Thomae et alii: ad 1Cor 48

48
(
1Co 11,25-26)

Lectio 6: 1Co 11,25-26

Postquam apostolus posuit institutionem huius sacramenti quantum ad consecrationem corporis, hic ponit institutionem eius quantum ad sanguinis consecrationem. et

Primo ponit ordinem institutionis; secundo verba, cum dicit hic calix, etc.. ordo autem attenditur quantum ad duo. primo ad concomitantiam utriusque speciei, cum dicit similiter et calicem. Utrumque enim est de perfectione huius sacramenti, tum propter perfectionem refectionis, tum propter repraesentationem passionis, tum propter efficientiam salutis animae et corporis, ut supra dictum est. sed si prius consecratur in hoc sacramento corpus christi, et postea sanguis, videtur sequi quod ante consecrationem sanguinis, corpus christi in hoc sacramento sit exsangue: quod quidam inconveniens reputantes dixerunt, quod duae formae se expectant in efficiendo, ita scilicet quod prima forma consecrationis corporis non consequitur suum effectum, antequam perficiatur forma consecrationis sanguinis; sicut etiam dictum est, quod verba quae proferuntur in consecratione corporis, non consequuntur suum effectum usque ad finem prolationis verborum. sed hoc non est simile. Nam significatio verborum quibus consecratur corpus christi, non completur nisi in termino prolationis eorum. et quia verba sacramentalia significando efficiunt, ideo non possunt habere effectum ante terminum prolationis. Tunc autem habent plenam significationem, etiam antequam proferantur verba consecrationis sanguinis, et ideo necesse est quod etiam tunc habeant suum effectum. Alioquin sacerdos peccaret statim, post verba consecrationis, proponens hostiam non consecratam populo adorandam, nisi iam esset corpus christi, quia induceret populum ad idololatriam. est ergo dicendum, quod ante consecrationem sanguinis est in hoc sacramento corpus christi, non sine sanguine. sciendum est enim quod in hoc sacramento dupliciter aliquid est. Uno modo ex vi consecrationis, illud scilicet in quod terminatur conversio panis et vini, sicut per formam consecrationis significatur, et sic sub specie panis est corpus christi. alio modo est aliquid in hoc sacramento ex reali concomitantia, sicut divinitas verbi est in hoc sacramento propter indissolubilem unionem ipsius ad corpus christi, licet nullo modo substantia panis in divinitatem convertatur. et similiter est ibi anima, quae coniuncta est realiter ipsi corpori. Si vero in triduo mortis christi, fuisset corpus christi ab aliquo apostolorum consecratum, non fuisset ibi anima quae tunc realiter erat a corpore separata. et idem dicendum est de sanguine. Nam sub speciebus panis ex vi consecrationis est corpus christi, in quod substantia panis convertitur. sanguis autem est ibi ex reali concomitantia, quia tunc realiter sanguis christi non est ab eius corpore separatus. Et, eadem ratione, sub specie vini est sanguis christi ex vi consecrationis, corpus autem ex reali concomitantia, ita quod sub utraque specie est totus christus. Si vero tempore passionis quando sanguis christi erat ex corpore effusus, fuisset hoc sacramentum ab aliquo apostolorum perfectum, sub panis specie fuisset solum corpus christi exsangue, sub speciebus autem vini fuisset solus sanguis christi.

Secundo, attenditur ordo per comparationem ad cibos materiales, qui praecesserant, ubi subdit postquam coenavit, quod videtur signanter addidisse. nam christus corpus suum tradidit inter coenam. Unde matth. Xxvi, 26 dicitur, quod coenantibus illis accepit iesus panem, etc.. sed sanguinem dedit expresse post coenam. unde et lc. Xxii, 20 dicitur similiter et calicem postquam coenavit, dicens, etc.. Cuius ratio est, quia corpus christi repraesentat mysterium incarnationis, quae facta est adhuc legalibus observantiis statum habentibus, inter quas praecipua erat coena agni paschalis. sed sanguis christi in sacramento directe repraesentat passionem, per quam est effusus et per quam sunt terminata omnia legalia. unde hebr. Ix, 12 dicitur, quod per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa. deinde ponit verba, dicens hic calix, etc..

