Solutiones Hildegardis

QUAESTIO XXX.



[Col. 1050C]

Quid est quod de Jonatha dicitur, cum comedisset de melle, illuminati sunt oculi ejus? (1S 14)





SOLUTIO.



Jonathas, pingui et fructiferae terrae, quae per aratrum facile evertitur, et quae etiam in aratra saepe utiles herbas germinat, similis erat, quoniam mitis in moribus suis fuit, et non in judiciis; quae vera et justa erant, sine ira et sine odio libenter affirmabat. Quicunque enim tales mores habet, illius humores per omnes cibos, quibus reficitur, in cerebro, in venis, et in medullis sani et optimi sunt, quoniam in ipso per melancholiam, ira et tristitia cum vicissitudine diversorum morum non surgunt, quoniam donum Dei illa adest, et eum quemadmodum [Col. 1050D] ros super quod cadit, germinare et virescere facit. Qui autem per melancholiam infirmatur, hic durae terrae, quae vix per aratrum evertitur similis est; quoniam in moribus suis iram, tristitiam et contradictionem omnis justitiae habet, nisi per naturam animae sibimetipsi semper resistat, nec etiam laetitiam in operibus habere potest. Sed qui praedictos mores habet, ille in omnibus operibus suis benevolus est, et per cibos caro et sanguis illius crescunt, et ipse per eos confortatur, et etiam Jonathas, cujus oculi prae imbecillitate corporis qui prius turbidi erant, acutum visum receperunt, quando per gustum mellis quod per aerem qui super eo volavit, majores vires alio melle habuit, confortatus est.





QUAESTIO XXXI.



[Col. 1051A]

Cum ex corde humano cogitationes malae frequenter exeant (Mt 15), quomodo sciri potest, quae ex corruptione nostrae pravitatis oriantur, vel quae malorum angelorum immissione (Ps 77) moveantur?





SOLUTIO.



Cogitationes, quae ex primo originali peccato cordibus hominum ita infixae sunt, quod ipsi per eas in carne et sanguine et in venis suis ad delectationem moventur, illae humanae sunt; sed aereae cogitationes, quibus homines in cordibus suis habere optant, et scire desiderant quae impossibilia sunt, quia fieri non possunt, illae vanae sunt; quoniam undique ut aer inutiliter volant. De istis quoque [Col. 1051B] cogitationibus scriptum est: Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt (Ps 93). Quid dicitur? Homo, qui per rationalitatem volat, et qui ea scit, quae cum experimento, videndo et tangendo cognoscit, semper illa occulta, quae ad animam pertinent, et quae prae corporali sensibilitate comprehendere non valet, scrutatur. Malae autem cogitationes, quae ex diabolica arte homini immissae, ex corde et ore ipsius exeunt, esca diaboli sunt, quoniam ipse per eas animas (sicut homo in ventrem suum escam) deglutit, cum eas in deceptione sua, per infidelitatem Deo et praeceptis ejus contradicere facit et eum sic de ipsis exspoliat, licet multi per sancta opera et per puram fidem cum Deo persistentes, ipsum per gratiam Dei fortiter [Col. 1051C] superent.





QUAESTIO XXXII.



Nunquid spiritalibus oculis corporalia videntur, et e diverso corporalibus oculis aliqua spiritalia cognoscuntur? (2Co 4)





SOLUTIO.



Spiritales oculi, scientia rationalis animae sunt, qui nequaquam corporalia, ut sunt, videre possunt, sicut etiam caecus exterioribus oculis non videt, sed quod tantum per auditum, quae videntur, intelligit et cognoscit. Corporales etiam oculi possibilitatem non habent, ut spiritalia perfecte intueantur. Sed ut forma hominis in speculo, in quo non est, videtur; sic homo ea, quae spiritalia sunt, per [Col. 1051D] auditum verborum in fide videt et cognoscit. Nullus enim spiritus, sicut in natura sua est, homini apparere potest, quia ipse vivens spiraculum a Deo est, et qui tunicam suam, scilicet corpus, vivificando confortat, et cum eo operari non cessat, qui etiam cum ab eo discesserit, vel in lumine beatitudinis, vel in tenebris poenarum erit.





QUAESTIO XXXIII.



Ignis gehennae corporeus est, an incorporeus? Si autem (ut sentiunt multi fideles) corporeus est, nunquid de materia quarta elementorum credendus est?





SOLUTIO.



