Thomae et alii: ad 1Cor 5

5
(
1Co 1,26-31)

Lectio 4: 1Co 1,26-31

Supra ostendit apostolus quod modus docendi, qui est in sapientia verbi, non convenit doctrinae christianae, ratione materiae quae est ipsa crux christi, hic ostendit quod praedictus docendi modus non convenit doctrinae christianae, ratione doctorum, secundum illud prov. Xxvi, 7: in derisum est in ore stulti parabola; et eccli. C. Xx, 22: ex ore fatui reprobabitur parabola. quia igitur primi doctores fidei non fuerunt sapientes sapientia carnali, non erat eis conveniens ut in sapientia verbi docerent. Circa hoc ergo duo facit. primo ostendit quomodo primi doctores fidei non fuerunt sapientes sapientia carnali et in rebus humanis defectum patiebantur; secundo ostendit quomodo talis defectus est in eis per christum suppletus, ibi ex ipso autem vos estis. Circa primum tria facit. primo excludit a fidei primis doctoribus excellentiam saecularem; secundo astruit eorum subiectionem quantum ad saeculum, ibi sed quae stulta sunt mundi; tertio rationem assignat, ibi ut non glorietur. dicit ergo primo: dictum est quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et hoc considerare potestis in ipsa vestra conversione. videte enim, id est diligenter considerate, vocationem vestram, quomodo scilicet vocati estis: non enim per vos ipsos accessistis, sed ab eo vocati estis. Rom. Viii, v. 30: quos praedestinavit, hos et vocavit. i petr. Ii, 9: de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. inducit autem eos ut considerent modum suae vocationis, quantum ad eos per quos vocati sunt, sicut is. Li, 2 dicitur: attendite ad abraham patrem vestrum, et ad saram quae genuit vos. a quibus vocationis ministris primo excludit sapientiam, cum dicit quia non multi, eorum per quos vocati estis, sapientes secundum carnem, id est in carnali sapientia et terrena. Iac. Iii, 15: non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. Baruch iii, 23: filii agar exquisierunt sapientiam, quae de terra est. Dicit non multi, quia aliqui pauci erant etiam in sapientia mundana instructi, sicut ipse, et ut barnabas, vel moyses in veteri testamento, de quo dicitur act. Vii, 22, quod eruditus erat moyses in omni sapientia aegyptiorum.

Secundo excludit saecularem potentiam, cum dicit non multi potentes, scilicet secundum saeculum. Unde et io. Vii, 48 dicitur: numquid aliquis ex principibus credidit in eum? et bar. Iii, 16 dicitur: ubi sunt principes gentium? exterminati sunt, et ad inferos descenderunt.

Tertio excludit excellentiam generis, cum dicit non multi nobiles. Et aliqui inter eos nobiles fuerunt, sicut ipse paulus, qui in civitate romana se natum dicit, act. Xxii, 25, et rom. Ult. De quibusdam dicit qui sunt nobiles in apostolis. deinde, cum dicit sed quae stulta sunt, etc., ponit e converso eorum abiectionem quantum ad mundum,

Et primo defectum contrarium sapientiae, cum dicit quae stulta sunt mundi, id est, eos qui secundum mundum stulti videbantur, elegit deus ad praedicationis officium, scilicet piscatores illiteratos, secundum illud act. Iv, 13: comperto quod homines essent sine litteris et idiotae, admirabantur. Is. Xxxiii, 18: ubi est litteratus, ubi verba legis ponderans? et hoc ut confundat sapientes, id est eos qui de sapientia mundi confidunt, dum ipsi non cognoverunt quae sunt simplicibus revelata. matth. Xi, 25: abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. is. Xix, 12: ubi sunt nunc sapientes tui? annuntient tibi.

Secundo ponit defectum contrarium potentiae, dicens et infirma mundi, id est homines impotentes secundum mundum, puta rusticos et plebeios, elegit deus ad praedicationis officium. In cuius figura dicitur iii reg. Xx, 14: ego tradens eos in manu tua per pedissequos principum provinciarum; et prov. Ix, 3 dicitur quod sapientia misit ancillas ut vocarent ad arcem. In utrisque autem primorum praedicatorum infirmitas designatur. et hoc ideo ut confundat fortia, id est potentes huius mundi. Is. Ii, 17: incurvabitur omnis sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum.

Tertio ponit defectum contrarium nobilitati, in quo possunt tria considerari. primo quidem claritas generis, quam ipsum nomen nobilitatis designat. Et contra hoc dicit et ignobilia mundi, id est qui secundum mundum sunt ignobiles. Infra iv, 10: vos nobiles, nos autem ignobiles.

