Aquinatis - ad 2 Corinthios 15

15
(
2Co 4,7-10)

LECTIO 3: 2 Corintios 4,7-10

Supra tractavit de usu ministerii novi testamenti quantum ad bona agenda, hic consequenter tractat de usu eius quantum ad tolerantiam malorum.

Et circa hoc duo facit. primo enim ostendit tolerantiam malorum, quae patiebantur; secundo vero hoc manifestat, ibi semper enim nos, qui vivimus, etc.. circa primum tria facit. primo ponit causam quare tribulationibus exponantur a deo; secundo ostendit, quod in istis tribulationibus patienter se habeant, ibi in omnibus tribulationem patimur, etc.; tertio vero rationem huius patientiae assignat, ibi semper mortificationem iesu, etc.. dicit ergo, deus illuxit mentibus nostris ad illuminationem aliorum, quae quidem lux est maximus thesaurus. Sap. Vii, 14: infinitus enim thesaurus, etc.. Is. Xxxiii, 6: divitiae salutis sapientia, etc.. Istum autem maximum thesaurum non habemus in pretioso loco, sed in re vili et fictili: et ratio huius est, ut scilicet deo efficacia eius tribuatur.

Et hoc est quod dicit habemus thesaurum istum, id est lucem illam qua alios illuminamus, in vasis fictilibus, id est in corpore fragili et vili. Ps. Cii, 14: ipse cognovit figmentum nostrum. Ier. Xviii, 6: sicut lutum in manu figuli, sic et vos in manu, etc.. is. Lxiv, 8: et nunc, domine, pater noster es tu, nos vero lutum. ideo habemus in vasis fictilibus, ut sublimitas, istius lucis, sit virtutis dei, id est deo attribuatur, et non ex nobis credatur esse. Nam si essemus divites, si potentes, si nobiles secundum carnem, quidquid magnum faceremus, non deo, sed nobis ipsis attribueretur. nunc vero, quia pauperes et contemptibiles sumus, huiusmodi sublimitas deo, et non nobis, attribuitur.

Et ideo vult nos deus contemptui haberi, et tribulationibus exponi. deut. Xxxii, 27: ne dicerent: manus nostra excelsa, etc..

Et i cor. I, 29: ut non glorietur omnis caro, etc.. Sap. Xii, 8: misisti antecessores tuos ne dicerent, etc.. consequenter cum dicit in omnibus tribulationem patimur, etc., ostendit eorum patientiam in iis, quae patiuntur.

Et circa hoc duo facit. primo ostendit mala, quae patiuntur in generali; secundo enumerat ea in speciali, ibi aporiamur, sed non destituimur, etc.. dicit ergo. Vere habemus hunc thesaurum in vasis fictilibus, quia in omnibus tribulationem patimur; quasi dicat: nullus modus tribulandi deest nobis. Act. Xiv, v. 21: per multas tribulationes, etc.. Nec mirum, quia, ut dicitur lc. Ult.: oportuit christum pati, et sic intrare, etc..

Et licet sic tribulemur, non tamen angustiamur.

Et loquitur ad similitudinem viatoris, qui quando non patet ei via, qua exeat de aliquo arcto loco, angustiatur. Quasi dicat: homines, qui solum in mundo confidunt, angustiantur, si undique a mundo tribulantur, quia non patet eis via remedii, cum non sperent nisi de mundo. Sed nos, licet tribulemur in mundo, quia tamen confidimus de deo et speramus in christo, patet nobis via evasionis et auxilii a deo, et ideo non angustiamur. consequenter cum dicit aporiamur, etc., enumerat tribulationes in speciali. sunt autem quatuor in quibus homines consueverunt tribulari, et in istis tribulati sunt apostoli, scilicet in rebus exterioribus, in inquietudine status, in laesione famae, et in afflictione proprii corporis. quantum ergo ad primum dicit aporiamur, id est depauperamur. Aporos enim graece, latine dicitur pauper; quasi dicat: adeo pauperes sumus, ut necessaria desint. I cor. Iv, v. 11: usque in hanc horam esurimus, etc.. sed non destituimur a deo, qui est thesaurus noster. Divitiae enim non quaeruntur propter se, sed propter sufficientiam vitae. unde homines, qui sine dei auxilio et spe sunt, si careant divitiis, destituuntur; sed qui solum de deo confidunt et sperant, quantumcumque aporiantur, non destituuntur. Infra vi, 10: tamquam nihil habentes, et omnia possidentes. sed nec sufficit, imo cum hoc persecutionem patimur, scilicet de loco ad locum. Matth. X, 23: persequentur vos. sed non derelinquimur a deo, quin praebeat auxilium. Hebr. Ult.: non te deseram, etc.. Ps. Ix, 11: sperent in te, qui noverunt te, etc.. sed et cum hoc laedimur in fama, quia humiliamur, id est contemnimur et pro nihilo reputamur. Io. Xvi, 2: venit hora, ut omnis qui interficit vos, etc.. Matth. V: beati eritis cum vos oderint, etc.. Sed quia quando quis contemnitur, et causa contemptus subest, ille qui contemnitur, consuevit confundi; quando vero causa non subest, non confunditur, et istis non suberat causa contemptus, ideo dicit non confundimur. Quasi dicat: quia non subest causa, non curamus. ps. Xxx, 2: in te, domine, speravi, non confundar, etc.. sed quasi haec pauca sint, addit ad tribulationis exaggerationem, dicens deiicimur ad mortis pericula, sed non perimus, id est a bono non cessamus, vel non perimus quia deus sustentat nos. Iob xi, 17: cum te consumptum putaveris, etc.. I cor. Iv, 13: tamquam purgamenta huius mundi, etc.. Ps. Xliii, v. 22: aestimati sumus sicut oves, etc.. consequenter cum dicit semper mortificationem, etc., subdit rationem huius patientiae. circa quod sciendum est quod in christo talis fuit processus. Nam a principio suae conceptionis carnem habens passibilem, et passus mortuus fuit, sed tamen interius vivebat spirituali vita. Post resurrectionem vero, illa spiritualis et gloriosa vita usque ad corpus derivata est, et factum est ipsum corpus gloriosum et immortale, quia: christus resurgens ex mortuis, iam non moritur, etc.. Unde ex hoc accipitur duplex status in corpore christi, scilicet mortis et gloriae.

