Thomae et alii: ad 1Cor 21

21
(
1Co 7,1-9)

Lectio 1: 1Co 7,1-9

Postquam apostolus reprehendit fornicarium et sustinentes eum, hic accedit ad tractandum de matrimonio. et circa hoc tria facit. primo determinat de coniugatis et matrimonio iunctis; secundo, de virginibus, ibi de virginibus autem, etc.; tertio, de viduis, ibi mulier alligata est, etc.. Circa primum duo facit. primo instruit eos qui non sunt matrimonio iuncti, utrum scilicet debeant matrimonium contrahere; secundo manifestat quod dixerat, ibi hoc autem dico, etc.. Circa primum duo facit. primo manifestat quid circa hoc sit per se bonum; secundo, quid necessarium, ibi propter fornicationem autem, etc.. Circa primum considerandum quod in detestationem fornicationis, contra quam locutus iam fuerat, aliqui non habentes zelum Dei secundum scientiam, intantum procedebant, quod etiam matrimonium condemnabant, secundum illud i tim. Iv, 2 s.: in hypocrisi loquentium mendacium, prohibentium nubere. Et quia hoc durum corinthiis videbatur fidelibus, super hoc apostolo scripserunt, eius sententiam requirentes, et ideo apostolus eis respondet: ita reprehendi ea quae facitis. De quibus autem scripsistis mihi, respondeo, quantum ad matrimonium, bonum est homini mulierem non tangere. Circa quod notandum quod mulier data est viro ad adiutorium generationis: et in hoc differt vis generativa a nutritiva, quia vis nutritiva deservit homini ad conservationem individui; unde bonum est homini nutrimento uti, quia per hoc eius vita conservatur; generativa autem non deservit homini ad conservationem individui, sed ad conservationem speciei. Unde non potest dici quod bonum est homini, ad suum individuum, mulierem tangere, primo quidem quantum ad animam, quia, ut augustinus dicit in soliloquiis, nihil sic deiicit animam ab arce virtutis suae, sicut contactus ille corporum, sine quo uxor haberi non potest; et ideo ex. Xix, 15 dicitur populo accepturo legem Dei: estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris. i reg. Xxi, 4 dixit abimelech ad david: si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus, manducent panem sanctum.

Secundo quantum ad corpus, quod vir subiicit per matrimonium potestati uxoris, se ex libero servum constituens. Servitus autem haec prae omnibus aliis est amara. Unde et eccle. Vii, 27 dicitur: inveni amariorem morte mulierem.

Tertio quantum ad res exteriores, quarum occupatione necesse est hominem implicari, qui habet uxorem et filios nutriendos, cum tamen dicatur ii tim. Ii, 4: nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit. deinde cum dicit propter fornicationem, etc., ostendit quid circa hoc sit necessarium. primo quantum ad contractum matrimonii; secundo quantum ad actum matrimonii iam contracti, ibi uxori vir debitum, etc.. Circa primum considerandum est, quod actus generativae virtutis ordinatur ad conservationem speciei per generationem filiorum, et quia mulier data est viro in adiutorium generationis, prima necessitas tangendi mulierem est propter procreationem filiorum. unde Gn 1,27 s. Dicitur: masculum et foeminam creavit eos, et benedixit eis deus, et ait: crescite et multiplicamini, et replete terram. Sed haec necessitas fuit circa institutionem humani generis, quamdiu oportuit multiplicari populum Dei per successionem carnis. sed apostolus, considerans humanum genus iam multiplicatum et populum Dei iam esse augmentatum, non propagatione carnis, sed generatione quae est ex aqua et spiritu sancto, ut dicitur io. Iii, 5, praetermisit hanc necessitatem, qua scilicet primitus institutum fuerat matrimonium in officium naturae, et proponit secundam necessitatem secundum quam institutum est in remedium culpae. quia enim carnalis concupiscentia adhuc post baptismum in fidelibus remanet, licet non dominetur, instigat homines maxime ad actus venereos propter vehementiam delectationis. et quia maioris virtutis est totaliter hanc concupiscentiam superare, quam possit hominibus convenire, secundum illud matth. Xix, v. 11: non omnes capiunt verbum hoc, necessarium est quod in parte concupiscentiae cedatur, et in parte superetur; quod quidem fit dum actus generationis ratione ordinatur, et non totaliter homo concupiscentia ducitur, sed magis concupiscentia subditur rationi. habet autem hoc ratio naturalis, quod homo utatur generationis actu, secundum quod convenit generationi et educationi filiorum. Hoc autem in brutis animalibus invenitur, quod in quibuscumque speciebus animalium sola foemina non sufficit ad educationem prolis, masculus simul nutrit prolem cum foemina; et ad hoc exigitur, quod masculus cognoscat propriam prolem. Et ideo in omnibus talibus animalibus, ut patet in columbis, turturibus et huiusmodi, naturaliter indita est sollicitudo de educatione prolis. Et propter hoc in huiusmodi non sunt vagi et indifferentes concubitus, ex quibus sequeretur incertitudo prolis; sed masculus determinatus determinatae foeminae coniungitur, non indifferenter quaelibet cuilibet, sicut accidit in canibus et aliis huiusmodi animalibus, in quibus sola foemina nutrit prolem. maxime autem in specie humana masculus requiritur ad prolis educationem, quae non solum attenditur secundum corporis nutrimentum, sed magis secundum nutrimentum animae, secundum illud hebr. Xii, 9: patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur eos; et ideo ratio naturalis dictat quod in specie humana non sint vagi et incerti concubitus, quales sunt concubitus fornicarii, sed sint determinati viri ad determinatam foeminam, quae quidem determinatio fit per legem matrimonii. sic igitur triplex bonum habet matrimonium, primum quidem quod est in officium naturae, prout scilicet ordinatur ad generationem et educationem prolis, et hoc bonum est bonum prolis. secundum bonum habet prout est in remedium concupiscentiae, quae scilicet coarctatur ad determinatam personam, et hoc bonum dicitur fides, quam scilicet vir servat uxori suae, non accedens ad aliam, et similiter uxor viro. tertium bonum habet, prout in fide contrahitur christi, quod quidem bonum dicitur sacramentum, inquantum significat coniunctionem christi et ecclesiae, secundum illud eph. V, 32: sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in christo, et ecclesia. hoc est ergo quod dicit: dictum est quod bonum est homini mulierem non tangere, sed quia ad hoc bonum non sunt omnes homines idonei, unusquisque vir, propter fornicationem, scilicet vitandam, suam uxorem habeat, id est, sibi determinatam, ut tollantur vagi et incerti concubitus, quod pertinet ad fornicationem. Unde et prov. V, 18: laetare cum muliere adolescentiae tuae, et postea subditur: quare seduceris, fili mi, ab aliena? deinde cum dicit uxori vir debitum reddat, etc., agit de usu matrimonii contracti.