Secundo, circa nobilitatem considerantur honor et reverentia quae talibus exhibentur, et contra hoc dicit et contemptibilia, id est homines contemptibiles in hoc mundo elegit deus ad praedicationis officium, secundum illud ps. Lxxviii, 4: facti sumus opprobrium vicinis nostris, et his qui in circuitu nostro sunt.

Tertio, in nobilitate consideratur magna opinio quam homines de eis habent. Et contra hoc dicit et ea quae non sunt, id est quae non videntur esse in saeculo, elegit deus ad praedicationis officium. Iob xxx, 2: quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni. Et hoc ideo ut destrueret ea quae sunt, id est eos qui in hoc mundo aliquid esse videntur. Is. Xxiii, v. 9: dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriae, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terrae. deinde assignat causam dictorum dicens: ideo non elegit in saeculo excellentes sed abiectos, ut non glorietur omnis caro, etc., id est ut nullus pro quacumque carnis excellentia glorietur per comparationem ad dominum. Ier. Ix, 23: non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua et non glorietur dives in divitiis suis. ex hoc enim quod deus mundum suae fidei subiecit, non per sublimes in mundo, sive in saeculo, sed per abiectos, non potest gloriari homo quod per aliquam carnalem excellentiam salvatus sit mundus. Videretur autem non esse a Deo excellentia mundana, si deus ea non uteretur ad suum obsequium. et ideo in principio quidem paucos, postremo vero plures saeculariter excellentes deus elegit ad praedicationis officium. Unde in glossa dicitur, quod nisi fideliter praecederet piscator, non humiliter sequeretur orator. Et etiam ad gloriam Dei pertinet, dum per abiectos sublimes in saeculo ad se trahit. deinde cum dicit ex ipso autem vos estis, ne praedicatores fidei tamquam non excellentes, sed abiecti in saeculo contemnerentur, ostendit quomodo deus praedictum defectum in eis supplet. Et circa hoc tria facit. primo ostendit cui sit attribuenda salus mundi, quae praedicatorum ministerio facta est, dicens: dictum est quod vocati estis non per excellentes sed per abiectos in saeculo, ex quo patet quod vestra conversio non est homini attribuenda sed Deo. Et hoc est quod dicit ex ipso autem, id est ex virtute Dei, vocati estis in christo iesu, id est ei iuncti et incorporati per gratiam. Eph. Ii, v. 10: ipsius enim factura sumus, creati in christo iesu in operibus bonis. deinde ostendit quomodo deus praedictos defectus in praedicatoribus suis supplet per christum.

Et primo quantum ad defectum sapientiae, cum dicit qui, scilicet christus, factus est nobis praedicantibus fidem, et, per nos, omnibus fidelibus, sapientia, quia ei inhaerendo, qui est Dei sapientia, et participando ipsum per gratiam, sapientes facti sumus. Et hoc a Deo, qui nobis christum dedit et nos ad ipsum traxit, secundum illud io. Vi, 44: nemo potest venire ad me, nisi pater, qui me misit, traxerit eum. Deut. C. Iv, 6: haec est vestra sapientia et intellectus coram populis.

Secundo quantum ad defectum potentiae, dicit et iustitia, quae propter sui fortitudinem thoraci comparatur sap. V, 19: induet pro thorace iustitiam. Dicitur autem christus nobis factus iustitia, inquantum per eius fidem iustificamur, secundum illud rom. Iii, v. 22: iustitia autem Dei per fidem christi iesu.

Tertio quantum ad defectum nobilitatis subdit et sanctificatio, et redemptio. Sanctificamur enim per christum, inquantum per eum Deo coniungimur, in quo consistit vera nobilitas, secundum illud i reg. Ii, 30: quicumque honorificaverit me, glorificabo eum, qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. unde dicitur hebr. Ult.: iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Factus est autem nobis redemptio, inquantum per ipsum redempti sumus de servitute peccati, in quo vere ignobilitas consistit. Unde in ps. Xxx, 6 dicitur: redemisti me, deus veritatis.

Tertio assignat dictorum causam, cum dicit ut quemadmodum scriptum est, ier. Ix, 23 s., qui autem gloriatur, in domino glorietur; ubi nostra littera habet: in hoc glorietur scire et nosse me. dicit enim: si salus hominis non provenit ex aliqua excellentia humana, sed ex sola virtute divina, non debetur homini gloria, sed Deo, secundum illud ps. Cxiii, 1: non nobis, domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Eccli. Ult.: danti mihi sapientiam, dabo gloriam.