Et primo demonstrat veritatem huius sacramenti; secundo iniungit usum, ibi hoc facite, etc.. quantum ergo ad primum, dicit hic calix, etc.. Quod quidem dupliciter sumi potest. Uno modo metonymice, ut scilicet ponatur continens pro contento, quasi dicat: contentum in hoc calice; quod convenientius ponitur in consecratione vini, quod ratione suae humiditatis indiget aliis terminis contineri, quam in consecratione panis, qui ratione suae siccitatis, propriis terminis continetur. alio modo potest accipi metaphorice, ut sit sensus: sicut calix inebriat et perturbat, ita et passio. Unde matth. Xx, 22 dicit: potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? et matth. Xxvi, 39: transeat a me calix iste. est ergo sensus hic calix, id est, contentum in hoc calice, vel haec mea passio, est novum testamentum in meo sanguine. unde considerandum est, quod testamentum dupliciter sumitur in scripturis. uno modo communiter pro quolibet pacto, quod quidem testibus confirmatur, et sic considerandum est, quod deus dupliciter pactum iniit cum humano genere. Uno modo promittendo bona temporalia et a malis temporalibus liberando: et hoc vocatur vetus testamentum, vel pactum. Alio modo promittendo bona spiritualia et a malis oppositis liberando: et hoc vocatur testamentum novum. Unde dicitur ier. Xxxi, 31: feriam domui israel et domui iuda foedus novum, non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris, ut educerem eos de terra aegypti, sed hoc erit pactum: dabo legem meam in visceribus eorum, et ero eis in deum. est autem considerandum quod apud antiquos erat consuetudo ut alicuius victimae sanguinem funderent ad confirmationem pacti. unde Gn 31,54 legitur, quod postquam inierunt enim foedus laban et iacob, immolatis victimis in monte, vocavit fratres suos. unde et ex. Xxiv, 8 legitur, quod moyses sumptum sanguinem respersit in populum, et ait: hic est sanguis foederis, quod pepigit dominus vobiscum. Sicut ergo vetus testamentum seu pactum confirmatum est sanguine figurali taurorum, ita novum testamentum seu pactum confirmatum est in sanguine christi, qui per passionem est effusus. Et in hoc calice sacramentum taliter continetur. alio modo testamentum accipitur magis stricte pro dispositione haereditatis percipiendae, quam necesse est secundum leges certo numero testium confirmare. Non autem testamentum sic acceptum confirmatur nisi per mortem, quia, ut apostolus dicit hebr. Ix, 17, testamentum in mortuis confirmatum est, alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est. deus autem primo quidem dispositionem fecerat de aeterna haereditate percipienda, sed sub figura temporalium bonorum, quod pertinet ad vetus testamentum; sed postmodum fecit novum testamentum, expresse promittens haereditatem aeternam, quod quidem confirmatum est per sanguinem mortis christi. Et ideo dominus de hoc dicit hic calix novum testamentum est in meo sanguine; quasi dicat: per id quod in calice continetur commemoratur novum testamentum per christi sanguinem confirmatum. est autem advertendum quod eadem verba quae hic apostolus ponit, habentur lc. Xxii, 20, nisi quod ibi additur: qui pro vobis effundetur. Lucas enim discipulus fuit pauli et eum in conscriptione evangelii est secutus. Sed matth. Xxvi, 28 dicitur hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. eadem verba ponuntur in mc. Xiv, v. 24. dicunt ergo quidam, quod quaecumque formae horum verborum proferantur, quae sunt scripta in canone sufficere ad consecrationem. probabilius autem dici videtur quod illis solis verbis perficitur consecratio, quibus ecclesia utitur ex traditione apostolorum structa. evangelistae enim verba domini recitare intenderunt quantum pertinet ad rationem historiae, non autem secundum quod ordinantur ad consecrationem sacramentorum, quas in occulto habebant in primitiva ecclesia, propter infideles. Unde dionysius dicit in ultimo cap. Ecclesiasticae hierarchiae: perfectivas invocationes non est fas in scripturis exponere, neque mysticum ipsarum ante factas in ipsis ex deo virtutes ex occulto in communi adducere. sed circa ista verba quibus ecclesia utitur in consecratione sanguinis, quidam opinantur quod non omnia sint de necessitate formae sed solum quod dicitur hic est calix sanguinis mei, non autem residuum quod sequitur: novi et aeterni testamenti, mysterium fidei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. sed hoc non videtur convenienter dici. nam totum illud quod sequitur est quaedam determinatio praedicati. Unde et ad eiusdem locutionis sententiam seu significationem pertinet. et quia, ut saepe dictum est, formae sacramentorum significando efficiunt, totum pertinet ad vim effectivam formae. nec obstat ratio quam inducunt, quia in consecratione corporis sufficit quod dicitur hoc est corpus meum, quia sanguis seorsum consecratus, specialiter repraesentat passionem christi, per quam eius sanguis separatus est a corpore. et ideo in consecratione sanguinis oportuit exprimere christi passionis virtutem, quae attenditur, primo quidem, respectu nostrae culpae quam christi passio abolet, secundum illud apoc. I, 5: lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, et, quantum ad hoc, dicit qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. effusus est siquidem sanguis in remissionem peccatorum, non solum pro multis, sed etiam pro omnibus, secundum illud i io. Ii, 2: ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. Sed quia quidam se reddunt indignos ad recipiendum talem effectum, quantum ad efficaciam dicitur esse effusus pro multis, in quibus habet effectum passio christi. dicit autem signanter pro vobis et pro multis, quia hoc sacramentum valet in remissionem peccatorum sumentibus per modum sacramenti, quod notatur signanter, cum dicitur pro vobis, quibus dixerat accipite. Valet etiam per modum sacrificii multis non sumentibus, pro quibus offertur; quod significatur cum dicitur: et pro multis.

Secundo, virtus eius consideratur per comparationem ad vitam iustitiae, quam facit per fidem, secundum illud rom. Iii, 24: iustificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in christo iesu, quem proposuit propitiationem per fidem in sanguine ipsius. Et quantum ad hoc, dicit: mysterium, id est occultum fidei, quia scilicet fides passionis christi erat occulta in omnibus sacrificiis veteris testamenti, sicut veritas in signo. Hoc autem ecclesia habet ex traditione apostolorum, cum in canone scripturae non inveniatur.