Et ideo dicit: quod ideo pericula mortis et passiones patienter sustinemus, ut perveniamus ad gloriosam vitam.

Et hoc est quod dicit: ita sustinemus semper, id est in omnibus et ubique, mortificationem iesu, id est propter iesum, vel ad similitudinem mortis iesu, gal. Ult.: stigmata domini iesu, etc.. Quia propter veritatem passi sumus, sicut et iesus. in corpore nostro, non solum in mente, ps. xliii, 22: propter te mortificamur tota die. ut vita iesu, id est vita gratiae quam iesus dat; vel vita gloriae ad quam iesus per passiones pervenit, lc. Xxiv, 26: nonne oportuit christum pati, et ita intrare in gloriam, id est manifeste appareat etiam inimicis. dicit ergo in futura, scilicet resurrectione, vel etiam nunc vita gloriae, in corporibus nostris, non solum in animabus, iudic. Vii: fractis lagunculis apparuerunt lucernae.

Et idcirco dicit ambrosius: non timebat mori propter resurrectionem promissam. circumferentes, id est ubique portantes et sustinentes, quia quocumque eamus patimur et non caedimus.

Et hoc ideo ut vita iesu, quae latet nunc in corde nostro, in corporibus nostris manifestetur, quando scilicet reformabit corpus humilitatis nostrae, etc., phil. c. Iii, 21. Col. Iii, 3: mortui estis, et vita vestra, etc.. Ii tim. Ii, 11: si commortui sumus, et convivemus.

089 CP4

16
(
2Co 4-11)

LECTIO 4: 2 Corintios 4,11-15

Posita patientia apostolorum in malis, et causa patientiae ostensa, hic apostolus consequenter manifestat ea; et primo manifestat id quod dixit de spe gloriae; secundo vero id quod dixit de sua patientia, ibi propter quod non deficimus, etc.. circa primum duo facit. primo manifestat spem gloriae quam habet; secundo ostendit unde haec spes sibi proveniat, ibi habentes autem eundem, etc.. circa primum tria facit. Primo ostendit quomodo mortificationem iesu in corpore suo portet; secundo vero manifestat quomodo portet vitam iesu, ibi ut et vita, etc.; tertio manifestat quid ex hoc sibi et aliis proveniat, ibi ergo mors, etc.. dicit ergo primo: dico quod portamus mortificationem in corporibus nostris, non quod moriamur, sed quia nos qui vivimus, corporali vita vel virtutibus, semper tradimur in mortem, vel in pericula mortis.

Et hoc quidem, propter iesum. Ps. Xliii, 22: aestimati sumus sicut oves, etc.. qualiter autem vitam iesu portemus in corpore exponit subdens: ita, scilicet ut vita iesu immortalis et impassibilis, manifestetur in carne nostra nunc mortali, ita ut caro nostra mortalis recipiat immortalitatem in resurrectione. I cor. Xv, 53: oportet autem mortale hoc induere, etc.. sed ex hoc quid proveniat, subdit, dicens ergo mors operatur, id est exercet dominium suum in nos, vita autem, scilicet praesens, operatur in vobis, quia estis in prosperitate, iuxta illud i cor. Iv, 10: nos stulti, etc.. Ut mors operetur in nobis magnum bonum, scilicet consecutionem vitae spiritualis. Ps. Cxv, v. 15: pretiosa est in conspectu domini mors sanctorum eius, etc.. Sed vita terrena quam amatis, operatur in vobis magnum malum, scilicet mortem aeternam. Prov. X, 16: opus iusti ad vitam, etc.. Io. Xii, 25: qui amat animam suam in hoc mundo, etc.. vel aliter: duo fuerunt in christo, mors corporalis et vita spiritualis. Dicit itaque ergo mors, etc., quasi dicat: in nobis non solum vita spiritualis operatur, inquantum imitamur spiritualiter, sed etiam mors operatur, id est propter spem resurrectionis, et propter amorem christi, vestigia mortis christi in nobis apparent, inquantum passionibus mortis exponimur, ps. Xliii, 22: propter te mortificamur tota die; sed in vobis operatur solum vita christi, per quam vitam fides plantatur in vobis et vita spiritualis. unde autem proveniat apostolo haec spes certitudinis, subdit, dicens habentes autem, etc..

Et circa hoc duo facit. primo ponit causam certitudinis; secundo concludit ipsam certitudinem, ibi scientes quoniam qui, etc.. causa autem huius certitudinis est spiritus, infundens fidem in cordibus eorum. unde primo ponit causam hanc; secundo vero manifestat eam per exemplum, ibi sicut scriptum est, etc.. dicit ergo: ex hoc speramus et non deficimus, quia sumus habentes eumdem spiritum fidei, quem antiqui habuerunt, quia, licet tempora mutata sint, spiritus tamen et fides non est mutata, nisi quod illi credebant christum venturum et passurum, nos autem credimus ipsum venisse et passum fuisse.

