Aquinatis - ad 2 Corinthios 20

20
(
2Co 5,11-15)

LECTIO 3: 2 Corintios 5,11-15

Ostenso qualiter sancti se praeparant ad praemium aeternae gloriae placendo deo, hic ostendit consequenter quomodo praeparant se ad hoc proficiendo proximo.

Et circa hoc duo facit. primo ostendit sollicitudinem suam, quam habet de salute proximorum; secundo vero huius sollicitudinis causam assignat, ibi charitas christi, etc.. circa primum tria facit. primo ponit curam quam habet de salute proximorum persuadendo eis; secundo excludit quamdam falsam suspicionem, ibi non iterum nos, etc.; tertio ostendit quod etiam in modo docendi proximorum utilitatem intendat, ibi sive enim mente, etc.. circa primum duo facit. primo, ponit studium suum de utilitate proximorum; secundo, manifestat hoc, ibi deo autem, etc.. dicit ergo: dico quod oportet nos manifestari ante tribunal, etc., et haec consideratio inducit homines ad timendum iudicium.

Et ideo dicit scientes ergo timorem domini, id est quam pure et caste timendus sit dominus iesus christus, suademus hominibus, ut timeant et credant. Iob xxiii, 15: considerans eum timore sollicitor. Ier. X, 7: quis non timebit te, o rex gentium? is. Viii, v. 13: dominum exercituum, ipsum sanctificate, etc.. sed quia aliquis posset dicere quod non ex conscientia bona, sed ex commodo suo suadebat hominibus, et ideo manifestat hoc esse falsum duplici testimonio, scilicet dei, unde dicit deo autem manifesti sumus, quod scilicet ex timore dei loquimur. Deus enim videt intentionem cordis nostri. Ier. c. Xvii, 9: pravum est cor hominis et inscrutabile, et quis cognoscet illud? ego dominus, etc.. Io. Ii, 25: ipse sciebat, etc.. item testimonio conscientiarum ipsorum, unde dicit spero autem in conscientiis vestris, etc..

Et vere spero, quia sic me exhibui ut vos scire possitis nos esse probatos, et firmiter hoc tenere etsi non confiteamini ore. supra iv, 2: commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam, etc.. consequenter, quia possent credere quod hoc dixerit apostolus ad commendationem propriam, removet hanc suspicionem falsam dicens non iterum nos commendamus vobis, id est non dicimus hoc ad commendationem nostram ut quasi iterum velimus nos commendare: supra enim, iii, et etiam i cor. Iii, aliqua dixerat ad commendationem suam.

Et ideo dicit iterum. Infra x, 18: non enim qui seipsum commendat, etc.. sed hoc dicimus propter utilitatem vestram, quasi dicat damus vobis occasionem gloriandi, id est materiam gloriandi. Pseudo-apostoli enim per elationem gloriabantur, dicentes se fuisse doctos ab apostolis, qui fuerunt a domino, scilicet a petro et iacobo, qui erant columnae fidei, detrahentes in hoc apostolo, quasi non fuerit cum domino iesu, et volentes eius doctrinam destruere. Ut ergo et corinthii haberent in quo gloriarentur contra ipsos pseudo-apostolos, scilicet de gratia apostolo data, ut eos et refellant et non seducantur ab eis, ideo dicit hoc. Unde subdit ut habeatis ad eos, id est contra eos, vel ad eos reprimendos, quid possitis dicere. ad eos, dico, qui in facie gloriantur, et non in corde. quod tripliciter exponitur sic: in facie gloriantur, id est exterioribus observantiis legalibus, quia ad litteram docebant servare legalia.

Et non in corde, id est in virtute christi, quae est in corde, quia in spiritualibus, sicut apostolus, qui in virtute crucis christi dicebat: mihi autem absit gloriari, etc.. item in facie gloriantur, id est in conspectu hominum, sicut hypocritae faciunt, et non in corde, id est in testimonio conscientiae, sicut apostolus. Unde dicit: gloria nostra haec est, etc.. vel in facie gloriantur, quia aliqua praetendebant exterius, quae tamen non ita sentiebant interius in corde, scilicet quod dicebant se doctos ab apostolis, et quod sequerentur eorum doctrinam, quam tamen nitebantur destruere. patet ergo qualiter apostolus in docendo proximorum salutem procurabat. sequitur videre quomodo ipsorum salutem procurabat etiam in modo docendi. unde dicit sive enim mente, etc., quod exponitur dupliciter. uno modo sic, ut apostolus dicat se excedere, quando loquitur eis, commendando se sobrium esse; quando non loquitur de commendatione propria. Secundum hoc dicit: quocumque modo doceamus, vel est honor dei vel utilitas proximi, quia si excedimus mente, id est commendamus nos, deo, scilicet est, id est ad honorem dei, vel de servando iudicio dei: sive sobrii sumus, id est non alta dicamus de nobis, hoc est vobis, id est, ad utilitatem vestram. sed aliter, et est magis litteralis sensus. Dico quod damus vobis occasionem gloriandi pro nobis, quia nos, in omnibus quae facimus et etiam in modo faciendi, intendimus bonum vestrum. unde sciendum quod apostoli sunt medii inter deum et populum. Deut. V, 5: ego sequester et medius fui, etc.. Oportebat ergo quod haurirent a deo quod effunderent populo.

