Thomae et alii: ad 1Cor 69

69
(
1Co 15,39-44)

Lectio 6: 1Co 15,39-44

Hic apostolus ponit exemplum de diversitate qualitatis corporis resurgentis in diversis speciebus.

Et primo comparando caelestia ad terrestria; secundo terrestria ad caelestia, ibi sunt corpora caelestia, etc.; tertio corpora caelestia ad invicem, ibi alia claritas, etc.. quia posset aliquis dicere: quomodo est possibile quod mortui resumant corpus et carnem, si non sint habituri eamdem corporis qualitatem? ideo ad hoc excludendum introducit diversas qualitates corporis et carnis, ut sic manifestum sit quod non oportet, si non erit eadem qualitas, quod non resumatur idem corpus, vel eadem caro. dicit ergo primo quod non omnis caro est eadem caro, secundum formam, sed alia est caro hominum, alia piscium, alia pecorum, alia volucrum, etc.. Et similiter est alia morientis, et alia resurgentis. sicut autem exemplum superius inductum de semine et pullulatione deficiebat in hoc quod in seminatione et pullulatione non est idem numero, nec eaedem qualitates, ita haec exempla deficiunt, quia in his exemplis nec est eadem species, nec eadem qualitas. sed caro hominis resurgentis est eadem secundum speciem cum carne morientis, sed tamen erit alia secundum qualitatem. Erit enim eiusdem naturae, sed alterius gloriae, ut gregorius de corpore christi dicit. si quis autem haec quae dicta sunt, ad diversum statum resurgentium referre vellet, posset dici quod per homines intelliguntur boni secundum rationem viventes, secundum illud ez. Xxxiv, 31: vos autem greges mei, greges pascuae meae, homines estis. Per pecora vero intelliguntur luxuriosi, secundum illud ii petr. Ii, 12: hi vero velut irrationabilia pecora, etc.. Per volucres, superbi, per pisces, cupidi, secundum illud ps. Viii, v. 9: volucres caeli et pisces maris, etc.. ad idem autem introducit diversitatem caelestium et terrestrium corporum, cum subdit: sunt corpora caelestia, ut sol et luna et huiusmodi, et sunt corpora terrestria, ut ignis, aqua, etc.; sed alia quidem est gloria, id est pulchritudo et decor, caelestium corporum, alia autem terrestrium, eccli. Xliii, v. 10: species caeli gloria stellarum. et possunt per caelestia corpora intelligi contemplativi. Phil. Iii, 20: nostra conversatio in caelis est. Per terrestria activi, qui circa terrena occupantur; unde marthae dictum est, lc. X, 41: turbaris erga plurima. et ad idem ulterius introducit diversam qualitatem caelestium corporum, cum dicit alia claritas solis, etc.. Similiter inter stellas est differentia, stella enim differt, etc.. et potest intelligi per solem christus, mal. Ult.: orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae, etc.. Per lunam beata virgo, de qua cant. Vi, 9: pulchra ut luna. Per stellas ad invicem ordinatas, caeteri sancti. Iudic. V, 20: stellae manentes in ordine suo, etc.. consequenter cum dicit sic erit resurrectio mortuorum, adaptat praedicta exempla ad resurrectionem mortuorum. nec intelligendum est, quantum ad litteralem expositionem, quod apostolus hoc dicat ad designandum in resurgentibus generis diversitatem, propter id quod praemiserat stella differt, etc.. Sed hoc refert ad omnia praecedentia, ut ostendatur ex omnibus praemissis, quod sicut in rebus inveniuntur diversae qualitates corporum, ita erit diversa qualitas resurgentium a qualitate morientium. Unde sequitur seminatur corpus, etc..

Ubi apostolus maxime ostendit aliam esse qualitatem corporis morientis, et corporis resurgentis. et agit hic de corpore resurgente glorioso, cuius propriae qualitates dotes corporis gloriosi dicuntur. Quae quidem sunt quatuor, quas hic apostolus tangit. primo enim tangit dotem impassibilitatis, cum dicit seminatur in corruptione, etc.. Et quamvis seminatio accipi posset pro prima corporis origine, secundum quod generatur ex semine, tamen convenientius est, secundum intellectum apostoli, ut seminatio referatur ad mortem et sepulturam, ut respondeat ei quod supra dictum est: quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur. dicitur autem mors et resolutio, seminatio, non quod in corpore mortuo, vel in cineribus ex eo resolutis sit aliqua virtus ad resurrectionem, sicut est virtus activa in semine ad generationem; sed quia a deo talis ordinatio est deputata, ut ex eo iterato reformetur corpus humanum. Sic igitur corpus humanum, quando seminatur, id est, quando moritur, est in corruptione, id est secundum suam proprietatem est corruptioni subiectum, secundum illud rom. Viii, 10: corpus quidem mortuum est propter peccatum. sed resurget in incorruptione. Dicitur autem hic incorruptio, non solum ad excludendum separationem animae a corpore, quia hanc incorruptionem et corpora damnatorum habebunt, sed ad excludendum tam mortem quam quamlibet noxiam passionem, sive ab interiori, sive ab exteriori. Et quantum ad hoc intelligitur impassibilitas corporis gloriosi, secundum illud apoc. Vii, 16: non esurient, neque sitient amplius, etc..