Tertio, virtus eius attenditur quantum ad vitam gloriae, in quam per passionem christi introducitur, secundum illud hebr. X, 19: habentes fiduciam in introitum sanctorum in sanguine christi. Et quantum ad hoc, dicit: novi et aeterni testamenti. Aeterni siquidem, quia est dispositio de haereditate aeterna. novi autem, ad differentiam veteris, quia temporalia promittebat. Unde hebr. Ix, 15 dicitur: ideo novi testamenti mediator est, ut morte intercedente, repromissionem accipiant, qui vocati sunt aeternae haereditatis. deinde cum dicit hoc facite, etc., iniungit usum huius sacramenti, dicens hoc facite, quotiescumque sumitis, in meam commemorationem, scilicet in memoriam meae passionis. Unde et thr. Iii, 20 dicit propheta: memoria memor ero, et tabescet in me anima mea. Et is. Lxiii, 7: miserationum domini recordabor. est autem notandum quod in calice principaliter quidem debet poni vinum, rationibus supradictis. Debet autem apponi et aqua. Probabile enim est quod christus in coena vinum mixtum discipulis dederit, propter consuetudinem terrae illius, in qua, ut temperetur fortitudo vini, ab omnibus vinum bibitur aqua mixtum. Unde et prov. Ix, 5 sapientia dicit: bibite vinum quod miscui vobis. nihilominus tamen aqua vino mixta significat populum christianum christo per passionem coniunctum, secundum illud apoc. c. Xvii, 15: aquae, populi sunt et gentes. Et participatio sanguinis christi a fidelibus pertinet ad usum sacramenti, qui non est de necessitate huius sacramenti. sed potest vinum consecrari absque aqua, licet peccet qui sic consecrat, non servans ritum ecclesiae. Et ideo si sacerdos ante consecrationem vini advertat quod aqua non fuerit apposita calici, debet apponere. Si vero post consecrationem advertat, non debet apponere, sed debet perficere sacramentum. Nihil enim post consecrationem est sanguini christi miscendum quia talis permixtio non posset esse sine qualicumque corruptione vini consecrati, quod pertinet ad crimen sacrilegii. dicunt autem quidam quod cum de latere christi pendentis in cruce fluxerit sanguis et aqua, ut legitur io. Xix, 34, sicut vinum convertitur in sanguinem, ita aqua in aquam. Sed hoc non competit, quia in illa aqua figuratur ablutio quae est per baptismum. et ideo alii dicunt quod, facta conversione vini in sanguinem, aqua remanet in sua substantia, et circuntegitur accidentibus vini. Sed hoc non competit, quia aqua admiscetur vino ante consecrationem, quando non differt ab alio vino. Unde non seorsum manet, sed permiscetur. et ideo dicendum est, quod aqua convertitur in vinum et sic totum convertitur in sanguinem christi. Propter quod mos est modicum de aqua apponere et praecipue si sit vinum debile, quod non potest nisi modicum aquae in seipsum convertere. deinde cum dicit quotiescumque, etc., exponit verba domini quae dixerat: hoc facite in meam commemorationem, dicens quotiescumque enim manducabitis panem hunc, etc.. et dicit panem, propter species remanentes. dicit autem hunc, propter idem numero corpus significatum et contentum. et calicem, scilicet hunc, bibetis, mortem domini annuntiabitis, eam per hoc sacramentum. et hoc, donec veniat, id est, usque ad ultimum eius adventum, in quo datur intelligi, quod hic ritus ecclesiae non cessabit usque ad finem mundi, secundum illud matth. Ult.: ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Et lc. Xxi, 32: non praeteribit generatio haec, scilicet ecclesiae, donec omnia fiant.

49
(
1Co 11,27-34)

Lectio 7: 1Co 11,27-34

Postquam apostolus ostendit dignitatem huius sacramenti hic excitat fideles ad sumendum illud reverenter: et

Primo ponit periculum quod imminet indigne sumentibus; secundo adhibet salutare remedium, ibi probet autem, etc.. dicit ergo primo itaque, ex quo hoc quod sacramentaliter manducatur, est corpus christi et, quod bibitur, est sanguis christi, quicumque manducaverit hunc panem, vel biberit calicem indigne, reus erit corporis et sanguinis domini. in quibus verbis, primo, considerandum est qualiter aliquis indigne manducat et bibit: quod quidem, secundum glossam contingit tripliciter. primo quidem quantum ad celebrationem huius sacramenti, quia scilicet aliquis aliter celebrat sacramentum eucharistiae, quam a christo traditum est: puta si offerat in hoc sacramento alium panem quam triticeum, vel alium liquorem, quam vinum de vite. Unde lev. X, 1 s. Dicitur quod nadab et abiu, filii aaron, obtulerunt coram domino ignem alienum, quod eis praeceptum non erat: egressusque ignis a domino, devoravit eos.

Secundo ex hoc quod aliquis non devota mente accedit ad eucharistiam. Quae quidem indevotio quandoque est veniale: puta cum aliquis, distracta mente ad saecularia negotia, accedit ad hoc sacramentum habitualiter retinens debitam reverentiam ad ipsum; et talis indevotio licet impediat fructum huius sacramenti, qui est spiritualis refectio, non tamen facit reum corporis et sanguinis domini, sicut hic apostolus loquitur. quaedam vero indevotio est peccatum mortale, quae scilicet est cum contemptu huius sacramenti, prout dicitur malach. I, 12: vos polluistis nomen meum in eo quod dicitis: mensa domini contaminata est, et quod supponitur contemptibile. Et de tali indevotione loquitur glossa.

Tertio modo dicitur aliquis indignus ex eo quod cum voluntate peccandi mortaliter, accedit ad eucharistiam. Dicitur enim levit. Xxi, 23: non accedat ad altare qui maculam habet. intelligitur aliquis maculam peccati habere, quamdiu est in voluntate peccandi, quae tamen tollitur per poenitentiam. Per contritionem quidem, quae tollit voluntatem peccandi, cum proposito confitendi et satisfaciendi, quantum ad remissionem culpae et poenae aeternae; per confessionem autem et satisfactionem quantum ad totalem remissionem poenae et reconciliationem ad membra ecclesiae. et ideo in necessitate quidem, puta quando aliquis copiam confessionis habere non potest, sufficit contritio ad sumptionem huius sacramenti. Regulariter autem debet confessio praecedere cum aliqua satisfactione. unde in libro de eccl. Dogmatibus dicitur: communicaturus satisfaciat lacrymis et orationibus, et confidens de domino mundus accedat ad eucharistiam intrepidus et securus. Sed hoc de illo dico quem capitalia peccata et mortalia non gravant. Namque, quem mortalia crimina post baptismum commissa premunt, hortor prius publica poenitentia satisfacere, et ita sacerdotis iudicio reconciliatum communioni sociari, si non vult ad condemnationem eucharistiam percipere. sed videtur quod peccatores non indigne accedant ad hoc sacramentum. Nam in hoc sacramento sumitur christus, qui est spiritualis medicus, qui de se dicit matth. c. Ix, 12: non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. sed dicendum quod hoc sacramentum est spirituale nutrimentum, sicut baptismus est spiritualis nativitas. Nascitur autem aliquis ad hoc ut vivat, sed non nutritur nisi iam vivus. Et ideo hoc sacramentum non competit peccatoribus, qui nondum vivunt per gratiam: competit eis tamen baptismus. et, praeterea, eucharistia est sacramentum charitatis et ecclesiasticae unitatis, ut dicit augustinus super ioannem. Cum igitur peccator careat charitate, et sit separatus merito ab ecclesiae unitate, si accedat ad hoc sacramentum, falsitatem committit, dum significat se habere charitatem, quam non habet. quia tamen peccator quandoque habet fidem huius sacramenti, licitum est ei hoc sacramentum inspicere, quod omnino infidelibus denegatur, ut dionysius dicit iii cap. ecclesiasticae hierarchiae.

