Thomae et alii: ad 1Cor 41

41
(
1Co 10,25-30)

Lectio 6: 1Co 10,25-30

(90343) Petrus de Tarantasia, In I Cor., cap. 10

l. 6 Superius monuit cavere ab idolothitis, et posuit rationem quadruplicem suae monitionis: hic tertio docet modum cavendi a praedictis, ostendendo quomodo liceat edere, et quomodo non. Primo ergo ostendit an liceat edere; secundo quando non licet, si quis autem dixerit, etc.; tertio quid in utrisque debent attendere, ibi sive ergo manducatis, et cetera. In prima primo ponit duos casus in quibus licet idolothita comedere. Primus, quando comedit per se; secundus, quando cum aliis, ibi si quis autem infidelium, et cetera. Vel primus, quando nescit idolis immolatum; secundus, quando non in proximi scandalum. In primo casu primo tangit comedendi licentiam, secundo comedendi praestat cautelam, ibi nihil interrogantes, et cetera.

Dicit ergo omne quod in macello venit, id est venditur, etc.; quasi dicat: quia licet edere, sed non expedit aliquando, ideo sic edite. Omne quod in macello venit, id est, venditur, manducate, si vultis. Omnis enim creatura Dei bona, et nihil reiiciendum, et cetera. I Tim. IV, 4. Vos, dico, nihil interrogantes, scilicet an sit idolis immolatum, vel non, et hoc propter conscientiam, astantis infirmi. Domini est terra, et cetera. Quasi dicat: hoc secure potestis facere, quia domini est terra, et plenitudo eius, id est, omnia quibus terra impletur. Ps. XLIX, 10: quoniam meae sunt omnes ferae. Ambrosius hoc in loco: non potest esse immundum, quod domini est; sed omnes carnes sunt domini, ergo de se mundae sunt et licitae.

Deinde cum dicit si quis autem vocat, etc., ostendit quando licet comedere idolothita cum aliis, quando, si dantur in convivio, et ignoratur ab infirmis, quod sint idolis immolata. Ubi implicantur quatuor expedientia cuilibet convivae, scilicet ne sit impudens, se ingerendo, quod notatur ibi si quis vocat vos, quod non sit offendens in respuendo, quod notatur ibi et vultis ire, quod non sit onerosus in petendo, quod notatur ibi omne quod vobis apponitur, quod non sit indiscretus in loquendo, ibi nihil interrogantes.

Dicit ergo si quis infidelium, id est, gentilium. Nam cum Iudaeis comedere prohibitum est, XXVIII, qu. 1, c. Omnes, ubi sic dicitur: omnes deinceps, sive clerici, sive laici, Iudaeorum convivia vitent, nec eos ad convivium quisquam recipiat, quia cum Iudaei apud Christianos cibis communibus non utantur, indignum atque sacrilegum est eorum cibos a Christianis sumi. Si quis ergo infidelium, id est gentilium, vocat vos ad coenam, et vultis ire, id est placet vobis invitatio, omne comestibile quod vobis apponitur, manducate. Concessio est, non iussio. Lc. X, 8: manducate quae vobis apponuntur. Vos dico, nihil interrogantes, an sit immolatum idolis, vel non. Et hoc propter conscientiam infirmorum.

Deinde cum dicit si quis autem dixerit, etc., ostendit quando non licet comedere. Ubi assignat triplicem causam quare non licet comedere. Primo propter alterius conscientiam; secundo propter damnationem propriam, ibi ut quid enim libertas mea, etc.; tertio propter imperitorum blasphemiam, ibi si cum gratia participo, et cetera. Prima ratio talis est: nihil faciendum est scienter, quod laedat conscientiam eius qui facit, sed comestio idolothiti est huiusmodi; ergo nihil tale est faciendum. Primo ergo proponit idolothiti cognitionem; secundo dissuadet eius comestionem, ibi nolite manducare, etc.; tertio subdit huius rationem, ibi propter illum qui indicavit.

Dicit ergo si quis autem dixerit, etiam non interrogatus, hoc est immolatum idolis, nolite manducare; et hoc propter illum, qui indicavit, hoc esse immolatum idolis, ne scilicet credat te manducare sub veneratione idoli, non quod cibus de se sit immundus. Rom. XIV, 14: scio et confido in domino, quod nihil commune est per ipsum, nisi illi, qui existimat aliquid commune esse. Sed etiam propter conscientiam aliorum infirmorum. Conscientiam autem non tuam, quae firma est, sed alterius, scilicet infirmi, II Cor. c. VI, 3: nemini dantes ullam offensionem.