CAPUT 2

6
(
1Co 2,1-7)

Lectio 1: 1Co 2,1-7

Postquam apostolus ostendit quis sit conveniens modus doctrinae christianae, hic ostendit se illum modum observasse. et circa hoc tria facit: primo ostendit se non fuisse usum apud eos aliqua excellentia saeculari; secundo ostendit apud quos excellentia spirituali utatur, ibi sapientiam autem loquimur inter perfectos, etc., tertio rationem assignat, ibi quae etiam loquimur, etc.. Circa primum tria facit. primo dicit quod non ostendit apud eos excellentiam saecularis sapientiae; secundo quod non praetendit excellentiam potentiae saecularis, ibi et ego in infirmitate; tertio non praetendit excellentiam eloquentiae, ibi et sermo meus. Circa primum duo facit. primo proponit quod intendit; secundo rationem assignat, ibi non enim iudicavi. dicit ergo primo: quia dictum est quod christus misit me evangelizare non in sapientia verbi, et quod non sunt multi sapientes, et ego, fratres, quamvis sapientiam saecularem habeam, secundum illud ii cor. xi, 6: et si imperitus sermone, sed non scientia, cum venissem ad vos, convertendos ad christum, ut habetur act. Xviii, 1, veni annuntians vobis testimonium christi, secundum illud act. Iv, 33: virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis domini nostri iesu christi, et hoc non in sublimitate sermonis aut sapientiae. attenditur autem sublimitas sapientiae in consideratione aliquorum sublimium et elevatorum supra rationem et sensum hominum. eccli. Xxiv, 7: ego in altissimis habitavi. sublimitas autem sermonis potest referri vel ad verba significantia sapientiae conceptiones, secundum illud eccle. Ult.: verba sapientium quasi stimuli, et quasi clavi in altum defixi, vel ad modum ratiocinandi per aliquas subtiles vias. Nam in graeco habetur logos, quod et verbum et rationem significat, ut hieronymus dicit. Hoc autem dicit apostolus, quia fidem christi per huiusmodi sublimitates sermonis aut sapientiae confirmare nolebat. i reg. Ii, 3: nolite multiplicare sublimia. deinde huius rationem assignat, dicens non enim iudicavi me scire aliquid, nisi christum iesum. Non enim ad hoc opus erat ut sapientiam ostentaret sed ut demonstraret virtutem, secundum illud ii cor. Iv, 5: non enim praedicamus nosmetipsos, sed iesum christum. Et ideo solum utebatur his quae ad demonstrandam virtutem christi pertinebant, existimans se ac si nihil sciret quam iesum christum. Ier. Ix, 24: in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me. in christo autem iesu, ut dicitur col. Ii, 3, sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei absconditi, et quantum ad plenitudinem deitatis et quantum ad plenitudinem sapientiae et gratiae, et etiam quantum ad profundas incarnationis rationes, quae tamen apostolus eis non annuntiavit sed solum ea quae erant manifestiora et inferiora in christo iesu.

Et ideo subdit et hunc crucifixum, quasi dicat: sic vobis me exhibui ac si nihil aliud scirem quam crucem christi. Unde gal. Ult. Dicit: mihi absit gloriari, nisi in cruce domini nostri iesu christi. quia igitur per sapientiam verbi evacuatur crux christi, ut dictum est ideo ipse apostolus non venerat in sublimitate sermonis aut sapientiae. deinde cum dicit et ego in infirmitate, etc., ostendit quod non praetenderit apud eos potentiam, sed potius contrarium et foris et intus. unde quantum ad id quod foris est dicit et ego fui apud vos in infirmitate, id est tribulationes apud vos patiens. Gal. Iv, 11: scitis quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iampridem. Ps. Xv, 4: multiplicatae sunt infirmitates eorum. quantum vero ad id quod intus est, dicit et timore, scilicet de malis imminentibus, et tremore, inquantum scilicet timor interior redundat ad corpus. Ii cor. Vii, 5: foris pugnae, intus timores. deinde cum dicit et sermo meus, ostendit quod non praetenderit apud eos excellentiam eloquentiae: et circa hoc tria facit.

Primo excludit indebitum modum praedicandi, dicens et sermo meus, quo scilicet privatim et singulariter aliquos instruebam, eph. Iv, v. 29: omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus est ad aedificationem fidei; et praedicatio mea, qua scilicet publice docebam, non fuit in verbis persuasibilibus humanae sapientiae, id est per rhetoricam, quae componit ad persuadendum. Ut scilicet supra dixit quod non fuit intentionis quod sua praedicatio niteretur philosophicis rationibus, ita nunc dicit non fuisse suae intentionis niti rhetoricis persuasionibus. Is. C. Xxxiii, 19: populum impudentem non videbis, populum alti sermonis, ita ut non possis intelligere disertitudinem linguae eius, in quo nulla est sapientia.

