Aquinatis super 1Tim 10

10
(
1Tm 3,4-11)

LECTIO 2: Ad 1 Timotheum 3,4-11

Supra ostendit apostolus qualis debet esse episcopus secundum se, hic ostendit qualis debet esse in comparatione ad multitudinem.

Et primo quo ad multitudinem domesticae familiae; secundo quo ad multitudinem ecclesiae, ibi non neophytum; tertio quo ad multitudinem infidelium, ibi oportet autem. Item primo ostendit qualis debet esse in comparatione ad familiam domesticam; secundo rationem huius assignat, ibi si quis autem. Item primo ostendit quod ab episcopo requiritur gubernatio debita familiae; secundo bona instructio filiorum, ibi filios habentem. Dicit ergo: oportet episcopum bene praeesse domui, id est, familiae suae, ut eam bene gubernet. Bona autem gubernatio non solum est acquisitio divitiarum, quia hae non sunt finis oeconomiae, sed instrumenta; sed finis eius est recta vita. Si 44,6: pacificantes in domibus suis. Specialiter autem in domestica familia praecipui sunt filii.

Et ideo dicit de eis specialiter filios habentem subditos, id est, quod suis filiis dominetur non emollitus ex teneritudine amoris, quam quandoque extendit ad filios. Inter alia autem, quae requiruntur in filiis episcoporum, quos habuerunt antequam essent episcopi, requiritur quod sint casti. Ideo subditur cum omni castitate, quia mala eorum vita esset testimonium contra parentem et praelatum. Si 10,2: secundum iudicem populi, sic et ministri eius, et qualis rector civitatis, tales et habitantes in ea. Sap. Iv, 6: ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua. Secunda ratio est, quia ad domum episcopi concurrit populus, ideo oportet eos esse castos. Contra illud i reg. Ii, v. 22, ubi filii heli non casti corrumpebant mulieres venientes ad templum. Unde et heli a domino est punitus. Deinde cum dicit si quis autem, dicti sui rationem assignat. Posset enim dici: quid ad episcopum quod bene regat familiam, cui imminet cura communis? et ideo dicit si quis autem domui suae, etc., propriae familiae. Lc. Xvi, 10: qui fidelis est in minimo, et in maiore fidelis est. Contingit tamen frequenter quod aliqui non sunt bene regitivi in parvis domesticis, qui tamen bene regunt in maioribus. Sed quod dicit nescit, haec nescientia refertur ad negligentiam. Nam qui parva negligit, de facili magna negligit, licet qui non curat de parvis, aliquando bene se habeat in maioribus. Consequenter ostendit qualiter se habeat ad multitudinem ecclesiae, in qua non debet esse novitius in fide, sed antiquus. Unde dicit non neophytum, id est, novam fidem habentem. Act. I, 21: oportet eligere unum ex his qui nobiscum, etc.. Item num. Xi, 16: congrega mihi septuaginta viros de senioribus, quos tu nosti quod senes sint populi ac magistri et duces, etc.. Sed, sicut dicitur sap. C. Iv, 8, senectus venerabilis est, non diuturna, neque numero annorum computata. Contingit enim quandoque quod in aliquibus novis superabundet gratia, et habent simul cum aetate iuvenili morum senectutem, qui dispensative promoventur, sicut ambrosius divina inspiratione. Unde hoc quod dicit hic, ad eos pertinet qui non solum aetate neophyti, sed et qui neophyti sunt perfectione.

Et huius est ratio ne in superbiam, etc.. Quando enim aliquis de novo veniens ad fidem et ad conditionem aliquam promovetur, reputat se aliis meliorem et valde necessarium, quasi nisi ipse esset, non haberent unde provideretur ecclesiae.

Et dicit diaboli, quia ipse condemnatus fuit propter peccatum superbiae. Deinde cum dicit oportet autem illum, etc., ostendit qualiter se habeat ad multitudinem infidelium, et ponit documenta. Primo ut sit bonae famae. Col. Iv, 5: in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt. I petr. Ii, 12: conversationem vestram inter gentes habentes bonam.