Deinde cum dicit ut quid enim libertas mea, et cetera. Ecce iam secunda ratio, quae est talis: quod facit ad iudicium damnationis propriae vitandum est: sed comestio idolothiti cum scandalo proximi est huiusmodi; ergo talis comestio vitanda est. Et hoc est, quod dicit ut quid, etc., quasi dicat: nolite manducare propter conscientiam infirmi, ut quid enim libertas mea, id est, quod liberum mihi est, iudicatur ab aliena conscientia? Id est, mihi fit damnabile propter conscientiam alienam ratione scandali. Quasi dicat: si comedo cum alterius scandalo, sic ago ut reddam me damnabilem. Matth. XVIII, 6: qui scandalizaverit unum de pusillis istis, expedit ei ut suspendatur mola asinaria, et cetera. Ut quid ergo sic ago? Quasi dicat, male ago.

Deinde cum dicit si ego cum gratia participo, et cetera. Ecce ratio tertia talis: cavendus est casus in blasphemiam et vituperium aliorum; sed comedendo idolothitum, cum scandalo comedo sic; ergo, et cetera. Ubi primo tangit modum edendi debitum, secundo nihilominus blasphemiam insipientium, ibi quid blasphemor.

Dicit ergo si ego cum gratia, id est cum gratiarum actione, participo, id est, comedo. Sic enim semper sumendus est cibus, Io. VI, v. 11: gratias agens benedixit et fregit. Quid blasphemor? Ab imperitis dicentibus idololatrare. Blasphemor, inquam, pro eo, quod gratias ago, id est, quod gratias agendo participo. Rom. XIV, 16: non ergo blasphemetur bonum nomen vestrum.

42
(
1Co 10,31-33)

Lectio 7: 1Co 10,31-33

(90344) Petrus de Tarantasia, In I Cor., cap. 10

l. 7 Habito quando licet de idolothitis comedere et quando non, hic ostendit, quin in utroque debent intendere. Primo respectu Dei, quia debent quaerere eius gloriam; secundo quid respectu proximi, quia debent cavere eius offensam, ibi sine offensione estote, et cetera. In prima, primo inducit actum multiplicem; secundo persuadet actuum intentionem debitam, ibi omnia in gloria Dei, et cetera.

Dicit ergo sive ergo, etc. (1Co 10,31), quasi dicat: quia haec mala contingunt, ergo sive manducatis, sive bibitis, quae sunt opera necessitatis, vel aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite, et cum invocatione creatoris, ea intentione, ut Deus laudetur et glorificetur. Mt 5,16: sic luceat lux vestra coram hominibus, et cetera. Col 3,17: omne quodcumque facitis in verbo aut opere, omnia in gloriam Dei facite. Augustinus in Ps. XXXIV, concione II, in fine: haec si recte fiunt, laudes Dei sunt. Non ergo solum vox tua sonet laudes Dei, sed etiam opera tua concordent cum voce tua. Cum enim Deus laudatur de bono opere, Deum laudas, et cum blasphematur Deus de malo opere tuo, Deum blasphemas.

Deinde cum dicit sine offensione estote, etc. (1Co 10,32), monet ut caveant ab offensa aliorum, et persuadet hoc primo, verbo, secundo, exemplo, ibi sicut et ego per omnia, et cetera. Ubi ponit se in exemplum, primo pacificae conversationis; secundo fructuosae operationis, ibi non quaerens quod mihi utile, etc.; tertio rectae intentionis, ibi ut salvi fiant. Felix cuius conversatio amabilis, operatio utilis, intentio salubris.