Et ideo necessarium erat quod quandoque elevarent se per contemplationem in deum ad percipiendum caelestia, quandoque conformarent se populo ad tradendum quae a deo perceperant, et hoc totum in eorum utilitatem cedebat.

Et ideo dicit sive enim excedimus mente, id est elevamur ad hoc quod percipiamus dona gratiarum, et hoc ut deo scilicet uniamur, quod fit per excessum rerum temporalium. Ps. Cxv, 11: ego dixi in excessu meo. Dionysius: est enim extasim faciens divinus amor, etc.. Sive sobrii simus, id est commensuremus nos vobis, tradendo divina praecepta, hoc est vobis, id est ad utilitatem vestram. Sobrietas enim idem est, quod commensuratio. Bria enim in graeco idem est quod mensura. Haec sobrietas non opponitur ebrietati, quae est de vino, quae ad bella trahit in terra, sed opponitur ebrietati quae est a spiritu sancto, quae rapit hominem ad divina, de qua dicitur cant. V, 1: bibite, amici, et inebriamini, charissimi. Nam illa scilicet sobrietas est propter utilitatem proximi, sed haec ebrietas est propter amorem dei. huiusmodi autem descensus, signatus est per descensum angelorum per scalam quam vidit iacob gen. Xxviii, 12, et io. I, 51: videbitis caelum apertum, etc.. consequenter cum dicit charitas autem christi, etc., subiungit apostolus causam praemissae sollicitudinis, quae quidem est charitas christi. circa hoc autem duo facit. primo ostendit se urgeri a charitate christi ad procurandam salutem proximorum; secundo ostendit unde provocetur charitas christi in ipso, ibi aestimantes hoc, etc.. dicit ergo: dico quod sive excedimus deo sive sobrii sumus vobis, est ad utilitatem vestram.

Et huius causa est quia charitas christi urget nos ad hoc.

Et dicit urget, quia urgere idem est quod stimulare; quasi dicat: charitas christi, quasi stimulus, stimulat nos ad faciendum ea, quae charitas imperat, ut scilicet procuremus salutem proximorum. hic est effectus charitatis. Rom. c. Viii, 14: qui spiritu dei aguntur, id est agitantur, etc.. Cant. Viii, 6: lampades eius, ut lampades ignis, etc.. unde autem proveniat iste stimulus charitatis, ostendit consequenter, subdens aestimantes hoc, quoniam si unus, etc., et primo assignat rationem huius; secundo exponit, ibi et pro omnibus mortuus est, etc.. dicit ergo: dico quod omnia pro vobis facimus, quia urget nos charitas christi, quia aestimamus, quod si unus, scilicet christus, pro omnibus mortuus est, quod etiam nos ita vivamus, id est ad utilitatem vestram, quod etiam nobis mortui simus, id est nihil curemus de nobis, sed de christo et de his quae christi sunt.

Et hoc est quod dicit si unus. Rom. V, 8: commendat deus suam charitatem in nobis, etc.. I petr. c. Ii, 21: christus passus est pro nobis, etc.. quod ergo infertur ergo omnes mortui sunt, exponitur tribus modis. Primo ut dicatur omnes mortui sunt, morte peccati in adam. Non enim esset necessarium quod christus pro omnibus moreretur, nisi omnes mortui fuissent morte peccati in adam. i cor. Xv, 22: sicut in adam omnes, etc.. secundo ut dicatur omnes mortui sunt, scilicet veteri vitae. Christus enim mortuus est ad delenda peccata, ergo omnes debent mori veteri vitae, scilicet peccati, et vivere vita iustitiae, rom. Vi, 10: quod enim mortuus est peccato, etc., ita et vos aestimate vos mortuos esse, etc.. tertio, et magis litteraliter, ergo mortui sunt omnes, id est ita debet se quilibet reputare ac si esset mortuus sibi ipsi. Col. Iii, 3: mortui estis, etc..

Et hunc modum exponit consequenter cum dicit et pro omnibus mortuus est christus, i io. Ii: mortuus est ut vivamus christo. unde subdit ut et qui vivit, scilicet vita naturali, iam non sibi vivat, id est non propter seipsum et propter bonum suum tantum, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit, scilicet christo, id est totam vitam suam ordinet ad servitium et honorem christi. gal. Ii, 20: vivo ego, iam non ego, etc.. eccli. Xxix, 20: gratiam fideiussoris tui ne obliviscaris, etc..