Et hic spiritus est spiritus sanctus, qui est spiritus fidei. i cor. Xii, 11: haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus, etc..

Et ibidem: alteri fides in eodem spiritu. hunc ergo spiritum habentes, quem antiqui habuerunt, facimus eadem quae illi, et credimus. Illi autem quid fecerint, dicit ps. cxv, 10: credidi, scilicet deo et perfecte.

Et hoc omnes antiqui fecerunt. Hebr. Xi, 39: hi omnes testimonio fidei, etc.. Propter quod, scilicet credidi, locutus sum, id est confessus sum fidem. Rom. X, 10: corde creditur ad iustitiam, etc.. Quod etiam nos facimus, quia propter hoc quod credimus, loquimur et confitemur fidem et praedicamus. act. Iv, 20: non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui. Spiritus ergo sanctus est causa huius certitudinis. ultimo ergo concludit conclusionem intentam, scilicet ipsam certitudinem.

Et primo de salute propria; secundo de salute aliorum, ibi et constituet vobiscum, etc.. dicit ergo scientes, id est certam scientiam habentes, quoniam qui suscitavit iesum, id est deus pater, vel tota trinitas, et nos cum iesu suscitabit, ut scilicet sumamus eamdem gloriam cum iesu, quia cum simus membra eius, debemus esse cum capite. io. Xii, 26: volo, pater, ut ubi ego sum, illic sit et minister meus, etc.. Rom. Viii, v. 11: qui suscitavit dominum iesum a mortuis, suscitabit, etc..

Et non solum sum certus de salute nostra, sed etiam de vestra, quia constituet nos vobiscum, id est simul erimus; quia sicut nos sumus membra christi, ita et vos per nos. i thess. Iv, 16: et sic semper cum domino erimus. Matth. Xxiv, 28: ubicumque fuerit corpus, etc..

Et ideo dicit vobiscum, ut animet eos ad bonum, inquantum ostendit eos non esse inferiores, sed pares.

Et bene hoc possum certe dicere, quia omnia sunt propter utilitatem vestram. nam omnia, quae sustinemus, omnes gratiae quas recipimus a deo, sunt propter vos, scilicet instruendos nostro exemplo.

Et hoc ideo ut gratia abundans a nobis, in vos abundet per multos in gloriam dei, id est multi agant gratias deo super beneficio tanto. Eph. V, v. 20: gratias agentes deo et patri, etc..

089 CP4

17
(
2Co 4,16-18)

LECTIO 5: 2 Corintios 4,16-18

Posita patientia quam apostoli habebant in tribulationibus, et praemio quod expectabant manifestato, hic consequenter agit de patientiae causa et patientiae modo, seu ratione.

Et circa hoc tria facit. primo enim insinuat sanctorum patientiam; secundo patientiae causam, ibi non contemplantibus nobis, etc.; tertio patientiae remunerationem, ibi id enim, etc.. circa primum intendit ostendere, quod sanctorum patientia est invincibilis.

Et hoc est quod dicit propter quod, scilicet quia sumus scientes quod qui suscitavit iesum a mortuis, suscitabit nos et constituet vobiscum, ideo non deficimus, scilicet in tribulationibus, id est non deducimur ad hoc quod non possimus propter christum amplius ferre et sustinere. Nam deficere idem est quod ferre non posse. Ier. Xx, 9: defeci, ferre non sustinui. causa autem quare non deficimus est quia licet quantum ad aliquid deficiamus, scilicet quantum ad exteriorem hominem, tamen quantum ad aliquid semper renovamur, scilicet quantum ad interiorem hominem.

Et hoc est quod dicit sed licet is qui foris est, etc.. ubi sciendum est, quod occasione istorum verborum haereticus, tertullianus nomine, dixit quod anima rationalis, quae est in hominis corpore, habet corpoream figuram et membra corporea, sicut et corpus habet: et hoc dicitur homo interior; corpus vero, cum sensibus suis, dicitur homo exterior. Quod quidem falsum est. Unde, ad intellectum huius verbi, sciendum est quod etiam secundum philosophum in ethic., et secundum consuetudinem loquendi, unumquodque dicitur esse illud quod est principalius in ipso, puta, quia in civitate principalius est potestas et concilium, id quod facit potestas et concilium, dicitur tota civitas facere. principalius autem in homine potest aliquid iudicari et secundum veritatem et secundum apparentiam. Secundum veritatem quidem principalius in homine est ipsa mens, unde secundum iudicium spiritualium virorum mens dicitur homo interior. Secundum apparentiam vero principalius in homine est corpus exterius cum sensibus suis; unde secundum iudicium illorum, qui tantum corporalia et sensibilia considerant et terrena sapiunt, quorum deus venter est, corpus cum sensibus dicitur homo exterior.