Dicit ergo sine offensione, etc. (1Co 10,32), quasi dicat: ut omnia in gloriam Dei fiant, sine offensione estote Iudaeis, qui non adorant idola, et ideo in tali comestione scandalizantur, et gentibus, qui adorant idola, et ideo per huiusmodi comestionem in errore confirmantur, et Ecclesiae Dei, quantum ad infirmos in fide, qui inde offenduntur. Iudaei sunt sub lege, sed non sunt sub fide; gentes nec sub lege, nec in fide; Ecclesia Dei et sub lege et in fide. Rm 12,18: si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. Sicut et ego per omnia omnibus placeo, tamquam conversus sine scandalo. Ego, inquam, non quaerens quod mihi utile est tantum, sed quod multis. Ecce optimus modus placendi omnibus, si omnium utilitas, non privatum commodum procuretur. Charitas, inquam, non quaerit quae sua sunt. Quod est utile, inquam, multis, et non hoc ad aliquod commodum temporale, sed ad hoc ut salvi fiant. Ph 4,17: non quaero datum, sed fructum. Notandum, quod multa sunt quae merito placere faciunt hominibus. Primum prudentia in consiliis, sicut advocatus clienti, dispensator principi placet. Gn 41,37: placuit Pharaoni consilium, et omnibus servis eius. Si 20,29: vir prudens placebit magnatis. Secundum, munditia in factis, sicut coniux coniugi, instrumentum utenti placet. 1S 2,26: puer autem Samuel crescebat et proficiebat, placens tam Deo, quam hominibus. Non sic filii Heli. Tertium, pietas in suffragiis, sicut medicus infirmanti, baculus seni placet. Unde de sepultura Abner dicitur 2S 3,36: placuerunt eis omnia, quae fecit David, et cetera. Quartum, sapientia in verbis, sicut lumen viatori, viror visui placet. Jos 22,33: placuit sermo cunctis audientibus. Si 20,29: sapiens in verbis producet seipsum, et homo prudens placebit magnatis. Quintum, clementia in responsis, sicut sapor gustui, melodia auri placet. II Par. X, 7: si placueris populo huic, et lenieris eos verbis clementibus, servient tibi omni tempore. Sextum, fortitudo in bellis, sicut pugil conductori, miles principi placet. I Reg. XVIII, v. 22: dixerunt servi Saul ad David: ecce places regi, et omnes servi eius diligunt te. Septimum, largitas in beneficiis, sicut pluvia terrae arenti, sicut fons sitienti placet. I Mac. XIV, 4 de Simone: quaesivit bona gentis suae, et placuit illis potestas eius. Hic quaeritur super illud nolo vos esse socios Daemoniorum. Glossa: ad hoc genus pertinent quae fiunt in quibusdam rebus suspendendis, vel alligandis.

Contra, ergo suspensio herbarum ad collum, vel chartularum, quae fieri solet, ad idololatriam pertinet.

Responsio. Aut herbae habent a natura vim naturalem ad effectum illum, aut non. In primo casu non pertinet ad idololatriam, sed in secundo. Similiter cedulae, aut continent solum verba sacra, et ex hoc creduntur habere vim, aut non. In primo casu non pertinet ad idololatriam, sed in secundo. Item super illud omnia mihi licent, Glossa: potestate liberi arbitrii, et doctrina legis naturalis.

Contra, secundum legem naturalem multa sunt illicita.

Respondeo. Hic loquitur de cibis specialiter. Item ibidem Glossa: praecepto domini illa prohibentur.

Respondeo. Illa praecepta ad tempus fuerunt, et revocata sunt. Item nihil interrogantes.

Contra, Tob. II, 21: videte ne forte furtivus sit.

Respondeo. Non est simile, quia cibum furtivum non est licitum in se comedere, sed idolo immolatum licet edere, nisi propter scandalum alterius. Item omnia in gloriam Dei facite.

Contra: ergo nullus actus est indifferens.

Respondeo. Relatio haec in gloriam Dei intelligitur, vel in actu, vel in aptitudine referendi, quae non est solum in bonis, sed etiam in indifferentibus. Item domini est terra et plenitudo.

Contra, eadem ratio fuit sub lege. Ergo si omnia sunt modo munda, quia domini sunt, et tunc fuerunt.

Respondeo. Reputatione legis immunda dicta sunt, sed non sui natura. Item sicut ego per omnia omnibus placeo.

Contra Gal. I, 10: si hominibus placerem, Christi servus non essem. Item, quomodo placebat persecutoribus suis. Respondeo ad primum: placere volebat hominibus propter Deum, non propter se. Ad argumentum secundum intelligitur hoc, non de omnibus generaliter, sed de ecclesiasticis viris, secundum Glossam.


CAPUT 11

43
(
1Co 11,1-3)

Lectio 1: 1Co 11,1-3

Supra apostolus removit a fidelibus id quod est contrarium eucharistiae sacramento, scilicet participationem mensae idolorum, nunc autem instruit fideles de ipso eucharistiae sacramento.

