Thomae et alii: ad 1Cor 18

18
(
1Co 6,1-6)

Lectio 1: 1Co 6,1-6

Supra apostolus reprehenderat corinthios de negligentia iudicii, hic reprehendit in eis quaedam alia peccata circa iudicia.

Et primo quantum ad iudices eorum coram quibus litigabant; secundo quantum ad ipsa iudicia, ibi iam quidem omnino. Circa primum tria facit. primo arguit eos de inordinatione; secundo rationem reprehensionis assignat, ibi an nescitis; tertio remedium adhibet, ibi saecularia igitur iudicia. dicit ergo primo: ita negligitis in iudicando vestros, sed tamen praesumptuosi estis subire infidelium iudicia, et hoc est quod dicit audet, id est, praesumit, aliquis vestrum habens negotium, scilicet saeculare, adversus alium, iudicari apud iniquos, id est, subire iudicium infidelium, et non apud sanctos, id est, apud fideles, qui sunt sacramentis fidei sanctificati. hoc enim est inordinatum multipliciter. primo quidem, quia per hoc derogatur auctoritati fidelium; secundo, quia derogatur dignitati fidelium quantum ad hoc quod infidelium iudicia subeunt; tertio quia per hoc datur occasio infidelibus iudicibus contemnendi fideles, quos dissentire vident; quarto, quia per hoc datur occasio infidelibus iudicibus calumniandi et opprimendi fideles, quos odio habent propter fidem et ritus diversitatem. Et ideo dicitur deut. I, v. 15 s.: tuli de tribubus vestris viros sapientes et nobiles, praecepique eis, dicens: audite illos, et quod iustum est iudicate. Et eod. Xvii, 15: non regem, qui non sit frater tuus. sed videtur esse contra id quod dicitur i petr. Ii, 13: subditi estote omni humanae creaturae propter deum, sive regi tamquam praecellenti, sive ducibus tamquam ab eo missis: pertinet enim ad auctoritatem principis iudicare de subditis. Est ergo contra ius divinum prohibere quod eius iudicio non stetur, si sit infidelis. sed dicendum quod apostolus non prohibet, quin fideles, sub infidelibus principibus constituti, eorum iudicio compareant, si vocentur, hoc enim esset contra subiectionem, quae debetur principibus; sed prohibet quod fideles non eligant voluntarie infidelium iudicium. deinde cum dicit an nescitis, etc., assignat rationem contra id, quod illi faciebant, sumptam ex hoc, quod derogabant auctoritati sanctorum.

Et primo quantum ad auctoritatem quam habent super res mundanas; secundo quantum ad auctoritatem quam habent ad res supermundanas, id est, super angelos, ibi an nescitis, quoniam angelos iudicabimus? dicit ergo primo: inordinatum est iudicium apud infideles, quia fideles habent auctoritatem iudicandi, an nescitis, quia sancti de hoc mundo iudicabunt, id est, de hominibus mundanis huius mundi? quod quidem impletur tripliciter. Primo quidem secundum comparationem, scilicet secundum quod non solum boni iudicabunt malos, et sancti mundanos; sed etiam secundum quod boni iudicabuntur a melioribus, et mali iudicabunt peiores, secundum illud matth. C. Xii, 41: viri ninivitae surgent in iudicio cum generatione ista, et condemnabunt eam.

Secundo iudicabunt approbando sententiam iudicis, scilicet christi, et hoc erit proprie iustorum, secundum illud ps.: laetabitur iustus cum viderit vindictam. Unde sap. Iii, 8 dicitur: iudicabunt sancti nationes.

Tertio modo per sententiae prolationem. et hoc erit apostolorum et similium, qui contemptis rebus mundi, solis spiritualibus inhaeserunt. Spiritualis enim iudicat omnia, ut dictum est supra ii, 15. Unde et matth. C. Xix, 28 dicitur: vos qui secuti estis me, sedebitis super sedes, iudicantes duodecim tribus israel. Et in ps. Cxlix, 6 s. Dicitur: gladii ancipites in manibus eorum, ad faciendam vindictam in nationibus. intelligitur autem ista prolatio sententiae non vocalis, sed spiritualis, inquantum per superiores sanctos inferiores vel etiam peccatores spirituali quadam illuminatione illuminabuntur, quales poenae, et qualia praemia eis debeantur: sicut etiam nunc homines illuminantur ab angelis, vel etiam inferiores angeli a superioribus.