Et horum ratio est quia unusquisque operans sumit regulam operis sui a fine. Unde si christus est finis vitae nostrae, vitam nostram debemus regulare non secundum voluntatem nostram, sed secundum voluntatem christi. Sic enim et christus dicebat io. Vi, v. 38: descendi de caelo, non ut facerem voluntatem meam, etc.. nota autem quod duo dicit, scilicet quod mortuus est christus et quod resurrexit pro nobis; ubi duo exiguntur a nobis. quia enim mortuus est pro nobis et nos debemus mori nobis ipsis, id est pro ipso abnegare nos ipsos. Unde dicebat lc. Ix, 23: qui vult venire post me, abneget semetipsum, etc.. Quod idem est ac si diceret: moriantur sibi ipsis. quia vero christus resurrexit pro nobis, et nos debemus ita mori peccato et veteri vitae et nobis ipsis, quod tamen resurgamus ad novam vitam christi. Rom. Vi, 4: quomodo christus surrexit a mortuis per gloriam patris, ita et nos in novitate, etc..

Et propter hoc dominus non dixit solum: abneget semetipsum et tollat crucem suam, sed addidit et sequatur me, scilicet in novitate vitae, proficiendo in virtutibus. Ps. lxxxiii, 8: ibunt de virtute in virtutem, etc..

089 CP5

21
(
2Co 5,16-17)

LECTIO 4: 2 Corintios 5,16-17

Posito quomodo sancti praeparant se ad susceptionem gloriae caelestis, placendo deo et proficiendo proximo, hic consequenter ostendit quomodo praeparant se ad hoc idem, abdicando a se carnalem affectum.

Et circa hoc tria facit. primo ponit abdicationem carnalis affectus; secundo excludit instantiam, ibi et si cognovimus, etc.; tertio concludit intentum, ibi si qua ergo in christo, etc.. dicit ergo primo: ex quo ergo adeo certi sumus de gloria aeterna, ita quod nos ex hoc neminem secundum carnem novimus. ubi nota, quod secundum carnem est quaedam determinatio, et potest dupliciter exponi, secundum quod dupliciter constructio fieri potest. uno modo, ut ly secundum carnem, construatur cum hoc accusativo neminem, et sic exponit glossa: neminem secundum carnem, id est carnaliter viventem, approbamus. Ex quo enim quilibet debet mori, non approbamus eum, qui carnaliter vivit.

Et hoc modo accipitur caro rom. Viii, 9: vos autem in carne non estis, etc.. Alio modo: neminem secundum carnem, id est secundum carnales legis observantias viventem, novimus, id est approbamus.

Et hoc modo accipitur caro phil. Iii, 4: qui confidunt in carne, id est, in carnalibus legis observantiis, etc.. Tertio: neminem secundum carnem, id est secundum carnis corruptionem, novimus, id est reputamus. licet enim fideles adhuc carnem corruptibilem gerant, tamen in spe iam habent corpus incorruptibile. Unde non reputant se secundum quod modo carnem corruptibilem habent, sed secundum quod habituri sunt corpus incorruptibile. Hoc modo accipitur caro i cor. Xv, 50: caro et sanguis regnum dei non possidebunt. alio modo potest construi, ut ly secundum carnem, construatur cum hoc verbo novimus.

Et sic est sensus: dico quod ex quo non debemus nobis vivere, sed ei qui pro nobis mortuus est, itaque nos ex hoc neminem secundum carnem novimus, id est non sequimur in aliquo carnalem affectum, nec aliquem hoc modo reputamus.

Et hoc modo accipitur illud deut. Xxxiii, 9: qui dixerit patri suo et matri: nescio vos, etc..

Et sic ly secundum carnem, refertur ad cognoscentem; sed in prima expositione referebatur ad cognitum. quia vero aliquis posset dare instantiam de christo, quod saltem cognovisset eum secundum carnem, ideo consequenter hoc removet dicens quod si cognovimus, etc.. circa hoc sciendum est quod manichaeus adducebat verba ista pro se in fulcimentum sui erroris. Ipse enim dicebat christum non habuisse verum corpus, nec fuisse ex semine david natum.

Et sic augustinus dicit in libro contra faustum: si quis contra eum allegaret verbum apostoli ad rom. I, 3: qui factus est ei ex semine david secundum carnem, et illud i tim. Iii, 16: et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, etc., et ii tim. Ii, 8: memor esto dominum iesum christum resurrexisse a mortuis ex semine david, etc., respondebat, quod apostolus aliquando fuerat huius opinionis, scilicet quod fuisset ex semine david et quod verum corpus habuisset, sed postea hanc opinionem mutavit et correxit se hic. Unde dicebat et si cognovimus secundum carnem christum, id est si fuerimus aliquando huius opinionis, quod christus habuisset veram carnem, sed nunc iam non novimus, id est modo mutavimus illam opinionem et non credimus ita. quod quidem dupliciter improbat augustinus. primo quia de eo, quod falso putamus, nullus dicit novimus, sed opinamur. cum ergo apostolus utatur hic hoc verbo cognovimus, videtur quod non aliquando falso putaverit. Secundo quia supra apostolus dicit neminem novimus secundum carnem. si ergo verum esset quod dicit manichaeus, apostolus nullum cognosceret habere verum corpus, quod est falsum. Est ergo falsum quod manichaeus dicit.