Et primo praemittit quamdam admonitionem generalem; secundo accedit ad propositum, ibi volo autem vos scire, etc.. circa primum duo facit. primo proponit admonitionem; secundo significat quomodo corinthii ad praedictam admonitionem se habebant, ibi laudo autem vos, fratres, etc.. circa primum considerandum est, quod ita se habet naturalis ordo rerum, quod ea quae sunt inferiora in entibus imitantur ea quae sunt superiora secundum suum posse. Unde etiam naturale agens tamquam superius assimilat sibi patiens. primordiale autem principium totius processionis rerum est filius dei, secundum illud io. I, 3: omnia per ipsum facta sunt. et ipse ideo est primordiale exemplar, quod omnes creaturae imitantur tamquam veram et perfectam imaginem patris. Unde dicitur col. I, 15: qui est imago dei invisibilis primogenitus omnis creaturae, quia in ipso condita sunt universa. Speciali tamen quodam modo exemplar est spiritualium gratiarum, quibus spirituales creaturae illustrantur, secundum illud quod in ps. Cix, 3 dicitur ad filium: in splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te, quia scilicet genitus est ante omnem creaturam per gratiam lucentem, habens exemplariter in se splendores omnium sanctorum. hoc autem exemplar dei prius erat a nobis valde remotum, secundum illud eccle. Ii, v. 12: quid est homo, ut sequi possit regem factorem suum? et ideo homo fieri voluit, ut hominibus humanum exemplar praeberet. unde augustinus dicit de agone christiano: qua perversitate non careat, qui dicta et facta illius hominis intueri diligit et sectatur, in quo se nobis ad exemplum vitae praebuit filius dei? et sicut divinitatis eius exemplar primo quidem imitantur angeli, secundario vero reliquae creaturae, ut dionysius dicit x cap. angelicae hierarchiae, ita humanitatis exemplar principaliter quidem imitandum proponitur praelatis ecclesiae tamquam superioribus. unde et dominus apostolis dicit io. c. Xiii, 15: exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis. Secundario vero ipsi praelati informati exemplo christi, proponuntur exemplar vitae subditis, secundum illud i petr. Ult.: forma facti gregis ex animo; et ii thess. Iii, 9: ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. et ideo apostolus signanter dicit: dixi ut sine offensione omnibus sitis, et hoc quidem facere poteritis, si hoc quod dico servetis. imitatores mei estote, sicut et ego christi, scilicet sum imitator. Imitabatur enim eum primo quidem in mentis devotione. Gal. c. Ii, 20: vivo ego, iam non ego, vivit vero in me christus.

Secundo in subditorum sollicitudine. unde dicebat phil. Ii, 17: si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae, gaudeo et congratulor omnibus vobis, sicut et christus obtulit semetipsum pro nobis, ut dicitur eph. V, 2.