Et hoc necessarium est praelato, quia conversatio totius congregationis iudicatur ex praelato. Sed contra, ii cor. Vi, 8: per infamiam et bonam famam. Respondeo. Infamia insurgit quandoque ex culpa eius qui infamatur, et hanc prohibet hic; quandoque ex malitia detrahentium et in hac oportet habere patientiam, et de hac loquitur apostolus ibi. Sed hic loquitur de assumendo in episcopum, qui et si sit bonus, et infamatur falso, debet patienter ferre. Secundo assignat rationem; unde subdit ut non in opprobrium, etc.. Ubi tangit duplex periculum, scilicet ne fiat opprobriosus, et per hoc eius auctoritas minuatur, et per consequens auferatur audacia corrigendi. Matth. Vii, 5: eiice primum trabem, etc.. Secundo ne incidat in laqueum diaboli, quandoque scilicet impatienter sustinendo, per quod infamis concitetur ad odia, et desperet, et huiusmodi.

Et quod praelatus sit odiosus laicis, contingit, si negligit cultum divinae laudis. Mal. Ii, 8 s.: irritum fecistis pactum levi, dicit dominus exercituum, propter quod dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis. Deinde cum dicit diaconos, etc., ostendit pertinentia ad diaconos, quod in graeco idem est quod ministri. In primitiva enim ecclesia solum erant tres ordines, ut dicit dionysius, scilicet episcoporum, presbyterorum et ministrorum; et non dividebantur per diversos gradus, sed omnia erant in uno ordine propter paucitatem ministrorum et propter novitatem ecclesiae. Primo ergo ostendit quales debent esse secundum se; secundo quantum ad alios, ibi mulieres. Item, primo ostendit quales debent esse; secundo quomodo examinandi sunt, ibi et hi. Item, primo ostendit quales debent esse quantum ad eorum proprium corpus; secundo quantum ad res exteriores, ibi non turpe; tertio quantum ad alia, ibi habentes, etc.. Item quantum ad corpus, primo ostendit quo ad totius corporis qualitates; secundo quantum ad oris refrenationem. Dicit ergo: dico quod episcopi debent esse pudici, similiter oportet diaconos esse, quia contrarium pudicitiae facit ineptum ad spiritualia, quia denegat animum a spiritualibus, quem necesse est tales habere elevatum. Is. Lii, 11: mundamini, qui fertis vasa domini. Lc. Xii, 35: sint lumbi vestri praecincti. Deinde ostendit quales debent esse in ore. Os servit locutioni et gustui. Quantum ad primum dicit non bilingues. Si 28,16: lingua tertia multos commovit, et dispersit illos a gente in gentem. Bilinguis est habens duas linguas. Non erunt tales diaconi ministri pacis. Quantum ad secundum dicit non multo. Prov. Xxiii, 29 s.: cui vae? cuius patri vae? cui rixae? cui foveae? cui sine causa vulnera? cui suffossio oculorum? nonne his qui commorantur in vino et student calicibus epotandis? is. V, 22: vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem. Deinde cum dicit non turpe lucrum sectantes, ostendit quomodo se habeant ad res exteriores. Non solum enim divertuntur a iustitia quandoque propter cupiditatem lucri, sed etiam a veritate, dicentes quae non oportet.

Et ideo prohibetur eis temporale lucrum, in quo intelligitur omne lucrum inhonestum. Sed quantum ad affectionem dicit habentes, etc., et instruit eos, primo, quantum ad fidem, secundo quantum ad conscientiae puritatem. Unde dicit mysterium fidei, non fidem, id est, non tantum fidem simplicem, sed intelligentiam eius quod in fide occultum est mysterium enim idem est quod occultum, quia ministri debent scire non tantum ea de fide quae et populus intelligit, sed et mysteria, quia debent alios instruere. I petr. Iii, v. 15: parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est fide et spe, etc.. Item conscientiam puram, quia impura facit in fide errare. Supra i, 5: finis autem praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Deinde cum dicit et hi probentur primum, et sic, etc., ostendit quomodo examinentur. Posset enim dicere aliquis: puto omnes bonos. Hoc enim debet esse in tua reputatione, sed quantum ad eorum promotionem omnes sunt examinandi. Unde etiam ipsi examinantur; unde dicit et hi, etc.. Nullum crimen, id est, peccatum mortale; non autem intendit de peccato veniali, quia, ut dicitur i io. I, 8, si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Nec dicit, qui habuerunt, sed habentes, id est, qui sunt notabiles et habent infamiae crimen. Alioquin hoc esset derogare clavibus ecclesiae. Deinde cum dicit mulieres, etc., ostendit qualiter se habeant ad alios.