Et primo agit de debito reddendo; secundo de debiti intermissione, ibi nolite fraudare, etc.. Circa primum duo facit. primo proponit quod intendit, dicens: dictum est quod vir habeat uxorem, et uxor virum; habendi autem haec est ratio, ut vir reddat debitum uxori, scilicet de suo corpore per carnalem commixtionem, similiter autem et uxor viro, quia quantum ad hoc ad paria iudicantur. Unde mulier non est formata de pedibus viri tamquam ancilla, nec de capite tamquam domina, sed de latere tamquam socia, ut legitur Gn 2,21. Unde et mutuo debent sibi debitum reddere, secundum illud rom. Xiii, 7: reddite omnibus debita.

Secundo assignat debiti rationem, dicens mulier non habet potestatem sui corporis, scilicet ad actum generationis, ut scilicet possit proprio arbitrio vel continere, scilicet vel alteri se tradere; sed vir, scilicet habet potestatem sui corporis, quantum scilicet ad usum carnalis copulae, et ideo uxor debet viro proprii corporis officium offerre. similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier, etc.. Unde et ipse debet sui corporis officium offerre uxori, legitimo impedimento cessante. Unde et Gn 2,24 dicitur: adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. deinde cum dicit nolite fraudare invicem, etc., agit de intermissione debiti reddendi.

Et primo ostendit qualiter intermitti debeat actus coniugalis. Circa quod docet unum esse cavendum, ne scilicet hoc per fraudem fiat, dicens nolite fraudare invicem, ut scilicet velit vir continere, invita uxore, aut etiam e converso. quod apostolus fraudem nominat, quia unus subtrahit alteri quod ei debetur, quod ad fraudem pertinet, non minus in actu matrimonii, quam in aliis rebus. Unde et prov. C. Xii, 27 dicitur: non inveniet fraudulentus lucrum, quia scilicet ille, qui tali fraude continentiam Deo offert, non lucratur meritum vitae aeternae. Sicut enim dicit augustinus non vult deus tale lucrum tali damno compensari, ut dum unus coniugum continet, altero invito, ille incidat in damnabiles corruptelas. tria autem docet observanda in tali intermissione: quorum primum est ut fiat ex communi consensu. Unde dicit nisi forte ex consensu. Unde dicitur eccli. Xxv, 1 s.: in tribus beneplacitum est spiritui meo, quae sunt probata coram Deo et hominibus: concordia fratrum, et amor proximorum, vir et mulier bene sibi consentientes. Secundum est, ut sit ad certum tempus. Unde subdit nisi forte ad tempus, secundum illud eccle. C. Iii, 5: tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus. Tertium est, ut hoc fiat propter debitum finem, scilicet causa spiritualium actuum, ad quos continentia reddit magis aptos. Unde subdit ut vacetis orationi, secundum illud ioel. Ii, 14: sacrificium et libamen domino Deo nostro, et postea subdit: egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo.