Tertio quantum ad passionis tolerantiam. Ii cor. Iv, 10: semper mortificationem iesu in corpore circumferentes. et gal. Ult.: ego stigmata domini iesu in corpore meo porto. est autem notandum, quod non simpliciter dicit, imitatores mei estote, sed addit sicut et ego christi, quia scilicet subditi praelatos suos imitari non debent in omnibus, sed in quibus illi christum imitantur, qui est indeficiens sanctitatis exemplar. deinde, cum dicit laudo autem vos, fratres, ostendit qualiter corinthii se habebant ad admonitionem praedictam. circa quod considerandum est, quod subditi suos praelatos sequuntur dupliciter, scilicet quantum ad facta et dicta. Quantum quidem ad facta, dum subditi praelatorum exempla imitantur, unde dicitur iac. V, 10: exemplum accipite, fratres mei, prophetarum, qui locuti sunt in nomine domini. Quantum vero ad dicta, dum eorum praeceptis obediunt. prov. Iv, 4: custodi praecepta mea et vives. in his autem corinthii deficiebant, et maxime quantum ad maiorem multitudinem, et ideo apostolus, alloquens eos, dicit laudo autem vos, fratres, quasi dicat: super hoc laudandos vos praebere debetis, sed non facitis, quod per omnia memores estis, quasi ad imitandum mea exempla. Non enim possumus illorum exempla imitari, quorum memoriam non habemus. Unde dicitur hebr. c. Xiii, 7: mementote praepositorum vestrorum, quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. quantum vero ad dicta, subdit et sicut tradidi vobis, praecepta mea tenetis, quasi dicat: eodem tenore observatis, quo ego tradidi; hoc enim dicit, quia ab observantia praeceptorum eius recesserant. Io. Xv, 20: si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. sed videtur hic modus loquendi non esse conveniens veritati sacrae scripturae, quae nihil patitur falsitatis, secundum illud prov. Viii, 8: iusti sunt omnes sermones mei, et non est in eis pravum quid, neque perversum. sed dicendum, quod ironica locutio est una de locutionibus figurativis, in quibus veritas non attenditur secundum sensum quem verba faciunt, sed secundum id quod loquens exprimere intendit per simile, vel contrarium, vel quocumque alio modo. Et ideo in ironica locutione veritas attenditur secundum contrarium eius quod verba sonant, sicut in metaphorica, secundum simile. deinde cum dicit volo autem vos scire, fratres, etc., accedit ad propositum, instruens scilicet fideles de eucharistiae sacramento. et circa hoc tria facit. primo redarguit eorum errores circa ritum huius sacramenti; secundo ostendit huius sacramenti dignitatem, ibi ego enim accepi a domino, etc.; tertio docet convenientem ritum, ibi itaque, fratres mei. circa primum tria facit. primo redarguit eorum errorem, quo scilicet errabant in habitu, quia scilicet mulieres ad sacra mysteria conveniebant capite non velato; secundo arguit errorem in conventu, quia scilicet dum convenirent ad sacra mysteria contentionibus vacabant, ibi haec autem praecipio non laudans, etc.; tertio quantum ad certum cibum, quia scilicet pransi ad sacra mysteria sumenda accedebant, ibi: convenientibus autem vobis, etc.. circa primum duo facit. primo praemittit quoddam documentum, ex quo sumitur ratio subsequentis monitionis; secundo ponit monitionem, ibi omnis autem vir orans, etc.. circa primum ponit triplicem comparationem, quarum prima est dei ad hominem, dicens: dixi quod praecepta mea tenetis per contrarium; sed ut appareat vos irrationabiliter agere, volo vos scire, tamquam rem necessariam, secundum illud is. c. V, 13: captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, quod omnis viri caput christus est, quod quidem dicitur secundum similitudinem capitis naturalis, in quo quatuor considerantur. primo quidem perfectio, quia cum caetera membra unum solum sensum habeant, scilicet tactum, in capite vigent omnes sensus; et similiter in aliis viris inveniuntur singulae gratiae, secundum illud quod dicitur infra xii, 8: alii datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae, etc.; sed in homine christo est plenitudo omnium gratiarum. non enim ad mensuram dat ei deus spiritum, ut dicitur io. Iii, 34.

Secundo in capite invenitur sublimitas, quia ut, scilicet in homine, est superius omnibus membris, ita etiam christus supereminet non solum omnibus hominibus, sed et omnibus angelis, secundum illud ad ephesios i, 20 s.: constituens illum ad dexteram suam in caelestibus, super omnem principatum et potestatem, et infra: et ipsum dedit caput super omnem ecclesiam.

Tertio in capite invenitur influentia, quia scilicet quodam modo influit caeteris membris sensum et motum, ita a capite christo in caetera membra ecclesiae motus et sensus spiritualis derivatur, secundum illud col. Ii, v. 19: non tenens caput, ex quo totum corpus per nexum et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum dei. quarto in capite invenitur conformitas naturae ad caetera membra, et similiter in christo ad alios homines, secundum illud phil. Ii, v. 7: in similitudinem hominum factus et habitu inventus, ut homo. secundam comparationem ponit hominis ad hominem, cum dicit caput autem mulieris vir. Quod etiam secundum praedicta quatuor verificatur. Nam primo quidem vir est perfectior muliere, non solum quantum ad corpus, quia, ut philosophus dicit in libro de generatione animalium, foemina est masculus occasionatus, sed etiam quantum ad animae vigorem, secundum illud eccle. Vii, 29: virum ex mille reperi unum, mulierem ex omnibus non inveni.

Secundo, quia vir naturaliter supereminet foeminae, secundum illud eph. V, 22 s.: mulieres viris suis subiectae sint sicut domino, quoniam vir caput est mulieris.