Secundo ex hoc, quod dictum est, argumentatur ad propositum, dicens et si in vobis, id est, per vos, iudicabitur mundus, id est, mundani homines, numquid indigni estis, qui iudicetis de minimis, scilicet de negotiis saecularibus, lc. Xvi, 10: qui in modico iniquus est, et in maiori iniquus erit. deinde cum dicit nescitis, etc., argumentatur ad idem ex auctoritate sanctorum super angelos. et

Primo ponit eam, dicens an nescitis, quoniam nos, scilicet fideles christi, iudicabimus angelos? quod quidem potest intelligi de malis angelis, qui condemnabuntur a sanctis, quorum virtute sunt victi. Unde dominus, lc. X, 19, dicit: ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes, et super omnem virtutem inimici. Et in ps. Xc, 13: super aspidem et basiliscum ambulabis. potest etiam hoc intelligi de bonis angelis, quorum plurimi in comparatione quadam invenientur paulo et similibus sibi inferiores. unde signanter non dicit: iudicabitis, sed iudicabimus. Quamvis etiam dici possit, quod ex consequenti, si sancti iudicabunt homines bonos et malos, erit iudicium de bonis angelis, quorum accidentale praemium augetur ex praemio sanctorum per angelos illuminatorum, et etiam de malis angelis, quorum poena augetur ex poena hominum per eos seductorum.

Secundo argumentatur ad propositum, dicens quanto magis saecularia, scilicet iudicia, idonei erimus iudicare: qui enim est idoneus ad maiora, multo magis est idoneus ad minora. Unde et dominus, cui commiserat quinque talenta, postmodum commisit unum, ut habetur matth. Xxv, 28. deinde cum dicit saecularia igitur iudicia, adhibet remedium contra culpam eorum. Et

Primo ponit remedium; secundo exponit, ibi ad verecundiam vestram dico. dicit ergo primo: ergo ex quo sancti de hoc mundo iudicabunt, si habueritis inter vos saecularia iudicia, quae tamen habere non debetis, illos qui sunt contemptibiles in ecclesia constituite ad iudicandum, potius scilicet quam iudicemini apud infideles. unde et in ps. Cxl, 5 dicitur: corripiet me iustus in misericordia, et increpabit me, oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. et eccle. Ix, 4 dicitur: melius est canis vivus leone mortuo. deinde cum dicit ad verecundiam vestram dico, exponit quo sensu praedicta dixit. posset enim aliquis credere, quod ad litteram essent eligendi contemptibiliores ad iudicandum; sed hoc excludit, dicens ad verecundiam vestram dico. Quasi dicat: non hoc dixi ut ita fiat, sed ut vos faciam verecundari, illa scilicet confusione, quae adducit gratiam et gloriam, ut dicitur eccli. Iv, 25. Contemptibiles enim in ecclesia essent eligendi ad iudicandum, si non invenirentur inter vos sapientes, quod esset vobis verecundum. unde subdit sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit iudicare inter fratrem et fratrem, sed frater cum fratre in iudicio contendit, et hoc apud infideles? potius autem quam hoc faceretis, deberetis constituere contemptibiles, qui sunt in ecclesia, ad iudicandum et supplendum defectum sapientum, qui tamen non est apud vos, secundum illud quod supra primo, dixerat: divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia. vel aliter ab illo loco saecularia, etc.. Dixerat enim, quod sancti idonei sunt ad iudicandum saecularia, et ideo vult ostendere per quos iudicia saecularia debeant exerceri, scilicet per contemptibiles qui sunt in ecclesia. Vocat autem contemptibiles illos, qui sunt sapientes in rebus mundanis, per comparationem ad illos, qui sunt sapientes in rebus divinis, quibus est reverentia exhibenda, qui in rebus temporalibus non occupantur, ut solis spiritualibus vacent. Et hoc est quod subditur ad verecundiam vestram dico; secundum aliam litteram: ad reverentiam vestram. Unde et apostoli dixerunt act. C. Vi, 2: non est aequum relinquere nos verbum Dei, et ministrare mensis. postmodum autem redit ad id quod supra reprehenderat, scilicet quod corinthii sub infidelibus iudicibus litigabant, dicens sic non est inter vos sapiens quisquam, scilicet in rebus temporalibus, quem supra contemptibilem dixit. unde alia non mutantur a prima expositione, quae tamen videtur esse magis litteralis.

19
(
1Co 6,7-13)

Lectio 2: 1Co 6,7-13

Postquam apostolus reprehendit corinthios de hoc quod coram infidelibus iudicibus litigabant, hic reprehendit eos quantum ad ipsa iudicia. Et circa hoc duo facit.