Secundo agit de reiteratione coniugalis actus; et

Primo ponit documentum, dicens iterum revertimini in idipsum, ut scilicet vobis invicem debitum reddatis, finito tempore orationis. Unde et iii reg. Viii, 66 dicitur, quod celebratis dedicationis solemniis, profecti sunt in tabernacula sua laetantes.

Secundo assignat rationem documenti. Non enim hoc dicit, quasi sit necessarium ad salutem, sed ad periculum vitandum. Unde subdit ne tentet vos satanas, id est, ne sua tentatione vos prosternat; sicut etiam dicitur i thess. Iii, 5: ne forte vos tentaverit is qui tentat, et inanis sit labor noster. Tentatio autem satanae non est fortibus timenda, de quibus dicitur i io. Ii, 14: scribo vobis, iuvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum. Est autem timenda debilibus, unde subdit propter incontinentiam vestram, id est, propter pronitatem ad incontinentiam, ex quo contingit, quod diabolus hominem tentando prosternit, et provocatur ad tentandum, secundum illud i petr. Ult.: circuit quaerens quem devoret. deinde cum dicit hoc autem dico, etc., manifestat quo sensu praedicta sunt accipienda,

Et primo facit quod dictum est; secundo, rationem assignat, ibi volo autem, etc.; tertio, exponit quod dixerat, ibi dico autem, etc.. dicit ergo primo: dixi, quod unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque mulier virum suum, et iterum quod post continentiam determinati temporis, iterum revertamini in idipsum. Hoc autem dico secundum indulgentiam, id est, parcens infirmitati vestrae, non secundum imperium, quasi scilicet vobis necessarium ad salutem. subditis enim sunt quaedam eorum infirmitati indulgenda, et non ad bona imperio cogendi. unde contra quosdam praelatos dicitur ez. Xxxiv, 4 s.: cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia, et dispersi sunt greges mei. sed videtur apostolus inconvenienter loqui; indulgentia enim non est nisi de peccato. Per hoc ergo quod apostolus, secundum indulgentiam se dicit matrimonium concessisse, videtur exprimere quod matrimonium sit peccatum. sed ad hoc potest responderi dupliciter. uno modo ut indulgentia sumatur hic pro permissione. Est autem duplex permissio: una quidem de minus malo, sicut dicitur matth. C. Xix, 8, quod moyses permisit iudaeis dare libellum repudii propter duritiam cordis eorum, scilicet ad vitandum uxoricidium, ad quod erant proni. Talis enim permissio non fit in novo testamento propter sui perfectionem, secundum illud hebr. Vi, 1: ad perfectum feramur. Alia autem est permissio de minus bono, cum scilicet homo praecepto non cogitur ad maius bonum; et hoc modo apostolus hic indulget, id est, permittit matrimonium, quod est minus bonum quam virginitas, quae non praecipitur, quae est maius bonum. alio modo potest accipi indulgentia prout respicit culpam, secundum illud is. Xxvi, 15: indulsisti, domine, indulsisti genti. Et secundum hoc indulgentia refertur ad actum coniugalem secundum quod habet annexam culpam venialem, tamen propter bona matrimonii sine quibus esset mortalis. unde considerandum est quod actus coniugalis quandoque quidem est meritorius, et absque omni culpa mortali vel veniali, puta cum ordinatur ad bonum prolis procreandae et educandae ad cultum Dei: sic enim est actus religionis; vel cum fit causa reddendi debitum: sic enim est actus iustitiae. omnis autem actus virtutis est meritorius, si sit cum charitate. Quandoque vero est cum culpa veniali, scilicet cum quis ad actum matrimonialem ex concupiscentia excitatur, quae tamen infra limites matrimonii sistit, ut scilicet cum sola uxore sit contentus. Quandoque vero est culpa mortalis, puta cum concupiscentia fertur extra limites matrimonii, scilicet cum aliquis accedit ad uxorem, aeque libenter vel libentius ad aliam accessurus. primo ergo modo actus matrimonii non requirit indulgentiam; secundo modo habet indulgentiam inquantum aliquis consentiens concupiscentiae in uxorem, non fit reus peccati mortalis; tertio modo omnino indulgentiam non habet. deinde cum dicit volo autem etc., assignat rationem eius quod dixerat,