Tertio, quia vir influit gubernando mulierem, secundum illud Gn Ii, 18: faciamus ei adiutorium simile sibi. tertiam comparationem ponit dei ad dominum, cum dicit caput vero christi, deus. est autem considerandum, quod hoc nomen christus significat personam praedictam ratione humanae naturae: et sic hoc nomen deus non supponit solum personam patris, sed totam trinitatem, a qua in humanitate christi, sicut a perfectiori, omnia bona derivantur, et cui humanitas christi subiicitur. alio modo potest intelligi, secundum quod hoc nomen christus supponit dictam personam ratione divinae naturae: et sic hoc nomen deus supponit solum personam patris, quae dicitur caput filii, non quidem secundum maiorem perfectionem, vel secundum aliquam suppositionem, sed solum originem et secundum conformitatem naturae, sicut in ps. Ii, 7 dicitur: dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodie genui te. possunt tamen haec mystice accipi, prout in anima est quoddam spirituale coniugium. nam sensualitas foeminae comparatur, ratio vero viro, per quem sensualitas regi debet. unde et caput eius dicitur. Vel potius ratio inferior, quae inhaeret temporalibus disponendis, mulieri comparatur; viro autem ratio superior, quae vacat contemplationi aeternorum, quae caput inferioris dicitur: quia secundum rationes aeternas sunt temporalia disponenda, secundum illud ex. Xxv, 40: inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est. Dicitur autem caput viri christus, quia sola ratio secundum superiorem sui partem deo inhaeret.

44
(
1Co 11,4-7)

Lectio 2: 1Co 11,4-7

Praemisso documento subiungit admonitionem, cuius ratio sumitur ex documento praedicto. et circa hoc duo facit.

Primo ponit admonitionem ex parte viri; secundo ex parte mulieris, ibi omnis autem mulier, etc.. dicit ergo primo: dictum est quod caput mulieris est vir, omnis autem vir orans aut prophetans velato capite, deturpat caput suum. Circa quod considerandum est, quod quilibet homo iudici assistens, suam conditionem vel dignitatem debet profiteri, et praecipue assistens deo, qui est omnium iudex; et ideo, qui deo assistunt, ordinatissime et convenientissime se gerere debent, secundum illud eccle. Iv, 17: custodi pedem tuum ingrediens domum dei. dupliciter autem homo deo assistit. Uno modo humana in deum referens, quod quidem fit orando, secundum illud eccli. Xxxix, v. 6 s.: in conspectu altissimi deprecabitur, aperiet os suum in oratione, et pro delictis suis deprecabitur. Alio modo divina ad homines deferens, quod quidem fit prophetando, secundum illud ioel. Ii, 28: effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri. Unde signanter apostolus dicit vir orans et prophetans. His enim duobus modis vir deo tamquam iudici, vel domino assistit. dicitur autem prophetans dupliciter. Uno modo inquantum homo aliis annuntiat, quae ei divinitus revelantur, secundum illud lc. I, v. 67 s.: zacharias pater eius impletus est spiritu sancto, et prophetavit, dicens: benedictus dominus deus israel, etc.. Alio modo dicitur homo prophetans, inquantum profert ea quae sunt aliis revelata; unde illi qui in ecclesia dicunt prophetias, vel alias sacras scripturas legunt, dicuntur prophetantes.

Et sic accipitur infra xiv, 4: qui prophetat, ecclesiam aedificat; et ita etiam hic accipitur. pertinet autem ad dignitatem viri (ut infra patebit) carere velamine capitis, et ideo dicit quod omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum, id est, rem inconvenientem sibi agit. sicut enim in corpore pulchritudo dicitur ex debita proportione membrorum in convenienti claritate vel colore, ita in actibus humanis dicitur pulchritudo ex debita proportione verborum vel factorum, in quibus lumen rationis resplendet. Unde et per oppositum turpitudo intelligitur, quando contra rationem aliquid agitur, et non observatur debita proportio in verbis et factis. Unde supra vii, 36 dictum est: si quis turpem se videri existimat, super virgine sua, quod sit superadulta. sed contra hoc obiicitur: nam multi velato capite in ecclesia orant absque omni turpitudine secretius orare volentes. dicendum est autem, quod duplex est oratio. Una privata, quam scilicet quis deo offert in propria persona; alia publica, quam quis offert deo in persona totius ecclesiae, ut patet in orationibus, quae in ecclesia per sacerdotes dicuntur, et de talibus orationibus apostolus hic intelligit. item obiicitur de hoc quod dicit glossa, quod prophetans dicitur scripturas reserans, et secundum hoc ille qui praedicat, prophetat. Episcopi autem praedicant capite tecto mitra. sed dicendum est, quod ille qui praedicat vel docet in scholis, ex propria persona loquitur. unde et apostolus, rom. Ii, 16, nominat evangelium suum, scilicet propter industriam qua utebatur in praedicatione evangelii; sed ille, qui sacram scripturam in ecclesia recitat, puta legendo lectionem, vel epistolam, vel evangelium, ex persona totius ecclesiae loquitur.

