Aquinatis - ad 2 Corinthios 28

28
(
2Co 7,10-11)

LECTIO 3: 2 Corintios 7,10-11

Posita consolatione apostoli et titi de tristitia corinthiorum, eo quod fuerit ad poenitentiam, et non ad desperationem, hic consequenter huius consolationis ratio assignatur, eorum tristitiam commendando.

Et circa hoc duo facit. primo enim commendat eorum tristitiam; secundo ex hoc concludit propositum, ibi et si scripsi vobis, etc.. commendat autem corinthiorum tristitiam ex duobus. primo ex causa, secundo ex effectu, ibi quae enim tristitia est, etc.. causa autem ex qua commendatur eorum tristitia, haec est, quia est secundum deum.

Et ideo dicit: licet ad horam contristaverim vos per epistolam, tamen gaudeo, id est quia contristati estis secundum deum. ubi sciendum est, quod tristitia et gaudium et communiter omnis affectio, ex amore causatur. Tristatur enim quis, quia caret eo quod amat. Qualis autem est amor, talis est tristitia ex amore causata. Est autem duplex amor. Unus quo diligitur deus, et ex hoc causatur tristitia quae est secundum deum; alius amor quo amatur saeculum, et ex hoc causatur tristitia saeculi. Amor, quo diligimus deum, facit nos libenter servire deo, sollicite quaerere honorem dei, et vacare deo dulciter.

Et quia peccando impedimur a servitio dei et ideo ei non vacamus, nec eius honorem quaerimus, ideo amor dei causat tristitiam de peccato, et haec est tristitia secundum deum, quae quidem tristitia non fuit vobis ad malum, nec detrimentum, sed potius ad fructum et meritum.

Et ideo dicit ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis, quia non solum bona et grata quae vobis impendimus, vobis prosunt, sed etiam hoc ipsum quod vos corrigimus et contristamus. hebr. Xii, 11: omnis disciplina in praesenti, etc.. consequenter cum dicit quae enim tristitia, etc., commendat eorum tristitiam ex effectu, qui quidem est praemium vitae aeternae.

Et circa hoc duo facit. primo enim ponit effectum in generali; secundo experimentum specialiter in eis consecutum, ibi ecce enim hoc ipsum, etc.. circa primum duo facit. primo enim ponit effectum tristitiae, quae est secundum deum; secundo ponit effectum tristitiae, quae est secundum mundum, ibi saeculi autem, etc.. dicit ergo primo: dico quod tristitia nostra non fuit vobis detrimentum, enim, id est quia, tristitia quae est secundum deum, operatur poenitentiam; poenitentiam autem dico in salutem stabilem, id est sempiternam, quae est salus stabilis, et est beatorum, de qua is. Xlix: salus autem mea in sempiternum erit.

Et hanc operatur poenitentia. Matth. Iii, 2: agite poenitentiam, appropinquabit enim regnum caelorum.

Et dicit stabilem, ut excludat salutem temporalem, quae est transitoria et communis ipsis hominibus et iumentis, de qua in ps. xxxv, 7: homines et iumenta salvabis, domine, etc.. sed contra hoc quod dicit quod tristitia, quae est secundum deum, poenitentiam operatur, videtur esse, quia ipsa tristitia secundum deum est poenitentia. Poenitere enim est tristari de malo, et secundum deum. non ergo operatur poenitentiam. respondeo. Dicendum est, quod poenitentia habet tres partes, quarum pars prima est tristitia, scilicet dolor et compunctio de peccatis; aliae duae sunt confessio et satisfactio. cum ergo dicit, quod tristitia operatur poenitentiam, intelligendum est, quod compunctio, seu dolor de peccato operetur in nobis poenitentiam, id est, alias partes poenitentiae, scilicet confessionem et satisfactionem. vel dicendum est, quod tristitia secundum deum est communior quam poenitentia, quia poenitentia est de proprio peccato, sed tristatur quis secundum deum et de peccatis propriis et de alienis. Sic ergo effectus tristitiae, quae est secundum deum, est salus aeterna. effectus vero tristitiae, quae est secundum mundum, est mors. Quia enim qui diligit saeculum, inimicus dei constituitur, ut dicitur iac. Iv, 4, ideo ex amore saeculi mors causatur. tristatur enim secundum saeculum quis, non quia peccans deum offendit, sed, deprehensus in peccato, punitur de eo et detegitur.

Et haec tristitia est vitanda in peccatis. eccli. Xxx, 24: tristitiam longe fac a te, etc.. consequenter manifestat effectum praedictum per experimentum sumptum in ipsis, cum dicit ecce enim hoc ipsum, etc., quasi dicat: vere salutem stabilem, quia experimento patet quod in nobis multa, quae ad salutem ducunt, operatur. ponit autem sex ad hoc pertinentia, quorum unum est generale, scilicet sollicitudo. quando enim homo est in laetitia, de facili committit aliquas negligentias; sed quando est tristis et in timore, sollicitatur.

Et ideo dicit ecce enim, scilicet in vobis experti estis, hoc ipsum, scilicet secundum deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem ad vitandum mala et ad faciendum bona. Mich. Vi, 8: indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, etc..