Secundo tangit dotem claritatis, cum dicit seminatur in ignobilitate, id est corpus quod ante mortem, et in morte est deformitatibus et miseriis multis subiectum, secundum illud iob xiv, 1: homo natus de muliere, etc.. Sed resurget in gloria, quae claritatem significat, ut augustinus dicit super ioannem. Erunt enim corpora sanctorum clara et fulgentia, secundum illud matth. Xiii, v. 43: fulgebunt iusti, sicut sol, etc..

Tertio tangit dotem agilitatis, cum dicit seminatur in infirmitate, id est, corpus animale, quod ante mortem est infirmum et tardum, et ab anima non facile mobile, secundum illud sap. Ix, 15: corpus quod corrumpitur aggravat animam. Sed surget in virtute, quia scilicet fiet ut ex tanta virtute ab anima moveri possit, ut in nullo difficultatem ad motum exhibeat, quod ad dotem agilitatis pertinet. Tanta enim erit ibi facilitas, quanta felicitas, ut augustinus dicit. unde dicitur sap. Iii, 7 de iustis: fulgebunt iusti, et tamquam scintillae in arundineto discurrent. et is. Xl, 31: qui sperant in domino habebunt fortitudinem, assument pennas, etc.. quarto tangit dotem subtilitatis, cum dicit seminatur corpus animale, etc.. quam quidam ad hoc referre volunt quod corpori glorioso secundum hanc dotem competat ut possit simul esse cum corpore non glorioso in eodem loco. quod quidem sustineri posset, si corpori secundum statum praesentem competeret, quod non posset simul cum alio corpore esse in eodem loco secundum aliquid quod a corpore removeri posset. nunc autem si diligenter consideretur, quod secundum hoc nihil aliud corpori competit nisi secundum quod habet dimensiones corporales. unde videmus corpora quantumcumque subtilia, non compati secum alia corpora, ut patet in aere et in igne; et, ulterius, si essent corpora separata omnino absque materia, sicut quidam posuerunt, non possent simul cum corporibus naturalibus esse in eisdem locis, ut philosophus dicit. Remanentibus igitur dimensionibus in quocumque corpore, est contra suam naturam quod sit cum alio corpore in eodem loco. Unde si hoc aliquando contingit, erit ex miraculo. Propter quod gregorius et augustinus miraculo adscribunt quod corpus christi ad discipulos ianuis clausis intravit. Nulla enim virtus terminata potest facere miraculum, hoc enim solius dei est. Relinquitur ergo quod esse simul cum alio corpore in eodem loco, non possit esse ex dote seu ex qualitate corporis gloriosi. non tamen negandum est quin corpus gloriosum possit esse simul cum alio corpore in eodem loco, quia corpus christi post resurrectionem intravit ad discipulos ianuis clausis, cui corpus nostrum in resurrectione conformandum speramus; sed sicut corpus christi hoc habuit non ex proprietate corporis, sed ex virtute divinitatis unitae, ita corpus cuiuslibet alterius sancti hoc habebit non ex dote, sed ex virtute divinitatis existentis in eo. Per quem modum corpus petri habuit quod ad umbram eius sanarentur infirmi, non per aliquam proprietatem ipsius. est ergo dicendum quod ad dotem subtilitatis pertinet quod hic apostolus tangit dicens seminatur corpus animale, surget spirituale. Quod quidam male intelligentes, dixerunt quod corpus in resurrectione vertetur in spiritum, et erit simile aeri aut vento, qui spiritus dicitur.

Quod maxime excluditur per illud quod ad apostolos dicitur lc. Ult.: palpate et videte, quia spiritus, etc.. Unde et hic apostolus non dicit quod resurgat spiritus, sed spirituale corpus. ergo in resurrectione spirituale erit, non spiritus, sicut nunc est animale, non anima. ad horum autem differentiam cognoscendam considerandum est, quod unum et idem in nobis est quod dicitur et anima et spiritus; sed anima dicitur secundum quod perficit corpus, spiritus autem proprie secundum mentem, secundum quam spiritualibus substantiis assimilamur, secundum illud eph. c. Iv, 23: renovamini spiritu mentis vestrae. item considerandum est, quod triplex est differentia potentiarum in anima; quaedam enim potentiae sunt quarum operationes ad bonum corporis ordinantur, sicut generativa, nutritiva, et augmentativa. Quaedam vero sunt, quae quidem corporeis organis utuntur, ut omnes potentiae sensitivae partis; sed earum actus ad corpus non ordinantur directe, sed magis ad perfectionem animae. Quaedam vero sunt potentiae quae neque utuntur corporeis organis, neque directe ad bonum corporis ordinantur, sed magis ad bonum animae, sicut quae pertinent ad intellectivam partem. primae ergo potentiae pertinent ad animam, inquantum animat corpus; secundae vero maxime pertinent ad animam, inquantum est spiritus; tertiae vero medio modo se habent inter utrasque: quia tamen iudicium de potentia aliqua magis debet sumi ex obiecto et fine, quam ex instrumento, ideo secundae potentiae magis se tenent cum tertiis, quam cum primis.