Et de tali prophetante intelligitur, quod hic apostolus dicit. sed tunc remanet obiectio de his, qui cantant psalmos in choro capite tecto. sed dicendum, quod psalmi non cantantur, quasi ab uno singulariter se deo praesentante, sed quasi a tota multitudine. deinde cum dicit omnis autem mulier, etc., ponit admonitionem quantum ad mulieres, dicens omnis autem mulier orans, aut prophetans, ut supra, non velato capite, quod repugnat propter conditionem eius, deturpat caput suum, id est, rem inconvenientem facit circa sui capitis detectionem. sed contra hoc obiicitur, quia apostolus dicit i tim. Ii, 12: docere in ecclesia mulieres non permitto. Quomodo ergo competit mulieri, ut oret, aut prophetet publica oratione, aut doctrina? sed dicendum est, hoc intelligendum esse de orationibus ac lectionibus, quas mulieres in suis collegiis proferunt. deinde cum dicit unum est enim, etc., probat admonitionem praedictam.

Et primo inducit probationem, secundo probationis iudicium auditoribus committit, ibi vos ipsi iudicate, etc.. circa primum duo facit. primo inducit probationem, secundo excludit obiectionem, ibi verumtamen neque vir, etc.. circa primum ponit triplicem probationem, quarum prima sumitur per comparationem ad humanam naturam; secunda per comparationem ad deum, ibi vir quidem non debet, etc.; tertia per comparationem ad angelos, cum dicit et propter angelos. circa primum considerandum est, quod natura, quae caeteris animalibus providit auxilia sufficientia vitae, hominibus praebuit ea imperfecta, ut per rationem, arte, usu, manu sibi ea perficerent, sicut tauris dedit cornua ad defensionem, homines autem arma defensionis sibi praeparant manuali artificio rationis. Et inde est, quod ars imitatur naturam, et perficit ea quae natura facere non potest. Sic igitur ad tegumentum capitis natura homini dedit capillos. Sed quia hoc tegumentum insufficiens est, per artem praeparat homo sibi aliud velamen. eadem igitur ratio est de velamine naturali capillorum, et de velamine artificiali. Naturale autem est mulieri, quod comam nutriat. habet enim ad hoc dispositionem naturalem, et ulterius inclinatio quaedam inest mulieribus ad comam nutriendam. In pluribus enim hoc accidit, quod mulieres magis student ad nutriendam comam, quam viri. videtur ergo conditioni mulierum conveniens esse, quod magis utantur artificiali velamine capitis, quam viri. circa hoc ergo tria facit.

Primo ponit convenientiam velaminis naturalis et artificialis, dicens: dictum est mulier non velans caput, deturpat caput suum, unum est enim, scilicet unius rationis, privari scilicet velamine artificiali, ac si decalvetur, id est, ac si privetur naturali velamine capillorum, quod in poenam quibusdam praedicitur is. Iii, 17: decalvabit dominus verticem filiarum sion, et crinem earum nudabit.

Secundo ducit ad inconveniens, dicens nam et si non velatur mulier, tondeatur, quasi dicat: si abiicit velamen artificiale, abiiciat pari ratione etiam naturale, quod est inconveniens. sed contra hoc videtur esse, quod sanctimoniales tondentur. ad quod dupliciter potest responderi: primo quidem, quia ex hoc ipso quod votum viduitatis vel virginitatis assumunt, christo desponsante, promoventur in dignitatem virilem, utpote liberatae a subiectione virorum, et immediate christo coniunctae.

Secundo quia assumunt poenitentiae lamentum, religionem intrantes. Est autem consuetudo viris, quod tempore luctus comam nutriant, quasi hoc sit suae conditioni conveniens: mulieres autem e contrario tempore luctus comam deponunt. Unde dicitur ier. c. Vii, 29: capillum tuum tonde, et proiice, et sume indirectum planctum.

Tertio concludit propositum dicens si vero turpe, id est indecens, est mulieri tonderi aut decalvari, id est, privari naturali velamine, arte, vel natura, velet caput suum, utens scilicet velamine artificiali. deinde cum dicit vir quidem, etc., ponit secundam probationem, quae accipitur per comparationem ad deum.

Et primo inducit ad probationem, secundo probat quod supposuerat, ibi non enim est vir, etc.. circa primum duo facit.

