluctuum maris, quod nunquam inundare cessat, esset. Deus etiam voluit, ut per tenebras deceptionis diaboli fatigaretur, et quod magna in quiete infirmitatem temperaretur, quae tamen ab ipso confortatus, fideliter et patienter passus est.





QUAESTIO XVIII.



Quid est quod dicit: »Ego minimus apostolorum,« cum plus omnibus laboraverit? (1Co 15)





SOLUTIO.



Paulus se minimum vocat; quia cum Christo, qui sine peccato in humana forma apparuit, ut caeteri discipuli, non erat; et quia etiam per Filium [Col. 1046B] Dei in spiritali visione, cum anima ejus nec pleniter in corpore, nec pleniter extra corpus esset, ad fidem, quam nunquam discere, nec scire desiderabat coactus est.





QUAESTIO XIX.



Quid est quod dicit: »Omne peccatum, quodcunque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur in corpus suum peccat?« (1Co 6)





SOLUTIO.



Omne peccatum quod homo cum sensualitate per volantem scientiam suam, diabolo suadente, in alium hominem operatur, diabolica arte agitur, quae discordiam inter homines, eos ad iram et odium incitando seminat; et ideo illud extra corpus est; qui autem in calore carnis suae cum incesto [Col. 1046C] desiderio in venis et in medullis motus per fornicationem, se ipsum tandiu incitat et vulnerat, quousque fessus fuerit, ille in corpus suum peccat.





QUAESTIO XX.



A die resurrectionis usque ad diem ascensionis, quando Dominus inter discipulos non erat, ubi fuisse credendus est?





SOLUTIO.



Deus qui per humanitatem suam apud nos visibiliter manendo, totam terram miraculis suis replevit, post resurrectionem suam per illos quadraginta dies eadem humanitate sua, quam de Spiritu sancto conceptam ex Maria Virgine sibi [Col. 1046D] assumpsit, omnia elementa, quae per praevaricationem primi hominis immunditiam contraxerant, mundavit. Animae quoque sanctorum et salvandorum, quas multitudine angelorum comitatus cum victorioso vexillo potestatis suae captivas de inferno redemerat, in aere, ubi omnia sanctificavit secum manebant.





QUAESTIO XXI.



Quid est quod de Domino scriptum est: »Et accesserunt angeli, et ministrabant ei?« (Mt 4) In quo ministraverunt, vel quale ministerium exhibuerunt ei?





SOLUTIO.



Cum diabolus se a Christo ita separatum cognovit, ut nulla suggestione eum tangere posset, tunc [Col. 1047A] eum reliquit, et ab eo fugiebat, ut homo ab inimico suo, a quo occidi timet, fugit; et mox angeli in laudibus miraculorum sanctae divinitatis sonabant, quoniam humanitas, quae in protoplastis devicta fuerat in paradiso, in Christo homine, omnia diaboli tentamenta victoriose superavit, et ita ipsi uni, quem Deum et hominem esse sciebant, ministrabant.





QUAESTIO XXII.



Cum novae animae de nihilo noviter creatae, providentia Creatoris, in uteris matrum corpusculis parvulorum infundi credantur, qua ratione originalis peccati maculam contrahunt, et qua justitia puniuntur?





SOLUTIO.



[Col. 1047B] Sicut vas figuli, quod veneno perfusum est, omnia quae in illud mittuntur, cum periculo immunditiae inficit: sic omnis caro hominum, per carnem primi hominis commaculata et infecta existit, nisi per mundam carnem Filii Dei, quam ex Maria Virgine induit, in baptismo et poenitentia mundetur. Anima enim ex forma, quam Deus in utero matris ad hoc format, ut spiraculum vitae ad hoc mittat, per consilium serpentis, quo primus homo deceptus est, peccati maculam, pro qua punitur, sibi contrahit, quae per antiquum consilium sanctae divinitatis in Filio Dei per fidem et baptismum abluitur. Qui autem cum fide et baptismo carnalia desideria omni studio perfecerit, et ad hoc poenitentiam non agit, [Col. 1047C] ille cum his (qui per Christum redempti non sunt) in perditione manebit.





QUAESTIO XXIII.