Primo ponit in quo peccabant circa iudicia; secundo manifestat quod dixerat, ibi an nescitis, etc.. Circa primum duo facit. primo reprehendit in eis circa iudicia id quod est licitum, sed non expediens; secundo id quod est penitus illicitum, ibi sed et vos, etc.. Circa primum duo facit:

Primo ponit reprehensionem; secundo removet excusationem, ibi quare non magis, etc.. dicit ergo primo: dictum est, quod frater cum fratre in iudicio contendit, quod non solum malum est quod apud infideles contenditis, sed iam quidem, post conversionem vestram, omnino delictum est in vobis, id est, ad delictum vobis reputatur, quod iudicia habetis inter vos, inter quos scilicet debet esse pax: quia, ut dicitur ii tim. Ii, 24, servum domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes. apparet autem ex hoc, ut dicit hic glossa augustini, quod peccatum est iudicium habere contra aliquem, sed hoc videtur esse falsum: quia si peccatum est iudicium habere, videtur sequi quod etiam peccatum sit iudices constituere, cum hoc sit occasionem dare iudicium habentibus, cum tamen dicatur deut. I, 16: audite illos, et quod iustum est iudicate, et postea subditur, quia Dei iudicium est. solvitur enim in glossa quod infirmis permittitur in iudicio sua repetere, non autem perfectis: quibus licet sua repetere, sed non in iudicio. est autem sciendum hic, quod aliquid est perfectis illicitum, aliquid autem omnibus. perfecti quidem proprium non habent, secundum illud matth. Xix, 21: si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me; et ideo non licet eis in iudicio repetere quasi propria, cum eis non liceat habere proprium, licet tamen eis in iudicio repetere ea quae sunt communia. non enim hoc faciendo peccant, sed magis merentur. est enim opus charitatis defendere vel recuperare res pauperum, secundum illud ps. lxxxi, 4: eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate. sed iudicium adversus aliquem est illicitum omnibus quantum ad tria. Primo quidem quantum ad causam ex qua aliquis iudicium habet, puta ex cupiditate et avaritia. unde, lc. Xii, 13, cum quidam de turba domino dixisset: dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem, dominus dixit: quis me constituit iudicem ad dividendum inter vos? postea subdit: videte et cavete ab omni avaritia.

Secundo quantum ad modum iudicii, quia scilicet cum contentione et detrimento pacis iudicium prosequuntur; ut enim dicitur iac. C. Iii, 16, ubi zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. Et hoc videtur apostolus in eis reprehendere, ut patet ex hoc quod supra dixit: frater cum fratre in iudicio contendit.

Tertio ex perversitate iudicii, puta cum aliquis iniuste et fraudulenter in iudicio procedit, secundum illud is. X, 2: ut opprimerent pauperem, et vim facerent causae humilium populi mei. Et hoc etiam apostolus in eis reprehendit, ut patet per id quod subdit: sed vos iniuriam facitis. quarto propter scandalum quod sequitur. unde et dominus mandat, matth. V, 40: qui vult tecum in iudicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium. ex charitate vero, sua in iudicio repetere licitum est. Unde gregorius dicit in moralibus: cum curam rerum nobis necessitas imponit, quidam dum ea repetunt, solummodo sunt tolerandi: quidam vero servata charitate sunt prohibendi, scilicet ne rapientes non sua, semetipsos perdant. deinde cum dicit quare non magis, etc., tollit excusationem. possent enim dicere: necessitas nos inducit ad iudicia habenda, ut scilicet resistamus iniuriis et fraudibus aliorum; sed hoc excludit, subdens, quantum ad primum, quare non magis iniuriam, scilicet manifestam, accipitis, scilicet patienter sustinendo, secundum illud quod dominus dicit, matth. V, 39: si quis te percusserit in maxillam, praebe ei et alteram. quantum vero ad secundum subdit quare non magis fraudem patimini, id est, dolosam seductionem, secundum illud matth. V, 41: si quis te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo. Sed, sicut augustinus dicit in libro de sermone domini in monte, haec praecepta domini non sunt semper observanda in executione operis, sed semper sunt habenda in praeparatione animi, ut scilicet simus parati hoc facere vel sustinere potius, quam aliquid agere contra charitatem fraternam. deinde cum dicit sed vos, etc., reprehendit in eis id quod est omnino illicitum.

Et primo arguit in eis manifestam iniustitiam, cum dicit sed vos iniuriam facitis, scilicet manifeste loquendo contra iustitiam aliorum, vel in iudicio, vel extra iudicium. eccli. Ix, 17: non placeat tibi iniuria iniustorum.

Secundo dolosam deceptionem, cum subdit et fraudatis, prov. Xii, 5: consilia impiorum fraudulenta.

