Thomae et alii: ad 1Cor 62

62
(
1Co 14,27-33)

Lectio 6: 1Co 14,27-33

Hic apostolus ordinat eos quomodo se habeant ad usum doni linguarum, et circa hoc duo facit. primo ostendit qualiter debent uti dono linguarum; secundo quando debent cessare ab usu, ibi si autem non fuerit, etc.. dicit ergo, primo, quod modus utendi dono linguarum talis sit inter vos, ut sive quis, id est si aliquis, loquatur lingua, id est dicat visiones vel somnia, huiusmodi locutio non fiat a multis propter occupationem temporis in linguis et non restet locus prophetiis et confusionem generet, sed secundum duos, id est duobus, et, si necesse fuerit, secundum multum tres, ut sit satis a tribus. deut. Xvii, 6: in ore duorum vel trium, etc.. sed notandum quod haec consuetudo adhuc partim servatur in ecclesia. Nam lectiones et epistolas ac evangelia habemus loco linguarum, et ideo in missa secundum duos servatur, quia solum duo dicuntur, quae pertinent ad donum linguarum, scilicet epistola et evangelium. In matutinis secundum multa fit, scilicet tribus lectionibus dictis in uno nocturno. Antiquitus enim dicebantur nocturna divisim secundum tres vigilias noctis, nunc vero dicuntur simul. non solum autem debet servari ordo quantum ad numerum loquentium, sed etiam quantum ad modum, et hoc est quod dicit et per partes, id est ut illi qui loquuntur succedant sibi ad invicem, scilicet quod unus post alium loquatur. Vel per partes, id est intercise, ut scilicet loquatur unam partem visionis, seu instructionis et eam exponat, et post aliam et ipsam exponat, et sic deinceps; quem modum consueverunt servare praedicatores, quando praedicant per interpretationem hominibus ignotae linguae, et ideo dicit et unus interpretetur. consequenter cum dicit si autem non fuerit, etc., ostendit quando non est utendum linguis, dicens quod loquendum est per partes et unus debet interpretari.

Sed si non fuerit aliquis interpres, id est qui interpretetur, ille, qui donum habet linguarum, taceat in ecclesia, id est non loquatur seu praedicet multitudini in lingua ignota, quia non intelligitur ab eis, sed sibi loquatur, quia ipse se intelligit, et hoc tacite, orando vel meditando. Iob x, 1: loquar in amaritudine animae meae, dicam deo, etc.. prophetae autem duo, etc.. Hic apostolus ordinat eos, quomodo se habeant ad usum prophetiae. et circa hoc duo facit. primo ostendit qualiter utendum est dono prophetiae, et quantum ad numerum et ad ordinem; secundo ostendit, quibus usus prophetiae interdicitur, ibi mulieres in ecclesia, etc.. circa primum tria facit. primo docet ordinem utendi dono prophetiae; secundo huius rationem assignat, ibi potestis enim omnes, etc.; tertio obiectionem excludit, ibi spiritus prophetarum, etc.. circa primum duo facit. primo determinat ad numerum utentium dono dicto; secundo, docet modum seu ordinem utendi, ibi quod si alii, etc.. circa primum sciendum est quod usus prophetiae secundum quod hic videtur accipere apostolus, est proponere verbum exhortationis ad plebem, exponendo scripturas sacras. Et quia erant in primitiva ecclesia plures qui a deo hoc donum habebant, et fideles non erant adhuc multiplicati, ideo, ne esset confusio et taedium, vult apostolus, quod non omnes qui sciunt exponere prophetias et sacram scripturam, prophetent, sed aliqui et determinati.

Et hoc est quod dicit prophetae, etc., quasi dicat: nolo quod omnes qui conveniunt, sed duo tantum, aut, ad plus, tres, prout hoc loquendi necessitas exigit, dicant, id est exhortentur. et hoc etiam consonat scripturae. Supra xvii, v. 6 et matth. Xviii, 16: in ore duorum, vel trium, etc.. caeteri vero, scilicet illi qui non debent, diiudicent ea quae ab his proponuntur, utrum scilicet bene vel male dicta sint: bene dicta approbando, et male dicta retractari faciendo. Supra ii, 15: spiritualis homo omnia diiudicat. est etiam servandus ordo in utendo dicto dono, ut si alteri illorum, qui sedebant et tacebant et diiudicabant, fuit aliquid melius revelatum, quam illi qui exhortatur et stat prior, tunc iste, qui stat, debet sedere, et ille, cui melius revelatum est, debet surgere et exhortari. Et hoc est quod dicit quod si alii, sedenti, revelatum fuerit, scilicet per spiritum sanctum, prior stans taceat et cedat ei, rom. Xii, 10: honore invicem praevenientes. et ratio huius est, quia secundum hunc modum potestis, successive, prophetare per singulos, id est omnes scilicet, ut sic omnes, id est maiores, discant, et omnes, id est minores, exhortentur, prov. I, 5: audiens sapiens, etc.. et si aliquis dicat: o apostole, ego non possum tacere dum alius prophetat, vel cedere sedenti, ex quo incepi, quia non possum retinere spiritum, qui in me loquitur, secundum illud iob iv, 2: conceptum sermonem tenere quis potest? ideo apostolus hoc removet cum dicit et spiritus prophetarum, etc., quasi dicat: immo bene potest tacere vel sedere, quia spiritus prophetarum, id est spiritus qui dat prophetias, et ponit in plurali numero propter multas revelationes eis instinctas, prophetis subiecti sunt, quidem quantum ad cognitionem, quia, sicut dicit gregorius quod non semper spiritus prophetiae adest prophetis. unde non est habitus, sicut scientia. sic enim sequeretur, quod etiam quantum ad cognitionem eis subiectus esset, et possent uti eo quando vellent, et non uti: sed est quaedam vis aut impressio a deo, illuminans et tangens corda prophetarum, et tunc solum quando sic tanguntur, cognoscunt.