Cum Dominus in Evangelio de seipso dicat: »Ego ex Deo processi et veni (Jn 8);« et de Spiritu sancto dicatur: »Spiritus, qui a Patre procedit (Jn 15),« inter processionem Filii et processionem Spiritus sancti, quae differentia est, ut ille dicatur Filius, quod dici non debet, nec recte dici potest Spiritus sanctus? Inter generationem Filii et processionem Spiritus sancti quae distinctio, cum utraque ex parte fit?





SOLUTIO.



Pater meus, potestas est. Et ego sonans Verbum suum, ab eo processi, quando omnes creaturas per [Col. 1047D] me creavit: et Spiritus sanctus ab ipso, scilicet Patre meo, processit; quoniam ego in uterum Virginis, cujus caro serpentina deceptione vulnerata non est, descendebam, et humanitatem ex ipsa, de eodem Spiritu sancto conceptam, indui. Igneus enim Spiritus sanctus, qui ignea vita et vera accensio et aequalis vita in aeternitate est, et per quem omnes formae quae per Filium Dei formatae sunt, invisibiliter moventur; in virginem, quae creatura est, a patre processit: uterumque illius igne suo ita accendebat, ut ipsa per eum impraegnata, Verbum Dei (per quod omnes creaturae factae sunt) sine carnali patre genuerit. Sicut enim forma hominis videtur, et anima ejus carnalibus oculis videri non potest, et tamen in duabus naturis unus homo est; [Col. 1048A] sic Filius Dei, qui in utero Virginis de Spiritu sancto conceptus, homo factus est, in humanitate sua ab omni carne videbatur, et in deitate sua invisibilis est, et etiam in duabus naturis, scilicet humanitatis et deitatis suae, unus Deus existit.





QUAESTIO XXIV.



Quid est quod Paulus dicit, se in paradisum, et usque in tertium coelum raptum, nescire sive in corpore, sive extra corpus hoc factum sit, utrum e corpore, cum anima ejus ad ista raperetur, exivit, an in corpore manens, et illud vivificans ad ista pervenit? (1Co 13)





SOLUTIO.



Paulus in exstasi, per rationalem animam, quo Christus eam vocabat, volabat, ut homo, qui dormit, [Col. 1048B] in multis per somnia circuit; ita tamen, quod ipsa interim sanguinem in carne illius calefecit, ne per frigus coagulatus exsiccaretur, quemadmodum sol, qui in altitudine stat, per vires suas cum splendore suo a longe lucet et ardet. Ipse miracula firmamenti, ut Deus illud constituit, conspiciendo penetravit, et ipse etiam usque ad tertium coelum, id est usque ad claritatem suam illam raptus est, quae de claritate (quae sancta divinitas est) fulminat, et in qua beatae animae requiescunt, et ibi tantam fortitudinem a Deo suscepit, qua nequaquam ultra dubitare potuit; sed ubi sancta divinitas ardet, et ubi angeli, qui ut fulgor solis sunt; et ubi etiam alii angeli, qui ut splendor ignis apparent, qui immutabilem Divinitatem, quae sine initio et sine fine [Col. 1048C] est, intuentur, non venit; quoniam ea quemadmodum aquila superiorem ignem sufferre non posset. Ipse etiam in splendore angelorum, qui cum hominibus officia sua faciunt, in paradisum venit, ubi omnia arcana, quae per animam vidit, pleniter cognovit, et ea corpore ita sensit, ut sciret in scientia sua, illa homini importabilia esse, qui cinis est, et ideo omnibus prophetis sapientior existit, quorum prophetia, quam in umbra videbant, melli apum, quod ad multas utilitates multiplicatur, similis fuit. Omnia namque quae anima vidit, corpore sensit; unde in dubio dimisit, utrum illa in corpore, an extra corpus videret; et ideo etiam omnia verba illius, profunda et acuta, et chalybi similia sunt. [Col. 1048D] Deus vero, mox ut anima in corpus suum reversa resedit, eum valde domabat; quoniam feroces mores habuit, ne in proprietate sua disceret, quae ad altitudinem sancti non pertineret.





QUAESTIO XXV.



Gratia Dei et liberum arbitrium quid habent commune, quid proprium?





SOLUTIO.