Et infra: sollicitum, etc.. alia vero sunt specialia, quorum quaedam pertinent ad effectum interiorem, quaedam ad actum exteriorem. Eorum vero quae pertinent ad effectum interiorem, quaedam sunt ad peccati remotionem, quaedam vero ad boni adeptionem. Nam verus poenitens debet recedere a malo et facere bonum. quantum autem ad remotionem mali, ponit tria. Primum est, ut desistat facere malum, et quantum ad hoc dicit sed defensionem, contra alios qui nos ad malum inducunt. i petr. V, 9: cui resistite fortes in fide. Vel, secundum glossam, ut contra pseudo-apostolos me defendatis. Eph. Vi, 13: accipite armaturam dei, etc.. Secundum est quod homo indignetur contra se pro peccatis quae fecit, et quantum ad hoc dicit sed indignationem. Indignatio autem sui operatur tristitiam secundum deum. Is. Lxiii, v. 5: indignatio mea auxiliata est mihi. tertium est, quod sit in continuo timore de futuro, ut caveat, et quantum ad hoc dicit sed timorem, de recidivo, ne scilicet in futuro similiter contingat. Eccli. Xxv, 14: timor domini omnia, etc.. quantum autem ad hanc boni adeptionem, duo ponit. Primo desiderium, quo ad bonum afficitur, et quantum ad hoc dicit sed desiderium, quo bonum facere affectetis. Prov. c. Xi, 23: desiderium iustorum omne bonum. secundo aemulationem bonam, qua bonos imitari conatur, et quantum ad hoc dicit sed aemulationem, ut scilicet me et alios bonos imitemini. I cor. Xiv, 1: sectamini charitatem, aemulamini charismata meliora. eorum vero quae pertinent ad exteriorem actum duo ponit. primum est ut vindicent in seipsis quod peccaverunt: et hoc utile est. Cum enim omne malum necessarium sit puniri, vel ab homine vel a deo, si hoc non punit, melius est quod homo malum in se puniat quod fecit, quam quod deus, quia, ut dicitur hebr. X, v. 31, horrendum est incidere in manus dei, etc..

Et quantum ad hoc dicit sed vindictam, id est quia peccantes punitis, et etiam vos ipsos. I cor. Ix, 27: castigo corpus meum, etc.. Is. Xxvi: iustitiam non fecimus, etc.. secundum est quod totaliter abstineat a malo.

Et ideo dicit in omnibus exhibuistis, duce scilicet fide, incontaminatos esse negotio, scilicet christiano. Supra vi, 4: in omnibus exhibeamus, etc.. Eph. I, 4: elegit nos ante mundi constitutionem, ut essemus sancti. ps. C, 6: ambulans in via immaculata, etc.. Vel negotio de quo scilicet correcti estis, puta de favore quem dedistis fornicatori, sed postmodum, puniendo et condemnando ipsum, ostendistis vos in hoc incontaminatos esse.

089 CP7

29
(
2Co 7,12-16)

LECTIO 4: 2 Corintios 7,12-16

Hic, assignata ratione quare gaudet apostolus de ipsorum tristitia, consequenter inducit conclusionem suam, in qua duo facit. primo enim ostendit intentionem suam quam habuit in scribendo; secundo manifestat gaudium quod habuit de ipsorum correctione, ibi ideo consolati, etc.. dicit ergo primo: ex quo incontaminati estis, igitur apparet quod et si scripsi vobis, per epistolam increpando, non scripsi propter eum tantum qui fecit iniuriam, incestu maculando cubile patris sui, ut dicitur i cor. V, 1; nec propter eum tantum qui passus est, scilicet propter patrem, quasi non propter zelum vindictae solum; sed hoc feci ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam pro vobis habemus, id est ut sciretis quam solliciti simus pro vobis.

Et hoc dico coram deo, ut sit iuramentum, id est deo teste. Vel ad manifestandam coram vobis deo, scilicet de omnibus, sollicitudinem nostram. Col. Ii, 1: volo vos scire quam sollicitudinem, etc.. vel aliter: non scripsi tantum propter eum qui fecit iniuriam, ut scilicet corrigeretur, vel propter eum qui passus est ut placaretur, sed ad manifestandam, etc., ut scilicet vos, qui indignati fuistis pro contumelia et poena inflicta fornicatori, reconciliaremini deo. consequenter concludit gaudium quod habuit de eorum correctione, cum dicit ideo et consolati sumus, etc., quasi dicat: quia hoc consecutus sum, ex eo quod scripsi, scilicet quod estis correcti, ideo consolati sumus, id est consolationem accepimus. Gaudium enim hominis est cum consequitur quod cum desiderio intendit. Supra i, 12: abundantius autem, etc.. consequenter cum dicit in consolatione autem, etc., ponit secundam causam suae consolationis, quae sumitur ex devotione quam ostenderunt ad titum.

Et circa hoc tria facit. primo ponit gaudium suum de gaudio titi conceptum; secundo gaudii rationem assignat, ibi et si quid apud illum, etc.; tertio materiam gaudii titi assignat, ibi reminiscentis omnium vestrum, etc.. dicit ergo primo: gavisi sumus, de correctione vestra, autem, id est sed, in consolatione nostra abundantius magis gavisi sumus, quam turbati fuerimus de tribulatione, super gaudio titi. Vel magis gavisi sumus, id est magis gaudium attulit consolationi nostrae gaudium titi.