Tertio aggravat utrumque, cum subdit et hoc fratribus, id est, fidelibus, ad quos debemus bonum maxime operari, secundum illud gal. Ult.: dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes; maxime autem ad domesticos fidei. Et ideo contra quosdam dicitur ier. Ix, 4: omnis frater supplantans, supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet. deinde, cum dicit an nescitis, etc., manifestat quod dixerat. Et primo, quantum ad id quod est omnino illicitum; secundo, quantum ad id quod est licitum, sed non expediens, ibi omnia mihi licent. Circa primum duo facit. primo movet quaestionem; secundo determinat eam, ibi nolite errare, etc.. dicit ergo primo: dixi quod vos iniuriam facitis, et defraudatis, quod est iniquitatem committere, sed an nescitis quod iniqui regnum Dei non possidebunt? quasi dicat: videmini haec nescire, dum ab iniquitate non receditis, cum tamen in ps. Vi, 9 et matth. Vii, 23 dicatur: discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem. deinde, cum dicit nolite errare, etc., determinat veritatem.

Et primo ostendit periculum quod imminet iniquis; secundo ostendit quomodo ipsi hoc periculum evaserunt, ut timeant iterum in ipsum incidere, ibi et hoc quidem aliquando fuistis, etc.. dicit ergo primo: nolite errare, quod signanter dicit, quia circa impunitatem peccatorum aliqui multipliciter errabant, secundum illud sap. Ii, 21: et cogitaverunt, et erraverunt. Quidam enim philosophi erraverunt credentes deum non habere curam rerum humanarum, secundum illud soph. I, 12: non faciet dominus bene, et non faciet dominus male. Quidam vero credentes solam fidem sufficientem esse ad salutem, secundum illud io. Xi, 26: qui credit in me, non morietur in aeternum. Quidam vero credentes per sola christi sacramenta salvari, propter id quod dicitur mc. Ult.: qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, et io. C. Vi, 55: qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam. quidam vero propter sola opera misericordiae se impune peccare arbitrantur, propter illud quod dicitur lc. Xi, 41: date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. nec intelligunt quod haec omnia sine charitate non prosunt, secundum illud quod dicitur infra xiii, 2 s.: si habuero omnem fidem, et distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Et ideo subdit quod peccata contraria charitati a regno Dei excludunt, in quod sola charitas introducit, dicens neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri (de quibus dicitur hebr. ult.: fornicatores et adulteros iudicabit deus), neque molles, id est, mares muliebria patientes, neque masculorum concubitores, quantum ad agentes in illo vitio, de quibus dicitur Gn 13,13: homines sodomitae pessimi erant et peccatores coram domino nimis, neque avari, neque fures (de quibus dicitur zach. V, 3: omnis fur, sicut scriptum est, iudicabitur), neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. dicitur enim is. Xxxv, 8: via sancta vocabitur, non transibit per eam pollutus. et apoc. Xxi, 27: non intrabit in illam aliquid coinquinatum, faciens abominationem. et est advertendum quod hic enumerat eadem vitia quae in praecedenti capitulo posuerat. addit autem quaedam in genere luxuriae, scilicet adulterium et vitium contra naturam, in genere autem iniustitiae, furtum. deinde, cum dicit et haec quidem, etc., ostendit quomodo praedictum periculum evaserunt.

Et primo commemorat statum praeteritum, dicens et quidem aliquando fuistis, scilicet fornicarii et idolis servientes, etc., et ideo specialiter haec vitia commemorat, quia in eis abundaverunt, secundum illud eph. V, 8: eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino.

Secundo ostendit quomodo ab his intus fuerunt liberati, dicens sed abluti estis, scilicet virtute sanguinis christi in baptismo, secundum illud apoc. I, 5: lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Sed sanctificati estis virtute sanguinis christi per gratiam consecrati, secundum illud hebr. Ult.: iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. sed iustificati estis, ad statum iustitiae et virtutis, secundum illud rom. Viii, 30: quos vocavit, hos et iustificavit. subditur autem horum beneficiorum causa.

Et primo ex parte humanitatis, christi, cum dicit in nomine domini nostri iesu christi, id est, in fide et invocatione nominis christi, secundum illud act. Iv, 12: non est aliud nomen datum sub caelo hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.