item considerandum est quod cum unaquaeque res sit propter suam operationem, corpus ad hoc perficitur ab anima, ut sit subiectum operationibus animae. Nunc autem in statu isto corpus nostrum est subiectum operationibus, quae pertinent ad animam, inquantum est anima, prout generatur et generat, nutritur, crescit et decrescit. quantum autem ad spirituales animae operationes, corpus, licet aliquo modo subserviat, tamen multum impedimentum affert, quia corpus quod corrumpitur aggravat animam, ut dicitur sap. Ix, 5. Sed in statu resurrectionis cessabunt operationes animales a corpore, quia non erit generatio, nec augmentum aut nutrimentum, sed corpus absque aliquo impedimento et fatigatione incessanter serviet animae ad spirituales operationes eius, secundum illud ps. Lxxxiii, 5: beati qui habitant in domo tua, domine, etc.. Sicut ergo nunc est corpus nostrum animale, tunc vero erit spirituale. causam autem harum proprietatum quidam attribuunt luci, quam dicunt esse de natura quintae essentiae, et venire in compositionem humani corporis, quod quia frivolum est et fabulosum, sequentes augustinum, dicimus quod procedunt ex virtute animae glorificatae. Dicit enim augustinus in epistola ad dioscorum: tam potenti natura deus fecit animam, ut eius plenissima beatitudo, quae in fine temporum promittitur sanctis, redundet etiam in inferiorem naturam, quae est corpus; non beatitudo, quae fruentis est propria, sed plenitudo sanitatis, id est, incorruptionis vigor. videmus autem ex anima quatuor corpori provenire, et tanto perfectius, quanto anima fuerit virtuosior. Primo quidem dat esse; unde quando erit in summo perfectionis, dabit esse spirituale.

Secundo conservat a corruptione; unde videmus homines quanto sunt fortioris naturae, minus a calore et frigore pati. Cum ergo anima fuerit perfectissima, conservabit corpus omnino impassibile.

Tertio dat pulchritudinem et claritatem; infirmi enim et mortui propter debilitatem operationis animae in corpus, efficiuntur discolorati, et quando erit in summa perfectione, faciet corpus clarum et fulgidum. Quarto dat motum, et tanto facilius, quanto virtus animae fuerit fortior supra corpus. Et ideo quando erit in ultimo suae perfectionis, dabit corpori agilitatem.

70
(
1Co 15,45-50)

Lectio 7: 1Co 15,45-50

Hic apostolus differentiam qualitatis corporum morientium ad corpora resurgentium supra exemplis ostensam, ostendit ratione. circa autem hoc duo facit. primo enim praemittit quod probare intendit; secundo praemissum probat, ibi sicut scriptum est, etc.. dicit ergo primo: dixi quod id quod seminatur animale, surget spirituale, et, quod hoc sit verum, scilicet quod sit aliquod corpus spirituale, ostendo, quia si est corpus animale, est et spirituale. Et non intendit apostolus ex hoc arguere ad propositum sed hoc supponit, intendens probare ipsum quod dicit si est corpus, etc.. Eccli. Xxxiii, 15: intuere in omnia opera altissimi, duo contra duo, et unum contra unum. sicut scriptum est, etc.. Hic probat propositum. Est autem sua probatio talis: duo sunt principia humani generis; unum secundum vitam naturae, scilicet adam, aliud secundum vitam gratiae, scilicet christus; sed animalitas est derivativa in omnes homines a primo principio, scilicet adam; ergo constat quod multo amplius a secundo principio, scilicet christo, spiritualitas derivabitur in omnes homines. huius rationis, primo, probat primam diversitatem principiorum, secundo mediam, scilicet determinationem similitudinis ex utroque principiorum, ibi qualis terrenus, etc.. circa primum tria facit. primo ostendit principiorum differentiam; secundo principiorum ordinem ad invicem, ibi sed non prius quod spirituale, etc.; tertio rationis ordinem assignat, ibi primus, etc.. ponit ergo, primo, conditionem primi principii secundum vitam naturae, sumens auctoritatem Gn 2,7.

Unde dicit sicut scriptum est: factus est, a deo, primus homo adam in animam viventem, vita scilicet animali, qualem anima potest dare, cum scilicet spiravit dominus in faciem eius spiraculum vitae, Gn 2,7. Forma enim humana et anima dicitur et spiritus. Inquantum enim intendit curae corporis, scilicet vegetando, nutriendo et generando, sic dicitur anima; inquantum autem intendit cognitioni, scilicet intelligendo, volendo et huiusmodi, sic dicitur spiritus. Unde cum dicit factus est primus homo adam in animam viventem, intendit hic apostolus de vita qua anima deservit circa corpus, non de spiritu sancto, sicut quidam fingunt, propter hoc quod praecedit et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae, dicentes hoc esse spiritum sanctum.

