Aquinatis - ad 2 Corinthios 38

38
(
2Co 11,1-3)

LECTIO 1: 2 Corintios 11,1-3

Postquam apostolus excusavit se de his quae falso imponebantur sibi a pseudo, hic consequenter, ut confutet eos, scilicet pseudo, et reddat auctoritatem suam honorabilem, commendat se corinthiis. circa hoc autem duo facit. primo rationem suae commendationis assignat; secundo ponit suam commendationem, ibi in quo quis audet, etc.. circa primum tria facit. primo petit ut eius insipientia supportetur; secundo subdit necessitatem suae commendationis, ut non insipiens videatur, ibi aemulor enim vos, etc.; tertio innuit quod dato quod sit insipiens, supportare debent, ibi iterum dico ne quis, etc.. circa primum duo facit. primo praemittit suum desiderium, ut petitio sua facilius exaudiatur; secundo ponit suam petitionem, ibi sed et supportate me. desiderium autem apostoli est, ut corinthii sustineant apostolum commendantem se.

Et ideo per adverbium optandi incipit dicens utinam sustineretis, etc.. circa quod sciendum est, quod praecepta moralia sunt de agendis, quae cum sint particularia et variabilia, non possunt determinari una communi ratione et regula indefinite, sed oportet quandoque praeter regulam communem aliquid facere in aliquo casu emergente. Quando autem hoc modo fit aliquid praeter communem regulam, sapientes, qui causam huius considerant, non turbantur, nec reputant insipienter factum esse. Indiscreti vero et minus sapientes non considerantes ex qua causa hoc ita fiat, turbantur et reputant stulte factum fore; sicut patet, quia praeceptum morale est non occides, aliquando tamen necesse est malos occidere.

Et quando hoc fit, sapientes commendant vel non reputant male factum. Stulti autem et haeretici damnant, dicentes hoc esse male factum. quia ergo communis lex moralis est quod homo non commendet seipsum, secundum quod dicitur prov. Xxvii, 2: laudet te alienus, etc., potest fieri in aliquo casu praeter hanc communem regulam ut homo commendet se, et laudabiliter hoc facit, et tamen indiscreti hoc reputant insipientiam. Unde cum immineret casus quo apostolus deberet se commendare, hortatur eos ad hoc quod istud non reputent ei ad insipientiam, dicens utinam sustineretis, scilicet patienter, modicum insipientiae meae, supportando me.

Et dicit modicum, quia si commendaret se sine causa, esset maxima insipientia.

Et iterum, si commendaret se ex causa omnino urgente, tunc nihil esset ibi insipientiae. Sed quia commendat se, licet ex causa non tamen omnino urgente, cum alio modo posset confutare pseudo, et quia commendat se multum, videtur ibi esse aliquid insipientiae, et hoc est, quod dicit modicum insipientiae meae. Infra xii, 11: factus sum insipiens, etc..

Et licet sic sim insipiens, tamen supportate me.

Et hoc debent facere, quia subditi debent supportare praelatos, et e converso. gal. Vi, 2: alter alterius onera, etc.. Eph. Iv, v. 2: supportantes invicem in charitate. necessitatem autem commendationis ostendit, dicens aemulor, etc..

Et circa hoc tria facit. primo ostendit huiusmodi commendationem provenire ex zelo, ut excludat insipientiam; secundo dicit hunc zelum non esse inordinatum, ut vitet indiscretionem, ibi timeo autem, etc.; tertio excludit eorum excusationem, ibi nam si is qui venit, etc.. circa primum duo facit. primo ponit zelum, quem habet ad eos, sanctum, quia dei; secundo ostendit causam huius zeli, quia incumbebat sibi ex officio, ibi despondi vos, etc.. est ergo zelus sanctus, quia aemulor vos, id est diligo vos ferventer, dei aemulatione, id est ad honorem dei, non meum. circa quod nota, quod aemulatio, prout est idem quod zelus, non aliud est quam quidam motus animi bonus vel malus, tendentis in statum proximi, et importat fervorem amoris.

Et ideo consuevit sic definiri: zelus est amor intensus non patiens consortium in amato.

Et si quidem non patiatur consortium in aliquo bono, puta vitii vel alicuius imperfectionis, sed singulariter illud solus vult habere, tunc zelus est bonus et aemulatio bona, de qua dicitur i cor. Xii, 31: aemulamini charismata, etc.. Gal. Iv, 18: aemulamini bonum in bono, etc.. Iii reg. Xvii: zelo zelatus, etc.. Ps. Lxviii, 10: zelus domus tuae, etc.. Si vero non patiatur consortium in aliqua excellentia vel in aliqua prosperitate mundi, quia aliquis singulariter vult eam sibi, tunc zelus est malus et aemulatio mala. hoc autem bono zelo, seu aemulatione, aliquando quis aemulatur alios pro se, sicut vir zelatur pro uxore sua, quam sibi soli vult servari. Aliquando vero zelatur aliquis pro alio, sicut eunuchus zelatur uxorem domini sui, ut custodiat eam sibi. Sic apostolus populum suum, quem videbat paratum ad praecipitium, et cum sponso christo velle prostitui diabolo, aemulabatur, ne christus sponsus verus in eis aliquod diaboli consortium pateretur.