Secundo ostendit debitum modum quo usus fuit in praedicando, dicens: sermo meus fuit in ostensione spiritus et virtutis, quod quidem potest intelligi dupliciter. Uno modo quantum ad hoc quod credentibus praedicationi eius dabatur spiritus sanctus, secundum illud act. X, 44: adhuc loquente petro verba haec, cecidit spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum. Similiter etiam suam praedicationem confirmabat, faciendo virtutes, id est miracula, secundum illud marc. C. Ultimo: sermonem confirmante sequentibus signis. Unde gal. Iii, 5: qui tribuit vobis spiritum, et operatur in vobis. alio modo potest intelligi quantum ad hoc quod ipse per spiritum loquebatur, quod sublimitas et affluentia doctrinae ostendit. Ii reg. C. Xxiii, 2: spiritus domini locutus est per me. Et ii cor. Iv, 13: habentes eumdem spiritum fidei credimus, propter quod et loquimur. Confirmat etiam suam praedicationem, ostendendo in sua conversatione multa opera virtuosa. I thess. Ii, 10: vos enim testes estis, et deus, quam sancte et iuste sine querela vobis qui credidistis, affuimus.

Tertio assignat rationem dictorum, dicens ut fides vestra non sit in sapientia hominum, id est non innitatur sapientiae humanae, quae plerumque decipit homines, secundum illud is. Xlvii, 10: sapientia tua et scientia tua haec decepit te. Sed in virtute Dei, ut scilicet virtuti divinae fides innitatur, et sic non possit deficere. Rom. I, 16: non erubesco evangelium, virtus enim Dei est in salutem omni credenti. deinde cum dicit sapientiam loquimur, etc., ostendit apud quos excellentia spiritualis sapientiae utatur.

Et primo proponit quod intendit; secundo manifestat propositum, ibi sapientiam vero. dicit ergo: apud vos solum christum crucifixum praedicavi, sapientiam autem, id est profundam doctrinam, loquimur inter perfectos. dicuntur autem aliqui perfecti dupliciter: uno modo, secundum intellectum; alio modo secundum voluntatem. Haec enim inter potentias animae sunt propria hominis, et ideo secundum eas oportet hominis perfectionem considerari. Dicuntur autem perfecti intellectu illi, quorum mens elevata est super omnia carnalia et sensibilia, qui spiritualia et intelligibilia capere possunt, de quibus dicitur hebr. C. V, 14: perfectorum est solidus cibus, eorum qui per consuetudinem exercitatos habent sensus ad discretionem mali et boni. Perfecti autem secundum voluntatem sunt, quorum voluntas super omnia temporalia elevata soli Deo inhaeret et eius praeceptis. Unde matth. V, 48, praepositis dilectionis mandatis, subditur: estote perfecti sicut et pater vester caelestis perfectus est. quia igitur doctrina fidei ad hoc ordinatur, ut fides per dilectionem operetur, ut habetur gal. V, 6, necesse est eum qui in doctrina fidei instruitur, non solum secundum intellectum bene disponi ad capiendum et credendum sed etiam secundum voluntatem et affectum bene disponi ad diligendum et operandum. deinde cum dicit sapientiam vero, etc., exponit qualis sit sapientia de qua mentionem fecit. Et

Primo ponit expositionem; secundo rationem expositionis confirmat, ibi quam nemo principum, etc.. Circa primum duo facit. primo exponit qualis sit ista sapientia per comparationem ad infideles; secundo, per comparationem ad fideles, ibi sed loquimur Dei sapientiam, etc.. dicit ergo primo: dictum est quod sapientiam loquimur inter perfectos. Sapientiam vero dico, non huius saeculi, id est de rebus saecularibus, vel quae est per rationes humanas; neque eam principum huius saeculi. et sic separat eam a sapientia mundana, et quantum ad modum et materiam inquirendi, et quantum ad auctores, qui sunt principes huius saeculi; quod potest intelligi de triplici genere principum, secundum triplicem sapientiam humanam. primo possunt dici principes huius saeculi reges et potentes saeculares, secundum illud ps. Ii, 2: principes convenerunt in unum adversus dominum et adversus christum eius. A quibus principibus venit sapientia humanarum legum, per quas res huius mundi in vita humana dispensantur.

Secundo possunt dici principes daemones. Io. Xiv, 30: venit princeps mundi huius, et in me non habet quicquam, etc.. Et ab his principibus venit sapientia culturae daemonum, scilicet necromantia, et magicae artes, et huiusmodi.