Secundo ponit conditionem secundi principii, dicens novissimus vero adam, id est christus. Et dicitur novissimus, quia adam induxit unum statum, scilicet culpae, christus vero gloriae et vitae. Unde cum post statum istum nullus alius sequatur in vita ista, ideo dicitur novissimus. Is. Liii, 2 s.: desideravimus eum despectum et novissimum virorum. et alibi scilicet apoc. I, 17: ego primus et novissimus. Et alibi: ego sum alpha et omega, etc.. dicit autem adam, quia de natura adae factus in spiritum viventem. et ex hoc, conditionibus principiorum visis, apparet eorum diversitas, quia primus homo factus est in animam, novissimus in spiritum. Ille autem in animam viventem solum, iste vero in spiritum viventem et vivificantem. cuius ratio est: quia, sicut adam consecutus est perfectionem sui esse per animam, ita et christus perfectionem sui esse, inquantum homo, per spiritum sanctum. Et ideo cum anima non possit nisi proprium corpus vivificare, ideo adam factus est in animam, non vivificantem, sed viventem tantum; sed christus factus est in spiritum viventem et vivificantem, et ideo christus habuit potestatem vivificandi. Io. I, 16: de plenitudine eius, etc., et io. X, 10: veni ut vitam habeant et abundantius habeant. Et in symbolo: et in spiritum sanctum vivificantem. sed ne aliquis diceret: si christus factus est in spiritum vivificantem, quare dicitur novissimus? ideo, consequenter, cum dicit sed non prius, etc., ostendit ordinem principiorum. videmus enim in natura quod in uno et eodem, prius est imperfectum quam perfectum. unde cum spiritualitas se habeat ad animalitatem, sicut perfectum ad imperfectum, ideo in humana natura non prius debet esse spirituale, quod est perfectum, sed, ut servetur ordo, prius debet esse imperfectum, scilicet quod animale est, deinde perfectum, scilicet quod spirituale est. Supra c. Xiii, 10: cum venerit quod perfectum est, etc.. sicut dicit augustinus, huius signum est, quod primogeniti antiquitus consueverunt esse animales, sicut cain ante abel natus, ismael ante isaac, et esau ante iacob. rationem autem dictae diversitatis assignat dicens primus homo, etc., quasi dicat: vere primus homo factus est in animam viventem, quia de terra, Gn 2,7: formavit dominus hominem de limo terrae, et ideo dicitur esse terrenus, id est animalis; secundus homo, scilicet christus, factus est in spiritum vivificantem, quia de caelo; quia divina natura quae fuit huic naturae unita, de caelo est.

Et ideo debet esse caelestis, id est, talem perfectionem debet habere, qualem decet de caelo venire, scilicet perfectionem spiritualem. Io. Iii, 31: qui de caelo venit, super omnes est. dicit autem primum hominem de terra, secundum modum loquendi, quo res de illo esse dicuntur quia prima pars est in eorum fieri, sicut cultellus dicitur de ferro quia prima pars, unde est cultellus, est ferrum.

Et quia prima pars unde adam factus est, terra est, ideo, dicitur de terra. Secundus homo dicitur de caelo, non quod attulerit corpus de caelo, cum de terra assumpserit, scilicet de corpore beatae virginis, sed quia divinitas (quae naturae humanae unita est) de caelo venit, quae fuit prior quam corpus christi. sic ergo patet principiorum diversitas, quod erat maior propositio rationis principalis. consequenter cum dicit qualis terrenus, etc., ostendit derivationem similitudinis horum principiorum ex utroque,

Et primo in communi, secundo dividit eam per partes, ibi igitur sicut portavimus, etc.. dicit ergo qualis terrenus, etc., quasi dicat: primus homo, quia terrenus fuit et mortalis, ideo derivatum est ut omnes essent et terreni et mortales. Supra eodem v. 22: et sicut in adam omnes moriuntur. zach. Xiii, 5: adam exemplum meum, etc.. quia vero fuit secundus homo caelestis, id est spiritualis et immortalis, ideo omnes et immortales et spirituales erimus. Rom. c. Vi, 5: sed complantati facti sumus similitudini, etc.. igitur sicut portavimus, etc.. Hic concludit qualiter in speciali debeamus conformari homini, scilicet caelesti. possumus autem dupliciter conformari caelesti in vita scilicet gratiae et gloriae, et una est via ad aliam: quia sine vita gratiae non pervenitur ad vitam gloriae. Et ideo dicit sicut portavimus, etc., id est quamdiu peccatores fuimus, in nobis fuit similitudo adae. ii reg. Vii, 19: ista est lex adam, domine deus, etc.. Ut ergo possimus esse caelestes, id est pervenire ad vitam gloriae, portemus imaginem caelestis, per vitam gratiae. Col. c. Iii, 9 s.: exuentes veterem hominem, induite novum hominem, scilicet christum. rom. Viii, 29: quos praescivit et praedestinavit conformes, etc.. Sic ergo debemus conformari caelesti in vita gratiae, quia alias non perveniemus ad vitam gloriae. et hoc est quod dicit hoc autem dico, fratres, quasi dicat: nisi vivatis, scilicet vita gratiae, non poteritis pervenire ad regnum dei, scilicet ad vitam gloriae, quia caro et sanguis regnum dei non possidebunt. quod quidem non est intelligendum, sicut quidam haeretici dicunt, quod non resurget caro et sanguis secundum substantiam, sed quod totum corpus vel vertetur in spiritum, vel in aerem: quod est haereticum et falsum; nam apostolus dicit quod conformabit corpus nostrum corpori claritatis suae. Unde cum christus post resurrectionem habuerit carnem et sanguinem, sicut dicitur lc. Ult.: palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, etc., constat quod et nos in resurrectione carnem et sanguinem habebimus. non est intelligendum caro et sanguis, id est substantia carnis et sanguinis, regnum dei non possidebunt, sed caro et sanguis, id est, carni et sanguini operam dantes, scilicet homines dediti vitiis et voluptatibus, regnum dei non possidebunt.