Unde non est sic eis subiectus. nec secundum hoc intelligitur verbum apostoli, sed spiritus prophetarum sunt subiecti prophetis quantum ad pronuntiationem, quia scilicet in eorum potestate est pronuntiare ea quae revelantur eis quando volunt, et non pronuntiare. Et sic nihil valet excusatio, quia non cogit te spiritus quin tacere possis. et quod hoc sit verum, probat cum dicit non enim est dissensionis, etc.. Et facit talem rationem. Deus numquam cogit ad id unde oriatur rixa vel dissensio, quia deus non est dissensionis sed pacis; sed si cogeret homines spiritus prophetiae ad loquendum, tunc esset causa dissensionis, quia sic vellet semper loqui vel docere vel non tacere alio loquente, de quo alii turbarentur. ergo spiritus sanctus non cogit homines ad loquendum. Ii cor. Ult.: deus pacis et dilectionis erit vobiscum, etc.. verumtamen, quia adhuc posset obiicere, quod hoc non faceret, quia solum eis ista mandabat, et non aliis ecclesiis, unde et in gravamen posset videri, ideo apostolus subdit, hoc non solum in eis, sed etiam in omnibus ecclesiis docere. Et hoc est quod dicit sicut in omnibus ecclesiis sanctorum doceo, scilicet de usu linguarum et prophetiae. Supra i, 10: idipsum dicatis omnes.

63
(
1Co 14,34-40)

Lectio 7: 1Co 14,34-40

Hic apostolus ponit personas quibus interdicit usum prophetiae. et circa hoc duo facit. primo, ostendit quibus prophetiae usus interdicitur; secundo, removet obiectionem, ibi si quid autem volunt, etc.. circa primum duo facit. primo, ponit mandatum de interdicto; secundo huius rationem assignat, ibi non enim permittitur, etc.. dicit ergo: volo ut viri hoc modo utantur dono prophetiae, sed mulieres, in ecclesia, nolo loqui; sed taceant in ecclesiis, i tim. Ii, 12: mulierem docere in ecclesia non permitto. Et rationem huius assignat chrysostomus, dicens, quod semel est locuta mulier et totum mundum subvertit. sed contra hoc videtur quia de multis mulieribus legitur quod prophetarunt, sicut de samaritana, io. Iv, 39, et de anna uxore phanuel, lc. Ii, 36, et de debora, iud. Iv, 4, et de holdama propheta, de uxore sellum, iv reg. Xxii, 14, et de filiabus philippi, act. c. Xxi, 9. Supra etiam dicitur omnis mulier orans vel prophetans, etc.. responsio. Dicendum quod in prophetia sunt duo, scilicet revelatio et manifestatio revelationis, sed a revelatione non excluduntur mulieres sed multa revelantur eis sicut et viris. sed annuntiatio est duplex. Una publica, et ab hac excluduntur; alia est privata, et haec permittitur eis, quia non est praedicatio, sed annuntiatio. huius autem rationem assignat, dicens non enim permittitur eis loqui, scilicet ab ecclesiae auctoritate, sed hoc est officium earum, ut sint subditae viris. Unde cum docere dicat praelationem et praesidentiam, non decet eas quae subditae sunt. ratio autem quare subditae sunt et non praesunt est quia deficiunt ratione, quae est maxime necessaria praesidenti. Et ideo dicit philosophus, in politica sua, quod corruptio regiminis est quando regimen pervenit ad mulieres. consequenter cum dicit si quid volunt, etc., quia possent aliqui dicere quod ad minus de dubiis possunt quaerere in ecclesia, ideo apostolus hoc excludit, et circa hoc duo facit. Primo enim removet obiectionem, secundo rationem assignat, ibi turpe est, etc.. dicit ergo: dico quod mulieres taceant in ecclesia, sed si aliqua, de quibus dubitant, addiscere volunt, interrogent viros suos domi. i tim. Ii, 11: mulier in silentio discat cum omni, etc.. huius autem ratio est quia turpe est, non solum indecens: in mulieribus enim commendatur verecundia. Eccli. Xxvi, 19: gratia super gratiam, etc.. Si ergo in publico quaereret et disputaret, signum esset inverecundiae, et hoc est ei turpe.

Et inde est etiam quod in iure interdicitur mulieribus officium advocandi. consequenter cum dicit an a vobis sermo, etc., confutat contradicentes. Et quia possent omnes simul contradicere, vel ad minus sapientes inter eos, ideo circa hoc duo facit. primo enim confutat eos quantum ad totam eorum ecclesiam; secundo quantum ad sapientes tantum, ibi si quis autem videtur, etc.. circa primum sciendum est quod causa quare populus consuevit contradicere domino, vel rectori, est singularitas. Singularitas enim potest causari vel ex prioritate in aliquo bono, vel excellentia. Et ideo apostolus, volens contradicentes corinthios confutare, excludit primo ab eis prioritatem, cum dicit an a vobis sermo dei processit? quasi dicat: non, sed a iudaeis. Is. Ii, 3: de sion exibit lex, etc.. Quasi dicat: si in ecclesia iudaeorum facerem aliquas ordinationes contra ordinationes suas, possent contradicere, quia ipsi prius habuerunt verbum dei, sed vos non, quia non processit a vobis sermo dei.