Secundo ex parte divinitatis, cum subdit et in spiritu Dei nostri, secundum illud ez. Xxxvii, v. 5: ecce ego mittam in vos spiritum, et vivetis. quia igitur tam potenti virtute liberati estis, ad eadem redire non debetis. deinde, cum dicit omnia mihi licent, etc., manifestat id quod dixerat de prohibitione iudicii, ostendens quo sensu id reprehenderit, quia scilicet non reprehendit illud quasi omnino illicitum, sed quasi non expediens et nocivum. et circa hoc duo facit. primo proponit quod intendit; secundo rationem assignat, ibi esca ventri, etc.. Circa primum duo facit. primo proponit quod reprehenderat esse licitum, sed non expediens, dicens omnia mihi licent. Dicuntur autem illa licita quae homo facere non prohibetur; est autem duplex prohibitio, una coactionis, alia praecepti, et secundum hoc quidam intellexerunt illa licere a quibus non prohibetur aliqua necessitate cogente; et ideo, quia arbitrium hominis naturaliter liberum est a coactione, intellexerunt apostolum eo sensu dicere: omnia mihi licent, quia scilicet libero arbitrio hominis subiacent, sive sint bona, sive sint mala, secundum illud eccli. Xv, 18: ante hominem bonum et malum, vita et mors, quodcumque voluerit, dabitur ei. sed hic modus loquendi alienus est a scriptura sacra, in qua dicitur non licere ea quae divina lege prohibentur, secundum illud matth. Xiv, 4: non licet tibi habere uxorem fratris tui. Et ideo quod hic apostolus dicit omnia mihi licent, non potest absolute intelligi, sed ut sit accomoda distributio sub hoc sensu: omnia mihi licent, quae scilicet divina lege non prohibentur. et potest hoc ad tria referri, primo quidem ad id quod dixerat de iudiciis, quia scilicet unicuique licet omnia sua iudicio repetere, cum non sit lege divina prohibitum. Alio modo potest referri ad id quod infra viii, 8 dicturus est de indifferenti usu ciborum, ut sit sensus: licitum est mihi omnes cibos comedere, secundum illud tit. I, v. 15: omnia munda mundis.

Tertio potest referri ad id quod dicturus est infra ix, 4 ss., de sumptibus accipiendis, ut sit sensus: omnia mihi licent, scilicet accipere ad necessitatem vitae, sicut coapostolis meis. subdit autem sed non omnia expediunt. dicitur autem illud expedire, quod est sine impedimento finem consequendi. Contingit autem quod aliquid non totaliter excludit finem, sed impedimentum aliquod affert, sicut matrimonium non excludit hominem a regno Dei, impedimentum tamen affert, quia scilicet, ut infra vii, 34 dicit quae sub viro est mulier, cogitat quomodo placeat viro. Unde, matth. Xix, 10, discipuli dicunt: si ita est causa hominis cum uxore sua, non expedit nubere. Sic ergo fornicari nec licet, nec expedit, quia totaliter excludit finem, qui est vita aeterna; matrimonium autem est licitum, sed non expediens. secundum igitur hunc modum, sua in iudicio repetere, indifferenter omnibus cibis uti, sumptus accipere ab his quibus praedicatur, est quidem licitum, quia non est contra iustitiam, nec aliqua prohibetur lege; non tamen est expediens, vel quia impeditur pax ad proximum, vel infirmis scandalum aliquod generatur, vel aliqua maledicendi occasio praebetur; unde eccli. Xxxvii, 31: non omnia omnibus expediunt. alio modo potest intelligi non absolute, sed sub conditione, ut sit sensus: dixi quod neque fornicarii, etc., regnum Dei possidebunt, et ideo non licent, quia finem excludunt; sed si omnia licerent mihi, non omnia expediunt, quia per ea praestatur impedimentum vitae humanae. Unde in persona impiorum dicitur sap. V, 7: lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles.

Secundo ostendit esse nocivum id quod supra reprehendit, dicens omnia mihi licent, ut supra expositum est, sed tamen ego sub nullius redigar potestate, scilicet hominis. Ille enim qui utitur eo quod non expedit, sive licitum, sive illicitum, quodammodo redigitur sub potestate rei alicuius, vel hominis. Rei quidem, quia qui nimis rem aliquam amat, quodammodo servus illius rei efficitur, secundum illud rom. Ult.: huiusmodi non christo domino serviunt, sed suo ventri. Hominis autem, quia dum aliquis facit quod non expedit, quodammodo subiicitur iudicio aliorum, et specialiter ille qui sua in iudicio repetit, subiicitur potestati iudicis. Infra x, 29: ut quid enim libertas mea iudicatur ab aliena conscientia? deinde, cum dicit esca ventri, etc., assignat rationem eius quod dixerat.

Et primo quare omnia licent, dicens esca ventri, scilicet debetur, ut scilicet in ventre decocta in nutrimentum totius corporis cedat. et venter escis, scilicet recipiendis et decoquendis deservit. Quia igitur ex Dei ordinatione venter est sollicitus ad escas recipiendas, et escae ad hoc deputatae sunt, quod in ventre ponantur, secundum illud Gn 1,29 s.: ecce dedi vobis omnem escam et cunctis animantibus, ut habeant ad vescendum, non est illicitum quod homo res suas repetat, vel praedicator stipendia accipiat propter necessitatem escarum, vel ut etiam homo omnibus escis utatur.