Et ideo aliter exponendum secundum veritatem, et dupliciter. Uno modo, ut sumatur hic caro pro corruptione carnis, i cor. Xv, 50: caro et sanguis, etc., et tunc est sensus: et si cognovimus aliquando christum secundum carnem, id est habere eum carnem corruptibilem ante passionem, sed nunc iam non novimus, scilicet eum habere carnem incorruptibilem, quia rom. Vi, 9 dicitur: christus resurgens ex mortuis iam non moritur, etc.. alio modo secundum glossam, ut ly si aliquando secundum carnem christum cognovimus, referatur ad statum pauli ante conversionem ad christum; quod vero sequitur sed nunc iam non novimus, referatur ad statum eius post conversionem.

Et sic est sensus: et ego et alii iudaei infideles aliquando, id est ante conversionem meam, cognovimus christum secundum carnem, id est secundum quod carnaliter opinati sumus de christo, scilicet eum esse tantum hominem et quod venit tantum ad carnales observantias legis; sed iam, id est postquam conversus sum, non novimus, id est haec opinio cessavit, immo credo quod sit verus deus et quod non sit colendus per carnales observantias. Unde dicebat gal. V, v. 2: si circumcidimini, christus nihil vobis proderit. potest et aliter exponi, ut hoc quod dicit et si cognovimus, etc., dicat apostolus in persona omnium apostolorum christi; et sic videtur respondere ultimae expositioni huius, quod dicitur neminem cognovimus. unde sciendum est quod augustinus, exponens illud io. Xvi, 7: expedit vobis, ut ego vadam, ubi ratio domini ad hoc subditur: si enim non abiero, paracletus non veniet ad vos, dicit, quod hoc ideo erat, quia discipuli carnaliter amantes christum afficiebantur ad ipsum, sicut carnalis homo ad carnalem amicum, et sic non poterant elevari ad spiritualem dilectionem, quae etiam pro absente multa facit pati. Ut ergo radicaretur in eis affectus spiritualis, qui est a spiritu sancto, et cessaret carnalis, dixit eis dominus: pax vobis, etc.. Hoc ergo apostolus, in persona omnium discipulorum, commemorans dixit et si cognovimus, id est si adhaesimus christo aliquando, scilicet quando nobiscum erat praesentia corporali, secundum carnem, id est secundum carnalem affectum, sed iam non novimus, id est iam iste affectus cessavit a nobis per spiritum sanctum, qui datus est nobis. consequenter cum dicit si qua igitur in christo, etc., ex praemissis concludit quemdam effectum esse consecutum, scilicet novitatis in mundo.

Et ideo dicit si qua igitur, id est si aliqua, in christo, id est in fide christi, vel per christum, nova creatura est facta. Gal. V, 6: in christo iesu neque praeputium, neque circumcisio, etc.. ubi notandum quod innovatio per gratiam dicitur creatura. Creatio enim est motus ex nihilo ad esse. Est autem duplex esse, scilicet esse naturae et esse gratiae. Prima creatio facta fuit quando creaturae ex nihilo productae sunt a deo in esse naturae, et tunc creatura erat nova, sed tamen per peccatum inveterata est. Thren. Iii, 4: vetustam fecit pellem meam, etc.. Oportuit ergo esse novam creationem, per quam producerentur in esse gratiae, quae quidem creatio est ex nihilo, quia qui gratia carent, nihil sunt. I cor. Xiii, v. 2: si noverim mysteria omnia, etc., charitatem autem non habeam, etc.. Iob xviii, v. 15: habitent in tabernaculo illius socii eius, qui non est, id est peccati. Augustinus dicit: peccatum enim nihil est, et nihili fiunt homines cum peccant.

Et sic patet, quod infusio gratiae est quaedam creatio. si ergo aliqua creatura facta est nova per ipsum, vetera transierunt ei. Hoc quidem sumptum est lev. Xxvi, 10, ubi dicitur: novis supervenientibus vetera proiicietis. ex quo sic argumentatur: si omnia nova facta sunt et secundum legem novis supervenientibus vetera sunt proiicienda, ergo si qua creatura est, vetera transierunt ei, id est transire debent ab eo. Vetera autem quae transire debent sunt legalia. Rom. Vii, 6: serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae. Item errores gentilium. Is. c. Xxvi, 3: vetus error abiit. Item corruptiones peccati. Rom. Vi, 6: vetus homo noster, etc.. quibus quidem in nobis transeuntibus, virtutes contrariae his vitiis debent in nobis innovari. apoc. Xxi, 5: et dixit qui sedebat in throno: ecce nova facio omnia.

089 CP5

22
(
2Co 5,18-21)

LECTIO 5: 2 Corintios 5,18-21

Postquam apostolus in superioribus tractavit de praemio sanctorum et de praeparatione ad susceptionem eius, hic consequenter agit de causa utriusque.