Secundo excludit ab eis excellentiam an in vos solos, etc., quasi dicat: non solum vos credidistis, sed etiam alii. Unde vos non excellitis eos, ps. Xviii, 5: in omnem terram exivit sonus eorum, et ideo debetis facere, ut alii faciunt. consequenter cum dicit si quis autem videtur, etc., in speciali confutat maiores. et circa hoc duo facit. primo confutat eos; secundo respondet cuidam tacitae obiectioni, ibi si quis autem ignorat, etc.. dicit ergo: esto quod tota ecclesia non contradicat, sed aliquis, qui videtur esse propheta, etc.. et dicit videtur, quia si contradicit non vere est propheta vel sapiens seu spiritualis, quia non contradiceret. dicit etiam, propheta, et spiritualis, quia multi sunt spirituales qui non sunt prophetae, licet omnes prophetae sint spirituales. iste, inquam, qui sic videtur propheta et spiritualis, non contradicat, sed cognoscat, id est sciat quia ea, quae scribo vobis, sunt mandata dei et non tantum mea.

Quasi dicat: ex quo nullus ausus est mandatis domini contradicere, et ea quae scribo sunt mandata dei, non audeat aliquis contradicere. ii cor. Ultimo: an experimentum quaeritis, etc.. et ex hoc possumus colligere, quod verba apostolorum sunt ex familiari revelatione spiritus sancti et christi et ideo servanda sunt sicut praecepta christi. Unde et signanter apostolus distinguit illa, quae ex se mandat, cum dicit de virginibus autem mandatum domini non habeo. sed posset dicere: o apostole, quomodo ego cognoscam quod haec sint mandata dei? non possum hoc scire. Hoc apostolus excludit, dicens: non valet tibi hoc, quia non debes ignorare. Quare? quia omnis ignorans, etc.. Matth. Xxv, 12: amen dico vobis: nescio vos. Ex quo patet quod omnes tenentur scire ea quae sunt de necessitate salutis, quae ipse prius mandat et apostoli et prophetae. vel aliter: si quis videtur, etc., ut sit confirmatio praecedentium, quasi dicat: ita scribo, sed vos non potestis ea agnoscere propter eorum difficultatem, et quia simplices estis, sed ut sciatis quod ea, quae scribo, iusta sunt et honesta, volo adducere testimonium prophetarum et spiritualium virorum, qui sunt inter vos. Et ideo dicit si quis autem, etc.. Supra ii, 15: spiritualis iudicat omnia. et ne aliquis dicat: non curamus scire ista, subdit quod tenentur scire quia omnis ignorans, etc.. Is. V, 13: propterea captivus ductus, etc.. Ps. Lxxxi, 5: nescierunt neque intellexerunt, etc.. itaque, fratres mei, etc.. Apostolus hic concludit generalem admonitionem. et circa hoc tria facit. Primo monet eos ad appetitum omnium donorum, dicens: itaque et loqui linguis et prophetare est bonum. aemulamini, id est desideretis, prophetare. cuius causa est, quia, sicut dicitur prov. c. Xxix, 18, deficiente prophetia, dissipabitur populus. Et accipitur prophetare hic, secundum quod totum capitulum expositum est. et tamen, licet desideretis prophetare, nolite prohibere loqui linguis, ne fiat dissensio.

Secundo inducit ad modum debitum, cum dicit omnia autem honeste, ut scilicet uno loquente, alii taceant, et mulieres in ecclesia non loquantur, et similia. Rom. Xiii, 13: sicut in die honeste ambulemus, etc..

Tertio inducit eos ad congruum ordinem, cum dicit et secundum ordinem, ut scilicet primo unus, et postea alius loquatur, et per partes et similia, quae dicta sunt. Iudic. V, v. 20: stellae manentes in ordine et cursu suo, adversus sisaram pugnaverunt.


CAPUT 15

64
(
1Co 15,1-11)

Lectio 1: 1Co 15,1-11

Postquam apostolus instruxit corinthios de ipsis sacramentis et de re contenta et significata in sacramentis, scilicet de gratia et eius effectibus hic consequenter instruit eos de re non contenta sed significata in sacramentis, scilicet de gloria resurrectionis, quae non est contenta in sacramento, cum non statim habeat eam qui suscipit sacramenta, sed significatur gloria resurrectionis in ipsis, inquantum confertur in eis gratia per quam ad beatitudinem pervenitur. circa hoc autem duo facit. primo praemittit tractatum de resurrectione; secundo per hoc probat resurrectionem communem omnium hominum, ibi si autem christus praedicatur, etc.. circa primum duo facit. primo commendat evangelicam doctrinam; secundo annuntiat quae oportet scire circa resurrectionem christi, ibi tradidi enim vobis, etc.. commendat enim eminentiam evangelicae doctrinae quantum ad quatuor. primo quantum ad praedicantium auctoritatem, quia ipsi apostoli. Et hoc est quod dicit o fratres, continuando se ad praecedentia, facio vobis notum evangelium, quod idem est quod bona annuntiatio, quae incipit a christo; unde, quidquid pertinet ad christum vel est de ipso christo, dicitur evangelium. Quod praedico vobis, quasi dicat: illud quod praedicavi vobis de christo, notum facio vobis, id est reduco vobis ad memoriam, quasi non sint nova ea quae scribo. Phil. Iii, 1: eadem scribere vobis, etc.. praedicavi ego, scilicet vobis, et alii apostoli, aliis. et in hoc apparet auctoritas huius doctrinae, quia a christo, a paulo, et ab aliis apostolis. hebr. Ii, 3: quae cum initium accepisset enarrandi.