Et hoc quia refectus est spiritus eius. Tunc enim reficitur animus praelati, quando subditi eius sunt obedientes ei et eum reverentur. Ad philem.: refice viscera, etc.. refectus, inquam, ab omnibus vobis, quia omnes vel correcti estis, vel est spes correctionis. rationem autem huius gaudii assignat quantum ad duo. Unum est ex parte apostoli, quia scilicet ipse inventus est verax. nam apostolus commendaverat corinthios tito, antequam iret ad eos. Quia vero nunc ita invenit titus, sicut apostolus dixit, gaudet apostolus verba sua vera fuisse, et hoc est quod dicit et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, commendando vos. Dicit autem gloriatus sum, quia gloria apostoli erat bonum illorum. Non sum confusus, id est non erubesco me falsa dixisse. Quando enim aliquis invenitur mendax, confunditur. eccli. Xxxvii, 20: ante omnia sermo verax, etc.. Sed sicut omnia in veritate vobis locutus sum, id est sicut praedicavi vobis veritatem, ita gloriatio nostra quae fuit ad titum de vobis, veritas facta est, id est inventa est vera. alia ratio est ex parte corinthiorum. Nam amici desiderant, ut illi quos diligunt, ab omnibus diligantur. Quia ergo titus diligebat corinthios propter eorum devotionem, ideo de hoc apostolus gaudebat.

Et ideo dicit apostolus et viscera eius, etc., quasi dicat: non solum gaudeo quia inventus sum verax, sed etiam quia viscera eius, id est viscerosa charitas eius, et nimius amor abundantius, quam antea, in vobis esset, ex quo vidit profectum vestrum; vel abundantius quam in aliis. Eph. Vi: induite vos sicut electi dei, etc.. materiam autem gaudii manifestat ex duobus, scilicet ex obedientia et reverentia. ex obedientia quidem cum dicit reminiscentis omnium vestrum obedientiam, qua obedienter sibi obtemperastis. In quo etiam et laudavit vos. I reg. Xv, 22: melior est obedientia, etc.. Eccli. Iii, 1: filii sapientiae ecclesia iustorum. Ex reverentia autem cum dicit quomodo cum timore, scilicet filiali, non servili, cum timore animi et tremore corporis excepistis eum. Gal. Iv, 15: testimonium enim vobis, etc..

Et quia ita habuistis vos ad eum, gavisus sum, quia verax inventus sum, et ipse diligit vos. Unde gaudeo quod in omnibus confido in vobis, non solum in bona voluntate sed etiam in bonis operibus in futuro, quod bene vos habeatis. Hebr. Vi, 9: confidimus de vobis meliora et viciniora saluti.

089

CAPUT 8

30
(
2Co 8,1-8)

LECTIO 1: 2 Corintios 8,1-8

Posita iam exhortatione ad bonum in generali, hic consequenter exhortatur eos ad quoddam bonum particulare, scilicet ad largitionem collectarum pro sanctis qui erant in ierusalem. Nam, sicut act. c. Xv, 2 dicitur, et apostolus tangit ad gal. c. Ii, 9, apostoli imposuerunt paulo et barnabae, ut proponerent verbum salutis gentibus, exhortando eos ad subveniendum sanctis, qui erant in ierusalem, qui venditis omnibus, et positis ad pedes apostolorum, in maxima erant paupertate; et ad hoc inducit eos ad praesens. Ubi duo facit. primo inducit eos ad dandum; secundo monet ad modum dandi, ut scilicet cito et abundanter dent, et hoc cap. Ix, ibi nam de ministerio, etc.. circa primum duo facit. primo tractat de collectis dandis; secundo de ministris per quos huiusmodi collectae fiant, ibi gratias autem deo qui dedit, etc.. circa primum duo facit. primo inducit eos ad dandum; secundo excludit excusationem, ibi si enim voluntas prompta est, etc.. inducit autem eos ad dandum tripliciter. primo exemplo aliorum qui dederunt; secundo exemplo christi, ibi scitis enim gratiam domini nostri, etc.; tertio ex ipsorum propria utilitate, ibi hoc enim vobis utile, etc.. circa primum tria facit. primo ponit exemplum; secundo ostendit se permotum ab hoc exemplo, ibi ita ut rogaremus titum, etc.; tertio monet ut ipsi hoc exemplum sequantur, ibi sed sicut in omnibus abundatis, etc.. circa primum sciendum est quod apostolus ad hoc, ut corinthii liberaliter tribuant, proponit eis macedones in exemplum.

Et commendat eos quantum ad duo, scilicet primo quantum ad patientiam in adversis; secundo quantum ad liberalitatem in donis, ibi et altissima paupertas, etc.. circa primum sciendum est quod apostolus inducit eos ad eleemosynas ut merita ipsorum crescant, et ideo in illo tempore hoc fecit, quando possunt mereri, scilicet tempore gratiae; tunc enim eleemosynae meritoriae sunt.

Et hoc est quod dicit notam vobis facimus gratiam, id est gratuitum donum dei, scilicet eleemosynarum largitionem.