Et ideo dicit dei aemulatione, quasi dicat: non pro me sed christo, qui est sponsus. Io. Ix, 29: qui habet sponsam, sponsus est. Iii reg. Xix, 10, 14: zelo zelatus sum pro domino, etc.. unde autem apostolo incumbebat huiusmodi aemulatio, ostendit, dicens despondi enim vos, etc., quasi diceret: merito vos aemulor dei aemulatione, quia ego sum paranymphus huius matrimonii, quod est inter vos et christum, quia ego despondi vos, id est feci sponsalia, quae sunt per fidem et charitatem. Os. Ii, 20: sponsabo te mihi, etc..

Et ideo pertinet ad me custodire vos. Quicumque ergo convertit populum ad fidem et ad iustitiam, despondet eum christo. despondi, inquam, non multis, quia quae multis adhaeret, polluitur. Ier. Iii, 1: tu autem polluta es, etc.. Sed uni christo, scilicet viro perfecto virtutis plenitudine. Zach. Vi, v. 12: oriens nomen eius. Ier. Xxxi, 22: novum faciet dominus super terram, etc..

Et dicitur christus vir unus quia singularis, et quantum ad modum conceptionis, et quantum ad modum nascendi, et quantum ad gratiae plenitudinem. Eccle. Vii, 29: unum de mille, etc.. Isti, inquam, viro despondi vos exhibere virginem. nota quod a plurali ad singulare descendit, dicens desponsavi vos in plurali, et exhibere virginem in singulari, volens ostendere quod ex omnibus fidelibus fit unum corpus et una ecclesia, quae debet esse virgo in omnibus membris suis, et ideo dicit virginem castam. In omnibus enim accipitur virginitas pro integritate corporis, castitas pro integritate mentis. Nam aliquando aliqua est virgo corpore, quae non est casta mente. sic ecclesia exhibet se christo virginem, quando perseverat in fide, et infra sacramenta absque corruptione alicuius idololatriae et infidelitatis. ez. Xvi, 25: ad omne caput viae aedificasti signum, etc.. Castam exhibet se quando existens infra sacramenta et in fide christi, exhibet puritatem corporis et operis. eph. V, 27: ut exhiberet sibi gloriosam ecclesiam, non habentem maculam, neque rugam, etc.. sed quia corinthii possent dicere: non necesse est quod custodias nos, et zelus tuus non est rationabilis, quia nos bene servabimus nosmetipsos; ideo consequenter causam huius zeli ostendit, dicens timeo autem, etc.. ubi sciendum est quod in paradiso fuit coniugium adam et evae; sed eva corrupta fuit per serpentem non violenter, sed astute, inquantum promisit falsum et suasit iniquum. falsum quidem, cum dixit: eritis sicut dii et nequaquam moriemini, cum tamen ex hoc ipsi incurrerint necessitatem mortis; iniquum vero ut transgrederentur et praeterirent mandatum dei.

Et secundum hanc similitudinem apostolus loquens, dicit ecclesiam esse sicut evam, quam diabolus aliquando persecutus est manifeste per tyrannos et potestates, et tunc sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret, ut dicitur i petr. V, 8. Aliquando molestat ecclesiam latenter per haereticos, qui promittunt veritatem et simulant se bonos, et tunc sicut serpens seducit astutia sua promittendo falsa.

Et ideo dicit timeo ne sicut serpens evam seduxit, a paradiso eam eiiciens, astutia sua, promittendo falsa, i tim. Ii, 14: adam non est seductus, sed mulier; ita, idest per similes deceptiones haereticorum, corrumpantur sensus vestri.

Et dicit sensus vestri, quia sicut in matrimonio carnali cavet sponsus ne coniux corrumpatur carnaliter, ita apostolus in hoc matrimonio spirituali timet ne corrumpantur spiritualiter sensus cordis, i cor. Xv, 33: corrumpunt bonos mores, etc.; vel sensus spirituales, de quibus sap. I, v. 1: sentite de domino, etc.; i cor. Xiv, v. 20: nolite pueri effici sensibus.