Et sic accipitur caro, id est, homo carnaliter vivens, rom. Viii, 9: vos autem non in carne, etc.. vel: caro et sanguis, id est, opera carnis et sanguinis regnum dei non possidebunt, quod est contra iudaeos et saracenos, qui fingunt se habituros post resurrectionem uxores, fluvios mellis et lactis. vel: caro et sanguis, id est corruptio carnis et sanguinis, regnum dei non possidebunt, id est post resurrectionem, corpus non subiicietur corruptioni carnis et sanguinis, secundum quam vivit homo. unde, et secundum hoc, subdit neque corruptio incorruptionem possidebit, id est neque corruptio mortalitatis, quae nomine carnis hic exprimitur, possidebit incorruptionem, id est, incorruptibile regnum dei, quia resurgemus in gloria. Rom. Viii, 21: ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, etc..

71
(
1Co 15,39-52)

Lectio 8: 1Co 15,551-52

Hic apostolus postquam respondit quaestioni de qualitate resurgentium, respondet consequenter quaestioni qua quaerebatur de modo et ordine resurgendi. et circa hoc duo facit. primo ostendit modum et ordinem resurrectionis; secundo confirmat per auctoritatem, ibi cum autem mortale hoc, etc.. circa primum duo facit. primo enim proponit intentum; secundo ostendit quo ordine fiat, ibi in momento, in ictu oculi, etc.. primo igitur reddit eos attentos, ostendens id quod proponit esse arduum et occultum, dicens ecce mysterium, id est occultum quoddam, dico vobis, id est aperio vobis, fratres, quod debet vobis aperiri et omnibus credentibus. Lc. Viii, 10: vobis datum est nosse, etc.. Supra, ii, 6: sapientiam loquimur inter perfectos, et, post: sed loquimur dei sapientiam quae abscondita est, etc.. quid autem sit istud mysterium, subdit omnes quidem, etc.. circa primum sciendum est, quod sicut hieronymus dicit, in quadam epistola ad minervium et alexandrum monachos, hoc quod hic dicitur omnes quidem resurgemus, etc., in nullo libro graecorum habetur; sed in quibusdam habetur omnes quidem dormiemus, id est omnes moriemur. Et dicitur mors somnus, propter spem resurrectionis. Unde idem est ac si diceret omnes quidem resurgemus, quia nullus resurget nisi moriatur. sed non omnes immutabimur. Hoc non mutatur in libris graecis.

Et hoc est verum, quia ista mutatio, de qua hic loquitur, non erit nisi secundum corpora beatorum, quia immutabuntur ad illa quatuor quae supra posita sunt, quae dicuntur dotes corporum gloriosorum. et hanc desiderabat iob. Xiv, 14: cunctis diebus quibus nunc milito, expecto, donec veniat immutatio mea. in quibusdam vero libris invenitur: non omnes quidem dormiemus, id est, moriemur, sed omnes immutabimur. Et hoc intelligitur dupliciter. primo ad litteram, quia quorumdam opinio fuit quod non omnes homines morientur, sed quod aliqui in adventu christi ad iudicium venient vivi, et isti non morientur sed isti mutabuntur in statum incorruptionis, et, propter hoc dicunt non omnes quidem dormiemus, id est moriemur, sed omnes immutabimur, tam boni quam mali et tam vivi quam mortui. Unde secundum hos immutatio non intelligitur de statu animalitatis ad statum spiritualitatis, quia, secundum hanc, soli boni immutabuntur, sed de statu corruptionis ad statum incorruptionis. alio modo exponitur mystice ab origene, et dicit quod hoc non dicitur de somno mortis, quia omnes morientur, ps. Lxxxviii, 49: quis est homo qui vivet, etc., sed de somno peccati, de quo in ps. Xii, 4: illumina oculos meos ne unquam obdormiam, ut sic dicatur: non omnes moriemur, id est non omnes peccabimus mortaliter, sed omnes immutabimur, sicut supra de statu corruptionis ad incorruptionem. et licet haec littera, scilicet non omnes moriemur, etc., non sit contra fidem, tamen ecclesia magis acceptat primam, scilicet quod omnes moriemur sive resurgemus, etc.; quia omnes morientur etiam si sint tunc aliqui vivi. ordinem autem et modum resurrectionis manifestat consequenter cum dicit in momento, in ictu oculi, etc..

Et hoc quantum ad tria. primo enim manifestat ordinem quantum ad tempus; secundo quantum ad causam resurrectionis, ibi in novissima tuba; tertio quantum ad progressum effectus a causa, ibi canet enim tuba, etc.. dicit ergo quod omnes resurgemus, sed quomodo? in momento. per quod excludit errorem dicentium resurrectionem non esse futuram omnium simul, sed dicunt quod martyres resurgent ante alios per mille annos, et tunc christus descendet cum illis, et possidebit regnum corporale ierusalem mille annis cum eis. Et haec fuit opinio lactantii. Sed hoc patet esse falsum, quia omnes in momento resurgemus et in ictu oculi. excluditur etiam per hoc alius error eiusdem qui dicebat quod iudicium duraturum erat per spatium mille annorum.

Sed hoc est falsum, quia non erit ibi aliquod perceptibile tempus, sed in momento, etc.. sciendum est autem quod momentum potest accipi vel pro ipso instanti temporis, quod dicitur nunc, vel pro aliquo tempore imperceptibili; tamen utroque modo potest accipi hoc, referendo illud ad diversa. quia si nos referamus hoc ad collectionem pulverum (quae fiet ministerio angelorum), tunc momentum accipitur pro tempore imperceptibili. cum enim in collectione illorum pulverum sit mutatio de loco ad locum, oportet quod sit ibi tempus aliquod.