Secundo ibi deus autem, etc., assignat rationem quare omnia non expediunt. non enim expedit, quod homo patiatur aliquod detrimentum in eo quod numquam corrumpitur, scilicet in regno caelesti, propter id quod corrumpitur; et hoc accidit de esca et de ventre. Cessabit enim post hanc vitam escarum usus et ventris, quia corpora resurgentium conservabuntur absque cibo, Deo id faciente. Et hoc est quod dicit deus autem destruet, id est, cessare faciet, hunc, scilicet ventrem, non quidem quantum ad essentiam, sed quantum ad effectum, quem nunc habet; et has, scilicet escas, quantum pertinent ad usum hominis, quia in resurrectione homines erunt sicut angeli in caelo, ut dicitur matth. Xxii, 30.

20
(
1Co 6,13-20)

Lectio 3: 1Co 6,13-20

Supra apostolus tripliciter reprehendit corinthios circa iudicia, nunc autem redit ad reprehendendum peccatum fornicarii, cuius supra v, 1 mentionem fecerat, et in cuius iudicio corinthii negligentes erant; improbat autem fornicationem quatuor rationibus, quarum prima sumitur ex divina ordinatione; secunda ex unione ad christum, ibi an nescitis quoniam corpora, etc.; tertia ex corporis inquinatione, ibi fugite fornicationem; quarta ex gratiae dignitate, ibi an nescitis, etc.. Circa primum duo facit.

Primo ponit divinam ordinationem; secundo ordinationis finem, ibi deus enim, etc.. Circa primum considerandum est quod aliqui argumentum suae lasciviae sumunt ex ordinatione Dei. Qui enim fornicantur, utuntur suo corpore ad usum a Deo institutum. Sed hoc excludit, dicens quod esca est ordinata ad ventrem, et venter ad escas, corpus autem hominis non fornicationi, id est, non est ordinatum ad fornicandum, sed domino, id est, ad hoc est ordinatum, ut sit domini nostri iesu christi, et dominus corpori, id est, dominus iesus christus ad hoc datus est hominibus, ut humana corpora suae gloriae conformet, secundum illud phil. Iii, 21: reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae. sed contra hoc videtur esse quod sicut venter ordinatus est a Deo ad usum ciborum; ita quaedam membra humani corporis sunt ordinata a Deo ad usum generationis, quibus fornicatio exercetur. sed attendenda est differentia quantum ad duo. Primo quidem quod apostolus supra locutus est de uno corporis membro, scilicet de ventre, hic autem loquitur de toto corpore, quod sicut non est ordinatum ad fornicandum, ita nec ad escas sumendum; sed potius usus escarum est propter corpus, corpus autem propter animam, a qua percipit vitam secundum eius conditionem. Et quia omnia ordinantur in deum sicut in finem, ideo corpus debet esse subiectum domino et ei dedicatum. et quia supra locutus est de usu escarum in communi absque inordinatione, fornicatio autem est usus inordinatus ex membro fornicatoris. unde nec ipsa membra sunt propter fornicationem, sed propter usum generationis ordinata ratione, cui omnia membra corporis deservire debent, sicut etiam venter non propter crapulam et ebrietatem, sed propter convenientem usum ciborum. deinde, cum dicit deus vero, etc., ponit finem ordinationis praedictae. et

Primo ponit quid deus circa dominum fecerit, dicens deus vero et dominum, scilicet dominum iesum christum, suscitavit a mortuis, a quo ipse christus petit in ps. Xl, v. 11: tu autem, domine, miserere mei, et resuscita me. Deus autem est et pater, et filius, et spiritus sanctus, unde et ipse christus, qui est filius Dei, se suscitavit, et sua virtute resurrexit, secundum illud ps. Iii, 6: ego dormivi, et soporatus sum, et exsurrexi, quia dominus suscepit me; et ii cor. Ult.: si crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei.

Secundo ponit quid circa nos facturus sit, dicens quod nos suscitabit deus per virtutem suam, per quam scilicet christum suscitavit, secundum illud rom. Viii, 11: qui suscitavit iesum christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra. et est advertendum, quod supra de escis et ventre loquens, quae pertinent ad usum animalis vitae, dixit eas a Deo destruendas; nunc autem loquens de corpore et domino, facit mentionem de resurrectione, quia scilicet animali vita cessante natura corporis in melius reformabitur. Unde patet quod non est utendum corpore ad fornicationem, quae impedit futuram incorruptionem, secundum illud gal. Ult.: qui seminat in carne, de carne et metet corruptionem. deinde, cum dicit nescitis, etc., ponit secundam rationem, quae sumitur ex affinitate humani corporis ad christum, quae talis est: membra hominis fornicantis sunt membra meretricis; sed membra hominis sunt membra christi; ergo per fornicationem fiunt membra christi membra meretricis, quod est inconveniens. Circa quod quatuor facit.