Et primo quare non loquatur secundum imperium; secundo quare loquatur secundum indulgentiam, ibi sed unusquisque, etc.. Circa primum considerandum est quod nullus sapiens praecipit illud cuius contrarium magis vult fieri. Ideo apostolus non praecipit quod homines matrimonium contrahant, vel matrimonio contracto utantur, quia magis vult quod homines contineant. Et hoc est quod dicit volo autem omnes, homines, esse sicut meipsum, ut scilicet contineant, sicut ego contineo. Et similiter dicit act. Xxvi, 29: opto apud deum omnes qui audiunt, fieri tales qualis ego sum. sed contra hoc videtur esse, quia si omnes homines continerent, sicut apostolus continebat, cessasset generatio, et sic non fuisset impletus numerus electorum, quod erat contra dispositionem divinam. dicunt quidam quod apostolo revelatum erat, quod si omnes homines salvarentur in continentia viventes, sicut ipse vivebat, sufficiebat ad implendum numerum electorum. sed hoc nulla auctoritate fulcitur; et ideo potest dici, quod apostolus volebat omnes esse continentes, quia scilicet volebat hoc de singulis, non tamen volebat quod omnes simul continerent. vel potest dici, et melius, quod volebat omnes homines esse continentes voluntate antecedente, sicut ipse dicit i tim. Ii, 4, quod deus vult omnes homines salvos fieri, non autem voluntate consequente, qua deus vult quosdam salvare, scilicet praedestinatos, et quosdam damnare, scilicet reprobatos, secundum illud mal. I, 2 s.: iacob dilexi, esau autem odio habui. Est autem voluntas antecedens de eo, quod absolute consideratum est melius, sicut omnes homines esse salvos, vel continentes: voluntas autem consequens est de eo, quod est melius, consideratis circumstantiis personarum et negotiorum, et secundum hoc deus vult quosdam damnare, et apostolus quosdam matrimonio iungi. deinde cum dicit sed unusquisque, assignat rationem quare secundum indulgentiam matrimonium permiserit, quia scilicet non quilibet tantae virtutis donum accepit a Deo, ut scilicet possit totaliter continere, sicut et dominus dixit matth. Xix, 11: non omnes capiunt verbum hoc, sed qui capere potest, capiat. Et hoc est quod dicit: vellem quidem omnes esse continentes, sed unusquisque proprium, id est, secundum certam mensuram, habet donum ex Deo, alius quidem sic, puta ut in virginitate Deo serviat, alius vero sic, id est, ut Deo serviat in matrimonio, secundum illud matth. Xxv, v. 15: uni dedit quinque talenta, alii vero duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem. Et sap. Viii, 21: scivi quoniam aliter non possum esse continens, nisi deus det, et hoc ipsum erat sapientiae scire cuius esset hoc donum. deinde cum dicit dico autem, etc., exponit quod obscure dixerat.

Et primo quantum ad hoc quod dixerat: volo omnes homines esse sicut meipsum, quia scilicet hoc est absolute melius. unde dicit dico autem, scilicet exponendo, non nuptis, id est, virginibus, et viduis: bonum est illis si sic permanserint, scilicet continentes, sicut ego, secundum illud sap. C. Iv, 1: quam pulchra est casta generatio cum claritate.

Secundo quantum ad hoc quod dixerat: sed unusquisque, etc., quasi dicat: quia non quilibet hoc donum accepit a Deo ut contineat. Unde dicit quod si non continent, id est, si donum continendi non acceperunt, nubant, id est, matrimonio iungantur, secundum illud i tim. V, 14: volo iuvenes nubere. et assignat rationem, subdens melius est enim nubere, quam uri, id est, concupiscentia superari. Concupiscentia enim est calor quidam noxius; qui ergo concupiscentia impugnatur, calescit quidem, sed non uritur, nisi humorem gratiae perdat a concupiscentia superatus. unde iob xxxi, 12 dicitur: ignis est usque ad consummationem devorans, et universa eradicans germina. est autem hic attendendum quod apostolus utitur abusiva comparatione; nam nubere bonum est, licet minus, uri autem est malum. melius est ergo, id est magis tolerandum, quod homo minus bonum habeat, quam quod incurrat incontinentiae malum; et hoc est quod supra dixit propter fornicationem, scilicet vitandam, unusquisque suam uxorem habeat, etc., et postmodum: ne tentet vos satanas propter incontinentiam vestram.

22
(
1Co 7,10-14)

Lectio 2: 1Co 7,10-14

Supra apostolus posuit documenta de contractu matrimonii, hic instruit eos qui iam matrimonium contraxerunt de matrimonio non dissolvendo:

Et primo docet eos qui sunt in matrimonio iuncti, ut in matrimonio maneant; secundo ponit utilem doctrinam quantum ad omnes status vel conditiones hominum, ibi unumquemque sicut vocavit deus, etc.. Circa primum duo facit: primo agit de indissolubilitate matrimonii quantum ad eos qui sunt unius cultus; secundo quantum ad eos qui sunt in dispari cultu, ibi nam caeteris ego dico, etc.. Circa primum duo facit:

Primo ponit praeceptum de indissolubilitate matrimonii; secundo docet quid sit servandum quando matrimonium quodammodo separatur, ibi quod si discesserit, etc.. dicit ergo primo: dixi non nuptis, id est, virginibus et viduis, quod melius est eis si sic permanserint, his autem qui matrimonio sunt iuncti non patet eadem conditio: his enim praecipio non ego, scilicet indicta mihi auctoritate, sed dominus, hoc praecepit.