Et primo ponit suam instructionem; secundo rationem, ibi qui enim bene. Circa primum duo facit, quia primo ostendit qualiter se habeant ad uxores, quas habebant in primitiva ecclesia, et loquitur pro statu illo. Secundo quomodo ad filios, ibi qui filiis. Iterum prima in duas, quia primo ostendit quales debent esse eorum uxores; secundo qualiter ipsi habeant se ad illas, ibi diaconi. In uxoribus eorum requirit quatuor, scilicet pudicitiam, modestiam, sobrietatem et fidelitatem. Dicit ergo: similiter sicut dixi de diaconibus dico de mulieribus, quia oportet eas esse pudicas. Si X, v. 11: quomodo si serpens mordeat in silentio, nihil eo minus habet qui detrahit. Item sobrias, quae est maximum ornamentum mulierum. Supra ii, 9: similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate. Item fideles, vel deo quantum ad veram fidem, vel viris suis. Sed quae culpa est diaconi, si eius uxor est mala? respondeo. Aliquis a ministerio repellitur non solum propter culpam, sed etiam propter aliquod impedimentum ministerii.

Et ideo si praeter culpam eorum possent mulieres esse malae, tamen praestant impedimentum dupliciter: primo quia cum malae sunt, indigent maiori cura, et per hoc earum viri minus vacarent ecclesiasticis ministeriis; secundo quia viri depravantur ex uxoribus. Item esset in periculum, quia ministrorum ecclesiae multi frequentant domos. Dixerunt autem cathaphrigae, quod ex quo inter diaconos agitur de mulieribus, mulieres possunt ordinari ad sacros ordines. Sed sciendum est quod in iure aliquae mulieres aliquando vocantur diaconissae, non quia habeant huiusmodi ordinem, sed propter aliquod ministerium ecclesiae, sicut in graeco dicitur diaconus quilibet minister.
096 CP3

11
(
1Tm 3,12-16)

LECTIO 3: Ad 1 Timotheum 3,12-16

Supra ostendit apostolus, quales debent esse diaconi et eorum uxores, hic ostendit quomodo diaconi se habeant ad uxores et ad filios et familiam.

Et primo ponit documentum, secundo eius rationem, ibi qui enim bene. Dicit ergo: dixi quod mulieres diaconorum sint pudicae.

Etsi in uxoribus est pudicitia habenda propter eos, amplius in ipsis est necessaria, ut sint omnino a contactu mulierum immunes. Sed quia secundum hoc pauci essent ministri, concedit quod saltem sint unius uxoris viri, quia habuisse plures, est signum incontinentiae et contra significationem sacramenti.

Et inde est quod dominus instituit matrimonium unius ad unum. Unde et prima uxor benedicitur, non secunda. Deinde monet qualiter se habeant ad filios, dicens qui filiis suis bene praesint, scilicet bene erudiendo in disciplina bona et vita. Si Iv, 35: noli esse sicut leo in domo tua, etc..

Et huius ponit rationem, dicens qui enim bene ministraverint, etc.; quasi diceret: quod requiris ab episcopis rationabile est; quia ipsi sunt praelati. Sed quare a diacono qui est minister? respondet dicens qui enim, etc..

Et primo ostendit quod bonus usus huius ministerii est via ad maiorem dignitatem; secundo etiam quod est via ad vitam aeternam. Quantum ad primum dicit qui enim bene ministraverint, exercendo officium diaconi quod enim est in graeco diaconus, in latino dicitur minister, gradum bonum sibi acquirent, id est, promoveri merentur ad gradum altiorem. Matth. Xxv, 21: quia in pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, etc..

Et dicit bonum, quia supra eodem: qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Nec tamen in hoc est eorum finis, sed cum hoc remunerationem habent a deo. Io. Xii, 26: volo ut ubi ego sum, illic sit et minister meus.

Et ideo dicit multam fiduciam, scilicet auxilii gratiae in praesenti, et gloriae in futuro; et hoc in fide, etc., id est, per fidem christi. Ii cor. Iii, 4: fiduciam talem habemus, etc.. Is. Xii, 2: fiducialiter agam, et non timebo. Deinde cum dicit haec tibi scribo, ponit rationem omnium praedictarum monitionum.

Et primo excludit causam opinatam; secundo astruit veram, ibi si autem; tertio assignat rationem, ibi quae est ecclesia. Circa primum sciendum est, quod posset timotheus credere quod ex quo scripsit, de caetero eum non visurus esset, alias superfluum videretur eum litteris monere.

Et ideo dicit haec tibi scribo, fili.

Et nominat eum filium, quia sibi charissimus erat. I cor. Iv, 17: ideo misi ad vos timotheum, qui est filius meus charissimus.