Secundo quantum ad communem fidem omnium populorum, et ideo dicit quod et accepistis, omnes. sed hoc augustinus dicit pertinere ad eminentiam huius fidei, faciens tale argumentum: ad credenda ea quae sunt fidei, aut sunt miracula facta, aut non. Si sunt facta miracula, habeo propositum quod dignissima et certissima est. Si non sunt facta, hoc est maximum omnium miraculorum, quod per quosdam paucos conversi sunt ad fidem infinita multitudo hominum; per pauperes, praedicantes paupertatem, divites; per idiotas, praedicantes ea quae rationem excedunt, conversi sunt sapientes et philosophi. Ps. Xviii, 5: in omnem terram exivit sonus eorum, etc.. sed si obiiciatur, quod etiam lex mahometi recepta est a multis, dicendum quod non est simile, quia ille opprimendo et vi armorum subiugavit eos; sed isti apostoli moriendo, ipsi alios ad fidem duxerunt, et faciendo signa et prodigia. Ille enim proponebat quaedam quae ad delicias et lascivias pertinent, sed christus et apostoli terrenorum contemptum. i thess. Ii, 13: cum accepistis a nobis verbum dei, etc..

Tertio quantum ad virtutem, quia confirmat et elevat ad caelestia. Ideo dicit in quo statis, scilicet elevati ad caelestia. Ille enim dicitur stare qui rectus est, et hoc sola lex christi facit. Rom. V, 1: iustificati per fidem, etc.. Lex enim vetus non faciebat stare, sed curvabat ad terrena. Deut. Xxxiii, 28: oculus iacob in terra frumenti et vini. quarto quantum ad utilitatem, quia sola nova lex perducit ad finem salutis; vetus autem non. Hebr. Vii, 19: neminem ad perfectum adduxit lex. Et ideo dicit per quod et salvamini. Hic iam ex certitudine spei per inchoationem, quae est per fidem, salvamini, et in futuro in veritate rei et spei. Iac. c. I, 21: in mansuetudine suscipite insitum verbum, etc.. Io. Xx, 31: haec autem scripta sunt, ut credatis, et ut credentes, etc.. et apponit hic duas conditiones. Primam cum dicit si tenetis, etc.. Glossa sic exponit: si tenetis qua ratione praedicavi vobis, illud evangelium, id est resurrectionem mortuorum, ea ratione, qua confirmavi vobis, id est per resurrectionem christi. vel aliter: salvamini, ita tamen si tenetis, id est, si servatis ea ratione qua praedicavi vobis evangelium christi. secunda conditionem ponit cum dicit nisi frustra credidistis. Quasi dicat: salvamini per fidem, si non frustra credidistis, id est si fidei adduntur bona opera, quia fides sine operibus mortua est, iac. Ii, 26. Illud enim dicitur esse frustra, quod est ad finem quem non consequitur. Finis autem fidei est visio dei. Unde si non salvamini, frustra credidistis, non simpliciter, sed inquantum non pervenit ad finem. Vel aliter: si tenetis, quasi dicat, teneatis, nisi frustra, etc.. tradidi enim. Hic ostendit propositum, etc.. circa hoc tria facit. primo ostendit originem doctrinae de resurrectione christi; secundo ostendit ea quae in doctrina huiusmodi continentur, ibi quoniam christus mortuus; tertio consonantiam seu convenientiam praedicantium ad hanc doctrinam, ibi sive enim ego, etc.. dicit ergo primo: istud debetis tenere, id est memoria habere, quod tradidi vobis in primis, et adhuc trado. et dicit in primis, id est inter prima credenda. credenda enim vel pertinent ad trinitatem, vel fidem incarnationis.

Et primo debet homo credere ea quae ad fidem incarnationis pertinent, et postea quae ad trinitatem pertinent. unde quod tradidi vobis in primis, scilicet de incarnatione, et non a me, vel ex mea auctoritate tradidi, sed quod accepi a christo vel a spiritu sancto. Gal. I, 1: paulus apostolus, etc., supra xi, 23: ego accepi a domino, etc.. Is. Xxi, 10: quae audivi a domino exercituum, etc.. ea autem quae accepit et tradidit, sunt quatuor, scilicet: mors, sepultura, resurrectio, apparitio christi. dicit ergo primo: tradidi vobis, primo, mortem christi. Et ideo dicit quoniam christus mortuus est. In quo removet duplicem suspicionem, quae suboriri posset circa mortem christi. Prima est quod mortuus esset pro peccatis suis actualibus, vel originali. Et hoc excludit, cum dicit pro peccatis nostris, non suis. Is. Liii, 8: propter scelus populi mei percussi eum. I petr. Iii, 18: christus semel pro peccatis nostris, etc.. alia suspicio est quod mors christi esset casualis, vel violentia iudaeorum. Et hoc excludit cum dicit secundum scripturas, scilicet veteris et novi testamenti; et ideo signanter specialiter dicit secundum scripturas. is. Liii, 7: sicut ovis ad occisionem ductus est. Ier. Xi, 19: ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam, etc.. Matth. Xx, 18: ecce ascendimus ierosolymam, etc.. tradidi enim vobis, secundo, sepulturam christi, et ideo dicit et quia sepultus est. sed numquid sepultura est articulus fidei specialiter, quia facit hic mentionem specialiter de ea? dicendum quod secundum illos, qui numerant articulos secundum credenda, non est specialis articulus fidei, sed includitur cum articulo passionis et mortis christi. Cuius ratio est quia fides est eorum quae sunt supra rationem. unde ibi incipit articulus fidei, ubi deficit ratio. Hoc autem primum est, quod dominus sit conceptus, et ideo conceptio est articulus fidei; secundum, quod deus est natus de virgine, et ideo hic est alius; tertium, quod impassibilis deus patiatur et moriatur, et hic est alius, et cum hoc intelligitur etiam de sepultura. Unde non est specialis articulus. facit autem apostolus hic mentionem de sepultura propter tria. Primo ut ostendat veritatem mortis christi. Evidens enim mortis signum alicuius est, quod sepeliatur.