Tertio possunt intelligi principes huius saeculi philosophi, qui quasi principes se exhibuerunt hominibus in docendo, de quibus dicitur is. Xix, v. 11: stulti principes thaneos, sapientes consiliarii pharaonis. Et ab his principibus processit tota humana philosophia. horum autem principum homines destruuntur per mortem et per amissionem potestatis et auctoritatis: daemones vero non per mortem, sed per amissionem potestatis et auctoritatis, secundum illud io. Xii, 31: nunc princeps huius mundi eicietur foras; de hominibus autem dicitur bar. Iii, 16: ubi sunt principes gentium? et postea subdit: exterminati sunt et ad inferos descenderunt. Sicut ipsi non sunt stabiles, ita et eorum sapientia non potest esse firma: et ideo non ei innitendum est. deinde cum dicit sed loquimur, etc., exponit qualis sit sapientia per comparationem ad fideles.

Et primo describit eam quantum ad materiam vel auctoritatem, cum dicit sed loquimur Dei sapientiam, id est quae est deus et a Deo. Quamvis enim omnis sapientia a Deo sit, ut dicitur eccli. I, 1, tamen speciali quodam modo haec sapientia, quae est de Deo, est etiam a Deo per revelationem, secundum illud sap. Ix, 17: sensum autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam et miseris spiritum tuum de altissimis? secundo ostendit qualitatem eius, dicens in mysterio, quae abscondita est; haec enim sapientia abscondita est ab hominibus, inquantum hominis intellectum excedit, secundum illud eccli. Iii, 25: plurima supra sensum hominis ostensa sunt tibi. Unde dicitur iob c. Xxviii, 21: abscondita est ab oculis omnium viventium. et quia modus docendi et doctrinae debet esse conveniens, ideo dicitur quod loquitur eam in mysterio, id est in aliquo occulto, vel verbo vel signo. Infra xiv, 2: spiritus loquitur mysteria.

Tertio ostendit fructum huius sapientiae, dicens quam deus praedestinavit, id est praeparavit, in gloriam nostram, id est praedicatorum fidei, quibus ex praedicatione tam altae sapientiae gloria magna debetur, et apud deum, et apud homines. Prov. Iii, 35: gloriam sapientes possidebunt. et quod dicit in gloriam nostram, exponendum est omnium fidelium, quorum gloria haec est ut in plena luce cognoscant ea quae nunc in mysterio praedicantur, secundum illud io. C. Xvii, 3: haec est vita aeterna ut cognoscant te solum deum verum, et quem misisti iesum christum.

7
(
1Co 2,8-12)

Lectio 2: 1Co 2,8-12

Posita expositione de sapientia quam apostolus loquitur inter perfectos, hic rationem assignat expositionis praedictae,

Et primo quantum ad hoc, quod eam descripserat per comparationem ad infideles; secundo, quantum ad hoc quod eam descripserat per comparationem ad fideles, ibi nobis autem revelavit deus. Circa primum duo facit. primo proponit quod intendit; secundo probat propositum, ibi si enim cognovissent. dicit ergo primo: dictum est quod sapientia quam loquimur non est principum huius saeculi, haec enim sapientia est, quam nemo principum huius saeculi cognovit, quod verum est, de quibuscumque principibus intelligatur. saeculares enim principes hanc sapientiam non cognoverunt, quia excedit rationem humani regiminis. Iob xii, 24: qui immutat cor principum populi terrae, et decipit eos, ut frustra incedant per invium. Philosophi etiam eam non cognoverunt, quia excedit rationem humanam. Unde dicitur bar. C. Iii, 23: exquisitores prudentiae et scientiae viam sapientiae nescierunt. Daemones etiam eam non cognoscunt, quia excedit omnem creatam sapientiam. Unde dicitur iob xxviii, 21: volucres caeli quoque latent. Perditio et mors dixerunt: auribus nostris audivimus famam eius. deinde cum dicit si enim cognovissent, etc., probat quod dixerat,

Et primo quidem probat per signum quod non cognoverunt principes Dei sapientiam, secundum quod est in se abscondita.