Et ideo, secundum hunc modum, loquitur hic apostolus, dicens licet homo noster, scilicet corpus cum natura sensitiva, corrumpatur, in tribulationibus, ieiuniis et abstinentiis et vigiliis, rom. Vi, 6: vetus homo noster simul, etc.. Habac. Iii, 16: ingrediatur putredo, etc., tamen is homo, qui intus est, scilicet mens, seu ratio munita spe futuri praemii et firmata munimine fidei, renovatur. Quod sic intelligendum est: vetustas enim est via ad corruptionem. Hebr. Viii, v. 13: quod antiquatur et senescit, etc.. Natura autem humana fuit in integritate condita et, si in illa integritate permansisset, semper esset nova: sed per peccatum incepit corrumpi; quo fit, quod quidquid consecutum est, sicut ignorantia, difficultas ad bonum, et pronitas ad malum, poenalitas et alia huiusmodi, totum pertinet ad vetustatem. cum ergo natura humana huiusmodi peccatum sequentia deponit, tunc dicitur renovari. quae quidem depositio hic incipit in sanctis, sed perfecte consummabitur in patria. hic enim deponitur vetustas culpae: nam spiritus deponit vetustatem peccati et subiicitur novitati iustitiae. Hic intellectus deponit errores et assumit novitatem veritatis; et, secundum hoc, is, qui intus est homo, scilicet anima, renovatur. Eph. Iv, 23: renovamini spiritu mentis vestrae. Sed in patria tolletur etiam vetustas poenae. Unde ibi erit consummata renovatio. Ps. Cii, 5: renovabitur ut aquilae, etc.. sed quia sancti quotidie proficiunt in puritate conscientiae et in cognitione divinorum, ideo dicit de die in diem. Ps. Lxxxiii, 6: ascensiones in corde suo. Sic ergo patientia est invincibilis, quia renovatur de die in diem. tertium principale, scilicet huius patientiae causa, est recogitatio praemii, quae est efficacissima, quia, secundum gregorium, recogitatio praemii, diminuit vim flagelli.

Et hoc est quod dicit id enim quod, etc., quasi dicat: nihil sunt tribulationes quas hic patimur, si respiciatur ad gloriam, quam ex eis consequimur. unde comparat statum sanctorum, qui sunt in vita ista, ad statum eorum, qui sunt in patria, et ponit quinque in utroque statu correspondentia sibi invicem. nam primo status istius vitae in sanctis est status, quantum in se est, parvus et quasi imperceptibilis. Unde dicit id, id est minimum. Is. Liv, 7: ad punctum, in modico dereliqui te. item transitorium. Unde dicit in praesenti, id est in vita ista, quae est in afflictionibus et aerumnis. Iob vii, 1: militia est vita hominis, etc.. item temporis brevitas. Unde dicit momentaneum. is. Liv, 8: in momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te, etc.. Nam totum tempus huius vitae comparatum ad aeternitatem, non est nisi momentaneum. item est levis. Unde dicit leve. Nam licet supra i, 8 dicatur: gravati sumus supra modum, quia scilicet grave est corpori, tamen spiritui charitate ferventi levissimum est. Augustinus: omnia gravia et immania facilia et prope nulla facit amor. item est poenosus.

Et ideo dicit tribulationis. mich. Vii, 9: iram domini portabo, etc.. sed quantum ad statum beatitudinis ponit quinque, quia contra hoc, quod dicit, id, ponit supra modum, id est supra mensuram. Rom. Viii, 18: existimo quod non sunt condignae passiones, etc.. sed contra matth. Xvi, 27: reddet unicuique iuxta opera sua. Non ergo supra mensuram. respondeo. Dicendum est, quod ly sed, non designat aequalitatem quantitatis, ut scilicet quantum quis meruit, tantum praemietur, sed designat aequalitatem proportionis, ut scilicet qui plus meruit, plus praemii accipiat. item contra id quod dicit in praesenti, ponit in sublimitate, id est in statu sublimi absque perturbatione. Is. Lviii, 14: sustollam te super altitudinem nubium, etc.. contra id quod dicit momentaneum, ponit aeternum, is. Xxxv, 10: laetitia sempiterna super capita eorum, etc.. contra id quod dicit leve, ponit pondus.

Et dicit pondus, propter duo. Pondus enim inclinat et trahit ad motum suum quae subsunt sibi. Sic gloria aeterna erit tanta, quod totum hominem faciet gloriosum, et in anima et in corpore; nihil erit in homine, quod non sequatur impetum gloriae. vel dicitur pondus, propter pretiositatem. nam pretiosa solum ponderari consueverunt. contra hoc, quod dicit tribulationis, ponit gloriae. vel hoc quod dicit gloriae, potest esse commune ad alia quatuor, quae de statu patriae dicuntur; hoc vero quod dicit tribulationis, ad quatuor quae de statu praesentis vitae dicta sunt. operatur supra id, scilicet quod tribulationes patimur, nam haec sunt causa et meritum, quare deus istam gloriam nobis conferat. est ergo sanctorum patientia invincibilis, eorum remuneratio ineffabilis, sed, remunerationis eorum recompensatio, recta et delectabilis. unde dicit non contemplantibus nobis, etc., quasi dicat: licet haec, quae speramus, sint futura, et interim corpus nostrum corrumpatur, nihilominus tamen renovamur, quia non attendimus ad ista temporalia, sed ad caelestia.

Et hoc est quod dicit: operatur in nobis pondus gloriae, nobis dico, non contemplantibus, id est non attendentibus ad ea quae videntur, id est ad terrena, sed ad ea quae non videntur, scilicet caelestia. phil. Iii, 13: quae retro sunt obliviscens, etc.. I cor. Ii, 9: oculus non vidit, etc..

Et quare caelestia contemplamur? quia ea quae videntur, id est terrena, sunt temporalia, et transitoria, ea autem quae non videntur, scilicet caelestia, sunt aeterna. Is. Li, v. 8: salus autem mea in sempiternum erit.