Et excidant a simplicitate, quae est in christo iesu. Simplex enim est illud quod compositione caret. Pseudo ergo componebant unam sectam ex iudaismo et evangelio, mandantes simul cum evangelio servari legalia. illi ergo excidunt a simplicitate christi, qui seducti a pseudo, simul cum evangelio servant legalia, et hoc timebat apostolus de corinthiis. Eccli. Ii, 14: vae peccatori ingredienti terram duabus viis.

Et e contra prov. Xi, 3: simplicitas iustorum dirigit eos.

089 CP11

39
(
2Co 11,4-8)

LECTIO 2: 2 Corintios 11,4-8

Posito zelo quem ad corinthios habebat apostolus, et ostenso zelum esse rationabilem, hic consequenter removet eorum excusationem.

Et circa hoc duo facit. primo proponit eorum excusationem; secundo vero removet eam, ibi existimo enim me, etc.. circa primum sciendum est quod corinthii possent suspicari quod ideo zelum haberet de eis, quia timeat ne dimittant doctrinam suam propter doctrinam pseudo; unde possent dicere: constat quod minus bona sunt dimittenda propter magis bona; ergo si pseudo meliora doceant, non debes turbari, si acquiescimus eis.

Et ideo hanc excusationem ponit, ostendendo quod nihil maius quam apostolus, docent et praedicant. nam apostolus tria praedicavit eis, et docuit eos. Primo quod essent christi. supra iv, 5: non enim praedicavimus nosmetipsos, sed christum iesum. Secundo quod haberent spiritum christi. Rom. Viii, v. 9: si quis spiritum christi non habet, hic non est eius. Tertio ut reciperent evangelium christi. Rom. I, 16: non enim erubesco evangelium, etc.. Si ergo pseudo meliora vobis praedicarent et vos docerent, recte faceretis et excusabiles essetis; sed hoc non faciunt.

Et hoc est quod dicit nam et si is qui, etc., quasi dicat: timeo ne pseudo qui venit ad vos non missus, sed ex se, sicut fur et latro. io. X, 8: quotquot venerunt, fures sunt et latrones. Ier. Xxiii, 21: non mittebam eos, et ipsi currebant. Rom. X, 15: quomodo praedicabunt, nisi, etc.. Si, inquam, talis praedicator praedicat vobis alium christum, scilicet excellentiorem quam illum quem nos praedicavimus: quod non potest esse, quia, ut dicitur i cor. Viii, 6: unus dominus noster iesus christus, per quem omnia, etc..

Et hoc quantum ad primum. aut alium spiritum, scilicet meliorem, accipitis, scilicet per talem, quam accepistis, scilicet per nos, id est ministerio nostro, quod non potest esse, quia, ut dicitur i cor. c. Xii, 11: haec omnia operatur unus atque idem spiritus, etc..

Et hoc quantum ad secundum. aut praedicat vobis aliud evangelium, id est aliam praedicationem vel doctrinam, quam per nos non recepistis, gal. I, 6: miror quod sic tam cito transferimini, etc.. Si, inquam, alia et meliora facerent vobis, recte pateremini, id est faceretis, excusando vos.

Et quia non potest eis aliud evangelium, id est melius tradi, ideo apostolus excommunicat galatas, si aliud evangelium recipiant, gal. I, 9: si quis aliud vobis evangelizaverit, etc.. consequenter cum dicit existimo, etc., removet hanc excusationem.

Et circa hoc duo facit. primo ostendit quod ipse non minus fecit eis quam alii; secundo quod plus, ibi aut numquid, etc.. circa primum tria facit. primo ostendit quod nihil minus fecit facto quam alii apostoli; secundo innuit quod non defuit ei facultas ad hoc faciendum, ibi nam et si imperitus sermone, etc.; tertio ostendit evidentiam utriusque, ibi in omnibus autem, etc.. dicit ergo: recte pateremini vos seduci ab eis, si melius praedicarent vobis, sed hoc non est verum. Enim, id est quia, existimo me nihil minus fecisse, in his, a magnis apostolis, id est quam petrus et ioannes, quos isti habebant magnos.

Et comparat se magnis apostolis, tum quia paulus videbatur et reputabatur ab eis minor quam illi, eo quod illi fuerunt cum iesu, et paulus non; tum etiam quia pseudo dicebant se missos ab eis, et ideo ostendendo se parem magnis apostolis, istorum errorem removet et pseudo confutat.

Et non solum nihil minus fecit, sed plus. I cor. Xv, 10: plus omnibus laboravi.