Primo ponit rationem eius quod est ex parte viri, secundo illud quod est ex parte mulieris, ibi mulier autem, etc.. dicit ergo primo: dictum est quod turpe est mulieri tonderi, sicut et non velari; viro autem non est turpe, cuius ratio est haec vir quidem non debet velare caput suum, quia est imago et gloria dei. per hoc autem quod dicit est imago dei, excluditur quorumdam error, dicentium quod homo solum est ad imaginem dei, non autem est imago, cuius contrarium hic apostolus dicit. Dicebant autem, quod solus filius est imago, secundum illud col. c. I, 15: qui est imago invisibilis dei. est ergo dicendum, quod homo imago dei dicitur et ad imaginem. Est enim imago imperfecta: filius autem dicitur imago, non ad imaginem, quia est imago perfecta. ad cuius evidentiam considerandum est, quod de ratione imaginis in communi duo sunt. Primo quidem similitudo, non in quibuscumque, sed vel in ipsa specie rei, sicut homo filius assimilatur patri suo. Vel in aliquo quod sit signum speciei, sicut figura in rebus corporalibus. Unde qui figuram equi describunt, dicuntur imaginem eius depingere. Et hoc est, quod dicit hilarius in libro de synodis, quod imago est species indifferens.

Secundo requiritur origo. Non enim duorum hominum, qui sunt similes specie, unus imago alterius dicitur, nisi ex eo oriatur, sicut filius a patre. Nam imago dicitur ab exemplari.

Tertio ad rationem perfectae imaginis requiritur aequalitas. quia igitur homo similatur deo secundum memoriam, intelligentiam et voluntatem mentis, quod pertinet ad speciem intellectualis naturae, et hoc habet a deo, dicitur esse dei imago; quia tamen deest aequalitas, est dei imago imperfecta. Et ideo dicitur ad imaginem, secundum illud Gn 1,26: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Sed filius, qui est aequalis patri, est imago perfecta, non autem ad imaginem. considerandum est etiam, quod gloria dei dupliciter dicitur. Uno modo qua deus in se gloriosus est, et sic homo non est gloria dei, sed potius deus est gloria hominis, secundum illud ps. Iii, 4: tu, domine, susceptor meus es et gloria mea.

Alio modo dicitur gloria dei claritas eius ab eo derivata, secundum illud ex. Ult.: gloria domini implevit illud. et hoc modo hic dicitur, quod vir est gloria dei, inquantum claritas dei immediate super virum refulget, secundum illud ps. iv, 7: signatum est super nos lumen vultus tui, domine. deinde cum dicit mulier autem, etc., ponit id quod est ex parte mulieris, dicens mulier autem est gloria viri, etc., quia claritas mulieris derivatur a viro, secundum illud Gn 2,23: haec vocabitur virago, quoniam de viro sumpta est. sed contra hoc obiicitur, quia imago dei attenditur in homine secundum spiritum, in quo non est differentia maris et foeminae, ut dicitur col. 3,11. Non ergo magis debet dici, quod vir dicitur imago dei, quam mulier. dicendum est autem, quod vir dicitur hic specialiter imago dei secundum quaedam exteriora, scilicet quia vir est principium totius sui generis, sicut deus est principium totius universi, et quia de latere christi dormientis in cruce fluxerunt sacramenta sanguinis et aquae, a quibus fabricata est ecclesia. Potest etiam quantum ad interiora dici, quod vir specialius dicitur imago dei secundum mentem, inquantum in eo ratio magis viget. sed melius dicendum est quod apostolus signanter loquitur.

Nam de viro dixit, quod vir imago et gloria dei est: de muliere autem non dixit, quod esset imago et gloria viri, sed solum quod est gloria viri, ut detur intelligi quod esse imaginem dei, commune est viro et mulieri: esse autem gloriam dei immediate proprium est viri. restat autem considerandum, propter quid vir non debeat velare caput, sed mulier. quod quidem dupliciter accipi potest. Primo quidem quia velamen, quod capiti superponitur, designat potestatem alterius super caput existentis ordine naturae: et ideo vir sub deo existens, non debet velamen habere, super caput, ut ostendat se immediate deo subesse, mulier autem debet velamen habere, ut ostendat se praeter deum alteri naturaliter subesse. Unde cessat obiectio de servo et subdito: quia haec subiectio non est naturalis.

Secundo ad ostendendum, quod gloria dei non est occultanda, sed revelanda: gloria autem hominis est occultanda; unde in ps. Cxiii, v. 9 s. Dicitur: non nobis, domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam.


Thomae et alii: ad 1Cor 41