Primo ponit maiorem, dicens an nescitis quoniam corpora vestra sunt membra christi? quasi dicat: hoc non debetis nescire, quia quicumque estis regenerati in christo, membra christi estis effecti, secundum illud infra xii, 27: vos estis corpus christi, et membra de membro. et hoc non solum quantum ad animas quae ab eo iustificantur, sed etiam quantum ad corpora quae ab eo resuscitabuntur, ut dictum est.

Secundo ponit conclusionem, dicens tollens ergo membra christi, id est, iuste subtrahens servitio christi, cui debent deputari (secundum illud rom. Vi, 13: exhibeatis membra vestra, arma iustitiae, Deo), faciam, scilicet eadem, membra meretricis esse fornicando? absit: hoc enim est horrendum sacrilegium. Unde dicitur mal. Ii, v. 11: contaminavit iudas sanctificationem domini quam dilexit, et habuit filiam Dei alieni.

Tertio ponit minorem, dicens an nescitis quia qui adhaeret meretrici, scilicet fornicando, unum corpus efficitur? scilicet per immundam commixtionem. et ad hoc probandum, inducit auctoritatem genesis, dicens: inquit, enim scriptura, scilicet Gn 2,24: erunt duo, scilicet vir et mulier, in carne una, id est, per mixtionem carnalem una caro efficiuntur, et sic membra unius fiunt membra alterius. Sunt enim haec verba adae de viro et uxore loquentis, quae apostolus hic etiam ad fornicationem refert, quia secundum speciem naturae non differunt utriusque actus. est autem intelligendum, quod, sicut dicit philosophus in libro de generatione animalium, in masculo est principium activum generationis, in foemina est passivum. Et sicut in planta, cuius vita principaliter ordinatur ad generationem, semper est unum corpus, in quo utrumque principium unitur; ita in animalibus quae ordinantur ad altiores actus vitae, non semper est unum corpus habens haec duo principia, sed ex duobus fit unum in actu generationis. Quod quidem non est tantum viri, quia, sicut infra cap. Vii, 4 dicitur, vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier.

Secundo probat minorem, dicens qui autem adhaeret domino, etc., scilicet per fidem et charitatem, est unus spiritus cum illo, quia scilicet unitur ei unitate spirituali, non corporali. Unde et rom. Viii, 9 dicitur: si quis spiritum christi non habet, hic non est eius; et io. Xvii, 21 s.: ut sint unum in nobis, sicut nos unum sumus, scilicet per connexionem spiritus: et quia corpus deservit spiritui, consequens est ut etiam corpora nostra, membra eius sint, cui per spiritum unimur, non quidem carnali coniunctione, sed spirituali. potest autem ex praemissis duabus rationibus una ratio conflari, ut scilicet quia corpus nostrum non est deputatum fornicationi, sed domino, hoc scilicet modo quod membra nostra sunt membra christi, ut postmodum exponit, non faciamus ea membra meretricis fornicando. deinde, cum dicit fugite fornicationem, etc., ponit tertiam rationem, quae sumitur ex corporis inquinatione.

Primo ponit conclusionem intentam, dicens fugite fornicationem. Ubi notandum quod caetera vitia vincuntur resistendo, quia quanto magis homo particularia considerat et tractat, tanto minus in eis invenit unde delectetur, sed magis anxietur: sed vitium fornicationis non vincitur resistendo, quia quanto magis ibi homo cogitat particulare, magis incenditur; sed vincitur fugiendo, id est, totaliter vitando cogitationes immundas, et quaslibet occasiones, ut dicitur zach. Ii, 6: fugite de terra aquilonis, dicit dominus.