Et circa hoc tria facit, quia primo, ostendit auctorem omnium praedictorum esse deum; secundo, commemorat beneficium a christo collatum, ibi qui reconciliavit, etc.; tertio, beneficii usum, ibi pro christo ergo legatione, etc.. dicit ergo: dixi quod intendimus salutem proximorum, et vetera transierunt, sed haec omnia sunt nobis ex deo patre, vel ex deo auctore. Rom. Xi, 36: ex ipso, et in ipso, et per ipsum sunt omnia. Iac. I, v. 17: omne datum optimum, etc.. sequitur beneficium susceptum a deo, ibi qui reconciliavit, etc., ubi primo, ponit ipsum beneficium collatum; secundo exponit, ibi quoniam quidem deus, etc.. commemorat autem duplex beneficium per christum collatum: unum commune, aliud speciale. commune quidem toti mundo, scilicet reconciliationis ad deum, et hoc est quod dicit: qui, scilicet deus pater, reconciliavit, id est pacificavit, nos sibi, et hoc per christum, id est per incarnatum verbum. Homines enim erant inimici dei propter peccatum, christus autem hanc inimicitiam abstulit de medio, satisfaciens pro peccato.

Et fecit concordiam. col. I, 20: pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in terris, sive quae in caelis, etc..

Et ideo dicit per christum. Rom. V, 10: reconciliati sumus deo per mortem, etc.. speciale autem beneficium est apostolis collatum, scilicet quod ipsi sint ministri huius reconciliationis. Unde dicit et dedit nobis, apostolis, vicariis christi, ministerium huius reconciliationis. Supra iii, 6: ministros nos elegit, etc.. Ps. Lxxi, 3: suscipiant montes, id est apostoli, pacem populo, scilicet a domino. consequenter cum dicit quoniam, etc., exponit quae dixit: primo, primum; secundo, secundum, ibi posuit in nobis, etc.. dicit ergo. Dico quod deus reconciliavit nos sibi, hoc modo: inimicitiae enim inter deum et hominem erant propter peccatum, ut dictum est, secundum illud is. Lix, 2: peccata vestra diviserunt, etc.. Destructo ergo peccato per mortem christi, inimicitiae iam solutae sunt.

Et hoc est quod dicit quoniam quidem deus erat in christo, per unitatem essentiae, io. Xiv, 10, 11: ego in patre, et pater in me est. Vel deus erat in christo per christum mundum sibi reconcilians, rom. c. V, 10: reconciliati sumus deo, etc..

Et hoc non reputans illis delicta ipsorum, id est non habens in memoria illorum delicta, tam actualia quam originalia, ad puniendum, pro quibus christus plene satisfecit.

Et secundum hoc dicitur nos reconciliasse sibi, inquantum non imputat delicta nostra nobis. Ps. Xxxi, v. 2: beatus vir cui non imputavit dominus peccatum. consequenter cum dicit et posuit in nobis, etc., exponit secundum, scilicet de beneficio apostolis collato. Quasi dicat: hoc modo dedit nobis ministerium reconciliationis, quia posuit in nobis verbum reconciliationis, id est dedit virtutem et inspiravit in cordibus nostris, ut annuntiemus mundo hanc reconciliationem esse factam per christum.

Et hoc faciendo inducimus homines, ut conforment se christo per baptismum. Ier. I, 9: ecce dedi verba mea, etc.. consequenter cum dicit pro christo ergo legatione, etc., ostendit usum beneficii.

Et primo quantum ad secundum beneficium collatum apostolis; secundo, quantum ad primum collatum omnibus, ibi obsecramus pro christo, etc.. dicit ergo: ex quo deus posuit verbum reconciliationis, debemus eo uti.

Et hoc est ergo quod fungimur legatione pro christo, id est sumus legati christi. Eph. Vi, 20: pro quo legatione fungimur in catena ista, etc..

Et idoneitas ad hanc legationem est nobis ex virtute dei, quae est in me.

Et ideo dicit tamquam deo exhortante per nos, quia deus, qui in nobis loquitur, dat nobis idoneitatem ad hanc legationem. Matth. X, 20: non vos estis qui loquimini, etc.. Infra xiii, v. 3: an experimentum quaeritis eius, qui in me, etc.. consequenter cum dicit obsecramus, etc., subdit quantum ad usum primi beneficii.

Et primo inducit ad usum; secundo ostendit unde adsit nobis facultas ad ipsum usum, ibi eum qui non, etc.. dicit ergo: ex quo deus fecit reconciliationem, et nos sumus legati dei in hoc, obsecramus, etc.. Blande alloquitur, cum posset imperare. Ii tim. Ult.: argue, obsecra, increpa, etc.. Ad philem. 8: potestatem habens imperandi, etc.. Obsecramus, inquam, pro christo, id est propter amorem christi, reconciliamini deo. videtur autem hoc esse contrarium ei quod dicit, quod deus reconciliavit nos sibi. Si ergo ipse reconciliavit, quid necesse est ut nos reconciliemur? iam enim reconciliati sumus. ad hoc dicendum quod deus reconciliavit nos sibi, ut causa efficiens, scilicet ex parte sua, sed, ut sit nobis meritoria, oportet etiam quod fiat reconciliatio ex parte nostra.