089

CAPUT 5

18
(
2Co 5,1-4)

LECTIO 1: 2 Corintios 5,1-4

Postquam apostolus commendavit ministerium novi testamenti, et quantum ad dignitatem, et quantum ad usum, consequenter hic commendat illud quantum ad praemium, licet de praemio, quantum ad aliquid aliqualiter et incomplete supra tractavit, hic tamen de hoc complete tractat. Circa quod tria facit. primo enim agit de praemio; secundo vero de praeparatione et praemii susceptione, ibi et ideo contendimus sive, etc.; tertio vero de causa utriusque, scilicet praeparationis et praemii quod expectatur, ibi omnia autem ex deo, qui reconciliavit, etc.. circa primum duo facit. primo ponit praemium, quod expectatur; secundo exprimit desiderium praemii expectati, ibi nam in hoc ingemiscimus, etc.. sed quia praemium quod expectatur est inaestimabile, scilicet gloriae caelestis, et ideo dicit scimus quoniam, etc., quasi dicat secundum glossam vere operatur in nobis pondus gloriae, quia in corporibus erit haec gloria, non tantum in animabus. Enim, id est quia, scimus, id est certi sumus, quia iam habemus in spe, quoniam si terrestris domus nostra, id est, corpus. homo enim, ut dictum est, dicitur mens, cum sit principalius in homine; quae quidem mens se habet ad corpus, sicut homo ad domum. Sicut enim destructa domo, non destruitur homo eam inhabitans sed manet, sic, destructo corpore, non destruitur mens seu anima rationalis, sed manet. Corpus ergo terrestre dicitur domus habitationis, id est, in qua habitamus. Iob iv, 19: qui habitant domos luteas, etc.. Dissolvatur, id est destruatur. Scimus, inquam, quod habemus aedificationem, id est aedificium, ex deo, id est paratum a deo. Aedificium, dico, domum non manufactam, id est non opere hominis, nec opere naturae, sed corpus incorruptibile, quod assumemus; quod quidem non est manufactum, quia incorruptibilitas in corporibus nostris provenit solum ex operatione divina. Phil. Iii, 21: reformabit corpus humilitatis nostrae, etc.. Domum aeternam, id est domum ab aeterno praeparatam. Is. Xxxiii, v. 20: tabernaculum quod nequaquam destruetur in caelis. Matth. V, 12: merces vestra copiosa est in caelis. Hanc autem commutationem, ut scilicet pro terrestri domo habeant caelestem, desiderabat iob, dicens c. Xiv, 14: cunctis diebus quibus nunc milito. expositio est secundum glossam. sed tamen non est secundum intellectum apostolicum, nec praecedentibus, nec sequentibus concordat. Nam ipse cum habeat unam materiam continuam de qua loquitur, non interponit aliam.

Et ideo videamus quid intendat apostolus dicere. sciendum est autem, quod apostolus vult hic ostendere quod sancti rationabiliter sustinent tribulationes, ex quibus vita praesens corrumpitur, quia ex hoc statim perveniunt ad gloriam, non ad gloriosum corpus, ut dicitur in glossa.

Et ideo dicit: ideo sustinuimus enim, id est quia, scimus, id est, pro certo habemus, quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis, id est, corpus, dissolvatur, id est, corrumpatur per mortem, habemus, statim, non in spe sed in re, meliorem domum, scilicet aedificationem, domum non manufactam, id est, gloriam caelestem, non corpus gloriosum. De hac autem domo dicitur io. Xiv, 2: in domo patris mei mansiones multae, etc.. Quae quidem est ex deo non manufacta, quia gloria aeterna est ipse deus. Ps. Xxx, 3: esto mihi in deum protectorem et in domum, etc..

Et aeternam, ad litteram, quia ipse deus est aeternus. in caelis, id est, in excelsis, quia statim corrupto corpore, anima sancta consequitur hanc gloriam non in spe, sed in re. Nam et antequam corpus dissolvatur, habemus hanc domum in spe. sic ergo praemium sanctorum est admirabile et desiderabile, quia gloria caelestis est. ideo consequenter subiungit desiderium sanctorum ad ipsum praemium, dicens nam in hoc ingemiscimus, etc.. ubi tria facit. primo exprimit desiderium gratiae ad praemium ipsum; secundo ostendit quod desiderium gratiae retardatur ex desiderio naturae, ibi nam et qui sumus in hoc tabernaculo, etc.; tertio ostendit quomodo desiderium gratiae vincit desiderium naturae, ibi audentes igitur, etc.. sed desiderium gratiae est cum fervore. Nam in hoc ingemiscimus, etc., quasi dicat: haec est vera probatio, quod habemus domum non manufactam, quia si desiderium naturae non est frustra, multo minus desiderium gratiae frustra est. cum igitur nos habeamus ferventissimum desiderium gratiae de gloria caelesti, impossibile est, quod sit frustra.