Secundo considerandum est, quomodo ille qui indigne sumit hoc sacramentum, sit reus corporis et sanguinis domini. quod quidem in glossa tripliciter exponitur. uno modo materialiter: incurrit enim reatum ex peccato commisso circa corpus et sanguinem domini, prout in hoc sacramento continetur, quod indigne sumit, et ex hoc eius culpa aggravatur. Tanto est enim eius culpa gravior, quanto maior est contra quem peccatur. Hebr. X, 29: quanto magis putatis deteriora mereri supplicia eum, qui filium dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit? secundo exponitur per similitudinem, ut sit sensus reus erit corporis et sanguinis domini, et mortis domini poenas dabit, hoc est, ac si christum occiderit, punietur, secundum illud hebr. Vi, 6: rursum crucifigentes sibimetipsis filium dei, et ostentui habentes. sed secundum hoc videtur gravissimum esse peccatum eorum qui indigne sumunt corpus christi. sed dicendum quod peccatum aliquod habet gravitatem dupliciter. Uno modo ex ipsa specie peccati, quae sumitur ex obiecto, et secundum hoc gravius est peccatum quod contra divinitatem committitur, puta infidelitas, blasphemia vel aliquid huiusmodi, quam quod committitur contra humanitatem christi. unde et ipse dominus matth. Xii, 32 dicit, quod qui dixerit verbum contra filium hominis remittetur ei: qui autem dixerit contra spiritum sanctum, non remittetur ei. Et iterum, gravius est peccatum quod committitur contra humanitatem in propria specie, quam sub specie sacramenti. alio modo gravitas peccati attenditur ex parte peccantis. Magis autem peccat qui ex odio aut invidia vel ex quacumque malitia peccat, sicut peccaverunt illi qui christum crucifixerunt, quam qui peccat ex infirmitate, sicut interdum peccant illi qui indigne sumunt hoc sacramentum. Non ergo per hoc intelligitur quod peccatum indigne sumentium hoc sacramentum, comparetur peccato occidentium christum secundum aequalitatem sed secundum similitudinem speciei: quia utrumque est circa eumdem christum.

Tertio modo exponitur reus erit corporis et sanguinis domini, id est corpus et sanguis domini facient eum reum. Ita enim bonum male sumptum nocet, sicut prodest malum quo quis bene utitur, sicut stimulus satanae paulo. per haec autem verba excluditur error quorumdam dicentium, quod quam statim hoc sacramentum tangitur a labiis peccatoris, desinit sub eo esse corpus christi. Contra quod est quod apostolus dicit: quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem domini indigne. Secundum enim praedictam opinionem nullus indignus manducaret vel biberet. contrariatur autem praedicta opinio veritati huiusmodi sacramenti, secundum quam tamdiu corpus et sanguis christi manent in sacramento, quamdiu remanent species, in quocumque loco existant. deinde cum dicit probet autem, etc., adhibet remedium contra praedictum periculum. Et

Primo ponit remedium; secundo assignat rationem, ibi qui enim manducat, etc.; tertio rationem manifestat per signum, ibi ideo inter vos, etc.. dicit ergo primo: quia tantum reatum incurrit qui indigne sumit hoc sacramentum, ideo necesse est ut primo homo seipsum probet, id est, diligenter examinet suam conscientiam, ne sit in eo voluntas peccandi mortaliter, vel aliquod peccatum praeteritum, de quo non sufficienter poenituerit. et sic, post diligentem examinationem securus, de pane illo edat, et de calice bibat, quia digne sumentibus non est venenum, sed medicina. Gal. Ult.: opus autem suum probet unusquisque. Ii cor. Xiii, 5: si estis in fide christi, vos probate. deinde cum dicit quicumque enim manducaverit, etc., assignat rationem praedicti remedii, dicens: ideo probatio praeexigitur, qui enim indigne manducat et bibit, iudicium, id est condemnationem, sibi manducat et bibit, sicut dicitur io. V, 29: resurget qui male egerunt in resurrectionem iudicii. non diiudicans corpus domini, id est ex eo quod non discernit corpus domini ab aliis, indifferenter ipsum assumens, sicut alios cibos. Lev. Xxii, 3: omnis homo qui accesserit ad ea quae consecrata sunt, in quo est immunditia, peribit coram domino. sed contra videtur esse quod dicitur io. Vi, 58: qui manducat me, vivit propter me. sed dicendum est, quod duplex est modus manducandi hoc sacramentum, scilicet spiritualis et sacramentalis. Quidam ergo manducant sacramentaliter et spiritualiter, qui scilicet ita sumunt hoc sacramentum, quod etiam rem sacramenti participant, scilicet charitatem, per quam est ecclesiastica unitas. Et de talibus intelligitur verbum domini inductum: qui manducat me, vivit propter me. quidam vero manducant sacramentaliter tantum, qui scilicet ita hoc sacramentum percipiunt, quod rem sacramenti, id est, charitatem non habent, et de talibus intelligitur quod hic dicitur: qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit. est autem praeter duos modos quibus sumitur sacramentum hoc, tertius modus sumendi, quo manducatur per accidens, dum scilicet sumitur non ut sacramentum, quod quidem contingit tripliciter. Uno modo sicut quando aliquis fidelis sumit hostiam consecratam, quam non credit esse consecratam; talis enim habet habitum utendi hoc sacramento, sed non utitur eo actu, ut sacramento. alio modo sicut quando hostiam consecratam sumit aliquis infidelis, qui nullam fidem habet huius sacramenti; talis enim non habet habitum utendi hoc sacramento, sed solum potentiam.