Secundo ad ostendendum veritatem resurrectionis, quia si non fuisset sepultus, nec custodes fuissent iuxta sepulchrum illis diebus, possent dicere, quod discipuli fuissent eum furati.

Tertio quia apostolus vult eos inducere ad fidem resurrectionis, et hoc videtur magis difficile, quod sepultus resurgat. Et de hoc dicitur is. c. Xi, 10: et erit sepulchrum eius gloriosum. is. Liii, 9: dabit impios, etc.. tradidi etiam vobis resurrectionem, quia resurrexit tertia die. Os. Vi, 3: vivificabit nos post, etc.. Et etiam dicit tertia die, non quod fuerint tres dies integri, sed duae noctes, et una dies per synecdochen. Et huius causa fuit, sicut dicit augustinus, quia deus per suum simplum, id est per malum poenae, quod significatur per unum diem, destruxit nostrum duplum, id est poenam et culpam, quod significatur per duas noctes. tradidi etiam vobis, quarto, christi apparitiones, quia visus est cephae. Et ponit primo apparitiones factas aliis, secundo apparitiones factas sibi soli, ibi novissime. sciendum est autem, circa primum, quod apparitiones christi non sunt factae omnibus communiter, sed aliquibus specialibus personis. Act. X, 40: dedit eum manifestum fieri, etc.. Et huius ratio fuit, ut servaretur ordo in ecclesia, ut, per quosdam speciales, fides resurrectionis deveniret ad alios. notandum autem est quod apparitiones christi non ponuntur hic omnes, nec illae quae factae sunt mulieribus. Ponuntur autem hic quaedam quae non leguntur in evangeliis. et horum ratio fuit, quia apostolus vult ex ratione confutare infideles, et ideo noluit ponere testimonia nisi authentica; et ideo tacuit apparitiones mulieribus factas, et posuit quasdam quae non inveniuntur, ut ostendat quod etiam aliis pluribus apparuit. Sed facit mentionem specialem de petro et iacobo, quia erant quasi columnae, ut dicitur gal. c. Ii, 9. dicit ergo: tradidi vobis, quia visus est cephae, id est petro, lc. Ult.: surrexit dominus vere, etc.. Et creditur quod inter viros primo apparuit petro, quia erat in maxima tristitia. Unde et angelus dixit mc. Ult.: ite, dicite discipulis eius et petro, etc.. postea, id est in alia vice, visus est undecim apostolis. Semel quidem visus est decem tantum, quando thomas erat absens, et post octo dies undecim, quando thomas erat cum eis. Augustinus dicit quod debet dicere duodecim, sed corruptum est vitio scriptorum, et dicit quod non refert quod iam obierat, et mathias nondum erat electus, quia consuetum est quod quando maior pars collegii facit aliquid, dicitur quod totum collegium hoc facit. Unde quia dominus elegerat duodecim, ideo potest dici quod visus est duodecim, id est, toti collegio apostolorum; sed non est vitium, sive dicatur duodecim, sive undecim. deinde, iterum, visus est plus quam quingentis fratribus. Sed de hoc nihil legimus in sacra scriptura, nisi hoc quod hic dicitur. potest tamen dici quod haec apparitio fuit de qua loquitur dionysius in iii de divinis nominibus, quando omnes discipuli convenerunt ad videndum corpus, quod ferebat principem vitae. sed contra hoc videtur esse quia hoc fuit ante ascensionem, quando scilicet christus apparuit iacobo. Sed congregatio discipulorum ad videndum beatam virginem, de qua videtur loqui dionysius, fuit multum post. et ideo melius videtur dicendum quod apparuit quingentis fratribus simul ante ascensionem suam; et non refert quod dicitur discipuli erant centum viginti, quia licet illi, qui erant in ierusalem, essent centum viginti, tamen in galilaea multi erant discipuli, et forte omnes congregati sunt simul cum apparuit. et, ut huius testimonium sit magis certum, dicit quod ex eis adhuc multi manent, id est vivunt, quidam autem ex eis dormierunt, id est mortui sunt in spe resurrectionis. Et vocat sanctorum mortem dormitionem quia moriuntur carne corruptibili, ut resurgant incorruptibiles. rom. Vi, 9: christus resurgens, etc.. deinde, id est post, visus est iacobo, scilicet alphaei. Et ratio huius potest assignari, quia, ut legitur, iacobus vovit se non sumpturum cibum, nisi prius videret christum. sed secundum hoc non servaretur ordo apparitionis, quia, si post omnes numeratas apparitiones apparuisset iacobo, nimis fuisset sine cibo: et hoc est difficile. et ideo dicendum est quod ideo singulariter christus apparuit iacobo, quia specialem devotionem iacobus ad christum habuit. Et de ista etiam apparitione nihil habetur in evangelio. deinde, post hoc scilicet, visus est omnibus apostolis in ascensione, ut legitur matth. Ult. et act. I, 3 ss.. novissime autem omnium, etc.. hic apostolus commemorat apparitionem factam sibi soli. et circa hoc duo facit. primo ostendit ordinem apparitionis; secundo rationem eius assignat, ibi ego enim sum, etc.. dicit ergo ita: dixi quod omnibus manifestatus est christus, novissime, id est ultimo et post ascensionem, visus est et mihi tamquam abortivo, et ideo novissime. dicit autem tamquam abortivo, propter tria. Abortivus dicitur aliquis foetus vel quia nascitur extra tempus debitum, vel cum violentia educitur, vel quia non perducitur ad debitam quantitatem; et quia haec tria videbat in se apostolus, ideo dicit tamquam abortivo. primo enim ipse extra tempus aliorum apostolorum renatus est christo. Nam alii apostoli renati sunt christo ante adventum spiritus sancti, paulus vero post.