Nequaquam. Quia nec illis de his elementis, nec hic ignis ab illo, et ille invisibilis. Corporales et spiritales poenae aequales non sunt, ut etiam corpus [Col. 1052A] animae dissimile, et ut anima corpori aequalis non est, quia ex corporalibus poenis corpus arescit et moritur, et in spiritali igne gehennae spiritus et animae torquentur, nec tamen in ipsis moriuntur. Ignis quoque purgatorius, in quo salvandae animae vivunt et puniuntur, de igne gehennae accensus non est; sed per judicium Dei, secundum peccata hominum surgit, de quo multi in exstasi facti, valde obstupuerunt.





QUAESTIO XXXIV.



Sancti in coelo, et impii in inferno, nunquid sciunt ea quae aguntur in terris?





SOLUTIO.



Sancti qui in coelesti patria sunt, omnia quae in terris geruntur, sciunt: quoniam vel in judicio [Col. 1052B] Dei, vel in sonantibus laudibus angelorum, omnia quae in terris aguntur, coram Deo apparent. Impii etiam qui a peccatis suis nunquam cessabant, nec ea per poenitentiam emendabant, ex irrisione qua sequaces suos derident, ea quae mala sunt, cognoscunt; et ex ululatu, quo super beatos, qui eos non sequuntur, ululant, ea, quae bona sunt, intelligunt.





QUAESTIO XXXV.



Parabolae, quae in Evangeliis multifarie referuntur, sicut est de eo, qui incidit in latrones (Luc. 10); de rege, qui fecit nuptias filio suo, de decem virginibus (Mt 22 Mt 25), et aliae, nunquid secundum rei gestae veritatem contigerunt, an tantum ad ostendendum aliud sola similitudine proponuntur?





SOLUTIO.



[Col. 1052C]

Christus parabolas suas hominibus proposuit propter spiritalia vitia, quibus saepe falluntur, et etiam propter virtutes, quibus contra illa victoriose pugnant, quatenus per eas cognoscerent, quia ipse pro malis eos judicaret, et pro bonis praemia donaret.





QUAESTIO XXXVI.



Cum secundum animam Abraham et Lazarus inrefrigerio, et dives sit in inferno, quid Abrahae sinus, quid Lazari digitus, et quid lingua divitis credenda est? (Luc. 16)





SOLUTIO.



[Col. 1052D] Sinus Abrahae obedientiam, quam per immolationem filii sui et circumcisione Deo exhibuit (Gn 22 Gn 17), significat quia obedientia omnia bona conservat et sustentat, ut etiam sinus quaeque congregata continet. Et digitus Lazari, ministerium obedientiae (quae materia praeceptorum Dei est) intelligitur, quia ipsa omnia bona docet, ut etiam homo digito suo, quae vult, ostendit. Lingua autem propriam voluntatem designat, quae convivia carnalium desideriorum profert; quia ut per gustum linguae omnes cibi, quales sint, discernuntur, ita et per eam voluntas hominis dignoscitur.





QUAESTIO XXXVII.



Quid specialis meriti, significat, quod, sicut in libr. Gregorii Turonensis episcopi invenitur, [Col. 1053A] sanctus Martinus toties in specie ignis ostensus sit?





SOLUTIO.



Deus omnipotens, qui amor et fortitudo existit, animam beati Martini ignea effusione Spiritus sancti perfuderat, et ideo propter merita humilitatis, pietatis et misericordiae, quibus Deum vivum in contrito corde semper inspexit, toties in igne apparuit.





QUAESTIO XXXVIII.



In quali corpore B. Nicolaus, vigilantibus nautis et dormientibus, tam Constantino quam praefecto apparuit, cum id in proprio corpore non fecerit? Sed et Petrus et Paulus et caeteri sancti, quorum corpora in terra sepulta sunt, cum dormientibus vel [Col. 1054A] vigilantibus visibiles fiunt, in quo vel quali corpore veniunt?





SOLUTIO.



Si ista spiritalis visio hominibus non appareret, eam non intelligerent, quid esset, nec etiam ei crederent, quoniam ipsi in duabus naturis corpus et spiritus sunt. Forma Dei, scilicet homo, cujus altera pars mutabilis, et altera pars immutabilis est, immutabilem spiritum nunquam videre posset, nisi in mutabili forma appareret; quoniam forma mutabilis non nisi per spiritum vivificatur; sicut etiam cornu per sonum, et non per se, sonat. In bona enim intentione, quam Deus in sanctis hominibus istis significaverat, bonae etiam intentioni hominum istorum respondebat, sicut etiam homines signa firmamenti inspiciunt.







Solutiones Hildegardis