Et hoc est, quod dicit ingemiscimus, id est, ingemendo desideramus, in hoc, scilicet animae desiderio retardati. ps. Cxix, 5: heu mihi, quia incolatus meus, etc.. In hoc enim quod cupientes sumus, id est cupimus, superindui habitationem nostram, id est fruitionem gloriae, quae de caelo est, id est caelestis; quae dicitur habitatio, quia in ipsa gloria sancti habitant sicut in suo consolatorio. Matth. Xxv, 21-23: intra in gaudium domini tui. per hoc autem quod dicit superindui, dat intelligere quod illa domus caelestis, de qua supra dixerat, non est aliquid ab homine separatum, sed aliquid homini inhaerens. Non enim dicitur homo induere domum sed vestimentum, domum autem dicitur aliquis inhabitare. haec ergo duo coniungit, dicens superindui habitationem, per quod ostendit, quod illud desiderium est aliquid inhaerens, quia induitur, et aliquid continens et excedens, quia inhabitatur. sed quia non simpliciter dixit: indui, sed superindui, rationem sui dicti subdit, dicens si tamen vestiti, et non nudi inveniamur. quasi dicat: si anima indueretur habitatione caelesti, quod non exueretur habitatione terrena, id est non corrumperetur corpus nostrum per mortem, sed caelestis adeptio illius habitationis esset superinduitio. sed quia oportet quod evacuetur habitatione terrena, ad hoc quod induatur caelesti, non potest dici superinduitio, sed induitio simplex.

Et ideo dicit si tamen vestiti et non nudi inveniamur, quasi dicat: superindueremur quidem, si inveniremur induti, et non nudi. Nudus enim non dicitur superindui, sed indui tantum. glossa vero aliter exponit de vestimento spirituali, dicens: cupimus superindui, quod utique fiet, tamen hac conditione, si nos inveniamur vestiti, scilicet virtutibus, et non nudi, scilicet virtutibus. de istis vestibus dicitur col. Iii, 12: induite vos sicut electi dei, etc.. Quasi dicat: nullus ad illam gloriam perveniet, nisi habeat virtutes. quae quidem expositio non videtur concordare intentioni apostoli. sic ergo desiderium gratiae fervet ad praemium, sed tamen retardatur a desiderio naturae, quod ostendit cum dicit nam dum sumus in tabernaculo isto, etc.. Ubi primo ponit conditionem desiderii naturalis; secundo ostendit, quod etiam hic status desiderii naturalis est a deo, ibi qui autem efficit nos, etc.. conditio autem desiderii est naturalis retardans desiderium gratiae, quia vellemus inveniri vestiti et non nudi, id est ita vellemus quod anima perveniret ad gloriam, quod corpus non corrumperetur per mortem. cuius ratio est quia naturale desiderium inest animae esse unitam corpori, alias mors non esset poenalis.

Et hoc est quod dicit nam, nos, qui sumus in hoc tabernaculo, id est, qui habitamus in isto mortali corpore, ii petr. c. I, 14. Scio quod velox sit depositio tabernaculi mei, ingemiscimus, id est intus in corde, non solum extra in voce, gemimus, is. Lix, 11: ut columbae meditantes gememus, quia durum est cogitare mortem.

Et tamen gravati, quasi aliquo existente contra desiderium nostrum, eo quod non possumus pervenire ad gloriam, nisi deponamus corpus, quod est ita contra naturale desiderium, ut dicit augustinus, quod nec ipsa senectus a petro timorem mortis auferre potuit.

Et ideo dicit eo quod nolumus spoliari, scilicet tabernaculo terreno, sed supervestiri, gloria supercaelesti, vel, secundum glossam, corpore glorioso. sed quia posset videri indecens, quod corpus ex una parte esset corruptibile ex sui natura, si non fuisset ante dissolutum, et ex parte gloriae esset gloriosum, subdit modum quomodo fieri vellet, dicens ut absorbeatur quod mortale est, etc., quasi dicat: non sic supervestiri volumus, quod corpus remaneat mortale, sed ita quod gloria auferat ex toto corruptionem corporis, absque corporali dissolutione.

Et ideo dicit absorbeatur quod mortale est, id est ipsa corruptio corporis, a vita, scilicet gloriae. I cor. Xv, 54: absorpta est mors in victoria, etc..

089 CP5

19
(
2Co 5,5-10)

LECTIO 2: 2 Corintios 5,5-10

Hic ostendit auctorem supernaturalis desiderii de habitatione caelesti. causa enim naturalis desiderii quod nolumus expoliari est quia scilicet anima naturaliter unitur corpori, et e converso. sed hoc, quod caelestem inhabitationem superindui cupiamus, non est ex natura, sed ex deo.

Et ideo dicit qui autem efficit nos in hoc, etc., quasi dicat: volumus superinduere caelestem habitationem, ita tamen quod non spoliemur terrena, et tamen, hoc ipsum quod volumus sic supervestiri, efficit in nobis deus. Phil. Ii, 13: deus est qui operatur in nobis, etc.. cuius ratio est, quia quamlibet naturam consequitur appetitus conveniens fini suae naturae, sicut grave naturaliter tendit deorsum, et appetit ibi quiescere. Si autem sit appetitus alicuius rei supra naturam suam, illa res non movetur ad illum finem naturaliter, sed ab alio quod est supra naturam suam. constat autem quod perfrui caelesti gloria et videre deum per essentiam, licet sit rationalis creaturae, est tamen supra naturam ipsius, non ergo movetur rationalis creatura ad hoc desiderandum a natura, sed ab ipso deo, qui in hoc ipsum efficit nos, etc.. sed quomodo hoc efficit subdit, dicens qui dedit pignus, etc.. circa quod sciendum est, quod deus efficit in nobis naturalia desideria et supernaturalia. naturalia quidem quando dat nobis spiritum naturalem convenientem naturae humanae. gen. Ii, 7: inspiravit in faciem eius, etc.. Supernaturalia vero dat quando infundit in nobis supernaturalem spiritum, scilicet spiritum sanctum.