Et dicit hoc esse gratiam, quia quidquid boni facimus, est ex gratia dei. Quae, quidem gratia, non est data istis, sed mihi, inquantum scilicet ex mea procuratione et sollicitudine et monitione, macedones ad hoc moti sunt. Eph. Iii, 8: mihi autem omnium sanctorum minimo, etc.. Data est, inquam, mihi in ecclesiis macedoniae, id est apud fideles macedoniae. quae quidem gratia est quantum ad duo, scilicet quantum ad patientiam, quia in multo experimento, etc.. Ubi ponit conditiones patientiae perfectae. una est quod homo sit constans, ita quod nec timore tribulationis deiiciatur, sed nec etiam in ipso tribulationis experimento.

Et ideo dicit quod in multo experimento tribulationis, constantes fuerunt. alia est quod in ipsis tribulationibus gaudeat, sicut legitur de beato laurentio; et quantum ad hoc dicit abundantia gaudii ipsorum, scilicet macedonum, fuit. Iac. c. I, 2: omne gaudium existimate, etc.. Rom. c. Xii, 12: in tribulatione gaudentes, etc.. Vel in multo experimento tribulationis, non quam ipsi passi fuerunt, sed quam viderunt pati in macedonia, abundantia gaudii ipsorum fuit. item secundo, gratia est quantum ad liberalitatem in eleemosynis.

Et quantum ad hoc dicit et altissima, etc.. Ubi duo facit. primo ponit eorum liberalitatem; secundo exponit quod dixerat, ibi quia secundum virtutem, etc.. dicit ergo primo: non solum fuerunt patientes in tribulationibus, scilicet macedones, sed etiam fuerunt liberales, quia altissima, id est maxima, paupertas eorum, vel nobilissima. Secundum glossam facit paupertatem altam elevatio spiritus supra res temporales et contemptus earum.

Et sic istorum paupertas altissima erat, quia non habebant divitias, et contemnebant eas. Iac. Ii, 5: nonne deus elegit pauperes in mundo, etc.. haec, inquam, paupertas abundavit, id est excrevit, in divitiis copiose dando. sed haec expositio glossae non videtur esse secundum intentionem apostoli, et ideo aliter dicendum est altissima paupertas, etc.. ubi sciendum est, quod homo ex duabus causis habet promptum animum ad dandum satis, scilicet ex abundantia divitiarum, sicut divites, vel ex contemptu divitiarum; et sic idem facit in paupere contemptus, quod facit in divite abundantia.

Et ideo dicit altissima paupertas, sic supra, abundavit, id est effectum abundantiae fecit, in divitias simplicitatis eorum, quia cor eorum erat solum ad deum, et ex hoc provenit contemptus divitiarum. prov. Xi, 3: simplicitas iustorum, etc.. consequenter cum dicit quia secundum virtutem, etc., exponit quod dixit commendando ipsorum liberalitatem quantum ad tria, scilicet quantum ad quantitatem dati, quantum ad voluntatem dandi, et quantum ad ordinem dationis. quantum ad quantitatem dati, quia dederunt supra virtutem.

Et ideo dicit: vere abundavit in divitias, quia ego reddo illis testimonium quod fuerunt voluntarii ad dandum secundum virtutem rerum suarum et supra virtutem, quia intantum dederunt quod post eguerunt. vel dicendum est, et melius, quod est virtus interior animi, et virtus exterior, scilicet facultas rerum temporalium. Virtus interior est promptitudo animi ad dandum.

Et ideo dicit testimonium illis reddo, quod fuerunt voluntarii ad dandum, secundum virtutem animi interiorem, et supra virtutem exteriorem, scilicet divitiarum. Tob. Iv, 9: si multum tibi fuerit, etc.. contra: quicumque dat supra virtutem, dat immoderate; non ergo ex hoc est dignus laude. respondeo. Dicendum est quod virtus in dando potest considerari dupliciter, scilicet simpliciter seu absolute, et secundum proportionem aliorum. Quando ergo dat plus quam alii suae proportionis, non peccat; sed si simpliciter dat supra virtutem, tunc immoderate dat. Sic ergo commendat eorum liberalitatem quantum ad quantitatem dati. commendat autem eam quantum ad voluntatem dandi, cum dicit quia voluntarii fuerunt, ex. Xxv, 2: ab omni qui ultroneus offert. In hoc autem fuerunt voluntarii, quia rogaverunt nos cum multa exhortatione, obsecrantes, id est rogantes. Quasi dicat: non solum rogaverunt, sed etiam per rationes nos induxerunt, ut habeant gratiam et communicationem ministerii, etc., id est ut liceret eis dare sua pauperibus sanctis, qui sunt in ierusalem, non reputantes se facere gratiam nobis, sed quod eis gratia fiat. Hebr. ult.: beneficentiae autem et communionis, etc.. commendat etiam eorum liberalitatem quantum ad ordinem dandi, quia non solum sua dederunt, sed primo seipsos, quia talis debet esse ordo in dando, ut primo homo sit acceptus deo, quia nisi homo sit deo gratus, non sunt accepta munera eius. Gen. Iv, 4: respexit dominus ad abel, scilicet primo, et ad munera eius consequenter. eccli. Xxx, 24: miserere animae tuae, etc..