Tertio modo sicut quando hostiam sacratam comedit mus vel quodlibet animal brutum, quod etiam non habet potentiam utendi hoc sacramento. ex hoc igitur quod spiritualiter sumentes hoc sacramentum acquirunt vitam, alliciuntur quidam ad hoc quod frequenter hoc sacramentum assumant. Ex hoc autem quod indigne sumentes acquirunt sibi iudicium, plures deterrentur, ut rarius sumant: et utrumque commendandum videtur. legimus enim lc. Xix, 6, quod zachaeus recepit christum gaudens in domum suam, in quo eius charitas commendatur. Legitur etiam eodem, vii, 6, quod centurio dixit christo: non sum dignus ut intres sub tectum meum. In quo commendatur honor et reverentia eius ad christum. quia tamen amor praefertur timori, per se loquendo, commendabilius esse videtur quod aliquis frequentius sumat, quam quod rarius. Quia tamen quod est in se eligibilius, potest esse minus eligibile quantum ad hunc vel illum: considerare quilibet in seipso debet, quem effectum in se habeat frequens susceptio huius sacramenti. Nam si aliquis sentiat se proficere in fervore dilectionis ad christum et in fortitudine resistendi peccatis, quae plurimum consequuntur homines, debet frequenter sumere. Si vero ex frequenti sumptione sentiat aliquis in se minus reverentiam huius sacramenti, monendus est ut rarius sumat. unde et in libro de ecclesiasticis dogmatibus dicitur: quotidie eucharistiam sumere, nec laudo nec vitupero. deinde cum dicit ideo inter vos, etc., manifestat praedictam rationem per signum. et

Primo ponit signum; secundo assignat causam illius signi, ibi quod si nosmetipsos, etc.. circa primum considerandum est, quod, sicut augustinus dicit in i de civit. dei, cap. Viii: si omne peccatum nunc manifeste deus plecteret poena, nihil ultimo iudicio reservari putaretur. Rursus, si nullum peccatum nunc puniret, nulla esse divina providentia crederetur. In signum ergo futuri iudicii deus etiam in hoc mundo pro peccato quosdam temporaliter punit, quod maxime observatum videtur in principio legislationis, tam novae quam veteris. Legimus enim ex. c. Xxxii, 28, propter peccatum vituli aurei adorati, multa millia hominum perempta. rursum legitur act. V, 1-11, propter peccatum mendacii et furti ananiam et saphiram interiisse. Unde et propter peccatum huius sacramenti indigne sumpti, aliqui in primitiva ecclesia puniebantur a deo infirmitate corporali vel etiam morte. unde dicit ideo, scilicet in signum futuri iudicii, inter vos, multi indigne sumentes corpus christi, sunt infirmi corporaliter. Ps. Xv, v. 4: multiplicatae sunt infirmitates. Et imbecilles, id est longa invaletudine laborantes, et dormiunt multi, scilicet morte corporali, secundum quod sumitur dormitio i ad thess. Iv, 12: nolumus vos ignorare de dormientibus. deinde cum dicit quod si nosmetipsos, etc., assignat duplicem rationem praedicti signi, quarum prima sumitur ex parte nostri, secunda ex parte dei, ibi cum iudicamur autem, etc.. ex parte autem nostra causa divinae punitionis est a negligentia, quia in nobis ipsis peccata commissa punire negligimus. unde dicit quod si nosmetipsos diiudicaremus, redarguendo et puniendo peccata nostra, non utique iudicaremur, id est, non puniremur a domino neque postmodum in futuro, neque etiam in praesenti. sed contra est quod supra iv, 3 dictum est: sed neque meipsum iudico, et rom. Xiv, 22 dicitur: beatus qui non iudicat semetipsum. sed dicendum est quod aliquis potest seipsum iudicare tripliciter: uno modo discutiendo, et sic aliquis debet iudicare seipsum et quantum ad opera praeterita et quantum ad futura, secundum illud gal. Ult.: opus suum probet unusquisque. alio modo sententialiter seipsum absolvendo, quasi iudicando se innocentem quantum ad praeterita, et secundum hoc nullus debet iudicare seipsum, ut scilicet se innocentem iudicet, secundum illud iob ix, 20: si iustificare me voluero, os meum condemnabit me. si innocentem me ostendero, pravum me comprobabit.