Secundo quia alii apostoli spontanee conversi sunt ad christum, sed paulus coactus. act. Ix, 4: prostravit eum ad terram, etc.. et hoc multum valet contra haereticos, qui dicunt quod nullus debet cogi ad fidem, quia paulus coactus fuit. Et sicut dicit augustinus, plus profecit in fide paulus cum coacte conversus est, quam multi qui spontanee venerunt.

Tertio quia reputat se aliis minorem, et non pervenisse ad virtutem aliorum apostolorum. et ideo, quasi rationem assignans, dicit ego enim sum minimus, etc.. circa hoc duo facit. primo enim ostendit suam parvitatem; secundo rationem huius exponit, ibi quoniam persecutus sum, etc.. parvitatem autem suam manifestat, primo, in comparatione ad apostolos cum dicit ego enim sum minimus. Is. Lx, v. 22: minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam, eccli. Iii, 20: quanto magnus es, etc.. et licet sit minimus in comparatione ad apostolos, posset tamen dici quod est magnus in comparatione ad alios, quia est apostolus; et ideo, secundo, ostendit suam parvitatem in comparatione ad alios, cum dicit qui non sum dignus, non solum esse sed vocari apostolus, licet vocer, ii cor. Iii, 5: non quod sufficientes, etc.. sed posses dicere: o apostole, propter humilitatem nullus debet dicere falsum; cum ergo tu sis magnus, quare vocas te minimum? et ideo cum dicit quoniam persecutus, etc., ostendit quomodo sit minimus, et quomodo non minimus. Minimum autem dicit se, considerando praeterita facta sua. Et dicit non sum dignus, etc.. Quare? quia persecutus sum ecclesiam dei, quod alii apostoli non fecerunt. Gal. I, 13: supra modum persequebar, etc.. I tim. I, 13: qui fui blasphemus et persecutor, etc.. et licet ex me sim minimus, tamen ex deo non sum minimus; et ideo dicit gratia dei sum id quod sum. et circa hoc duo facit. primo commendat conditionem suam quantum ad statum; secundo quantum ad executionem status, ibi et gratia eius, etc.. dicit ergo primo: ex me nihil sum, sed id quod sum, gratia dei sum, id est ex deo, non ex me. Eph. Iii, 7: cuius factus sum minister, etc.. Et dicit id quod sum, quia homo sine gratia nihil est. Supra c. Xiii, 2: si habuero omnem prophetiam, etc.. sed qualiter usus sit et executus statum suum, ostendit, dicens et gratia eius, etc.. Ubi primo ostendit quomodo usus sit gratia ista, quia ad bonum, et ideo dicit in me vacua non fuit, id est otiosa, quia ea usus est ad id ad quod data est sibi. Gal. c. Ii, 2: non in vacuum cucurri, etc..

Secundo manifestat quomodo alios excessit, et ideo subdit sed abundantius illis omnibus, id est apostolis sigillatim, laboravi, praedicando, quia nullus per tot loca praedicavit et annuntiavit christum, unde dicit rom. Xv, 19: ita quod a ierusalem usque ad illyricum, etc., et etiam usque ad hispaniam; operando, quia licet ipse, sicut alii apostoli, posset exigere sumptus sibi necessarios, tamen specialiter voluit de labore manuum quaerere sumptus suos, ut ipse dicit ii thess. Iii, 8: nocte et die manibus nostris, etc.; tribulationes sustinendo; nullus enim apostolorum tot persecutiones et tribulationes sustinuit, ut ipse enumerat ii cor. Xi, 23: in laboribus plurimis et carceribus, etc..

Tertio ostendit usus efficaciam, quia hoc non a se solo sed ex instinctu et adiutorio spiritus sancti. Et ideo dicit non autem ego, solus operor, sed gratia dei mecum, quae movet voluntatem ad hoc. Is. Xxvi, 12: omnia opera nostra, etc.. Phil. Ii, 13: qui operatur in nobis velle, etc.. Deus enim non solum infundit gratiam, qua nostra opera grata fiunt et meritoria, sed etiam movet ad bene utendum gratia infusa, et haec vocatur gratia cooperans. sive ego enim, etc.. Hic ostendit concordiam praedicantium; et hoc potest dupliciter legi. primo ut sit confirmatio dictorum, quasi dicat aliquis: tu ita praedicas sed tamen non credimus tibi soli, quia minimus es inter apostolos. Ideo respondens apostolus ait: immo debetis mihi credere, quia ego non praedico alia; sive ego, sive alii apostoli sic praedicamus, scilicet christum resurrexisse et visum fuisse, etc.. Et vos etiam credidistis sicut ego et illi praedicaverunt, scilicet quod christus resurrexit, et visus est, etc.. Ii cor. c. Iv, 13: habentes eumdem spiritum, etc..

Secundo potest legi ut efficacia praedicationis sit omnibus apostolis ex uno, id est a gratia dei, quasi dicat: sive ego praedicem, sive illi, id est apostoli, sicut praedicamus, hoc fecimus adiuti et firmati per gratiam dei; et etiam vos ipsi credidistis, scilicet inspirati spiritu sancto et gratia dei, sine qua nihil facere possumus. Io. Xv, 5: sine me nihil potestis facere.

65
(
1Co 15,12-19)

Lectio 2: 1Co 15,12-19

Supra apostolus astruxit fidem per resurrectionem christi, hic vero probat per resurrectionem christi, resurrectionem mortuorum futuram.

Et primo probat futuram resurrectionem; secundo ostendit qualitatem resurgentium, ibi sed licet aliquis, etc.; tertio vero describit ordinem resurrectionis, ibi ecce mysterium vobis dico, etc.. circa primum duo facit. primo probat resurrectionem mortuorum futuram, ratione sumpta ex resurrectione christi; secundo ratione sumpta ex vita sanctorum, ibi alioquin quid facient, etc.. probat autem mortuorum resurrectionem ex resurrectione christi, tali ratione: si christus resurrexit, ergo et mortui resurgent. circa ergo hanc rationem tria facit.