Et ideo dicit non sicut speravimus, quasi dicat: vere voluntarii fuerunt, quia non sicut speravimus, id est non ea intentione qua putabamus, ut scilicet darent pro culpis redimendis, sed semetipsos dederunt primum domino, emendando vitam suam, et deinde nobis, obediendo per omnia, per voluntatem dei, quae est ut subdantur homines vicariis suis. Hebr. Ult.: obedite praepositis vestris, etc.. glossa dicit quod non aliter erat ab eis recipiendum, nisi scilicet prius seipsos dedissent deo; ergo videtur quod non sint recipiendae eleemosynae a peccatoribus. sed dicendum est quod non est ab eis recipiendum, quando dant ea intentione ut foveantur in peccatis. sic ergo, posito exemplo macedonum, ostendit se consequenter permotum esse hoc exemplo, cum dicit ita ut rogaremus titum, quasi diceret: intantum nos permoti fuimus hoc exemplo de liberalitate macedonum, ut scilicet rogaremus titum, ut etiam vos sitis participes ipsius gratiae, ut, scilicet titus, quemadmodum coepit vos monere ad benefaciendum, postquam vidit vos correctos, et inducere vos ad communionem, ita perficiat in vobis, et spiritualiter gratiam istam de largitione eleemosynarum, ut non desit vobis. Phil. I, 6: qui coepit in vobis, etc.. consequenter admonet eos, ut hoc exemplo ipsi inducantur, cum dicit sed sicut in omnibus, etc.. Ubi duo dicit. primo monet ut ipsi, exemplo macedonum, sint prompti ad eleemosynas faciendum; secundo quamdam suspicionem aufert, ibi non quasi imperans dico, etc.. dicit ergo sed sicut in omnibus, etc., quasi dicat: sicut vos superatis macedones in omnibus aliis gratiis, ita debetis eos superare etiam in ista, scilicet eleemosynis faciendis.

Et hoc est quod dicit sicut in omnibus aliis abundatis; et, primo in his quae pertinent ad intellectum, et quantum ad hoc dicit in fide, qua creditur, et sermone, quo confitemur, rom. X, 10: corde creditur ad iustitiam, quantum ad fidem, ore autem confessio fit ad salutem, quantum ad sermonem; et in scientia scripturarum. I cor. I, 5: in omnibus divites facti estis, etc.. secundo in his quae pertinent ad opus, et quantum ad hoc dicit et in omni sollicitudine, scilicet bene operandi. Rom. Xii, 11: sollicitudine non pigri. tertio in his quae pertinent ad affectum, et quantum ad hoc dicit in charitate vestra spirituali habita in nos superabundantius. col. Iii, 14: super omnia charitatem habentes, etc.. Sicut, inquam, in omnibus istis abundatis, ita scilicet rogavi titum, ut in hac gratia, scilicet eleemosynarum, abundetis.

Et quia posset haberi suspicio quod quasi ex imperio mandaret, ut darent eleemosynas, contra quod est quod dicitur ez. Xxxiv, 4: vos autem cum austeritate, etc., et ideo contra removet, dicens non quasi imperans dico. Hoc est quod rogavi titum, vel quod ego ipse hoc dico vobis, id est non feci quasi imperans. I petr. Ult.: non ut dominantes in cleris. Sed dico hoc comprobans, id est volens comprobare per aliorum sollicitudinem, scilicet macedonum, vestrae charitatis ingenium. ubi sciendum est, quod ingenium bonum sumitur non solum pro aptitudine ad sciendum faciliter, sed etiam ad bene operandum. cuius ratio est, quia ad hoc quod aliquis bene operetur, exigitur scientia dirigens.

Et ideo sicut in addiscendo dicitur boni ingenii esse qui cito capit verba magistri, ita, in operando, boni ingenii dicitur, qui exemplo aliorum cito movetur ad bene operandum.

Et ideo dicit apostolus comprobans, id est probare volens, bonum ingenium vestrum, id est quam promptam voluntatem habeatis ad dandum, moti exemplo macedonum. I cor. c. Iv, 14: non ut confundam vos haec scribo.

089 CP8

31
(
2Co 8,9-15)

LECTIO 2: 2 Corintios 8,9-15

Hic inducit corinthios ad dandum eleemosynas exemplo christi, dicens: volo comprobare ingenium vestrum bonum ad dandum, scilicet pauperibus, et hoc facere debetis exemplo christi. Enim, id est quia, scitis gratiam domini nostri iesu christi, quam quidem humano generi contulit. Io. I, v. 17: gratia et veritas per iesum christum, etc..

Et haec dicitur gratia, quia quidquid filius dei poenalitatum nostrarum assumpsit, totum gratiae est imputandum, quia nec praeventus alicuius bonitate, nec alicuius virtute coactus, nec inductus sua necessitate. est autem gratia ista quoniam propter nos egenus factus est.

Et dicit egenus, quod plus est quam pauper. Nam egenus dicitur ille, qui non solum parum habet, sed qui indiget seu eget; pauper vero ille qui parum habet. Ad significandum ergo maiorem paupertatem dicitur egenus factus est, scilicet in temporalibus. Lc. Ix, 58: filius hominis non habet, etc.. Thren. Iii, 19: recordare paupertatis, etc.. est autem factus egenus, non ex necessitate, sed ex voluntate, quia gratia ista iam non esset gratia.