Secundo probat per auctoritatem, quod non cognoverunt eam, secundum quod praeparata est in gloriam nostram, ibi sicut scriptum est. dicit ergo primo: recte dico, quod principes huius saeculi Dei sapientiam non cognoverunt, si enim cognovissent Dei sapientiam, cognovissent utique christum esse deum, qui in hac sapientia continetur, quo cognito, numquam crucifixissent deum gloriae, id est, ipsum christum dominum dantem gloriam suis, secundum illud ps. Xxiii, v. 10: dominus virtutum ipse est rex gloriae; et hebr. Ii, 10: qui multos filios in gloriam adduxerat. Cum enim creaturae rationali sit naturaliter appetibilis gloria, non potest in voluntatem humanam cadere, quod auctorem gloriae interimat. quod autem principes crucifixerunt iesum christum, certum est, si intelligatur de principibus qui potestatem habent inter homines. dicitur enim in ps. Ii, 2: astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus dominum, et adversus christum eius, quod act. Iv, 27 exponitur de herode et pilato, et principibus iudaeorum qui consenserunt in mortem christi. Sed etiam daemones operati sunt in mortem christi, persuadendo, secundum illud io. Xiii, 2: cum diabolus iam misisset in cor ut eum traderet, etc.. Sed et pharisaei, et scribae in lege periti, qui studium sapientiae dabant, operati sunt ad mortem christi instigando et approbando. sed circa hoc duplex oritur dubitatio, quarum prima est de hoc quod dicit deum gloriae crucifixum. Non enim divinitas christi aliquid pati potuit, secundum quam dicitur christus dominus gloriae. sed dicendum quod christus est una persona et hypostasis in utraque natura consistens, divina scilicet et humana. Unde potest utriusque naturae nomine designari, et quocumque nomine significetur, potest praedicari de eo id quod est utriusque naturae, quia utrique non supponitur nisi una hypostasis. et per hunc modum possumus dicere quod homo creavit stellas, et quod dominus gloriae est crucifixus, et tamen non creavit stellas secundum quod homo, sed secundum quod deus, nec est crucifixus secundum quod est deus, sed inquantum homo. unde ex hoc verbo destruitur error nestorii, qui dixerat unam naturam esse in christo, Dei et hominis, quia secundum hoc nullo modo posset verificari quod dominus gloriae sit crucifixus. secunda dubitatio est de hoc quod videtur supponere, quod principes iudaeorum vel daemones non cognoverunt christum esse deum. Et quidem, quantum ad principes iudaeorum, videtur hoc astrui per hoc quod dicit petrus, act. Iii, 17: scio quia per ignorantiam hoc feceritis, sicut et principes vestri. videtur autem esse contrarium quod dicitur matth. Xxi, 38: agricolae videntes filium, dixerunt intra se: hic est haeres, venite, occidamus eum; quod exponens chrysostomus dicit: manifeste dominus probat his verbis iudaeorum principes non per ignorantiam, sed per invidiam Dei filium crucifixisse. solvitur in glossa quod sciebant, principes iudaeorum, eum esse qui promissus erat in lege, non tamen mysterium eius quod filius Dei erat, neque sciebant sacramentum incarnationis et redemptionis. sed contra hoc esse videtur quod chrysostomus dicit quod cognoverunt eum esse filium Dei. dicendum est ergo quod principes iudaeorum pro certo sciebant eum esse christum promissum in lege, quod populus ignorabat. ipsum autem esse verum filium Dei non pro certo sciebant, sed aliqualiter coniecturabant; sed haec coniecturalis cognitio obscurabatur in eis ex invidia et ex cupiditate propriae gloriae, quam per excellentiam christi minui videbant. similiter etiam videtur esse de daemonibus dubitatio. dicitur enim mc. I, 23 ss. Et lc. Iv, 34, quod daemonium clamavit, dicens: scio quod sis sanctus Dei. Et ne hoc praesumptioni daemonum ascribatur, qui se iactabant scire quod nesciebant, eorum notitia quam habebant de christo per ipsos evangelistas asseritur. in marco quidem sic scribitur: non sinebat ea loqui, scilicet daemonia, quoniam sciebant eum christum esse. Et lucas dicit: increpans non sinebat ea loqui quia sciebant eum esse christum. et ad hoc respondetur in libro de quaestionibus novi et veteris testamenti, quod daemonia sciebant ipsum esse, qui per legem fuit repromissus, quia omnia signa videbant in eo quae dixerunt prophetae, mysterium autem divinitatis eius ignorabant. sed contra hoc videtur esse quod athanasius dicit, quod daemonia dicebant christum esse sanctum Dei, quasi singulariter sanctum: ipse enim naturaliter est sanctus cuius participatione omnes alii sancti vocantur. dicendum est autem quod, sicut chrysostomus dicit, non habebant adventus Dei firmam et certam notitiam, sed quasdam coniecturas. unde augustinus dicit in ix de civitate Dei quod innotuit daemonibus, non per id quod est vita aeterna, sed per quaedam temporalia sua virtute effecta. deinde cum dicit sed sicut scriptum est, probat per auctoritatem quod principes huius saeculi Dei sapientiam non cognoverunt, quantum ad hoc quod praedestinata est in gloriam fidelium, dicens: sed sicut scriptum est is. Lxiv, 4, ubi littera nostra habet: oculus non vidit, deus, absque te, quae praeparasti his qui diligunt te. ostenditur autem illa gloria visionis aperte ab hominibus ignorari dupliciter. primo quidem quod non subiacet humanis sensibus, a quibus omnis humana cognitio initium sumit. Et ponit duos sensus. Primo visionis quae deservit inventioni, cum dicit quod oculus non vidit, iob xxviii, 7: semitam eius ignoravit avis, nec intuitus est eam oculus vulturis. Et hoc ideo, quia non est aliquid coloratum et visibile.