Et hoc quidem in baptismo et in poenitentia, et tunc cessamus a peccatis. unde autem adsit nobis huiusmodi facultas reconciliandi deo, ostendit ex hoc scilicet quod dedit nobis potestatem iuste vivendi, qua possumus abstinere a peccatis, et, hoc faciendo, reconciliamur deo.

Et ideo dicit eum qui non, etc.. Quasi dicat: bene potestis reconciliari, quia deus, scilicet pater, eum, scilicet christum, qui non noverat peccatum, i petr. Ii, 22: qui peccatum non fecit, etc.; io. Viii, 46: quis ex vobis arguet me, etc., pro nobis fecit peccatum. quod tripliciter exponitur. Uno modo, quia consuetudo veteris legis est ut sacrificium pro peccato, peccatum nominetur. Os. c. Iv, 8: peccata populi mei comedent, id est oblata pro peccato. Tunc est sensus fecit peccatum, id est hostiam, vel sacrificium pro peccato. Alio modo, quia peccatum aliquando sumitur pro similitudine peccati, vel pro poena peccati. Rom. Viii, 3: misit deus filium suum in similitudinem peccati, etc., id est de similitudine peccati damnavit peccatum.

Et tunc est sensus fecit peccatum, id est fecit eum assumere carnem mortalem et passibilem. Tertio modo, quia aliquando dicitur hoc esse hoc vel illud, non quia sit, sed quia opinantur homines ita esse.

Et tunc est sensus fecit peccatum, id est fecit eum reputari peccatorem. Is. Liii, 12: cum iniquis reputatus est.

Et hoc quidem fecit, ut nos efficeremur iustitia, id est ut nos, qui peccatores sumus, efficeremur non solum iusti, imo ipsa iustitia, id est iustificaremur a deo; vel iustitia, quia non solum nos iustificavit, sed etiam voluit quod per nos alii iustificarentur. iustitia, dico, dei, non nostra.

Et in christo, id est per christum. vel, aliter, ut ipse christus dicatur iustitia.

Et tunc est sensus ut nos efficeremur iustitia, id est ut inhaereremus christo per amorem et fidem, quia christus est ipsa iustitia. Dicit autem, dei, ut excludat iustitiam hominis, quae est qua homo confidit de propriis meritis. Rom. X, 3: ignorantes dei iustitiam, etc. In ipso, scilicet christo, id est per christum, quia ipse factus est nobis iustitia, i cor. I, 30.

089

CAPUT 6

23
(
2Co 6,1-5)

LECTIO 1: 2 Corintios 6,1-5

Supra apostolus commendavit ministerium apostolatus, hic consequenter ipsum ministerium, sibi commissum ad utilitatem subditorum, exequitur.

Et circa hoc duo facit. primo hortatur eos in generali ad omnia, quae communiter sunt necessaria ad bonam vitam; secundo hortatur eos de quodam speciali suffragio fiendo sanctis in ierusalem, et hoc viii cap., ibi notum autem vobis facimus, fratres, etc.. circa primum autem duo facit. primo hortatur eos ad bona praesentia; secundo commendat eos de bonis in praeterito factis, et hoc vii cap., ibi has igitur habentes promissiones, etc.. circa primum tria facit. primo hortatur in generali, quod gratia dei non utantur in vanum; secundo ostendit gratiam dei eis esse collatam, ibi ait enim: tempore accepto, etc.; tertio docet eos in speciali modum utendi dicta gratia, ibi nemini dantes ullam offensionem, etc.. dicit ergo primo: ex quo facultas adest nobis ad bene operandum, et haec est gratia dei, nos autem ad hoc pro christo legatione fungimur; ideo, adiuvantes, nos, scilicet praedicationibus, exemplis et exhortationibus. prov. Xviii, 19: frater qui adiuvatur a fratre, etc.. Vel, adiuvantes, scilicet deum. I cor. Iii, 9: adiutores dei sumus. sed contra is. Xl, 13: quis adiuvit spiritum domini, etc.. Non ergo bene dicitur, adiuvantes deum. responsio: quod iuvare deum potest intelligi, vel ei vires ministrare ad aliquid agendum, et sic nullus iuvat deum, nec iuvare potest; vel eius mandatum exequi, et sic sancti homines deum iuvare dicuntur, exequendo eius mandata. nos, inquam, sic iuvantes, hortamur vos, rom. Xii, 8: qui exhortatur, etc.. Hoc scilicet exhortamur, ne in vacuum gratiam dei recipiatis, quasi dicat: ne receptio gratiae sit vobis inutilis et vacua, quod tunc contingit, quando ex perceptione gratiae quis non sentit fructum. Qui quidem duplex est, scilicet remissio peccatorum. Is. Xxvii, 9: hic est omnis fructus, etc..