Lectio 2 (90324) Petrus de Tarantasia, In I Cor., cap. 7

l. 2 Dicens Matth. XIX, 6: quos Deus coniunxit, homo non separet. Praecipio, inquam, uxorem a viro non discedere, et subintelligendum est, excepta causa fornicationis, quam Christus excepit, et hic tacetur, quia notissima est.

Hanc solam excepit dominus, caeteras omnes molestias iubet pro fide coniugii fortiter sustineri. Matth. XIX, 9: quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, excepta causa fornicationis, moechatur. Hoc autem quod dicitur hic, secundum Glossam Augustini, intelligitur de coniunctis matrimonialiter, quorum uterque fidelis est. Quod si discesserit, scilicet propter causam fornicationis, praecipio, inquam, manere innuptam, vivente marito, quia si solvitur matrimonium quoad thorum, non tamen quoad vinculum, aut viro suo reconciliari, scilicet si vir non continet.

Et similiter vir uxorem non dimittat, nisi ob causam fornicationis. Similis forma in viro et in muliere servatur. Unde supplendum est quod de uxore praemisit, scilicet quod si omnino dimiserit, non ducat aliam, vel reconcilietur uxori. Sed contrarium videtur dicere Ambrosius super hunc locum. Unde dicit: ideo non subdit de viro sicut de muliere, quia licet viro aliam ducere, quia inferior non omnino hac lege utitur qua et superior. Sed Magister dicit a falsariis esse appositum, et ideo nullatenus est tenendum. Notandum est hic quod septem sunt casus in quibus vir non potest ob causam fornicationis uxorem dimittere.

-Primus casus quando ipsemet eam prostituit; -secundus quando ipse cum alia fornicatus fuerit; -tertius quando ipse ei occasionem fornicandi dedit, ut quia non vult reddere debitum; -quartus quando ipsa credens probabiliter virum mortuum, alteri nupsit; -quintus quando violenter ab aliquo oppressa fuit; -sextus quando sub specie viri sui ab altero cognita fuit; -septimus quando fuit a viro post adulterium manifeste deprehensum, nihilominus retenta.

Deinde cum dicit nam caeteris dico, etc., agit de inseparabilitate matrimonii personarum disparis cultus, cum alter est fidelis, alter non. Ubi primo dicit quod fidelis non dimittat infidelem volentem sine contumelia creatoris cohabitare; secundo quod si non vult, fidelis non tenetur eum sequi, sed potest alteri nubere, ibi quod si infidelis discedit, etc.; tertio quod nisi infidelis prior recedat, fidelis debet patienter commanere, ibi unde enim mulier, et cetera.

In prima, primo ponit admonitionem; secundo admonitionis rationem, ibi sanctificatus est enim, et cetera. In prima, primo loquitur generaliter tam viris quam foeminis; secundo specialiter viris, ibi si quis frater, etc.; tertio specialiter foeminis, ibi et si qua mulier, et cetera.

Dicit ergo nam caeteris, id est, ubi non uterque fidelis est, sed alter fidelis, alter infidelis, dico ego, consulendo non praecipiendo, non dominus dixit hoc proprio ore. Ac si dicat: et hoc dico ex Deo, licet ipse non dicat hoc ore proprio. Dico, inquam, hoc: si quis frater, fidelis, conversus scilicet ad fidem in coniugio. Intelligitur enim hoc de his qui in infidelitate contraxerunt, non de his qui in dispari cultu; tunc enim nullum esset matrimonium, sed essent separandi, sicut fecit Esdras Esdrae X, T. Si quis, inquam, habet talem uxorem infidelem, et haec consentit habitare cum illo, sine contumelia scilicet creatoris, non dimittat illam; consilium est, non praeceptum, ut qui contrarium agit, non sit transgressor, secundum Glossam.

Deinde cum dicit et si qua mulier, hic loquitur specialiter foeminis, ubi primo supponit fidem in aliquo, cum dicit et si qua mulier; secundo infidelitatem in altero, cum addit virum infidelem; tertio infidelis voluntatem cohabitandi, ibi et hic consentit; quarto consulit fideli commanere illi, ibi non dimittat.

Dicit ergo: et similiter si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et consentit habitare cum illa sine contumelia creatoris; nam si nollet cohabitare sine contumelia nominis Christi, debet fidelis eum dimittere, quia contumelia creatoris solvit matrimonium, secundum Glossam, et potest fidelis contrahere.

Si, inquam, ita est, non dimittat virum: consilium est, non praeceptum; licet enim infidelem fideli dimittere, sed tunc non expediebat.

Deinde cum dicit sanctificatus est vir, posita admonitione, hic ponit admonitionis rationem, ubi allegat exemplum; secundo periculum, ibi alioquin, etc.; tertio fructum, ibi nunc autem sancti, et cetera. In prima primo exemplificat de viro infideli, secundo de muliere, ibi: et sanctificata est mulier, et cetera.