Si autem referamus ad reunitionem corporum et pro unione animae, quae omnia fient a deo, tunc momentum accipitur pro instanti temporis, quia deus in instanti unit animam corpori et vivificat corpus. potest etiam hoc quod dicit in ictu oculi, ad utrumque referri, quasi si in ictu oculi intelligitur tantum apertio palpebrarum (quae fit in tempore perceptibili), tunc refertur ad collectionem pulverum. Si vero in ictu oculi intelligitur ipse subitus contuitus oculi, et qui fit in instanti, tunc refertur ad unionem animae ad corpus. consequenter cum dicit in novissima tuba, ostendit ordinem resurrectionis, quantum ad causam immediatam. et ista tuba est vox illa christi, de qua matth. Xxvi, 6 dicitur: media nocte clamor factus est; io. V, 25: audient vocem filii dei, et qui audierint, etc.. vel ipsa praesentia christi manifesta mundo, secundum quod dicit gregorius: tuba nihil aliud esse designat, quam praesentiam christi mundo manifestatam, quae dicitur tuba propter manifestationem, quia omnibus erit manifesta.

Et hoc modo accipitur tuba matth. Vi, 2: cum facis eleemosynam, noli tuba canere ante te. item dicitur tuba propter officium tubae, quod erat ad quatuor, ut dicitur num. X, v. 1-10, scilicet ad vocandum consilium, et hoc erit in resurrectione, quia tunc convocabit ad consilium, id est ad iudicium. Is. Iii, v. 14: dominus ad iudicium veniet, etc.. ad solemnizandum festum. Ps. Lxxx, 4: buccinate in neomenia tuba. Sic et in resurrectione. is. Xxxiii, 20: respice sion civitatem solemnitatis nostrae. Ad pugnam, et hoc in resurrectione. Sap. V, 21: pugnabit pro illo, etc.. Is. Xxx, 32: in cytharis et tympanis, etc.. Ad movendum castra, sic et in resurrectione: quidam eundo ad paradisum, quidam eundo ad infernum. Matth. Xxv, 46: ibunt qui bona fecerunt in vitam aeternam, qui vero mala in ignem aeternum. consequenter cum dicit canet enim tuba, etc., ponit progressum effectus a causa praedicta. et circa hoc duo facit. primo enim ponit progressum effectus; secundo necessitatem huius assignat, ibi oportet enim mortale, etc.. progressus effectus est quia statim ad sonitum tubae sequetur effectus, quia mortui, etc., ps. Lxvii, 34: dabit voci suae vocem virtutis, etc.. ponit autem duplicem effectum.

Unus est communis, quia mortui resurgent incorrupti, id est integri, sine aliqua diminutione membrorum. quod quidem est commune omnibus, quia in resurrectione est commune omne quod pertinet ad reparationem naturae, quia omnes habent communionem cum christo in natura. Et licet augustinus relinquat sub dubio, utrum deformitates remaneant in damnatis, ego tamen credo quod quidquid pertinet ad reparationem naturae, totum confertur eis: sed quod pertinet ad gratiam, solum electis confertur. Et ideo omnes resurgent incorrupti, id est, integri, etiam damnati. hieronymus autem exponit incorrupti, id est in statu incorruptionis, ut scilicet ulterius post resurrectionem non corrumpantur, quia isti ad beatitudinem aeternam ibunt, mali vero ad poenam aeternam. Dan. Xii, 2: multi de terrae pulvere evigilabunt. alius effectus est proprius, id est apostolorum tantum, quia nos immutabimur, scilicet apostoli, et non solum erimus incorrupti, sed etiam immutabimur, scilicet de statu miseriae ad statum gloriae, quia seminatur animale surget autem spirituale. et secundum hunc modum exponendi apparet, quod melior est littera illa quae dicit omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur, quam illa quae habet omnes immutabimur, quia licet omnes resurgant, tamen soli sancti et electi immutabuntur. posset tamen etiam secundum illos qui habent non omnes quidem morimur, sed omnes immutabimur, legi sic: mortui resurgent incorrupti, id est ad statum incorruptionis, et nos qui vivimus, licet non resurgamus, quia non morimur, tamen immutabimur de statu corruptionis ad incorruptionem. Et videtur consonare iis quae dicit i thess. Iv, 16: nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis, etc.; ut sicut et ibi, et hic connumeret se vivis.

72
(
1Co 15,53-58)

Lectio 9: 1Co 15,53-58

Hic apostolus ponit necessitatem effectus resurrectionis ab ipsa causa progredientis. Et circa hoc duo ponit correspondentia duobus quae posuerat in progressu effectuum ab ipsa causa. Primum fuit generale omnium, scilicet quod mortui resurgent incorrupti. Et ideo, primo, quantum ad hoc dicit oportet corruptibile hoc induere incorruptionem. secundum fuit speciale apostolis et bonis, scilicet et nos immutabimur, et ideo, secundo, quantum ad hoc dicit et mortale hoc induere immortalitatem. quia enim corruptibile opponitur incorruptibili, et in statu praesentis vitae subiicimur corruptioni, ideo dicit quod cum resurgemus, oportet hoc corruptibile, etc., necessitate scilicet congruentiae. Et hoc propter tria. primo propter completionem humanae naturae. nam, sicut etiam dicit augustinus, anima quamdiu est separata a corpore est imperfecta, non habens perfectionem suae naturae, et ideo non est in tanta beatitudine separata existens, in quanta erit corpori unita in resurrectione. ut ergo perfruatur beatitudine perfecta, oportet corruptibile hoc, id est corpus, induere, ut ornamentum, incorruptionem, ut ulterius aliquatenus non laedatur mortale.