Et ideo dicit dedit nobis pignus spiritus, id est spiritum sanctum causantem in nobis certitudinem huius rei, qua desideramus impleri. Eph. I, 13: signati estis spiritu promissionis sancto, etc.. dicit autem pignus, quia pignus debet tantum valere, quantum valet res pro qua ponitur. sed in hoc differt a re pro qua ponitur, quia pleniori iure possidetur res, quando iam habetur, quam pignus, quia res possidetur ut quid suum, pignus vero servatur et tenetur quasi pro certitudine rei habendae. Ita est de spiritu sancto, quia spiritus sanctus tantum valet quantum gloria caelestis, sed differt in modo habendi, quia nunc habemus eum quasi ad certitudinem consequendi illam gloriam; in patria vero habebimus, ut rem iam nostram, et a nobis possessam. Tunc enim habebimus perfecte, modo imperfecte. sic ergo retardatur desiderium gratiae a desiderio naturae. sed numquid impeditur? non, sed desiderium gratiae vincit.

Et hoc est quod dicit audentes igitur, etc., quasi dicat: duo desideria sunt in sanctis: unum quo desiderant caelestem habitationem, aliud quo nolunt expoliari.

Et si haec duo essent compossibilia, non essent contraria et unum non retardaretur ab alio. Sed apostolus ostendit ea esse incompossibilia et quod oportet quod unum vincat alterum. unde circa hoc tria facit. primo enim ostendit incompossibilitatem dictorum desideriorum; secundo interponit quamdam probationem, ibi per fidem enim, etc.; tertio ostendit quod horum vincat, ibi audemus autem, etc.. incompossibilitatem ostendit cum dicit audentes igitur, etc.. Audere, proprie est immiscere se in pericula mortis, et non cedere propter timorem. Licet autem sancti naturaliter timeant mortem, tamen audent ad pericula mortis et non cedunt timore mortis. prov. Xxviii, 1: iustus quasi leo confidens. eccli. Xlviii, 13: in diebus suis non pertimuit principem.

Et scientes, scilicet sumus hoc quod confirmat in nobis audaciam, ut pro christo mori non timeamus, quoniam dum sumus in hoc corpore mortali, peregrinamur, id est elongamur, a deo. Ps. cxix, 5: heu mihi, quia incolatus meus, etc.. peregrinamur, inquam, quia sumus extra patriam nostram, qui deus est, alias non diceremur peregrinari ab eo.

Et hoc non est ex natura nostra, sed ex eius gratia. quod autem peregrinamur a domino, probat cum dicit per fidem enim ambulamus, id est procedimus in vita ista per fidem, et non per speciem, id est non per perfectam visionem. Fidei enim verbum est sicut lucerna a qua illuminamur ad ambulandum in vita ista. Ps. Cxviii, 105: lucerna pedibus meis verbum, etc.. In patria autem non erit huiusmodi lucerna, quia ipsa claritas dei, id est ipse deus, illuminabit illam.

Et ideo tunc per speciem, id est per essentiam, videbimus eum. dicit autem per fidem ambulamus, quia fides est de non visis. Est enim fides substantia sperandarum rerum, argumentum non apparentium, hebr. Xi, 1 s.. Quamdiu autem anima corpori mortali unitur, non videt deum per essentiam. Ex. Xxxiii, 20: non videbit me homo, etc.. Unde inquantum assentimus, credendo his, quae non videmus, dicimur ambulare per fidem et non per speciem. sic ergo patet duorum desideriorum incompossibilitas, quia non possumus cum hoc corpore superindui caelestem habitationem: et probatio huius, quia per fidem ambulamus. sequitur consequenter victoria unius desiderii de duobus, scilicet desiderium gratiae, cum dicit audemus, etc..

Et debet resumi scientes supra positum, quia littera suspensiva est, ut dicatur sic: hoc, inquam, scientes, quia dum sumus in hoc corpore, etc., audemus et bonam voluntatem habemus, etc.. duo dicit, quorum unum importat repugnantiam, quam habet in volendo, quae fit per timorem mortis. Ubi enim est timor, non est audacia. Nam ex appetitu naturae surgit timor mortis, ex appetitu gratiae surgit audacia. ideo dicit audemus. aliud importat imperfectionem animi in desiderando, quia nisi bene desideraretur, non vinceretur timor mortis, cum sit valde naturalis.

Et ideo, non solum oportet audere, sed bonam voluntatem habere, id est cum gaudio velle. Licet enim, secundum philosophum in actu fortitudinis non requiratur gaudium ad perfectionem virtutis, sicut in aliis virtutibus, sed solum non tristari, tamen quia fortitudo sanctorum perfectior est, non solum non tristantur in periculis mortis, sed etiam gaudent. Phil. I, 23: habens desiderium dissolvi, etc.. sed quid audemus? magis peregrinari a corpore, id est removeri a corpore, per corporis dissolutionem, quod est contra desiderium naturae, et praesentes esse ad dominum, id est ambulare per speciem, quod est desiderium gratiae. Hoc desiderabat psalmista xli, 3, qui dicebat: sitivit anima mea ad deum, etc..

Et nota, quod hic concludit eadem duo, quae proposuit in principio, supra secundo, scilicet quod si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod idem est, quod hic dicit peregrinari a corpore, et quod habemus habitationem in caelis non manufactam, et hoc quod idem est praesentes esse ad deum. confutatur per haec verba error dicentium animas sanctorum decedentium non statim post mortem deduci ad visionem dei et eius praesentiam, sed morari in quibusdam mansionibus usque ad diem iudicii. nam frustra sancti auderent et desiderarent peregrinari a corpore, si separati a corpore non essent praesentes ad deum.