Et ideo dicit cum dives esset, scilicet in bonis spiritualibus. Rom. X, v. 12: idem deus dives in omnes, etc.. Prov. c. Viii, 18: mecum sunt divitiae, etc.. Dicit autem esset, non fuisset, ne videretur christus amisisse divitias spirituales cum assumpsit paupertatem. Sic enim assumpsit hanc paupertatem quod illas inaestimabiles divitias non amisit. Ps. Xlviii, 3: simul in unum dives et pauper. Dives in spiritualibus, pauper in temporalibus. causam autem quare voluit fieri egenus, subdit cum dicit ut illius inopia divites essemus, id est ut illius paupertate in temporalibus, vos essetis divites in spiritualibus.

Et hoc est propter duo, scilicet propter exemplum et propter sacramentum. propter exemplum quidem, quia si christus dilexit paupertatem, et nos, exemplo suo, debemus diligere eam. Diligendo autem paupertatem in temporalibus, efficimur divites in spiritualibus. Iac. Ii, 5: nonne deus elegit pauperes in mundo, divites in fide, etc..

Et ideo dicit ut illius inopia, etc.. propter sacramentum autem, quia omnia quae christus egit vel sustinuit, fuit propter nos. Unde sicut per hoc quod sustinuit mortem, liberati sumus a morte aeterna et restituti vitae, ita per hoc quod sustinuit inopiam in temporalibus, liberati sumus ab inopia in spiritualibus, et facti divites in spiritualibus. i cor. I, 5: divites facti estis in illo in omni scientia, etc.. consequenter cum dicit consilium in hoc do, etc., inducit eos ad dandum ex parte eorum.

Et circa hoc duo facit. primo ponit ipsorum utilitatem, quae ex hoc provenit; secundo ostendit quod hoc etiam ab ipsis volitum est, scilicet ut darent eleemosynas, ibi qui non solum, etc.. dicit ergo: considerans hoc beneficium, consilium vobis do, id est hortor vos ad hoc, scilicet ad dandum eleemosynas, scilicet non solum propter utilitatem sanctorum, qui sunt in ierusalem, sed et propter utilitatem vestram. Prov. Xxvii, 9: boni amici consiliis anima dulcoratur, etc..

Et hoc quia utile est vobis. Bonum enim pietatis plus est utile facienti, quam illi cui fit, quia faciens reportat inde commodum spirituale, recipiens vero temporale.

Et sicut spirituale praeferri debet temporali, sic in operibus pietatis utilitas dantis praefertur utilitati accipientis. I tim. Iv, 8: pietas ad omnia valet. hoc autem non solum eis est utile sed etiam ipsi hoc voluerunt, et ideo dicit quia non solum, etc.. Ubi tria facit. primo commemorat bonum principium in eis; secundo hortatur eos ad debitum finem, ibi nunc vero et facto, etc.; tertio exponit quoddam quod dixerat, ibi si enim voluntas, etc.. dicit ergo: vere debetis libenter dare eleemosynas, quia non solum est vobis utile, sed etiam hoc ipsum velle sponte coepistis, scilicet dare eleemosynas, a priori anno, quo scilicet veni ad vos. Vel a priori anno, id est praecedenti. Quasi dicat: plus est velle, quam facere, iuxta illud eccli. Xviii, v. 16: verbum melius est quam datum, etc..

Et ideo debetis esse prompti ad dandum.

Et quia estis prompti ad dandum, ideo nunc quod habuistis in animo perficite facto, alioquin illa voluntas esset frustra. io. Iv: non diligamus verbo, neque lingua, etc.. Phil. I, 6: qui coepit in vobis, etc..

Et huius ratio est, ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, id est discretio voluntatis. Secundum glossam, prompta est, ita sit prompta discretio perficiendi. vel, aliter, ut animus sumatur pro voluntate.

Et tunc dicitur: quemadmodum prompti fuistis ad volendum, ita prompti ad perficiendum.

Et hoc ex eo quod habetis, id est secundum facultatem vestram. consequenter exponit hoc quod dicit ex eo quod habetis, dicens si enim, etc., quasi dicat: dico quod debetis esse prompti ad dandum, et in hoc non intendo vos gravare, ut scilicet detis supra facultates vestras, quia forte voluntas prompta ad hoc inducit vos, sed in hoc opus non potest imitari voluntatem.

Et ideo dicit: ex eo quod habetis, enim, pro quia, si voluntas prompta est secundum id quod habet, accepta est.

Et huius ratio est, quia voluntas acceptatur in perfectione operationis; opus autem non perficitur, nisi ex eo quod habetur.

Et ideo dicit secundum quod habet, accepta est. tob. Iv, 9: si multum tibi fuerit, abundanter tribue, etc.. consequenter cum dicit non enim ut aliis, etc., removet suspicionem quamdam. possent enim dicere isti: si damus eleemosynas pauperibus sanctis, qui sunt in ierusalem, ipsi otiosi vivent, et nos damna patiemur, et sic efficiemur miseri. Ideo apostolus primo hanc suspicionem excludit; secundo suam intentionem manifestat; tertio vero confirmat per auctoritatem.