Tertio modo reprehendendo, ut scilicet faciat aliquid quod ipse iudicat esse malum. et hoc modo intelligitur quod inductum est: beatus est qui non iudicat semetipsum in eo quod probat. Sed quantum ad ea quae iam fecit, debet quilibet se ipsum iudicare, reprehendendo et puniendo pro maleficiis. Unde dicitur iob xiii, 15: vias meas in conspectu eius arguam, et xxiii, 4: ponam coram eo iudicium, et os meum replebo increpationibus. et de hoc iudicio augustinus dicit in libro de poenitentia, et inducitur hic in glossa: versetur ante oculos nostros imago futuri iudicii, et ascendat homo adversum se ante faciem suam, atque constituto in corde iudicio adsit accusans cogitatio, et testis conscientia, et carnifex cor. Inde quidem sanguis animi confitentis per lacrymas profluat, postremo ab ipsa mente talis sententia proferatur, ut se indignum homo iudicet participem corporis et sanguinis domini. deinde cum dicit cum iudicamur autem, etc., ponit causam quae est ex parte dei, dicens cum iudicamur autem, a domino, id est in hoc mundo punimur, corripimur, id est hoc fit ad correctionem nostram, ut scilicet quilibet propter poenam quam sustinuit a peccato recedat. Unde et iob v, 17 dicitur: beatus vir qui corripitur a domino. Et prov. Iii, 12: quem diligit dominus, corripit. Vel etiam dum per poenam unius, alius peccare desistit, prov. Xix, 25: pestilente flagellato stultus sapientior erit, et hoc ideo, ut non damnemur, aeterna damnatione in futuro, cum hoc mundo, id est cum hominibus mundanis. deinde cum dicit itaque, fratres mei, etc., reducit eos ad debitam observantiam: et

Primo ponitur id quod nunc ordinat, secundo ponitur promissio de ordinatione futura, ibi caetera autem. circa primum tria facit.

Primo ponit ordinationem suam, dicens itaque, fratres mei, etc., ne unusquisque coenam suam praesumat ad manducandum, cum convenitis, scilicet in ecclesia, ad manducandum, scilicet corpus christi, invicem expectate, ut scilicet simul omnes sumatis. Unde ex. Xii, 6 dicitur: immolabit haedum multitudo filiorum israel.

Secundo excludit excusationem, dicens si quis autem esurit, etc., et non potest tantum expectare, domi manducet, scilicet communes cibos, postmodum eucharistiam non sumpturus. eccli. Xxxvi, 20: omnem escam manducabit venter.

Tertio rationem assignat, dicens ut non conveniatis, scilicet ad sumendum corpus christi, in iudicium, id est in vestram condemnationem. deinde ponitur promissio, cum dicit caetera, scilicet quae non sunt tanti periculi, cum qualiter scilicet ea conservare debeatis. ex quo patet quod ecclesia multa habet ex dispositione apostolorum, quae in sacra scriptura non continentur. Eccli. X, 3: civitates inhabitabuntur, id est ecclesiae disponentur, per sensum prudentium, scilicet apostolorum.


CAPUT 12

50
(
1Co 12,1-6)

Lectio 1: 1Co 12,1-6

Postquam apostolus prosecutus est de tribus sacramentis, scilicet baptismo, matrimonio et eucharistia, hic incipit determinare de his quae pertinent ad rem sacramentorum. Est autem duplex res sacramenti: una significata et contenta, scilicet gratia, quae statim cum sacramento confertur; alia significata et non contenta, scilicet gloria resurrectionis, quae in fine expectatur. primo ergo agit de donis gratiarum; secundo de gloria resurrectionis, xv capit., ibi notum autem vobis facio, etc.. circa primum agit de gratiis gratis datis; secundo praefert omnibus his charitatem, quae pertinet ad gratiam gratum facientem, xiii cap., ibi si linguis hominum, etc.; tertio comparat gratias datas ad invicem, xiv cap., ibi sectamini charitatem, etc.. circa primum duo facit. Primo principaliter exponit quid intendat, dicens: dixi quod caetera, quae pertinent ad usum sacramentorum, cum venero disponam, sed quaedam statim vobis tradere oportet. et hoc est quod dicit de spiritualibus autem, id est de donis gratiarum quae sunt a spiritu sancto, o fratres, nolo vos ignorare. est enim maximum genus ingratitudinis ignorare beneficia accepta, ut seneca dicit in libro de beneficiis; et ideo ut homo non sit deo ingratus, non debet spirituales gratias ignorare. Supra ii, 12: spiritum accepimus qui ex deo est, ut sciamus quae a deo donata sunt nobis. Is. V, 13: propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, scilicet spiritualium.

Secundo ibi scitis, quoniam cum gentes, etc., prosequitur suam intentionem

Et primo ostendit spiritualium gratiarum necessitatem; secundo ponit gratiarum distributionem, ibi divisiones vero, etc.. necessitas autem alicuius rei maxime cognoscitur ex defectu ipsius. unde circa primum duo facit.

Primo ponit defectum quem patiebantur ante susceptam gratiam; secundo concludit gratiae necessitatem, ibi ideo notum vobis, etc.. dicit ergo primo: scitis, quasi experti, quoniam cum gentes essetis, id est gentiliter viventes, nondum suscepta gratia per baptismum. Gal. Ii, 15: nos enim natura iudaei, non ex gentibus peccatores. Eph. c. Iv, 17: gentes ambulant in vanitate sensus sui. Eratis euntes quasi prompta mente et assidua, secundum illud ier. Viii, 6: omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens in proelium; prov. I, v. 16: pedes eorum ad malum currunt. ad simulacra muta, scilicet adoranda et colenda, secundum illud ps. Cxiii, 5: os habent et non loquuntur. Et ponitur specialiter in eis defectus locutionis, quia locutio est proprius effectus cognitionis; unde ostenditur non intelligere simulacra, et per consequens nihil divinitatis habere si sunt muta. et hoc prout ducebamini, id est sine aliqua resistentia. Ducebantur autem vel allecti ex pulchritudine simulacrorum, unde dicitur in epistola ier.: videbitis in babylonia deos aureos et argenteos, videte ne metus vos capiat in ipsis; aut etiam ex imperio alicuius principis, sicut legitur dan. Iii, 1, quod nabuchodonosor cogebat homines adorare statuam auream. Et ii mac. Vi, 7 dicitur de quibusdam quod ducebantur cum amara necessitate in die natalis regis ad sacrificia. Vel etiam instinctu daemonum, qui ad hoc praecipue anhelant, ut divinus cultus eis exhibeatur, secundum illud matth. Iv, 9: haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. ibant ergo ad idola colenda, prout ducebantur, id est sine aliqua resistentia, sicut de iuvene etiam vecorde dicitur prov. Vii, v. 22: statim eam sequitur, quasi bos ductus ad victimam. per hoc ergo apparet, quod homo ante susceptam gratiam prompte currit in peccatum sine resistentia. specialiter autem facit mentionem de peccato idololatriae propter tria. Primo quidem, quia hoc est peccatum gravissimum introducere alium deum, sicut gravissime peccaret contra regem qui alium regem in regnum eius introduceret. Unde dicitur iob c. Xxxi, 26: si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare, et osculatus sum manum meam, scilicet quasi cultor solis et lunae, quae est iniquitas maxima et negatio contra deum altissimum.