Et ne forte dicerent ei: unde tibi est facultas ad hoc faciendum, cum sis imperitae linguae? ostendit quod ei facultas affuit ex magnitudine scientiae, dicens: licet sim imperitus sermone, tamen non sum imperitus scientia, ii petr. Ult.: sicut et charissimus frater noster paulus, secundum sapientiam, etc.. sed hoc sciendum est, quod pseudo quaerentes gloriam propriam et lucra sectantes, nitebantur attrahere populum per ornata et subtilia et exquisita verba, non attendentes nisi solum aures permulcere. Apostolus vero, quia non quaerebat utilitatem propriam, sed solum dilatationem fidei christi et profectum eius, ita proponebat verbum fidei, ut omnes possent capere, conformans se conditioni audientium et capacitati. Unde quia isti in principio non erant capaces altae doctrinae, proposuit eis fidem, non in subtilitate sermonis, sed eo modo quo capere possent, scilicet plane et aperte.

Et ideo isti dicebant eum esse imperitum sermone. I cor. I, 17: non in sapientia verbi, etc..

Et propter hoc dicit apostolus: licet sim imperitus sermone, ut vobis videtur, hoc non fuit ex defectu scientiae, sed propter vos, ex quadam dispensatione, quia tamquam parvulis in christo lac potum dedi vobis, etc.. vel dicendum, ad litteram, quod apostolus fuit balbus, et ex hoc pseudo deridebant eum.

Et ideo dicit et si imperitus sermone, id est impeditae linguae, non tamen sum imperitus scientia, ex. Iv, 10: impeditioris et tardioris linguae sum. quod autem nihil minus fecerim a magnis apostolis, evidenter apparet per ea quae feci vobis.

Et ideo dicit in omnibus praedictis, manifestatus sum in vobis, qui experti estis quae per me fiunt. I cor. Ix, 2: signaculum apostolatus mei vos estis in domino.

Et infra xii, 12: signa tamen apostolatus mei facta sunt super vos, etc.. consequenter cum dicit aut numquid peccatum, etc., ostendit quod plus fecit quam omnes alii, et hoc quia praedicavit sine sumptibus. circa hoc duo facit. primo ponit factum, secundo causam facti assignat, ibi quare? quia non diligo vos, etc.. circa primum duo facit. primo ostendit factum quantum ad praeteritum; secundo quantum ad futurum, ibi et in omnibus, etc.. factum autem praeteritum ostendit dupliciter. primo in generali, secundo in speciali, ibi quoniam gratis, etc.. dicit ergo: recte dico quod nihil minus feci ab illis, nisi forte hoc reputetis male et minus factum, quia diminui de auctoritate mea, non accipiens sumptus a vobis; sed si hoc esset malum, minus fecissem.

Et ideo ostendit quod non est malum.

Et hoc est quod dicit aut numquid peccatum feci, id est numquid peccavi, humilians meipsum et diminuens de auctoritate mea? quasi dicat, non. Eccli. Iii, 20: quanto maior es, etc.. I cor. Ix, 19: cum essem liber, etc.. Matth. Vi: qui humiliaverit se, etc.. ratio autem humiliationis meae est non propter lucrum proprium, sed propter promotionem vestram. Unde dicit ut vos exaltemini, id est in fide confirmemini. Corinthii autem avari erant, et ideo si a principio accepisset sumptus, forte destitissent a fide. item, pseudo praedicabant propter quaestum. ut ergo corinthii reciperent apostolum et pseudo auferret occasionem quaestus, gratis praedicavit eis sine sumptibus propriis. hoc autem quod dixerat in generali, manifestat in speciali, ibi quoniam gratis, etc., et facit duo. primo ostendit quomodo sine sumptibus praedicavit eis in primo adventu ad eos; secundo ostendit quod idem fecit in mora quam apud eos contraxit, ibi et cum essem, etc.. circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit, scilicet humiliationem, dicens: in hoc humilians meipsum, quoniam evangelizavi vobis gratis, id est sine sumptu, non autem sine mercede, quia hoc non est laudis. Licet enim omnes possent capere sumptus personae ab eis quibus proponunt verbum dei, nullus tamen praedicare debet pro mercede et quaestu. secundo, quia possent dicere isti: unde ergo accepisti sumptus? respondet quod ab aliis ecclesiis, dicens ecclesias alias expoliavi, accipiens ab eis stipendium ad ministerium vestrum. Ex hoc convincit eos quod non possint dicere apostolo quod non liceret ei accipere ab eis. Si enim accipitur ab aliis ad servitium eorum, multo magis liceret ei accipere ab ipsis. ex hoc etiam apparet quod legatus papae visitans unam partem legationis, potest accipere stipendia.

Et quod dominus papa, pro necessitate unius patriae, potest accipere subsidium ab aliis partibus mundi. Ratio est, quia ecclesia est sicut unum corpus. Videmus autem in corpore naturali quod natura, quando deficit virtus in uno membro, subministrat humores et virtutem accipiens ab aliis membris.