Secundo ponit sensum auditus, qui deservit disciplinae, dicens nec auris audivit, scilicet ipsam gloriam, quia non est sonus aut vox sensibilis. Io. V, v. 37: neque speciem eius vidistis, neque vocem eius audistis. deinde excludit notitiam eius intellectualem, cum dicit neque in cor hominis ascendit. Quod quidem potest intelligi: uno modo ut ascendere in cor hominis dicatur quidquid quocumque modo cognoscitur ab homine, secundum illud ier. Ii, v. 50: ierusalem ascendat super cor vestrum: et sic oporteat, quod cor hominis accipiatur pro corde hominis carnalis, secundum illud quod dicitur infra iii, 3: cum sint inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? est ergo sensus quod illa gloria non solum sensu non percipitur, sed nec corde hominis carnalis, secundum illud io. Xiv, 17: quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum. alio modo potest exponi secundum quod proprie dicitur in cor hominis ascendere id quod ab inferiori pervenit ad hominis intellectum, puta a sensibilibus, de quibus prius fecerat mentionem. res enim sunt in intellectu secundum modum eius; res igitur inferiores sunt in intellectu altiori modo quam in seipsis. Et ideo quando ab intellectu capiuntur, quodammodo in cor ascendunt. Unde dicitur is. Lxv, 17: non erunt in memoria priora, nec ascendent super cor. Illa vero quae sunt in intellectu superiora, altiori modo sunt in seipsis quam in intellectu. Et ideo quando ab intellectu capiuntur, quodammodo descendunt. Iac. I, v. 17: omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum. quia igitur illius gloriae notitia non accipitur a sensibilibus, sed ex revelatione divina, ideo signanter dicit nec in cor hominis ascendit, sed descendit, id scilicet quod praeparavit deus, id est, praedestinavit, diligentibus se, quia essentiale praemium aeternae gloriae charitati debetur, secundum illud io. C. Xiv, 21: si quis diligit me diligetur a patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum, in quo perfectio aeternae gloriae consistit; et iob xxxvi, 33: annuntiat de ea, id est de luce gloriae, amico suo quod possessio eius sit. Caeterae autem virtutes accipiunt efficaciam merendi vitam aeternam, inquantum informantur charitate. deinde cum dicit nobis autem, etc., probat praedictam expositionem de sapientia divina per comparationem ad fideles.

Et primo proponit quod intendit; secundo probat propositum, ibi spiritus enim. dicit ergo primo: dictum est quod sapientiam Dei nemo principum huius saeculi cognovit, nobis autem deus revelavit per spiritum suum, quem scilicet nobis misit, secundum illud io. Xiv, 26: paracletus autem spiritus sanctus, quem mittet pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, iob c. Xxxii, 8: inspiratio omnipotentis dat intelligentiam. quia enim spiritus sanctus est spiritus veritatis, utpote a filio procedens, qui est veritas patris, his quibus mittitur inspirat veritatem, sicut et filius a patre missus notificat patrem, secundum illud matth. Xi, 27: nemo novit patrem nisi filius, et cui voluerit filius revelare. deinde cum dicit spiritus enim, probat quod dixerat, scilicet quod per spiritum sanctum sit sapientia fidelibus revelata.