Primo ponit conditionale, scilicet si christus resurrexit, et mortui resurgent; secundo vero probat antecedens ipsius conditionalis, ibi si autem resurrectio mortuorum, etc.; tertio probat conditionalem esse veram, ibi nunc autem christus resurrexit, etc.. dicit ergo primo: dixi, quod sive ego praedicaverim, sive illi, scilicet alii apostoli, sic credidistis. Sed si praedicatur a nobis, quod christus resurrexit a mortuis, quomodo quidam in vobis, id est, inter vos, dicunt, etc.; quasi dicat: si christus resurrexit a mortuis, secundum quod nos praedicamus i thess. Iv, 13: si credimus quod christus, etc., nullus debet dubitare resurrectionem mortuorum futuram. Unde rom. c. Viii, 11: qui suscitavit iesum, etc.. sed videtur quod haec argumentatio non valeat, cum sit locus a maiori affirmando. quia, licet christus resurrexit specialiter ex virtute divinitatis suae, non sequitur quod alii homines resurgant. sed ad hoc dicunt aliqui quod non est locus a maiori, sed a simili. Mori enim et resurgere competit christo secundum humanam naturam, et dicunt, quod est simile argumentum, sicut si dicerem: anima socratis est immortalis, ergo omnes, scilicet animae hominum, sunt immortales. videtur autem quod sit melius dicendum quod sit locus a causa, quia resurrectio christi est causa resurrectionis nostrae.

Et ideo, secundum glossam dicendum est: si christus, qui est causa efficiens nostrae resurrectionis, resurrexit, quomodo dicunt, etc.. sed tamen non est dicendum quod sit causa efficiens tantum per modum meriti, quia resurgendo non meruit eam, cum iam esset comprehensor et viveret vita gloriosa, nisi forte meritum resurrectionis mortuorum referatur ad passionem christi. Nec est causa exemplaris tantum, ut quidam dicunt, sed est causa efficiens et exemplaris. Unde augustinus dicit super ioannem, quod verbum caro factum vivificat animas, et resuscitat mortuos. Sic ergo patet quod si christus resurrexit, et mortui resurgent. sed contra: resurgere a mortuis est supra naturam, hoc autem non est nisi virtutis infinitae, qui deus est; non ergo resurrectio corporis christi est causa efficiens resurrectionis mortuorum, cum humanitas christi, seu corpus, sit creatura: licet de christo vel de homine, non possit dici quod est creatura. responsio.

Dicendum quod inquantum deus, sive inquantum divinitas est in christo, christus est et exemplar et causa efficiens resurrectionis mortuorum per humanitatem suam, sicut per instrumentum divinitatis suae. ad illud quod obiicitur, dicendum quod caro christi seu humanitas non dicitur facere effectum virtutis infinitae, inquantum caro vel humanitas, sed inquantum caro christi vel humanitas christi. sed quaeritur adhuc: nam, posita causa sufficienti, statim ponitur effectus; si ergo resurrectio christi est sufficiens causa resurrectionis mortuorum, statim deberent mortui resurgere et non tantum differre. responsio. Dicendum, quod effectus sequitur ex causis instrumentalibus secundum conditionem causae principalis. Et ideo cum deus sit principalis causa nostrae resurrectionis, resurrectio vero christi sit instrumentalis, resurrectio nostra sequitur resurrectionem christi secundum dispositionem divinam, quae ordinavit ut tali tempore fieret. sed numquid si deus non fuisset incarnatus, homines resurrexissent? dicendum videtur quod non, quia christus non fuisset passus, nec resurrexisset. dicendum est autem ad hoc quod haec obiectio nulla est, quia quando aliquid ordinatur ab aliqua causa, debet argumentari ad illud, servato ordine illius causae. Et ideo dicendum est quod deus ordinavit resurrectionem mortuorum fore per istum modum; potuisset tamen et alius modus adhuc inveniri a deo si voluisset. deinde cum dicit si autem resurrectio mortuorum non est, etc., probat antecedens, scilicet quod christus resurrexit, et hoc ducendo ad inconvenientia. et circa hoc duo facit. primo ducit ad inconvenientia; secundo ostendit illa esse inconvenientia, ibi invenimur autem et falsi testes, etc.. circa primum facit deductionem suam supponendo quod si christus non resurrexit, neque mortui resurgent: quod, si ita est, sequuntur duo inconvenientia: unum est quod inanis est praedicatio apostoli et inutilis; aliud est quod inanis est fides corinthiorum. unde dicit si autem christus non resurrexit, inanis est, etc.. Et hoc est quod dicit: ex hoc quod sive ego, sive illi, si sic praedicant, etc..

Dicit ergo si autem christus non resurrexit, inanis est, id est falsa, praedicatio nostra, quia sic credidistis; et hoc magnum est inconveniens, quod praedicationem eorum non suffulserit veritas, cum apostolus dicat phil. Ii, 16: non in vacuum cucurri neque laboravi. invenimur autem, etc.. Hic ostendit illa duo esse inconvenientia.