Liberum arbitrium in anima est, quae spiraculum a Deo existit, et quam Deus ad formam facturae suae creat, et per quam homo se Deum habere sentit, sive fidelis, sive infidelis, in quacunque professione vel opinione sit, qui in scientia sua malum eligendo, ad illud se declinat, quemadmodum Adam fecit, qui praeceptum Dei scivit, et per consilium [Col. 1049A] serpentis ad malum declinavit (Gn 3). Gratia Dei et liberum arbitrium hoc commune habent, quod homo in scientia boni et mali, utrumque et bonum et malum ad operandum eligere potest; et quod per proprietatem liberi arbitrii secundum gustum et desiderium carnis, quae nunquam coactus dimittere potest, elegerit, hoc diabolo adjuvante perficit, et quod secundum voluntatem animae elegerit hoc gratia Spiritus sancti adjuvante perficit.





QUAESTIO XXVI.



Quomodo intelligendum est quod dicitur: »Omnia in pondere et mensura et numero constituisti?« (Sg 11).





SOLUTIO.



[Col. 1049B] Deus omnia tabernacula corporum nostrorum in recta mensura ita constituit, ut nullum eorum illos qui in ipsis habitant, pondere et latitudine excedant, ut etiam sol, luna, ignis, aer, aqua, terra, in firmamento aequali pondere, numero et mensura constituta sunt, et ut homo, qui omnis creatura est, in recta mensura consistit, quia omnia membra ejus per animam ita impleta sunt, quod ipse, quandiu anima in eo est, nec arescere, nec deficere potest. Superbia vero, quae super omnia, quae Deus constituit, volat, et quae Dominum spernit, nec eum cognoscere, nec adorare vult; et quae de omnibus creaturis exsul cadit, mors est, et nullam rectam mensuram habet, quoniam omnia, quae Deus in [Col. 1049C] providentia et sapientia sua recte disposuit et constituit, dispergit.





QUAESTIO XXVII.



Quae, et qualis est harmonia illa elementorum, de qua dicitur: »In se elementa dum convertuntur, sicut in organo qualitatis sonus immutatur, et omnia suum sonum custodiunt?« (Sg 19) Nunquid ad hoc pertinet, quod Dominus dicit: »Et concentum coeli quis dormire faciet?« (Jb 38)





SOLUTIO.



De torrente itinere superioris aetheris, per quem firmamentum evolvitur, sonus elementorum jucundus et gloriosus existit, ut etiam symphonialis vox spiritus hominis, dulcis est in vita sua; quia unumquodque elementum, secundum quod constitutum [Col. 1049D] est a Deo, sonum habet, qui omnes sicut sonus chordarum et citharae in unum conjuncti sonant. Concentus vero coeli ad harmoniam elementorum, quae cum homine commutabuntur, non pertinet; ut etiam sol, qui in firmamento positus est, mundo isti, et non summo coeli lucet.





QUAESTIO XXVIII.



Quomodo intelligendum est: »Fons ascendebat de terra, irrigans universam superficiem terrae?« (Gn 22)





SOLUTIO.



Ex praecepto Dei, fons in terra voluptatis ascendebat, qui eam cum omnibus fructibus suis absque diversitate commutationis (ut primum a Creatore constituta est) irrigat, quia ipsa vicissitudinem [Col. 1050A] aestatis et hiemis et aliarum tempestatum, quae in terra nostra sunt, et quae instabilibus moribus hominum similes sunt, non habet. Sicut enim per splendorem solis luna obtegitur; sic et in splendore claritatis hujus immutabilis terrae, sol, luna et stellae obnubilantur, in qua nihil est, quod mortale sit, et quae etiam nihil mortale recipit; et si aliquid in eam veniret, quod mortale esset, hoc per vires velut per aquam morte suffocaretur. Terra autem, in qua ardor solis tantus est, quod guttas pluviae, sicut magnus et fortis ignis guttas aquarum, quae in eum funduntur, calore suo explicat, per aquam irrigatur, quae de fonte, qui in paradiso ascendebat, fluit, et qui stabilem ascensionem sanctarum virtutum, quae per ignem Spiritus sancti accensae [Col. 1050B] sunt significat.





QUAESTIO XXIX.



Cum Enoch (Gn 5) et Elias (2R 2) in terreno paradiso corporaliter translati esse credantur, nunquid in loco tantae felicitatis corporeo cibo et indumento egere credendi sunt?





SOLUTIO.



Deus in providentia sua de Enoch et Elia ordinaverat, quod in loco illo esse deberent, ubi nec cibo, nec potu, nec etiam vestitu indigerent, et sic omnis qui in miraculis Dei raptus fuerit, quandiu in illis moratur, istis quae mortalibus adsunt, non utitur.






Solutiones Hildegardis