089 CP11

40
(
2Co 11,9-15)

LECTIO 3: 2 Corintios 11,9-15

Ostenso quod quando primo eis praedicavit in ipso adventu, evangelizavit eis gratis, hic ostendit quod nec etiam contrahendo moram apud eos, accepit ab eis sumptus.

Et primo hoc ostendit, secundo vero respondet cuidam tacitae quaestioni, ibi nam quod mihi, etc.. dicit ergo: non solum quando primo veni ad vos non accepi a vobis sumptus; sed etiam cum essem apud vos diu et etiam egerem, ut ostendat quod non dimisit eis sumptus propter divitias, nulli onerosus fui, aliquid ab aliquo accipiendo. In quo apparet causa quare dimisit: quia corinthii, propter avaritiam eis innatam, reputabant sibi onus ministrare sumptus. I cor. Ix, 12: non sumus usi hac potestate, sed omnia sustinemus, etc.. sed possent isti dicere: unde ergo habuisti necessaria? et ideo respondet dicens quod ab aliis ecclesiis. Ideo scilicet nihil accepi, quia illud quod mihi deerat, scilicet a pretio quod lucrabatur nocte laborando manibus suis, apud aquilam et priscam. erat enim scenofactoriae artis, per quam lucrabatur sibi necessaria. Act. Xx, 34: ad ea quae mihi opus erant, etc.. Illud ergo quod deerat non dedistis vos, sed suppleverunt fratres qui venerunt a macedonia, scilicet philippenses, qui erant valde liberales. unde de hoc in epistola ad philippenses commendat eos: phil. Iv, 15: nulla ecclesia communicavit mihi in ratione dati et accepti, nisi vos. Sed corinthii erant avari. consequenter cum dicit et in omnibus sine onere, etc., ostendit quomodo se habebit in hoc ad eos in futurum, dicens, quod etiam sine onere vult se habere ad eos.

Et circa hoc duo facit. primo ponit suam rationem communem; secundo confirmat eam, ibi est veritas christi, etc.. dicit ergo: non solum feci hoc, scilicet quod gratis vobis evangelizavi et nulli onerosus fui, sed etiam in omnibus servabo me vobis sine onere, sicut usque modo servavi, non dure reprehendendo, non severe corrigendo, nec vestra accipiendo. Act. Iii: argentum et aurum et vestem nullius concupivi. Num. Xvi, 15: tu scis quod nec asellum quidem acceperim ab eis, dicit moyses ad dominum. Samuel dicit, i reg. c. Xii, 3: loquimini de me, si oppressi, etc..

Et quod ita facturus sit, confirmat ex duobus. primo ex eo qui loquitur in ipso, scilicet christo, qui est veritas, a qua non potest esse falsum.

Et ideo dicit est veritas christi in me, etc., quasi dicat: hoc quod dixi verum est, quia veritas christi loquitur in me, etc.. Hoc infra ultimo: an experimentum quaeritis eius qui in me, etc.. vel hoc potest accipi per modum iurantis. quasi dicat: deus, qui est veritas et est in me scrutans corda, sit mihi testis, quod ita servabo me. Rom. I, 9: testis est mihi deus, etc.. secundo, ex eo quod non intendit minuere gloriam suam, sed augere. apostolus enim attribuebat sibi apud christum ad magnam gloriam quod ipse solus, inter apostolos, sine sumptu praedicabat corinthiis.

Et ideo dicit: ideo servabo me sine onere, quoniam non infringetur, id est non minuetur, in me haec gloria, quod scilicet gratis praedico vobis, et quod a licitis abstineo, propter salutem vestram: quae quidem est gloria christi, quia ipse glorificatur per hoc in me; vel quia ego hanc gloriam habeo specialiter apud christum. Quae quidem refringeretur in regionibus achaiae, ubi corinthus erat metropolis, si recepisset ab eis, quia avari erant. Habitabant enim in maritimis, et erant intenti mercationibus, et tales consueverunt esse avari. I cor. Ix, 15: bonum est mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. consequenter cum dicit quare? quia non, etc., ponit causam quare non accepit sumptus ab eis.

Et circa hoc duo facit. primo excludit falsam causam; secundo astruit veram, ibi quod autem facio, etc.. circa primum sciendum est, quod pseudo imponebant apostolo, quod ideo non recipiebat a corinthiis sumptus, quia non diligebat eos, et quia non intendebat eis benefacere et servire. Dicit ergo quare, scilicet hoc facio, quia non diligo vos, id est pro odio quod habeo ad vos, sicut dicunt pseudo? deus scit quod diligo vos, et quod non pro odio hoc facio. Io. Ult.: domine, tu scis, quia amo te. sic ergo, exclusa causa falsa, sequitur vera, ibi quod autem facio, etc..