Et primo ostendit quod sit inconveniens, si praedicatio apostolorum esset inanis seu falsa; secundo ostendit quod sit inconveniens, si fides illorum esset inanis, ibi quod si christus non resurrexit, etc.. ostenditur autem primum esse inconveniens, quia essent falsi testes, non solum dicendo aliqua vana vel aliqua contra aliquem hominem false, quod est mortale peccatum, sed falsi testes adversus deum, quod est sacrilegium. Quia si deus non suscitavit christum a mortuis, secundum quod nos praedicamus, invenimur falsi testes; et si mortui non resurgunt, deus non resuscitavit christum a mortuis. Iob xiii, 7: numquid deus indiget vestro mendacio? etc.. et hoc est pessimum, scilicet quod aliquid attribuatur deo quod non facit et laudare in eo quod non est. Unde dicit augustinus: non minori, sed maiori fortasse scelere in deo laudatur falsitas, quam vituperetur veritas. Cuius ratio est quia intellectus noster numquam potest tantum laudare deum, quin deficiat a perfectione eius; et ideo si non totaliter intellectus omnem veritatem possit de deo intelligere, hoc est, ad excellentiam dei; sed si attribuitur aliquid deo quod non habet, vel non facit, videtur quod intellectus noster est maior deo, et intelligat aliquid maius eo quod sibi false attribuit.

Et hoc contra illud i io. Iii, 20: deus maior est corde nostro. quod si christus. Hic ostendit quod inconveniens sit, si fides illorum esset inanis. Et hoc ostendit per tria inconvenientia, quae sequuntur inde. primum est, quia constat quod falsitas non habet virtutem purgandi, sed constat quod fides purgat peccata. Act. Xv, 9: fide purificans, etc.. Si ergo fides nostra sit inanis, quod esset si christus non resurrexit, quia sic credidistis, scilicet quod resurrexit, peccata vestra non sunt vobis dimissa. Et hoc est quod dicit adhuc estis in peccatis vestris. sed quia posset aliquis dicere: licet fides non purget peccata, possunt tamen purgari ab eis per bona opera; ideo addit secundum inconveniens, scilicet quod mortui, qui non possunt purgari in alia vita, perierunt absque spe salutis. Et ideo, quasi concludens, dicit ergo qui in christo, id est in fide christi, dormierunt, id est mortui sunt in spe salutis, perierunt, quia in alia vita nulla sunt opera meritoria. sed quia posset adhuc dicere: non curo de peccatis, non curo de mortuis, dummodo habeam in vita ista quietem et tranquillitatem, ideo addit tertium inconveniens cum dicit si in hac tantum vita, etc.. et innititur tali argumento: si resurrectio mortuorum non est, sequitur quod nihil boni habeatur ab hominibus, nisi solum in vita ista; et si hoc est, tunc illi sunt miserabiliores, qui in vita ista multa mala et tribulationes patiuntur.

Cum ergo plures tribulationes apostoli et christiani patiantur, sequitur quod sint miserabiliores caeteris hominibus, qui ad minus perfruuntur huius mundi bonis. sed circa hanc rationem videntur duo dubitanda. unum quia non videtur quod sit verum universaliter quod apostolus dicit, scilicet quod christiani sunt confidentes in hac vita tantum, quia possent dicere illi, quod licet corpora non habeant bona nisi in vita ista, quae est mortalis, tamen secundum animam habent multa bona in alia vita. ad hoc obviatur dupliciter. Uno modo, quia si negetur resurrectio corporis, non de facili, imo difficile est sustinere immortalitatem animae.

Constat enim quod anima naturaliter unitur corpori, separatur autem ab eo contra suam naturam, et per accidens. Unde anima exuta a corpore, quamdiu est sine corpore, est imperfecta. Impossibile autem est quod illud quod est naturale et per se, sit finitum et quasi nihil; et illud quod est contra naturam et per accidens, sit infinitum, si anima semper duret sine corpore. Et ideo platonici ponentes immortalitatem, posuerunt reincorporationem, licet hoc sit haereticum: et ideo si mortui non resurgunt, solum in hac vita confidentes erimus. alio modo quia constat quod homo naturaliter desiderat salutem sui ipsius, anima autem cum sit pars corporis hominis, non est totus homo, et anima mea non est ego; unde licet anima consequatur salutem in alia vita, non tamen ego vel quilibet homo. Et praeterea cum homo naturaliter desideret salutem, etiam corporis, frustraretur naturale desiderium. secundum dubium est quia videtur quod, dato quod corpora non resurgant, non essemus nos christiani miserabiliores caeteris hominibus, quia illi qui sunt in peccatis, sustinent maximos labores. Ier. Ix, 5: ut inique agerent, laboraverunt, et sap. V, v. 7: dicunt impii: ambulavimus vias difficiles. at vero de bonis et iustis dicitur gal. c. V, 22: fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, etc.. ad hoc dicendum quod mala quae sunt in hoc mundo, non sunt secundum se appetenda, sed secundum quod ordinantur ad aliquod bonum.

Apostoli autem et christiani multa mala passi sunt in hoc mundo. Nisi ergo ordinarentur ad aliquod bonum, essent miserabiliores caeteris hominibus. Aut ergo ordinantur ad bonum futurum, aut ad bonum praesens; sed ad bonum futurum non ordinantur, si non est resurrectio mortuorum. si autem ordinantur ad bonum praesens, hoc vel est bonum intellectus, sicut philosophi naturales paupertates et alia multa mala passi sunt, ut pervenirent ad veram veritatem. sed ad hoc non possunt ordinari, si non est resurrectio mortuorum: quia sic fides eorum esset falsa, quia ipsi praedicaverunt resurrectionem futuram; falsitas autem non est bonum intellectus. Vel est bonum moris, sicut morales philosophi multa mala passi sunt, ut pervenirent ad virtutes et famam. Sed nec ad hoc ordinari possunt, quia si resurrectio mortuorum non sit, non reputatur virtus et gloria velle omnia delectabilia dimittere, et sustinere poenas mortis et contemptus, sed potius reputatur stultitia. Et sic patet quod miserabiliores essent caeteris hominibus.


Thomae et alii: ad 1Cor 62