Et ut homo iuste vivendo perveniat ad gloriam caelestem. Rom. c. Vi, 21: habetis fructum vestrum. Quicumque ergo gratia percepta non utitur ad vitandum peccata, et consequendum vitam aeternam, hic gratiam dei in vanum recipit. phil. Ii, 16: non in vacuum cucurri, etc..

Et ne aliquis dubitaret de perceptione huius gratiae a deo, ideo consequenter apostolus probat eos iam recepisse gratiam hanc, vel paratam habere ad recipiendum, dicens ait enim: tempore, etc..

Et circa hoc duo facit. primo inducit auctoritatem prophetae; secundo inductam adaptat ad propositum, ibi ecce nunc tempus, etc.. dicit ergo primo: dico quod paretis vos ad fructuose percipiendum gratiam, quae vobis est collata, vel parata. Ait enim, dominus per isaiam xlix, 8: tempore accepto, etc.. circa quod sciendum est quod dominus dicitur facere nobis gratiam, vel exaudiendo nos in petitionibus nostris, vel iuvando in operationibus nostris; sed exaudit, ut percipiamus quod petimus. Iac. I, 5: si quis indiget sapientia, postulet, etc.. Adiuvat, ut perficiamus quod operamur. Ps. Xciii, 17: nisi quia dominus adiuvit me, etc..

Et haec duplex est gratia, praeveniens scilicet et cooperans, vel subsequens, quae quidem necessaria est nobis ad obtinendum.

Et primo gratiam praevenientem quam optare debemus, ut simus accepti a deo. Ps. xxxi, 6: pro hac orabit ad te omnis sanctus.

Et quantum ad hoc dicit in tempore accepto, id est acceptionis et gratificationis; hoc enim tempore accepto fit, quod gratis fit. rom. Iv, 6: beatitudinem hominis cui deus accepto fert iustitiam, etc.. Exaudivi te, id est acceptavi te. Vel tempore accepto, id est in tempore gratiae.

Et hoc modo gratia praeveniens dicitur illa, per quam liberamur a peccatis. Gratia vero subsequens dicitur per quam virtutes nobis ex perseverantia in bono conferuntur. secundo necessaria est nobis gratia cooperans; et hanc petebat ps. Xxii, 6: et misericordia eius subsequatur me, etc..

Et quantum ad hoc dicit in die salutis adiuvi te. tempus enim ante christum non fuit dies, sed nox. Rom. Xiii, 12: nox praecessit, etc.. sed tempus christi dicitur dies, et non solum dies, sed dies salutis. Ante enim non erat salus, quia nullus ad finem salutis perveniebat, scilicet ad visionem dei, sed modo, quando iam nata est salus in mundo, homines salutem sequuntur. Matth. I, 21: vocabis nomen eius iesum. Ipse enim salvum faciet populum, etc.. I petr. Iv: operamini vestram salutem.

Et hoc fit auxilio gratiae pervenimus ad vitam aeternam. Phil. Ii, 13: deus est qui operatur, etc.. consequenter auctoritatem inductam adaptat ad propositum, dicens ecce nunc, etc., quasi dicat: haec quae dixit dominus de tempore gratiae per prophetam, implentur modo, quia ecce nunc tempus acceptabile, id est gratificationis, per quam exaudimur a deo, quia iam venit plenitudo temporis, scilicet incarnationis christi, gal. c. Iv, 4.

Et hoc quantum ad primam partem auctoritatis ps. Lxviii, 14: tempus beneplaciti deus. Ecce nunc dies salutis, in quo scilicet, adiuti gratia cooperante, possumus operari ad consequendum salutem aeternam. io. Ix, 4: me oportet operari, etc.. Gal. Vi, v. 10: dum tempus habemus, etc.. consequenter cum dicit nemini dantes, etc., docet modum utendi gratia eis collata.

Et primo in generali, qualiter scilicet in vacuum non recipiatur; secundo in speciali, ibi in multa patientia, etc.. dicit ergo: sic utendum est gratia, ut dantes nemini ullam offensionem. nam gratia ad duo datur, scilicet ad vitandum mala, et ad operandum bona.

Et ideo duo docet, ut scilicet vitemus mala, et quantum ad hoc dicit nemini dantes, etc.. quod potest dupliciter exponi. Uno modo, ut referatur ad apostolos, quasi dicat: nos adiuvantes vos exhortamur; nos, dico, nemini ullam dantes offensionem, quia si per malam vitam aliquos offenderemus, vituperaretur ministerium nostrum, et contemneretur praedicatio nostra. Rom. Ii, 24: nomen dei per vos blasphematur. Gregorius: cuius vita despicitur, restat ut eius praedicatio contemnatur. unde publicus et famosus peccator cavere debet sibi ne praedicet, alias peccat. ps. Xlix, 16: peccatori autem dixit deus, etc.. alio modo, ut referatur ad subditos, quasi dicat hortamur vos ne in vacuum, etc.; vos, dico, nemini dantes ullam, etc.; id est, non facientes aliquid unde alii scandalizentur. i cor. X, 32: sine offensione estote, etc.. rom. Xiv, 13: non ponatis offendiculum, etc..