Dicit ergo, sanctificatus est, quasi dicat: fidelis infidelem volentem cohabitare non dimittat; hoc ideo dico, sanctificatus est enim, et cetera. Hoc dupliciter legitur. Primo modo sic: sanctificatus est enim vir infidelis, aliquando, per mulierem fidelem; id est, aliquando contingit quod unus per alium convertitur ad fidem, et sic sanctificatur; et hoc iam forte contigerat, sicut Sisinnius per Theodoram Romae tempore Clementis conversus est. Et similiter sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem, scilicet per ipsius admonitionem et doctrinam.

Alio modo legitur sic: ita fidelis infidelem non dimittat, sanctificatus est enim vir, etc., id est, nullam immunditiam contrahit fidelis ex cohabitatione vel ex commixtione cum infideli, sed servat veram pudicitiam, secundum Augustinum.

Deinde cum dicit alioquin filii, etc., hoc legitur dupliciter: uno modo de filiis nascituris; alio modo de iam natis. Primo modo sic: alioquin, scilicet si disceditis, et vos aliis copulatis, filii vestri, qui de hac copula nascerentur, immundi essent, scilicet spurii, quia non de legitimo matrimonio. Nunc autem, si permanetis, sancti sunt, id est, mundi, quia de legitimis coniugiis nati. Secundo modo legitur sic: alioquin, scilicet si disceditis, filii vestri, iam nati, immundi essent, id est, in infidelitate remanerent, sequentes scilicet maiorem partem quae tunc erat infidelium; nunc autem, si permanetis, sancti sunt, id est, Christiani fiunt.

Deinde cum dicit sanctificatus est vir infidelis per mulierem fidelem. Thema in festo beatae Caeciliae quae convertit virum suum ad fidem. Inter omnia quae regunt hominem in via salutis praecipuum est sequi societatem sanctorum. Hoc ostendit Psalmista verbo, cum dicit: cum sancto sanctus eris, etc.; hoc ostendit Caecilia facto, secundum quod hic dicitur: sanctificatus est vir, etc.; in quibus verbis tria commendant ipsam, scilicet natura, gratia et doctrina.

Natura humana quae notatur in muliere: gratia, quae notatur in viri sanctificatione, ut sibi sit nobilis per naturam, Deo humilis per fidem, proximo utilis per doctrinam. Doctrina enim redditur commendabilior consideranti actum, obiectum, et oppositum. Actus est sanctificare, obiectum est vir, oppositum est infidelitas. Infidelitas est culpa tenacior: virilitas sexus robustior: sanctificare actus difficilior. Et tamen cum esset mulier, per doctrinam suam convertit incredulum, emollivit robustum, mundavit immundum, et sic sanctificavit infidelem virum. Multae vero sunt proprietates mulieris commendabiles, quae huic conveniunt, ut sint tres proprietates quoad actum cordis, tres quoad actum oris, et tres quoad actum operis. Tres primae sunt: sapientia ex parte rationalis, Prov. XIV, 1: sapiens mulier aedificat sibi domum, munditia ex parte concupiscibilis, Eccli. XL, 19: aedificatio civitatis confirmabit nomen, et super eam mulier immaculata computabitur, constantia ex parte irascibilis, Ruth III, 11: scit omnis populus te esse mulierem virtutis, etc.; tres secundae sunt: modestia contra multiloquium, Eccli. XXVI, 18: mulier sensata et tacita non est immutatio animae eruditae: veritas contra mendacium, Iudith VIII, 28: omnia quae locuta es vera sunt, discretio contra stultiloquium, I Reg. XXV, 3: erat mulier prudentissima et speciosissima; Iudith c. XI, 19: non est talis mulier super terram in aspectu, et in pulchritudine et in sensu verborum. Tres ultimae sunt: sanctimonia in facto, Iudith VIII, 29: ora pro populo, quia mulier sancta es, verecundia in signo, Eccli. XXVI, v. 19: gratia super gratiam mulier sancta et pudorata, gratia in conversando, Prov. XI, 16: mulier gratiosa inveniet gloriam. Propter eminentiam horum dicitur de beata virgine Maria: benedicta tu in mulieribus.

23
(
1Co 7,15-20)

Lectio 3: 1Co 7,15-20

Petrus de Tarantasia, In I Cor., cap. 7

l. 3 Superius ostendit quod fidelis non debet dimittere infidelem cohabitare volentem, hic autem dicit quod si non vult cohabitare, non tenetur fidelis eum sequi, sed potest alteri nubere; ubi primo ponitur ipsa concessio; secundo concessionis ratio duplex: prima est libertas, ibi non est enim servituti, etc.; secunda est pacis tranquillitas, ibi in pace autem, et cetera.