Et primo ostendit quod spiritus sanctus ad hoc sit efficax; secundo probat quod hoc in discipulis christi fecerat, ibi nos autem. Circa primum duo facit. primo proponit quod intendit; secundo manifestat propositum, ibi quis enim scit hominum, etc.. dicit ergo primo: dictum est quod per spiritum sanctum revelavit nobis deus suam sapientiam, et hoc fieri potuit: spiritus enim sanctus omnia scrutatur. Quod non est sic intelligendum, quasi inquirendo quomodo fiant, sed quia perfecte et etiam intima quarumlibet rerum novit, sicut homo quod aliquando diligenter scrutatur. Unde dicitur sap. Vii, 22 s. Quod spiritus intelligentiae sanctus est, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus intelligibiles, mundos, subtiles, et non solum res creatas, sed etiam profunda Dei perfecte cognoscit. Dicuntur autem profunda ea quae in ipso latent, et non ea quae de ipso per creaturas cognoscuntur, quae quasi superficie tenus videntur esse, secundum illud sap. Xiii, 5: a magnitudine speciei et creaturae cognoscibiliter poterit creator eorum videri. deinde, cum dicit quis enim scit hominum, probat quod dixerat de spiritu Dei per similitudinem humani spiritus, dicens quis enim scit hominum ea quae sunt hominis, id est, ea quae latent in corde, nisi spiritus hominis, qui in eo est, id est, intellectus? et ideo quae interius latent, videri non possunt. signanter autem dicit quis hominum, ne ab horum cognitione etiam deus videatur excludi; dicitur enim ier. Xvii, 9: pravum est cor hominis, et quis cognoscet illud? ego deus probans corda et scrutans renes, quia scilicet secretorum cordis solus deus est cognitor. manifesta autem est ratio quare homo ea quae in corde alterius latent scire non potest, quia cognitio hominis a sensu accipitur, et ideo ea quae sunt in corde alterius, homo cognoscere non potest, nisi quatenus per signa sensibilia manifestantur, secundum illud i reg. Xvi, 7: homo videt quae foris patent, deus autem intuetur cor. sed nec angelus bonus, nec malus ea quae in corde hominis latent scire potest, nisi inquantum per aliquos effectus manifestantur, cuius ratio accipi potest ex ipso verbo apostoli, qui dicit ea ratione spiritum hominis cognoscere quae in corde hominis latent quia in ipso homine est; angelus autem, neque bonus neque malus, illabitur menti humanae, ut in ipso corde hominis sit et intrinsecus operetur, sed hoc solius Dei proprium est. unde solus deus est conscius secretorum cordis hominis, secundum illud iob xvi, 20: ecce in caelo testis meus, et in excelsis conscius meus.

Secundo similitudinem adaptat ad spiritum Dei, dicens ita et quae Dei sunt, id est, quae in ipso Deo latent, nemo cognoscit, nisi spiritus Dei, secundum illud iob c. Xxxvi, 26: ecce deus magnus vincens scientiam nostram. sed sicut ea quae sunt in corde unius hominis alteri manifestantur per sensibilia signa, ita ea quae sunt Dei possunt esse nota homini per sensibiles effectus, secundum illud sap. Xiii, 5: a magnitudine speciei et creaturae, etc.. Sed spiritus sanctus, qui est in ipso Deo, utpote patri et filio consubstantialis, secreta divinitatis per seipsum videt, secundum illud sap. Vii, 22: est enim in illa, scilicet Dei sapientia, et spiritus intelligentiae sanctus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens. deinde, cum dicit nos autem, etc., ostendit quomodo cognitio spiritus sancti percipiatur, dicens: licet nullus hominum per se possit scire quae sunt Dei, nos autem, spiritu sancto scilicet repleti, non accepimus spiritum huius mundi, sed spiritum qui a Deo est. nomine autem spiritus vis quaedam vitalis et cognitiva et motiva intelligitur. Spiritus ergo huius mundi potest dici sapientia huius mundi, et amor mundi, quo impellitur homo ad agendum ea quae mundi sunt; hunc autem spiritum sancti apostoli non receperunt, mundum abiicientes et contemnentes, sed receperunt spiritum sanctum, quo corda eorum illuminata sunt et inflammata ad amorem Dei, secundum illud io. Xiv, 26: paracletus autem spiritus sanctus, quem mittet pater in nomine meo, etc., et num. Xiv, 24: servum meum caleb, qui plenus est alio spiritu, et secutus est me, introducam in terram hanc. spiritus autem huius mundi errare facit, secundum illud is. Xix, 3: dirumpetur spiritus aegypti in visceribus eius, et consilium eius praecipitabo. Ex divino autem spiritu eius consecuti sumus, ut sciamus quae a Deo data sunt nobis, ut sciamus de rebus divinis quantum unicuique deus donavit: quia, sicut dicitur eph. Iv, 7, unicuique data est gratia secundum mensuram donationis christi. vel potest intelligi spiritum Dei donatum sanctis, ut dona spiritualia cognoscant, quae, non habentes, eumdem spiritum ignorant, secundum illud apoc. Ii, 17: vincenti dabo manna absconditum, quod nemo scit, nisi qui accipit. ex hoc autem accipi potest, quod sicut nemo novit patrem nisi filius, et cui voluerit filius revelare, ut dicitur matth. Xi, 27: ita nemo novit quae sunt Dei patris et filii, nisi spiritus sanctus et qui ipsum acceperunt: et hoc ideo, quia sicut filius consubstantialis est patri, ita spiritus sanctus patri et filio.


Thomae et alii: ad 1Cor 5