Et ratio huius est ut non vituperetur, etc.. id est ita irreprehensibiliter vos habeatis, ut ministerium nostrum, id est apostolatus noster, non vituperetur. Quando enim subditi male se habent, vituperium est praelatis. i petr. Ii, 12: conversationem vestram inter gentes, etc.. Vel ut non vituperetur commune ministerium, quo ad vos et nos, qui sumus ministri dei. Nos, dico, sumus ministri dei ad exequendum voluntatem eius in nobis, et in aliis. Sed vos ad exequendum voluntatem eius in vobis tantum. Is. Lxi, 6: vos sacerdotes domini vocabimini, etc.. consequenter cum dicit sed in omnibus exhibeamus, etc., docet eos modum utendi percepta gratia quantum ad bona operanda. dicit ergo: nemini demus ullam offensionem, sed exhibeamus nos, et vos, opere et sermone, in omnibus quae ad virtutes pertinent, tales, quales debent esse ministri dei, ut scilicet conformemur nos deo faciendo eius voluntatem. Eccli. X, 2: secundum iudicem populi, sic et ministri eius. I cor. Iv, v. 1: sic nos existimet homo, ut ministros, etc.. consequenter cum dicit in multa patientia, etc., ostendit in speciali quomodo nos debemus exhibere sicut dei ministros in usu gratiae collatae.

Et hoc quantum ad tria. primo, quantum ad exteriorem operationem; secundo quantum ad maiorem devotionem, ibi os nostrum patet, etc.; tertio quantum ad infidelium vitationem, ibi nolite iugum ducere, etc.. circa primum tria facit, secundum tria in quibus consistit operatio exterior. primo enim consistit in sufferentia malorum; et quantum ad hoc dicit in multa patientia, etc.. secundo in operatione bonorum, et quantum ad hoc dicit in castitate, etc.. tertio in mutua cooperatione bonorum ad mala, et quantum ad hoc dicit per arma iustitiae, etc.. est ergo necessaria in malis sustinendis virtus patientiae. Unde dicit in multa patientia, etc.. Ubi tria facit. primo inducit ad patientiam.

Et hoc quia in ps. Xci, 15 s. Legitur: bene patientes erunt, ut annuntient.

Et quantum ad hoc dicit in multa patientia. Prov. Xix, 11: doctrina viri per patientiam noscitur. Lc. Xxi, 19: in patientia vestra possidebitis animas vestras. dicit in multa, id est propter multas tribulationes quae occurrunt. secundo ostendit materiam patientiae in generali, et hoc dupliciter, scilicet in superventione malorum; unde dicit in tribulationibus, rom. Xii, 12: in tribulatione patientes; act. Xiv, 12: per multas tribulationes, etc..

Et in defectu necessariorum; unde dicit in necessitatibus, scilicet eorum quae sunt necessaria ad vitam. Ps. Xxiv, 17: de necessitatibus, etc.. tertio ostendit materiam patientiae in speciali.

Et primo in his, quae pertinent ad tribulationes, quae sunt voluntariae, et hoc quantum ad tribulationes, quae pertinent ad animam, et sic dicit in angustiis, scilicet cordis, quando scilicet sic arctatur adversis, ut non pateat via evadendi. Hebr. c. Xi, 37: angustiati, afflicti, etc.. Item inquantum ad tribulationes, quae sunt in corpore, et sic dicit in plagis, scilicet illatis ab aliis, et carceribus, act. Xvi, 23: cum multas plagas ei intulissent, etc.. Infra xi, 23: in carceribus abundantius, in plagis supra modum, etc.. In seditionibus, scilicet totius populi commoti. Act. Xix, 40: periclitamur argui seditionis hodiernae, etc.. secundo in his, quae pertinent ad necessitates. necessitas autem aliquando est voluntaria.

Et sic dicit in laboribus, propria manu operando apud corinthios, quia avari erant, ne eos gravaret sumptibus; et apud thessalonicenses, quia erant otiosi, ut daret exemplum exercitii. Act. Xi: ad ea quae mihi opus erant, etc.. In vigiliis, propter praedicationes. Infra xi, 27: in vigiliis. in ieiuniis, aliquando voluntariis aliquando involuntariis propter penuriam. I cor. Ix, 27: castigo corpus meum, etc.. sed contra est quod dicitur matth. c. Xi, 30: iugum meum suave est. Hic vero dicitur in tribulationibus multis, etc.. Non ergo suave, sed gravissimum. respondeo. Haec sunt in seipsis aspera, sed propter amorem et interiorem fervorem spiritus dulcorantur. Unde augustinus: omnia grandia et immania, facilia et prope nulla facit amor.

089 CP6


Aquinatis - ad 2 Corinthios 20