Et circa hoc duo facit. primo ponit veram causam; secundo rationem huius assignat, ibi nam eiusmodi pseudo, etc.. circa primum sciendum est, quod pseudo, ut dictum est, quaerebant lucra et gloriam propriam.

Et ideo, ut in reverentia haberentur, nitebantur exterius sequi vestigia apostoli, vel etiam, si potuissent, excellere ipsum. dicit ergo apostolus: si ergo volunt me imitari, in hoc imitentur, ut nihil accipiant.

Et quia sciebat quod pseudo praedicabant ut acciperent, et, per consequens, quod non praedicarent si deficeret eis lucrum, dicit quod facio, ideo facio et faciam hoc, non propter odium, sed ut amputem occasionem eorum, scilicet pseudo, qui volunt, supple meo exemplo, habere occasionem accipiendi vestra. sciebat enim, secundum ambrosium, quod si non acciperent, non diu praedicarent. E contrario dicitur prov. Vi: da occasionem sapienti, etc..

Et hoc, ut tales inveniantur, scilicet pseudo, sicut et nos, scilicet non accipientes pecunias, sicut et nos non accipimus. In quo quidem ipsi gloriantur, scilicet quod imitantur nos, et ego nolo, si perfecte volunt nos imitari, quod accipiant. i cor. Vii, 7: volo omnes homines esse sicut me, scilicet non accipientes. ut in quo, etc.. Hoc legitur tripliciter. uno modo sic: ut inveniantur tales, supple sicut et nos, non accipiendo sicut et nos non accipimus, et, per consequens, a praedicatione cessando. In quo, scilicet esse tales, sicut et nos gloriantur; contendebant enim esse similes veris apostolis. Secundo modo sic: ut in eo in quo gloriantur, scilicet accipiendo, quia hoc solum quaerebant, inveniantur sicut et nos, id est similes nobis, cessando scilicet et desistendo ab acceptione, ut nobis assimilentur. Tertio modo sic: ut in eo in quo gloriantur, scilicet in non accipiendo, dicunt enim se nihil accipere, inveniantur sicut et nos, id est non meliores nobis, ne scilicet possint se in hoc nobis praeferre. nam eiusmodi, hoc continuatur tripliciter. primo modo sic: ita gloriantur et contendunt, non sicut nos, nam eiusmodi, etc.. secundo modo sic: et vere desistant accipere, ut nobis assimilentur, nam eiusmodi, etc.. tertio modo sic: ita in non accipiendo gloriantur, ut nobis similes videantur. posita autem vera causa, probat eam consequenter, dicens nam eiusmodi, etc., ostendens quomodo student assimilari apostolos.

Et circa hoc tria facit. primo ponit causam; secundo probat eam, ibi sed non mirum; tertio consequenter ostendit differentiam pseudo ad veros apostolos, ibi quorum finis, etc.. dicit ergo: recte dico, quod hoc facio, ut amputem eis occasionem accipiendi. nam eiusmodi pseudo-apostoli sunt operarii, scilicet falsi. Phil. Iii, 2: videte canes, videte malos operarios, etc.. subdoli, id est, callidi et vulpini, sub specie religionis decipientes. Ez. Xiii, 4: quasi vulpes in desertis, etc.. Cant. Ii, 15: capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas, etc.. Matth. Vii, 15: veniunt ad vos in vestimentis ovium, etc..

Et hoc est quod dicit transfigurantes se in apostolos christi, id est exterius portantes signa bonorum apostolorum. ii tim. Iii, 5: habentes quidem speciem pietatis, etc..

Et hoc probat, quia sicut veri apostoli mittuntur a deo et informantur ab ipso, sic satanas transformat se in angelum lucis, qui est dux et incentor eorum, ostendens se esse vel angelum dei, vel aliquando christum. Non est ergo mirum neque magnum si ministri eius, scilicet pseudo, transformant se in ministros iustitiae, id est simulant se esse iustos. Eccli. X, 2: secundum iudicem populi, sic et minister eius, etc.. notandum autem est, quod satanas transfigurat se aliquando visibiliter, sicut beato martino, ut deciperet eum, et hoc modo multos decepit. Sed ad hoc valet et necessaria est discretio spirituum, quam specialiter deus contulit beato antonio. In hoc tamen potest cognosci, quod satanas sit, quia bonus angelus in principio hortatur ad bona, et perseverat in eis, sed malus in principio quidem praetendit bona, sed postmodum volens explere desiderium suum, et quod intendit, scilicet decipere, inducit et instigat ad mala. I io. Iv, 1: omni spiritui nolite credere, etc..