Dicit ergo: quod si infidelis, vel mulier, discedit, a fideli, odio fidei, discedat, et potest fidelis qui dimittitur contrahere; primum enim matrimonium dissolubile erat, quia numquam fuit ratum. Non enim servituti, scilicet coniugali, subiectus est frater aut soror, fidelis, id est, non cogitur sequi infidelem odio fidei discedentem, sicut dicit Glossa Io. VIII, 36: si filius vos liberaverit, vere liberi eritis. In pace autem, quasi dicat: ideo discedat fidelis, quia in pace vocavit nos Deus, id est, ideo non debemus litigare cum eo qui odio fidei discedit. Vel sic, quamvis ita sit quod fidelis non est subiectus servituti, nihilominus tamen non debet occasionem discordiae et dissidii praebere, sed pacem servare. In pace autem vocavit nos Deus. Non est enim Deus dissensionis, sed pacis, infra XIV, 33.

Deinde cum dicit unde enim scis, mulier, etc., hic dicit quod si infidelis non discedat, fidelis debet patienter commanere. Ad quod allegat primo spem alienae conversionis; secundo permanentiam in statu propriae vocationis, ibi unumquemque sicut vocavit Deus, etc.; tertio exemplum in ritu conversationis, ibi circumcisus aliquis, etc.; quarto exemplum in statu conditionis, ibi servus vocatus es, et cetera. In prima, primo innuit quod mulier fidelis commanendo, virum ad fidem potest convertere; secundo quod similiter vir fidelis mulierem infidelem potest salvare, ibi aut unde scis hoc, vir, etc.; tertio quod ideo debent patienter commanere, ibi nisi unicuique, et cetera.

Dicit ergo unde enim scis, quasi dicat: vere debet manere fidelis cum infideli, quia unde scis, id est, scire potes, o tu mulier fidelis, si virum infidelem salvum facies? Eum scilicet commonendo et convertendo ad fidem; quasi dicat, hoc potest contingere. Ambrosius: hoc ideo dicit, quia forsan potest credere qui horret nomen Christi. Aut unde scis, id est, scire potes, o tu vir fidelis, si mulierem infidelem salvam facies, eam ad fidem convertendo? Quia hoc sperare debes. Nisi unicuique, hoc dupliciter legitur; uno modo sic: unde scis hoc, nisi ita habeas te, supple ad tuum comparem, sicut dominus divisit unicuique? Scilicet viro praeesse, et mulieri subesse. Secundo modo sic: unde scis hoc, nisi, supple, patienter expectes fieri, sicut divisit dominus unicuique? Id est, ordinavit de unoquoque quando credat et quando salvetur. Ergo tu debes expectare et commanere. Rom. XII, 3: unicuique sicut divisit dominus.

Deinde cum dicit unumquemque sicut vocavit, etc., hic ostendit quod fidelis debet manere cum infideli coniuge, allegans permanentiam in statu propriae vocationis. Primo ergo allegat divinam vocationem; secundo suam auctoritatem, ibi sicut in omnibus Ecclesiis, et cetera.

Dicit ergo, unumquemque, quasi dicat: et quomodo scis hoc, o vir et mulier, nisi quilibet ambulet perseveranter ita sicut Deus vocavit unumquemque, id est, in eo statu in quo Deus vocavit unumquemque, non autem quomodo sint. Quasi dicat: et hoc ita praedico in Ecclesia vestra, sicut in omnibus Ecclesiis. Turpis enim est pars quae suo toto non convenit. Est ergo sua ratio talis: unusquisque debet manere in eo statu in quem Deus vocavit; ergo si vocavit aliquos in coniugium, debent manere in ipso. Haymo: si habeas uxorem, maneas cum ea, et si non habeas, ducere non concupiscas.

Deinde cum dicit circumcisus aliquis, etc., hic ponit exemplum: ubi primo ponit ipsum exemplum; secundo exempli rationem, ibi circumcisio enim nihil est; tertio regulam generalem, ibi unusquisque in qua vocatione. Ponit autem exemplum in ritu vivendi, primo Iudaeorum, secundo gentilium, ibi in praeputio aliquis vocatus est, et cetera.

Dicit ergo circumcisus, etc., quasi dicat: unusquisque ambulet in eo statu in quo vocatus est; verbi gratia circumcisus quis vocatus est, id est in ritu Iudaico? Non adducat, id est, non cogatur adducere, praeputium, id est, ritum gentilium. In praeputio, id est, in ritu gentili, quis vocatus est? Non circumcidatur, id est non cogatur ad ritus Iudaicos. Augustinus: servat ubique apostolus construere Ecclesias, sive Iudaeorum, sive gentilium; numquam enim aufert consuetudinem, quae servata non impedit salutem; ergo si coniugium non impediat, debent vocati in coniugio commanere.