Secundo assignat rationem, dicens omne peccatum aliud quodcumque fecerit homo, etc.. Ad cuius evidentiam sciendum quod quaedam peccata non consummantur in carnali delectatione, sed in sola spirituali, ideo spiritualia vitia dicuntur, sicut superbia, avaritia, acedia; fornicatio autem completur maxime in carnali delectatione, et secundum hoc posset intelligi quod hic dicitur omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est, quia scilicet completur praeter sui corporis delectationem. Qui autem fornicatur, in corpus suum peccat, quia scilicet eius peccatum in carne consummatur. sed huic expositioni contrarium videtur esse, quod etiam peccatum gulae consummatur in delectatione corporis. ad quod posset dici quod peccatum gulae sub luxuria continetur, inquantum ad ipsam ordinatur, secundum illud eph. V, 18: nolite inebriari vino, in quo est luxuria. sed melius potest dici, quod apostolus non dicit qui fornicatur corpore suo peccat, quod congrueret primae expositioni; sed peccat in corpus suum, id est, contra corpus suum, corrumpendo et inquinando illud praeter usum rationis. Unde et apoc. Iii, 4: habes pauca nomina in sardis, qui non inquinaverunt vestimenta sua, id est, corpus; et apoc. Xix, 4: hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati. vel aliter secundum augustinum, hic in glossa, qui fornicatur, in corpus suum peccat, quia anima eius totaliter carni in illo actu subiicitur, ita quod non possit aliud ibi cogitare. Unde in ps. xxxi, 9 dicitur: nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. vel aliter: in corpus suum peccat, id est, contra uxorem suam, quae dicitur corpus viri, contra quam non ita directe sunt alia peccata, sicut viri fornicatio. Unde et i thess. C. Iv, 4 dicitur: ut sciat unusquisque vestrum possidere vas suum in sanctificatione, id est, uxorem suam. vel secundum augustinum potest intelligi de fornicatione spirituali, per quam anima adhaeret per amorem mundo, et recedit a Deo, secundum illud ps. Lxxii, 27: perdes omnes qui fornicantur abs te. Est ergo sensus qui fornicatur, recedens a Deo propter amorem mundi, in corpus suum peccat, id est, per corporalem concupiscentiam. omne autem aliud peccatum, puta quod homo committit ex oblivione, vel ex ignorantia, seu negligentia, est extra corpus, id est, corporalem concupiscentiam. deinde, cum dicit an nescitis, etc., ponit quartam rationem, quae sumitur ex dignitate gratiae, quae quidem ex duobus consurgit, scilicet ex gratia spiritus sancti, et ex redemptione sanguinis christi. Circa hoc igitur tria facit. Primo proponit dignitatem corporis nostri, quam habet ex gratia spiritus sancti, dicens an nescitis, quasi dicat, ignorare non debetis, quoniam membra vestra, scilicet corporalia, templum sunt spiritus sancti? sicut supra iii, 16 dictum est: nescitis quia templum Dei estis. et huius rationem assignat subdens qui in vobis est. Dicitur autem templum, domus Dei; quia igitur spiritus sanctus deus est, conveniens est, quod in quocumque est spiritus sanctus, templum Dei dicatur. Est autem spiritus sanctus principaliter quidem in cordibus hominum, in quibus charitas Dei diffunditur per spiritum sanctum, ut dicitur rom. V, 5. Sed secundario etiam est in membris corporalibus, inquantum exequuntur opera charitatis. Unde in ps. Lxxxiii, 3 dicitur: cor meum et caro mea exultaverunt in deum vivum. et ne hanc dignitatem sibi ascriberent, subdit quem habetis a Deo, non ex vobis. unde ioel. Ii, 28: effundam de spiritu meo super omnem carnem; et act. V, 23: spiritum suum dedit obedientibus sibi.

Secundo ponit dignitatem, quam habent corpora nostra ex redemptione sanguinis christi, dicens et non estis vestri sed iesu christi, secundum illud rom. Xiv, 8: sive vivimus, sive morimur, domini sumus; ii cor. V, 15: qui vivit, iam non sibi vivat. rationem huius assignat, dicens empti estis pretio magno, et ideo servi estis eius, qui vos redemit de servitute peccati. Unde infra vii, 22 dicitur: qui liber vocatus est, servus est christi; pretio enim empti estis; et in ps. Xxx, 6: redemisti me, domine deus veritatis. dicitur autem pretium redemptionis magnum, quia non est corruptibile, sed aeternam habens virtutem, cum sit sanguis ipsius Dei aeterni. Unde i petr. I, 18 s.: redempti estis de vana vestra conversatione, non corruptibilibus auro vel argento, sed sanguine agni immaculati et incontaminati, iesu christi.

Tertio infert conclusionem intentam, dicens glorificate ergo et portate deum in corpore vestro. Quia enim membra vestra sunt templum Dei, in corpore vestro nihil debet apparere, nisi quod ad gloriam Dei pertinet, et hoc est glorificare deum in corpore vestro, quia in ps. Xxviii, 9 dicitur: in templo eius omnes dicent gloriam. Ex. Ult. dicitur: operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria domini implevit illud. quia vero non estis vestri, sed estis servi Dei, debet corpus vestrum portare deum, sicut equus vel aliud animal portat dominum suum. unde in ps. Lxxii, 23 dicitur: ut iumentum factus sum apud te. Portat autem corpus nostrum dominum, inquantum divino ministerio deputatur. Sic ergo homo debet vitare, ne in corpus suum peccet fornicando, quod est contra gloriam Dei, et contra ministerium quod corpus nostrum debet Deo.


CAPUT 7


Thomae et alii: ad 1Cor 18