Et ideo iosue cum videret angelum in campo suo, dixit iudic. V: noster es an adversariorum? aliud etiam signum est, quod bonus angelus etsi terreat in principio, tamen statim consolatur, et confortat, sicut zachariam, lc. I, v. 13: ne timeas, zacharia.

Et ad beatam virginem dixit: ne timeas, maria, etc.. Malus autem angelus stupefacit et desolatum dimittit.

Et hoc ideo, ut stupefactum facilius decipiat et persuadeat sibi. aliquando autem transfigurat se invisibiliter, et hoc quando ea, quae in se mala sunt, facit apparere bona, pervertendo sensus hominis et inflammando concupiscentiam. Prov. c. Xvi, 25: est via quae videtur homini recta, etc.. Sic decepit monachum quemdam, qui cum proposuisset in animo suo numquam exire cellam, suggessit ei diabolus, quod bonum esset quod exiret ad ecclesiam et reciperet corpus christi. Cui suggestioni consentiens, propositum mutavit vadens ad ecclesiam. postmodum cognoscens eum fuisse diabolum, gloriatus est monachus quod non deceperat eum, quia ad bonum iverat, et tamen iam removit eum a proposito continue standi in cella. Postmodum vero iterum suggessit ei, quod pater suus esset mortuus, et dimiserat sibi multas divitias distribuendas inter pauperes, quod iret ad civitatem, ad quam cum iret, numquam rediit ad cellam, et mortuus est in peccato. Unde valde difficile est, quod homo caveat sibi, et ideo recurrendum est ad adiutorium divinum. Iob xli, 4: quis revelabit faciem indumenti eius, etc., quasi dicat: nullus nisi deus. consequenter ponit ministrorum, et malorum et bonorum differentiam, quae consistit in hoc, quod finis illorum, scilicet ministrorum christi, et satanae, erit secundum opera eorum. Nam finis bonorum erit bonus, et malorum erit malus, et boni inducuntur ad bonum, et mali ad malum. Phil. c. Iii, 19: quorum finis interitus, etc.. Item boni recipient bona, et mali mala. Supra v, v. 10: omnes nos manifestari oportet ante tribunal christi.

089 CP11

41
(
2Co 11,16-21)

LECTIO 4: 2 Corintios 11,16-21

Supra apostolus induxit corinthios, ut patienter sustinerent suam commendationem, ostendens, quod hoc faciebat ex zelo quem habebat ad eos, et quia zelus ille erat rationabilis et ordinatus, hic autem consequenter ponit aliam rationem, per quam ostendit, quod dato, quod insipienter ageret, nihilominus tamen deberent eum supportare. Unde in ista ratione procedit ex suppositione stultitiae. In hac autem parte duo facit. primo enim proponit suam petitionem; secundo rationem dictorum assignat, ibi quod loquor, etc.. in petitione sua duo facit. Primo enim petit, quod non reputent eum insipientem, quod pertinet ad praemissam rationem.

Et ideo dicit iterum dico, quod ex quo zelus meus est rationabilis, et ego rationabiliter commendo me, ne quis, scilicet vestrum, me reputet insipientem. secundo petit, quod dato, quod insipienter agat, tamen supportent eum, et hoc pertinet ad rationem hanc.

Et ideo dicit alioquin, id est si non rationabiliter commendo me, et penitus velitis me ex hoc insipientem reputare, tamen accipite, id est supportate, me velut insipientem.

Et dicit, velut, quia licet ipsi reputent eum insipientem in hoc, tamen in rei veritate non est insipiens. Accipite me, inquam, velut insipientem, ut et ego modicum quid glorier.

Et dicit modicum, quia infra commendabit se de gloria, quae est secundum carnem, quae valde modica est. iob xxv, 6: homo putredo et filius hominis vermis. Eccli. X, 9: quid superbis, terra et cinis? rationem autem dictorum assignat, dicens quod loquor, etc.. Dixerat autem tria. Primo quia supponit insipienter commendasse se ipsum; secundo quod vult gloriari; tertio quod sustineant eum.

Et horum trium rationem assignat.

Et primo de hoc, quod supposuit insipienter commendare se; secundo quare vult gloriari, ibi quoniam multi gloriantur, etc.; tertio quod debeant eum supportare, ibi libenter enim suffertis, etc.. dicit ergo primo: ratio quare debetis insipientem accipere me est, quia illud quod loquor in hac substantia gloriae, id est commendatione carnis, quae a quibusdam appetitur, ac si per eam debeant subsistere, non loquor secundum deum, sed quasi in insipientia.

Et dicit ex hypothesi, sicut illud quod supra dixit: velut insipientem. Unde ibi posuit velut, hic ponit quasi. Ac si diceret: si non rationabiliter commendarem me, tunc illud quod loquor, in commendatione mea, non est secundum deum, id est, secundum rationem divinae sapientiae.