Et removet suspicionem, cum dicit non enim ut aliis, etc.; quasi dicat: non enim ita moneo vos eleemosynas dare, ut aliis sit refrigerium, dum otiose viverent de eleemosynis vestris, vobis autem sit tribulatio, id est paupertas, quia vos affligeremini. sed numquid peccant illi qui dant omnia aliis, et ipsi postea paupertate affliguntur? et videtur quod sic per haec verba apostoli. respondeo. Dicendum est, secundum glossam, quod melius esset totum dare pauperibus, et affligi pro christo. Illud autem quod dicit hic, condescendendo fecit, quia infirmi erant, et forte deficerent, si egestate premerentur. intentionem suam manifestat, cum dicit sed ex aequalitate, etc., quasi dicat: non intendo tribulationem vestram, sed quamdam aequalitatem, ut scilicet vestra abundantia, etc.. Quod potest exponi tripliciter. primo de aequalitate quantitatis; secundo de aequalitate proportionis; tertio de aequalitate voluntatis. de aequalitate quantitatis, quia isti, scilicet corinthii, abundabant in temporalibus et deficiebant in spiritualibus; sancti vero, qui erant in ierusalem, abundabant in spiritualibus et deficiebant in temporalibus. vult ergo ut fiat inter eos aequalitas quantitatis, ut scilicet illi qui abundant in temporalibus, dent medietatem omnium illis, qui deficiunt in eis, et isti dent medietatem spiritualium eis, ut sic sint aequaliter divites.

Et ideo hoc potius dicit, ut scilicet ex aequalitate quantitatis, id est dimidia parte bonorum vestrorum, in praesenti tempore, quod breve est, vestra abundantia, terrenorum, suppleat illorum inopiam, qui deseruerunt omnia mundi, et ut illorum abundantia, scilicet in spiritualibus, sit supplementum vestrae inopiae in spiritualibus, id est ut sitis participes vitae aeternae. Lc. Xvi, 9: facite vobis amicos, etc.. Eccli. Xiv, 15 s.: in divisione sortis da et accipe; da temporalia et accipe spiritualia. de aequalitate autem proportionis exponitur sic, et melius. Vos, corinthii, habetis abundantiam temporalium, sancti qui sunt in ierusalem abundantiam spiritualium. volo ergo ex quadam aequalitate, non quae sit secundum quantitatem, sed secundum proportionem, ut scilicet sicut illi sustentantur eleemosynis vestris, ita vos ditemini precibus illorum apud deum. Sicut enim illi non ita ditantur de bonis vestris temporalibus, sicut vos estis divites, ita nec vos bonis illorum spiritualibus ditemini sicut illi.

Et ideo dicit sed ex aequalitate, etc., praedicta vestra abundantia terrenorum, illorum, scilicet sanctorum, inopiam, in temporalibus, suppleat, ut et illorum abundantia in spiritualibus, etc.. i cor. Ix, 11: si nos vobis spiritualia seminavimus, etc.. de aequalitate autem voluntatis exponitur sic: sed ex aequalitate, etc., id est volo quod sit in vobis aequalitas voluntatis, ut scilicet sicut illi habent voluntatem communicandi vobis ea in quibus abundant, ita vos habeatis voluntatem communicandi illis ea in quibus abundatis. consequenter confirmat hoc per auctoritatem. Unde dicit sicut scriptum est, scilicet ex. Xvi: qui multum, scilicet collegerat de manna, id est qui amplius habuit quam gomor, non abundavit, id est non habuit ultra sufficientiam suam; et qui modicum, non minoravit, id est non defecit ei, quia omnes aequaliter abundabant, ut dicitur ex. Xvi.

Et sic nec qui plus collegerat, plus habuit, nec qui minus paraverat, reperit minus.

089 CP8

32
(
2Co 8,16-24)

LECTIO 3: 2 Corintios 8,16-24

Postquam tractavit de collectis dandis, hic consequenter tractat de ministris per quos collectae fiant.

Et circa hoc duo facit. primo nominat eos; secundo recommendat eos corinthiis, ibi ostensionem ergo quae est, etc.. circa primum tria facit. primo enim nominat titum; secundo barnabam, ibi misimus etiam cum illo fratrem, etc.; tertio apollo, ibi misimus autem cum illis, etc.. circa titum duo commendat, scilicet eius sollicitudinem et sollicitudinis signum, ibi quoniam exhortationem, etc.. dicit ergo primo: dixi, supra, quod rogavi titum ut perficeret gratiam istam de eleemosynis colligendis, quod imminet sollicitudini meae ex ordinatione apostolorum, de quo inveni etiam ipsum sollicitum; et ideo ago gratias deo, qui dedit eamdem sollicitudinem, quam ego habeo, pro vobis, exhortandis et promovendis ad opera misericordiae, in corde titi; quia ipse etiam sollicitus est, sicut et ego, ut perficiat in vobis hanc gratiam. Hebr. Vi, 11: cupimus unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem, etc.. Rom. Xii, 8: qui praeest in sollicitudine. signum autem huius sollicitudinis est, quia quando rogavi eum, ipse consensit exhortationi meae.

Et ideo dicit quoniam exhortationem quidem suscepit.

Et quia prosecutus est quod petii, unde dicit sed cum sollicitior esset sua voluntate, quam mea exhortatione, profectus est ad vos; qui tamen primo recusabat venire propter peccata vestra. Rom. Xii, 11: sollicitudine non pigri. consequenter cum dicit misimus autem, etc., tractat de secundo ministro.