Deinde cum dicit circumcisio enim nihil est, hic subdit rationem exempli, quae talis est: ritus non impediens salutem, non debet mutari propter vocationem ad fidem, sed ritus tam Iudaicus quam gentilis est huiusmodi, ergo et cetera. A simili ergo arguit in matrimonio. Primo ergo tangit quod est ad salutem indifferens; secundo quod est necessarium et expediens, ibi sed observatio mandatorum, et cetera. Dicit igitur circumcisio nihil est, id est nihil prodest, et praeputium nihil est, id est nihil prodest vel obest; quasi dicat: talis vel talis ritus vivendi nihil proficit ad salutem. Gal. ult.: in Christo Iesu nec circumcisio aliquid valet, nec praeputium, sed nova creatura. Ambr.: ad salutem nec prodest nec obest Iudaicus aut gentilis ritus. Sed observatio mandatorum Dei, aliquid prodest. Sap. VI, 19: custoditio legum, consummatio est incorruptionis.

Deinde cum dicit unusquisque in qua vocatione, etc., hic concludit regulam generalem, dicens unusquisque, etc., quasi dicat: ita gentilis non inducatur ad circumcisionem, nec econverso; sed potius unusquisque in qua conditione vocatus est, in ea, scilicet conditione vocationi non repugnante, in ea permaneat, et in qua, non a qua. In Glossa Augustini: hoc enim ad eas consuetudines vitae retulit, quae nihil obsunt fidei bonisque moribus; sicut enim coniux, sic et latro ad fidem vocatur. Sed ille in coniugio manet, non a coniugio revocatur. Iste vero a latrocinio revocatur, et in latrocinio non manet. Non enim necesse est ut coniuges desinant esse coniuges propter Christi fidem, sicut necesse est ut latrones desinant esse latrones. Hic quaeritur super illud uxorem a viro non discedere, quare solam causam fornicationis dominus excipit, caeteras vero omnes molestias iubet fortiter sustineri.

Contra Lev. XIII, 26 praecipit lex leprosum extra castra eiicere; ergo pro lepra debet uxor a viro discedere. Respondeo: licet possit ob lepram discedere a cohabitatione, non tamen a thoro, quin aliquando teneatur reddere debitum, prope eam manendo. Item aut viro suo reconciliari.

Contra, Deut. XXIV, 4 dicitur, quod semel repudiata non potest amplius reconciliari. Respondeo: illud habebat locum in repudio legali, istud vero in divortio evangelico. Lex enim erat severitatis, sed Evangelium pietatis. Item super illud: vir uxorem non dimittat, Glossa notabilis: non subdit de viro sicut de muliere, quia licet viro aliam ducere.

Contra Augustinus dicit quod similis forma debet servari in viro et muliere. Respondeo: illud primum in libris Ambrosii a falsariis creditur additum. Vel dicendum quod illud Ambrosii intelligitur in repudio, hoc autem in divortio; nam in repudio legali licebat viro contrahere, non uxori, quia licebat antiquitus uni viro habere plures uxores, non econverso, quia per repudium illud solvebatur matrimonium, non autem per divortium. Item nam caeteris ego dico, non dominus.

Contra Matth. IX: qui vos audit, me audit.

Respondeo. Non dominus dicit ore proprio, sed inspirando. Item super illud si quis frater habet uxorem, Glossa: coniux fidelis licite potest dimittere infidelem.

Contra, Catholica non potest dimittere haereticum. Glossa loquitur de infideli qui caret sacramento fidei, non solum habitu. Item ibidem Glossa: non est reputandum matrimonium quod extra decretum Dei factum est.

Contra: ergo matrimonium contractum causa voluptatis non est matrimonium.

Respondeo. Extra decretum Dei matrimonium contrahi dicitur, quando contrahitur inter personas lege prohibitas. Item si qua mulier habet virum infidelem, et cetera.

Contra: ergo Iudaea conversa non debet dimittere virum Iudaeum, cohabitare volentem.

Respondeo. Secus est hodie quam tempore primitivae Ecclesiae, quia tunc erat spes conversionis, nunc autem potius est spes subversionis propter obstinationem infidelium. Item super illud quod si infidelis, discedat, Glossa: recte dimittitur mulier si dicat viro. Non ero mulier tua, nisi de latrocinio divitias mihi augeas.

Contra Matth. XIX, 9 excipitur sola causa fornicationis.

Respondeo. Tunc debet dimitti, ne scandalum, ad tempus exortum, sit in perpetuum. Item super illud non est enim servituti subiectus, Glossa: contumelia creatoris solvit ius matrimonii in eo qui relinquitur.

Contra: matrimonium semper est inter duos; ergo in utroque solvitur vel in nullo.

Respondeo. Matrimonium solvitur in utroque, sed impedimentum ex matrimonio resultans, manet in discedente solum. Item circumcisio nihil est.

Contra circumcisio quidem prodest, si legem observes.

Respondeo. Ante Christum proderat, sed post non prodest. Item super illud unusquisque in qua vocatione, Glossa: ad salutem nihil prodest vel obest Iudaicus vel gentilis ritus.

Contra, Gal. V, 2: si circumcidimini, Christus vobis nihil prodest.

Responsio. Glossa loquitur de ritu conversandi inter homines, non de ritu Deum colendi.


Thomae et alii: ad 1Cor 21