Et tunc merito acciperetis me non secundum deum loqui, sed insipienter. Supra x, 18: non enim, qui seipsum commendat, ille probatus est, etc.. prov. Xxvii, 2: laudet te alienus, etc.. rationem autem suae commendationis et gloriae ostendit, subdens quoniam multi gloriantur, etc.. ubi sciendum est, quod pseudo, quia ex iudaeis erant, gloriabantur secundum carnem, dicentes se esse filios abrahae et ex hoc volebant haberi in reverentia a corinthiis et auctoritate. dicit ergo apostolus: dato, quod sit insipientia, quod glorier secundum carnem, tamen quoniam multi, scilicet pseudo, gloriantur secundum carnem, et ego etiam gloriabor secundum carnem, prov. Xxvi, 5: responde stulto secundum stultitiam suam, ne sibi sapiens videatur. sed contra est quia seneca dicit summa malorum est, quod ad exemplum vivitur malorum.

Et ex. Xxiii, 2: non sequaris turbam ad faciendum malum. Non ergo apostolus debet gloriari secundum carnem, eo quod pseudo gloriantur. respondeo. Dicendum est, quod licet sit eadem materia gloriationis, non tamen est eadem intentio et idem finis, quia pseudo commendabant se propter gloriam propriam, et ut ipsi haberentur in auctoritate, et possent lucrari; apostolus autem gloriabatur, ut verbum dei, per eum praedicatum, esset maioris auctoritatis et ponderis, et fructum faceret christo. rationem autem quare debeant eum supportare, subdit, dicens libenter enim suffertis, etc., et primo ponit rationem hanc, quod scilicet debeant eum supportare. possent enim dicere: quare debemus te supportare, si es insipiens? et dicit apostolus, quod ideo, quia cum vos ipsi sitis sapientes in oculis vestris et in vestra reputatione, libenter suffertis, id est estis consueti supportare, insipientes, pseudo scilicet. secundo ostendit in quo supportent insipientes.

Et ponit quinque gravia quae sustinebant a pseudo: primum est iugum servitutis.

Et quantum ad hoc dicit sustinetis enim si quis, id est aliquis pseudo, redigit vos in servitutem, quasi dicat: per christum liberati fuistis a servitute legis, quae est in timore, et reducti estis in libertatem filiorum dei, quae est in charitate. Gal. Iv, 31: non sumus ancillae filii, sed liberae.

Et tamen vos sustinetis pseudo, qui ex huiusmodi libertate redigunt vos in servitutem legis, quia cogunt vos servare legalia. Gal. V, 1: nolite iugo servitutis, etc.. multo ergo magis debetis sustinere me, qui volo vos praeservare in libertate christi, quam pseudo, qui volunt vos reducere in servitutem legis. secundum est grave valde, scilicet quod pseudo vivunt de bonis vestris laute, nos vero non. Supra viii, 13: non ut aliis sit remissio, etc..

Et ideo dicit si quis devorat, matth. c. Xxiii, 14: vae qui comeditis domos viduarum, etc.. tertium grave est depraedatio et expoliatio, quia isti ad litteram blandis verbis et praetextu pietatis accipiebant eis omnia, et quantum ad hoc dicit si quis accipit, id est blande decipit, subtrahendo vestra. Rom. c. Xvi, 18: per blandos sermones seducunt corda insipientium. quartum grave est nimia iactantia super eos cum corinthiorum contemptu. Ideo dicit si quis extollitur, iactando se importune. Eccli. c. Vi, 2: non te extollas in cogitatione, etc.. quintum grave est illatio opprobriorum. Nam pseudo non solum tam gravia eis inferebant, sed super hoc addebant improperia, dicentes eis iniurias, et maxime de ignobilitate. Nam quia ipsi erant iudaei, et cultores unius dei, dicebant se nobiles esse, et corinthios ignobiles, quia non erant de semine abrahae, nec circumcisi, et quod de idololatris.

Et quantum ad hoc dicit si quis in faciem vos caedit, id est coram vobis infert contumelias et dicit iniurias.

Et huiusmodi iniuriae sunt secundum ignobilitatem, quam vobis obiiciunt, vel ignominiam quam inferunt.

Et tamen illos sustinetis, et nos non, quasi nos fuerimus infirmi in hac parte gloriae, quam attribuistis eis, praeferendo eos nobis, praesertim cum pseudo dicant, quod ideo nos non dicimus nec facimus vobis ista, quia nos sumus infirmi in hac parte, id est quia sumus ignobiles. I cor. c. Iv, 10: nos infirmi, vos fortes; vos nobiles, nos autem ignobiles.

089 CP11


Aquinatis - ad 2 Corinthios 38