Et circa hoc duo facit. primo commendat ipsum; secundo subdit rationem quare mittit tam solemnes nuntios, ibi devitantes, etc.. frater iste, secundum quosdam, est lucas, vel secundum alios barnabas, quem quidem commendat ex tribus, scilicet ex fama, quia laus eius, scilicet lucae, est in evangelio ab eo scripto per omnes ecclesias, quia est approbatum per apostolos. Vel cuius laus, scilicet barnabae, est in evangelio praedicato ab ipso per omnes ecclesias, quia iudaeis et gentibus. Unde dicitur de barnaba, act. Xi, 24, quod erat vir bonus plenus fide et spiritu sancto. item commendat ipsum ex societate sua, quia non solum est famosus, sed et ordinatus est ab ecclesiis iudaeae comes peregrinationis meae, id est praedicationis meae, qua, ut peregrini, mundum circuimus. Supra c. V, 6: quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a deo, etc..

Et hoc est verum de luca, quia ipse fuit unus de septuaginta duobus discipulis, et socius pauli. De barnaba similiter, quia per spiritum sanctum dicitur act. Xiii, 2: segregate mihi barnabam et paulum in opus, etc..

Et factus est comes in hanc gratiam, scilicet collectionis eleemosynarum. vel in hanc gratiam, scilicet praedicationis, de qua dicitur eph. Iii, 8: mihi autem omnium sanctorum minimo, etc.. item commendat eum ex officio, quia est minister gratiae quae ministratur a nobis. i cor. Iv, 1: sic nos existimet homo. Supra c. Iii, 6: qui et idoneos nos, etc.. Ministratur autem gratia ista ad domini gloriam, ut scilicet dominus noster glorificetur, scilicet de eleemosynis factis, de conversione plurimorum populorum praedicationi nostrae, quia, ut dicitur prov. Xiv, 28, in multitudine populi, etc.. item ministratur, ut voluntas nostra impleatur, quia nos hoc volumus fieri.

Et ideo dicit et voluntatem nostram destinatam, id est praedestinatam a deo, qui praedestinavit ab aeterno nos talem voluntatem habere. consequenter cum dicit devitantes, etc., assignat causam quare mittat tam solemnes nuntios.

Et primo huius rationem assignat; secundo probat, ibi providemus ergo, etc.. dicit ergo: causa quare tam solemnes nuntios mittimus, est ista: ut sciatis negotium huiusmodi inesse cordi nostro.

Et ideo dicit devitantes hoc, scilicet ne quis, etc., quasi dicat: ut vitemus vituperium quod posset mihi impingi ab aliquibus, vel negligentiae, si non mitterem strenuos, vel fraudis si non mitterem securos.

Et isti strenui erant et prompti et securi, quia dati ab ecclesiis et electi per spiritum sanctum. Supra c. Vi, 3: nemini dantes ullam offensionem, etc.. dicit autem in hac plenitudine, scilicet eleemosynarum vel conversionis gentium. i petr. Iv, 10: unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum, etc..

Et hoc probat dicens providemus enim, etc., quasi dicat: bene dico devitantes, quia providemus, id est providere debemus, bona, id est ut opera nostra bona sint non solum coram deo, ut ei placeamus, sed etiam coram hominibus, ut scilicet eis bona videantur.

Et hoc facit, sollicite procurando et bonos imitando. Rom. Xii, 9: adhaerentes bono, etc.. consequenter cum dicit misimus autem cum illis et fratrem nostrum, etc., tractat de tertio nuntio, scilicet de apollo. ubi duo facit. Primo, quia commendat eum de sollicitudine, cum dicit quem, scilicet apollo, probavimus saepe sollicitum esse de salute vestra; nunc autem multo sollicitiorem. nam, sicut supra apparet, apollo fuit primus, qui post apostolum praedicavit apud corinthum. I cor. Iii, 6: ego plantavi, apollo rigavit. Hic autem, turbatus de peccato ipsorum recessit, et sollicitudinem quam ante pro ipsis habebat, postposuit. nunc vero, audita conversione eorum, factus est de salute ipsorum sollicitior, quam antea esset. Eph. Iv, 3: solliciti servare unitatem spiritus, etc.. Rom. Xii, 8: qui praeest in sollicitudine, etc.. secundo, subdit causam sollicitudinis quam assumpsit, quia apollo confidit de vobis ex his quae titus dixit de vobis, commendans vos. unde dicit multa confidentia in vobis, sive pro tito qui est socius meus, et quia libenter venit in societatem titi et lucae seu barnabae, et quia ad hoc inductus fuit ab apostolis ecclesiarum, quae sunt in iudaea.

Et ideo dicit sive fratres nostri, apostoli ecclesiarum iudaeae, scilicet induxerunt eum ad sollicitudinem habendam pro vobis. Quae quidem ecclesiae sunt gloriae christi, id est ad gloriam christi. consequenter cum dicit ostensionem ergo quae est, etc., recommendat istos nuntios corinthiis, dicens: quia tales misimus ad vos, ergo ostensionem, etc., id est, ostendatis opere, quod charitatem habetis ad eos et quod vere commendavi vos et quod ego vere gloriatus sim de vobis in faciem ecclesiarum, ad quas perveni et quibus praedicavi. vel in faciem omnium ecclesiarum, quia quod facitis eis, innotescet omnibus ecclesiis.

089

CAPUT 9


Aquinatis - ad 2 Corinthios 28