Secundo propter exigentiam divinae iustitiae, ut scilicet illi qui bona fecerunt seu mala in corpore, praemientur vel puniantur etiam in ipsis corporibus.

Tertio propter conformitatem membrorum ad caput; ut sicut christus resurrexit a mortuis per gloriam patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus, rom. Vi, 4. notandum autem quod ipsam incorruptionem seu immortalitatem assimilat vestimento, cum dicit induere. Vestimentum enim adest vestito et abest, manente eadem numero substantia vestiti, ut per hoc ostendat quod corpora eadem numero resurgant et iidem homines iidem numero erunt in statu incorruptionis et immortalitatis, in quo sunt modo. unde ex hoc excluditur error dicentium quod corpora non resurgent eadem numero. unde signanter dicit oportet corruptibile hoc, scilicet corpus, nam anima non est corruptibilis. excluditur etiam error dicentium quod corpora glorificata non erunt eadem cum istis, sed caelestia, et de isto modo simile habetur ii cor. V, 2: nam in hoc ingemiscimus, etc.; is. Lii, 1: induere vestimentis gloriae tuae; iob xl, 5: circumda tibi decorem, etc.. sed contra hoc est, quia videtur impossibile quod corruptibile hoc induat incorruptionem, id est, quod corpora resurgant eadem numero, quia impossibile est ea, quae differunt genere vel specie, esse eadem numero; sed corruptibile et incorruptibile non solum differunt specie, sed genere; ergo impossibile est quod corpora resurgentium sint incorruptibilia, et remaneant eadem numero. praeterea, philosophus dicit, quod impossibile est quod illa quorum substantia corruptibilis mota est, reintegrentur eadem numero, sed eadem specie; substantia autem corporum humanorum est corruptibilis, ergo impossibile est reintegrari eadem numero. respondeo.

Dicendum est, ad primum, quod unumquodque consequitur genus et speciem ex sua natura et non ex aliquo extrinseco suae naturae, et ideo dico, quod si resurrectio corporum futura esset ex principiis naturae corporum, impossibile esset quod corpora resurgerent eadem numero. Sed dico quod incorruptio corporum resurgentium dabitur ab alio principio, quam a natura ipsorum corporum, scilicet a gloria animae, ex cuius beatitudine et incorruptione, tota beatitudo et incorruptio corporum derivabitur. sicut ergo eiusdem naturae et idem numero est liberum arbitrium, modo dum est volubile ad utramque partem et cum erit firmatum in fine ultimo, ita et eiusdem naturae et idem numero erit corpus, quod modo est corruptibile et tunc, quando per liberum arbitrium firmatum erit per gloriam animae, erit incorruptibile. ad secundum dicendum, quod ratio philosophi procedit contra illos, qui ponebant omnia, in istis inferioribus, causari ex motu corporum caelestium, et quod revolutis eisdem revolutionibus corporum superiorum, sequebantur iidem effectus numero, qui aliquando fuerant. Unde dicebant quod adhuc plato idem numero leget athenis et quod habebit easdem scholas, et eosdem auditores quos habuit.

Et ideo philosophus contra eosdem arguit, quod licet idem caelum numero, et idem sol sit in eisdem revolutionibus, tamen effectus, qui inde proveniunt non consequuntur identitatem numero, sed specie, et hoc secundum viam naturae. similiter dico, quod si corpora induerent incorruptionem, et surgerent secundum viam naturae, quod non resurgerent eadem numero, sed eadem specie. Sed cum reintegratio et resurrectio, sicut dictum est, fiant virtute divina, dicimus quod corpora erunt eadem numero, cum neque principia individuantia huius hominis sint aliud, quam haec anima, et hoc corpus. In resurrectione autem redibit et anima eadem numero, cum sit incorruptibilis, et hoc corpus idem numero ex eisdem pulveribus, in quibus resolutum fuit, ex virtute divina reparatum, sic erit idem homo numero resurgens. nec facio vim in formis intermediis, quia non pono esse aliquam aliam formam substantialem in homine, nisi animam rationalem, a qua habet corpus humanum quod sit animatum natura sensibili et vegetabili et quod sit rationale. Formae vero accidentales nihil impediunt identitatem numeralem quam ponimus. consequenter cum dicit cum autem corruptibile, etc., confirmat quod dixerat per auctoritatem. et circa hoc duo facit.