Secundo, quia a peccato idololatriae omnia alia peccata oriebantur, secundum illud sap. Xiv, 27: nefandorum idolorum cultura omnis malis causa est.

Tertio, quia hoc peccatum apud gentiles commune erat et non reputabatur, unde in ps. Xcv, 5 dicitur: omnes dii gentium daemonia. est autem considerandum quod quidam dixerunt hominem in peccato mortali existentem sine gratia quadam non posse a peccato, cui subiacet, liberari, quia remissio peccatorum non fit nisi per gratiam, secundum illud rom. Iii, 24: iustificati per gratiam eius; posse autem se praeservare a peccato mortali, sine gratia, per liberum arbitrium. sed haec positio non videtur vera. Primo quidem, quia non potest aliquis se a peccato mortali praeservare, nisi omnia legis praecepta servando, cum nullus mortaliter peccet nisi transgrediendo aliquod legis praeceptum; et ita posset aliquis observare omnia legis praecepta sine gratia, quod est haeresis pelagiana.

Secundo quia charitatem, per quam deus diligitur super omnia, nullus potest habere sine gratia, secundum illud rom. V, 5: charitas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. Non potest autem esse quod homo omnia peccata declinet, nisi deum super omnia diligat: sicut illud magis contemnitur, quod minus diligitur. poterit ergo esse per aliquod tempus, quod ille qui caret gratia, a peccato abstinebit quousque occurrat illud, propter quod dei praeceptum contemnet, a quo ducitur ad peccandum. signanter autem apostolus dicit prout ducebamini. deinde cum dicit ideo notum vobis facio, etc., concludit duos effectus gratiae, quorum primus est quod facit abstinere a peccato; secundus est quod facit operari bonum et hoc ponit ibi et nemo potest, etc.. dicit ergo primo: ex quo quando sine gratia eratis, prompte ad peccandum currebatis, ideo notum vobis facio, quod si gratiam habuissetis hoc vobis non contigisset, nemo enim in spiritu dei, etc., id est, per spiritum dei, loquens, dicit: anathema iesu, etc., id est blasphemiam contra iesum secundum illud i io. Iv, 3: omnis spiritus qui solvit iesum, ex deo non est. notandum quod supra posuit gravissimum peccatum, quod est blasphemia, quod per gratiam declinatur, ut de aliis minoribus peccatis intelligatur. potest autem per hoc quod dicitur anathema iesu, intelligi quodlibet peccatum mortale. anathema enim separationem significat. dicitur ab ana, quod est sursum, et thesis, quod est positio, quasi sursum positum, quia olim res, quae ab usu hominum separabantur, suspendebantur in templis vel in locis publicis. Omne autem peccatum mortale separat a iesu, secundum illud is. Lix, 2: iniquitates vestrae diviserunt inter vos, et deum vestrum. Quicumque ergo mortaliter peccat, dicit corde vel ore: anathema, id est, separationem a iesu. Nemo ergo in spiritu dei loquens dicit: anathema iesu, quia nullus per spiritum dei peccat mortaliter, quia, ut dicitur sap. I, 5: spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum. sed secundum hoc videtur quod quicumque habet spiritum sanctum, non possit peccare mortaliter; quia etiam dicitur i io. Iii, 9: omnis qui natus est ex deo peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet. sed dicendum est quod quantum est ex spiritu dei, homo non facit peccatum, sed magis a peccato retrahitur. Potest tamen peccatum facere ex defectu voluntatis humanae, quae spiritui sancto resistit, secundum illud act. Vii, 51: vos autem semper spiritui sancto restitistis. Non enim per spiritum sanctum inhabitantem tollitur facultas peccandi a libero arbitrio totaliter in vita praesenti. et ideo signanter apostolus non dixit: nemo spiritum dei habens, sed nemo in spiritu dei loquens. deinde cum dicit et nemo potest, etc., ponit secundum effectum gratiae, scilicet quod sine ea homo non potest bonum operari. Dicit ergo et nemo potest dicere, quod iesus est dominus, nisi in spiritu sancto. contra quod videtur esse, quia per spiritum sanctum homo introducitur in regnum caelorum, secundum illud ps. Cxlii, 10: spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. dominus autem dicit matth. Vii, 21: non omnis qui dicit: domine, domine, intrabit in regnum caelorum. Non omnis ergo qui dicit: dominum iesum, dicit hoc in spiritu sancto. dicendum est autem quod dicere aliquid in spiritu sancto, potest intelligi dupliciter. Uno modo in spiritu sancto movente, sed non habito. Movet enim spiritus sanctus corda aliquorum ad loquendum, quos non inhabitat sicut legitur io. Xi, 49 ss., quod caiphas hoc quod de utilitate mortis christi praedixerat, a semetipso non dixit, sed per spiritum prophetiae. Balaam etiam multa vera praedixit motus a spiritu sancto, ut legitur num. c. Xxiii et xxiv, licet eum non haberet. Secundum hoc ergo intelligendum est quod nullus potest dicere quodcumque verum, nisi a spiritu sancto motus, qui est spiritus veritatis, de quo dicitur io. Xvi, 13: cum autem venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Unde et in glossa ambrosius, hoc in loco dicit: omne verum a quocumque dicatur, a spiritu sancto est. Et specialiter in illis quae sunt fidei, quae per specialem revelationem spiritus sancti sunt habita, inter quae est quod iesus sit omnium dominus, unde act. Ii, 36 dicitur: certissime sciat omnis domus israel, quia deus fecit hunc dominum iesum quem vos crucifixistis. alio modo loquitur aliquis in spiritu sancto movente et habito. Et secundum hoc etiam potest verificari quod hic dicitur, ita tamen quod dicere accipiatur non solum ore, sed etiam corde et opere. Dicitur enim aliquid corde, secundum illud ps. Xiii, 1: dixit insipiens in corde suo: non est deus. dicitur etiam aliquid opere, inquantum exteriori opere aliquis suum conceptum manifestat. nemo, ergo nisi habendo spiritum sanctum, potest dicere iesum dominum, ita scilicet quod non solum hoc ore confiteatur, sed etiam corde revereatur ipsum ut dominum et opere obediat ipsi quasi domino. sic igitur ex verbis praemissis tria circa gratiam considerare possumus. Primo quod, sine ea, peccatum homo vitare non potest, secundum illud ps. Xciii, 17: nisi quia dominus adiuvit me, paulo minus in inferno habitasset anima mea.