Et ideo dicendum est quod sancti statim post mortem vident deum per essentiam, et sunt in caelesti mansione. Sic ergo patet quod praemium, quod sancti expectant, est inaestimabile. sequitur de praeparatione ad praemium, quae fit per pugnam contra tentationes et per exercitium bonorum operum, et hoc est quod dicit ideo contendimus, etc.. Praeparantur autem sancti ad hoc praemium tripliciter, scilicet primo placendo deo; secundo proficiendo proximo, ibi scientes autem timorem dei; tertio abdicando a se carnales affectus, ibi itaque nos, etc.. deo autem placent resistendo malis, et ideo dicit ideo, quia scilicet totum desiderium nostrum est quod simus praesentes deo, contendimus, id est cum conatu nitimur, seu studemus cum pugna et lucta, contra tentationes diaboli, carnis et mundi. lc. Xiii, 24: contendite intrare per angustam portam, etc.. Placere illi, scilicet deo ad quem desideramus esse praesentes; et hoc sive absentes, sive praesentes illi sumus: quia nisi studeamus ei placere in vita ista dum sumus absentes, non poterimus ei placere, nec esse ei praesentes in alia vita. Sap. c. Iv, 10: placens deo factus dilectus, etc.. consequenter cum dicit omnes enim nos manifestari, etc., subdit causam quare sancti contendunt placere deo, quae quidem causa sumitur ex consideratione futuri iudicii, ubi nos omnes manifestari oportet. ponit autem apostolus quinque conditiones futuri iudicii. Primo enim ponit ipsius universalitatem, quia nullus excipietur ab illo iudicio.

Et ideo dicit omnes nos, id est omnes homines, bonos et malos, magnos et parvos. Rom. Xiv, 10: omnes stabimus ante tribunal christi. Apoc. Xx, 12: vidi mortuos pusillos et magnos stantes in conspectu agni, etc.. sed contra hoc obiicitur dupliciter. primo quia videtur quod infideles non venient ad iudicium, nam qui non credit iam iudicatus est, ut dicitur io. Iii, 18. secundo quia quidam erunt ibi ut iudices, matth. Xix, 28: sedebitis super sedes, etc.. non ergo omnes erunt ante tribunal, ut iudicentur. responsio. Dicendum quod in iudicio duo erunt, scilicet prolatio sententiae, et discussio meritorum, et quantum ad hoc non omnes iudicabuntur, quia illi qui totaliter abrenuntiaverunt satanae et pompis eius, et per omnia adhaeserunt christo, non discutientur, quia iam dii sunt. Illi vero, qui in nullo adhaeserunt christo, nec per fidem, nec per opera, similiter non indigent discussione, quia nihil habent cum christo; sed illi qui cum christo aliquid habent, scilicet fidem, et in aliquo recesserunt a christo, scilicet per mala opera et prava desideria, discutientur de his quae contra christum commiserunt. unde quantum ad hoc, soli christiani peccatores manifestabuntur ante tribunal christi. item, erit in iudicio prolatio sententiae, et quantum ad hoc omnes manifestabuntur. sed de pueris non videtur, quia dicitur ut referat unusquisque propria corporis prout gessit; sed pueri nihil gesserunt in corpore, ergo, etc.. Sed hoc solvit glossa, quia non iudicabuntur pro his, quae ipsi gesserunt per se, sed de his quae gesserunt per alios, dum per eos crediderunt vel non crediderunt, baptizati vel non baptizati fuerunt. Vel damnabuntur pro peccato primi parentis. secundo vero ponit iudicii certitudinem. In iudicio hominum multi decipi possunt, dum quidam iudicantur mali, qui tamen sunt boni, et e converso.

Et huius ratio est, quia non manifestantur corda, sed in illo iudicio perfectissima certitudo erit, quia erit ibi manifestatio cordium. Unde dicit manifestari. I cor. Iv, 5: nolite ante tempus iudicare, etc..

Tertio ponit iudicii necessitatem, quia nec per interpositam personam, nec per contumaciam poterit quis effugere iudicium illud. Unde dicit oportet, id est necessarium est. iob xix, 29: scitote esse iudicium. Eccle. Ult.: cuncta quae fiunt adducet deus, etc.. quarto ponit iudicis auctoritatem. Unde dicit ante tribunal christi, ut scilicet veniat ad iudicandum homines in eadem forma, in qua iudicatus est ab hominibus, ut existens in forma humana videatur a bonis et malis. mali enim non possunt videre gloriam dei. io. V, 27: potestatem dedit ei iudicium facere, etc.. Tribunal autem dicit iudiciariam potestatem, et sumptum est ab antiqua consuetudine romanorum, qui elegerunt tres tribunos plebis, ad quorum officium pertinebat diiudicare excessus consulum et senatorum, et loca istorum vocabantur tribunalia. quinto ponit iudicis aequitatem, quia secundum merita propria erunt praemia vel poenae. Unde dicit ut referat unusquisque, etc.. Rom. Ii, 6: reddet unicuique secundum opera sua.

Et dicit corporis, non solum pro his quae fecit motu corporis, sed pro his quae mente gessit, alias infideles non punirentur.

Et ideo cum dicit corporis, intelligendum est, id est pro his quae gessit dum vixit in corpore.

089 CP5


Aquinatis - ad 2 Corinthios 15