Primo ponit auctoritatem; secundo ex ea concludit tria, ibi ubi enim est, mors, etc.. dicit ergo primo: dixi quod oportet corruptibile hoc induere, etc., sed cum mortale hoc induerit immortalitatem, tunc, scilicet in futuro, quod est contra illos qui dicunt iam resurrectionem factam, fiet sermo qui scriptus, scilicet, absorpta est, etc.. hoc secundum translationem nostram non invenitur in aliquo libro bibliae; si tamen inveniatur in translatione lxx, non est certum unde sumptum sit. Potest tamen dici hoc esse sumptum ex is. Xxvi, 19: vivent mortui, etc., et xxv, 8: praecipitabit mortem in sempiternum. Osee xiii, 14, ubi nos habemus: ero mors tua, o mors, lxx habent: absorpta est mors in victoria, id est propter victoriam christi. et ponit praeteritum pro futuro, propter certitudinem prophetiae. I petr. Iii, 22: deglutiens mortem, etc.. consequenter cum dicit ubi est, mors, victoria tua? etc., concludit tria ex praemissa auctoritate; insultationem sanctorum contra mortem, gratiarum actiones ad deum, ibi deo autem gratias, et admonitionem suam corinthiis, ibi itaque, fratres mei, etc.. circa primum duo facit.

Primo ponit insultationem, secundo exponit, ibi stimulus autem, etc.. loquens ergo apostolus de victoria christi contra mortem, quasi in quodam speciali gaudio positus, assumit personam virorum resurgentium, dicens ubi est, mors, victoria tua? hoc non invenitur in aliquo loco sacrae scripturae; utrum autem ex se, vel aliunde habuerit hoc apostolus, incertum est. Si tamen aliunde accepisset, videtur accepisse de is. Xiv, 4: quomodo cessavit exactor, quievit tributum, etc.. dicit ergo ubi est, mors, victoria tua? etc., scilicet corruptionis victoria tua, id est potentia qua totum humanum genus prosternebas, de omnibus triumphabas. Ii reg. c. Xiv, 14: omnes morimur, etc., iob xviii, v. 14: calcet super eum quasi rex interitus, etc..

Ubi est, mors, stimulus tuus? quid autem sit stimulus consequenter exponit dicens stimulus autem, etc.. unde duo ponit: unum per quod exponit quod dixit; aliud per quod obiectionem excludit, ibi virtus peccati, etc.. sciendum est autem quod stimulus mortis potest dici vel stimulans ad mortem, vel quo utitur seu quem facit mors; sed litteralis sensus est stimulus mortis, id est stimulans ad mortem, quia homo per peccatum est impulsus et deiectus ad mortem. Rom. V, 23: stipendia peccati mors, etc.. sed quia aliquis posset obiicere, quod iste stimulus est remotus per legem, ideo consequenter hoc apostolus excludit, subdens virtus vero, id est augmentum, peccati lex, quasi dicat: non est remotum peccatum per legem, imo virtus peccati lex, id est augmentum occasionaliter, scilicet non quod induceret ad peccatum sed inquantum dabat occasionem peccati et non conferebat gratiam; ex qua magis peccandum. Rom. V, 20: lex subintravit, ut abundaret delictum. Rom. Vii, 8: occasione accepta, peccatum per mandatum, etc.. est autem alius sensus, sed non litteralis, ut stimulus mortis dicatur quo utitur mors. Et sic per mortem intelligitur diabolus. apoc. Vi, 8: nomen illi mors. Et sic stimulus mortis est tentatio diaboli. Et sic totum quod dicitur de morte, exponitur de diabolo, ut in glossa habetur. vel stimulus mortis, id est a morte factus, id est a carnali concupiscentia. Iac. I, 15: concupiscentia cum conceperit, etc.. Concupiscentia enim primo volentes allicit, sicut in intemperatis; secundo repugnantes trahit, ut in incontinentibus; postea contendit, sed non vincit, ut in continentibus; postea debilitatur eius contentio, sicut in temperatis, et ultimo totaliter deficit, sicut in beatis, quibus dicere competit: ubi est, mors, contentio vel victoria tua? quia ergo stimulus mortis destructus est non per legem, sed per victoriam christi, ideo deo sunt reddendae gratiarum actiones. Et hoc est quod dicit deo autem gratias, scilicet ago, seu agamus, qui dedit nobis victoriam, mortis et peccati, per iesum christum, non per legem. I io. V, 4: haec est victoria, etc.. Rom. Vii, 24: quis me liberabit, etc..

Gratia dei, etc.. nam quod impossibile, etc.. consequenter cum dicit itaque, fratres mei, etc., subdit admonitionem. Sicut enim dictum est, pseudo-apostoli corrumpebant corinthios negando resurrectionem, et ideo, postquam iam astruxit fidem resurrectionis, et per exempla ostendit, admonet eos quod bene se habeant, ne seducantur a pseudo-apostolis. et circa hoc tria facit. Primo enim eos in fide confirmat, dicens itaque, scilicet iam ostensa resurrectione, fratres mei, per fidem, per quam omnes sumus filii dei io. I, 12: dedit eis potestatem, etc., dilectissimi, per charitatem qua debemus nos invicem diligere i io. Iv, 21: hoc mandatum habemus a deo, etc., stabiles estote, scilicet in fide resurrectionis, ne recedatis a fide eph. Iv, 14: non simus sicut parvuli fluctuantes, etc., et immobiles, ne scilicet ab aliis seducamini col. I, 23: in fide fundati, stabiles, et immobiles, etc..

Secundo inducit ad bona opera, dicens abundantes in omni opere bono semper gal. Ult.: dum tempus habemus, etc.. Prov. Xv, 5: in abundanti iustitia.

Tertio roborat eos per spem, dicens scientes quod labor vester, etc., sap. Iii, 15: bonorum enim laborum gloriosus est fructus.


Thomae et alii: ad 1Cor 69