Secundo quod per eam vitatur peccatum, secundum illud i io. Iii, 9: qui natus est ex deo, non peccat.

Tertio quod sine ea non potest homo bonum facere, secundum illud io. Xv, 5: sine me nihil potestis facere. deinde cum dicit divisiones vero, etc., incipit distinguere gratis datas,

Et primo distinguit eas in generali; secundo manifestat in speciali, ibi unicuique autem datur, etc.. in his autem quae per gratiam spiritus sancti conferuntur, tria oportet considerare. primo quidem facultatem hominum ad operandum, secundo auctoritatem, tertio executionem utriusque. facultas quidem habetur per donum gratiae, puta per prophetiam vel potestatem faciendi miracula, aut per aliquid huiusmodi. auctoritas autem habetur per aliquod ministerium, puta per apostolatum vel aliquid huiusmodi. Executio autem pertinet ad operationem. primo ergo distinguit gratias, secundo ministeria, tertio operationes. quantum ergo ad primum ostendit necessitatem gratiae, quae tamen non totaliter advenit omnibus, nisi christo, cui datus est spiritus non ad mensuram, ut dicitur io. Iii, v. 34; sed quantum ad alios sunt divisiones gratiarum, quia quidam abundant in una, quidam in alia. Sicut enim in corpore naturali caput habet omnes sensus, non autem alia membra, ita in ecclesia solus christus habet omnes gratias, quae in aliis membris dividuntur, quod significatur Gn 2,12, ubi dicitur quod fluvius, scilicet gratiarum, egrediebatur ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita. Et matth. Xxv, v. 15 dicitur et quod uni dedit quinque talenta, alii duo, alii unum. et quamvis dona gratiarum sint diversa, quae a diversis habentur, non tamen procedunt a diversis auctoribus, sicut ponebant gentiles, qui sapientiam attribuebant minervae, locutionem mercurio, et sic de aliis. Ad quod excludendum subdit idem autem spiritus, scilicet sanctus, qui est auctor omnium gratiarum. Eph. Iv, 4: unum corpus, et unus spiritus, et, sap. Vii, 22: est spiritus unus et multiplex: unus in substantia, multiplex in gratiis. deinde ponit distinctiones ministrationum, dicens et divisiones ministrationum sunt, id est diversa ministeria et officia requiruntur ad gubernationem ecclesiae. Praelati enim ecclesiae ministri dicuntur, supra c. Iv, 1: sic nos existimet homo ut ministros christi. Pertinet autem ad decorem et perfectionem ecclesiae, ut in ea diversa ministeria sint, quae significantur per ordines ministrantium, quod mirabatur regina saba in domo salomonis, ut legitur iii reg. X, 5. Omnes tamen uni domino serviunt. Unde subditur idem autem dominus. Supra viii, 6: nobis unus dominus iesus christus, per quem omnia. deinde ponit distinctionem operationum, dicens et divisiones operationum sunt, quibus aliquis in seipso bonum operatur, sicut per ministrationes ad proximum. ps. Ciii, 23: exibit homo ad opus suum, scilicet sibi proprium. Eccli. Xxxiii, 11: immutavit, id est distinxit, vias, id est operationes, eorum, quae tamen omnes procedunt ab uno principio. Unde subdit idem vero deus, qui operatur omnia, sicut prima causa creans omnes operationes. Ne tamen aliae causae videantur esse superfluae subdit in omnibus, quia in causis secundariis prima causa operatur. Isa. Xxvi, 12: omnia opera nostra operatus es in nobis. et notandum quod apostolus valde congrue gratias attribuit spiritui qui est amor, quia ex amore procedit quod aliquid gratis detur ministerii a domino cui ministratur; operationes deo sicut primae causae moventi. et quod dicit spiritus, potest referri ad personam spiritus sancti; quod dicit dominus, ad personam filii; quod dicit deus, ad personam patris. Vel haec tria possunt attribui spiritui sancto, qui est dominus deus.


Thomae et alii: ad 1Cor 48