Et dicit sperans, quasi non certus. Ii io. I, 12: plura habens vobis scribere, nolui per chartam et atramentum; spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui. Scribo igitur, licet spem habeam, quia spes in longum protrahi potest. Prov. Xvi, 1: hominis est praeparare animum, et domini linguam gubernare.

Et ideo dicit si autem tardavero, etc.. I thess. Ii, 18: sed satanas impedivit nos. Ego igitur scribo, si tardavero, ut scias, quomodo oporteat te in domo dei conversari. Ps. Lxvii, 6: habitare facit unius moris in domo, etc.. Deinde cum dicit quae est ecclesia, assignat rationem quare sit sic conversandum in ea.

Et assignat rationem huius causae, quae est duplex: primo commendando ipsam ecclesiam; secundo unitatem ecclesiae, ibi et manifeste. Circa primum duo facit, quia primo commendat ecclesiam ex parte eius, cuius est ecclesia; secundo ex veritate ipsius ecclesiae, ibi columna. Ex parte eius cuius est ecclesia, quia est dei vivi. Ecclesia dicitur quasi adunatio, quia in ecclesia est adunatio fidelium. Rom. Viii, 30: quos vocavit, etc..

Et adunantur in deum. Io. Xvii, 21: ut et ipsi in nobis sint unum, etc..

Et ideo dicit quae est dei.

Et addit vivi, ad distinctionem aliorum deorum, ad quos congregantur gentes. Nam hi sunt mortui, sed deus ecclesiae est vivus. Io. V, 26: sicut pater habet vitam in semetipso, etc.. Est ergo sic in ea conversandum, ut spiritualiter vivamus. Ps. Xcii, 7: domum tuam, domine, decet sanctitudo, etc.. Secunda ratio est ex veritate ecclesiae. Naturale est enim homini ut desideret cognitionem veritatis, cum sit perfectio intellectus. Unde augustinus dicit, quod beatitudo est finis hominis, quae nihil aliud est quam gaudium de veritate. Hoc innotuit philosophis per creaturas rom. I, 19. Sed in hoc vacillabant, quia non habebant certitudinem veritatis, tum quia erant corrupti erroribus, tum quia vix invenitur apud eos, quod in veritate concordent. Sed in ecclesia est firma cognitio et veritas. Unde dicit columna. Si Xxvi, 23: columnae aureae, etc..

Et dicitur aurea, quia in se sancta.

Et firmamentum, scilicet quantum ad alios, quia non possunt firmari in veritate, nisi per ecclesiae sacramenta. Lc. Xxii, 32: tu aliquando conversus confirma, etc.. Ps. Lxxiv, 3: ego confirmavi columnas eius. Quia igitur ecclesia congregat in deo et dat cognitionem veritatis, debemus esse in ea. Deinde cum dicit et manifeste, commendat veritatem ecclesiae.

Et primo christum, ad cuius manifestationem apparuit; secundo de eius exaltatione agit, ibi assumptum. Commendat autem christum dupliciter. Primo quantum ad naturam divinam; secundo quantum ad humanam, ibi quod manifestum est. Dicit ergo et manifeste, etc.. Quia sacramentum idem est quod sacrum secretum. Nihil autem tam secretum, quam id quod in corde gerimus. Multo ergo magis quod in corde dei, et secretum est et sacrum. I cor. Ii, 11: quae sunt dei nemo novit nisi spiritus dei, etc.. Is. Xxiv, 16: secretum meum mihi. Is. Xlv, 15: tu es deus absconditus.

Et hoc est verbum dei in corde patris. Ps. Xliv, 2: eructavit cor meum verbum bonum. Hoc siquidem secretum est sacramentum pietatis; secretum autem hominis aliquando est vanum. Ps. Xciii, 11: dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. Inquantum ergo est restaurativum mundi, est pietatis. Item magnum, quia est verus deus, cuius magnitudinis non est finis. Hoc ergo secretum quod latet in corde patris factum est homo.

Et ideo describit ipsum, secundo, quantum ad naturam humanam.

Et primo quantum ad carnem, secundo quantum ad animam. Quantum ad primum dicit quod manifestatum est in carne. Sicut verbum quod latet in corde manifestatur verbo sensibili, ita verbum dei in corde dei latebat, sed in carne est manifestatum. Io. I, 14: verbum caro factum est, etc.. Quantum ad animam dicit iustificatum est in spiritu. Hoc dupliciter exponitur. Primo, ne credatur quod caro prius sit concepta, dicit quod non, quia in spiritu, id est, per spiritum sanctum conceptus est. Matth. I, v. 20: quod enim ex ea natum est, de spiritu sancto est.

Et lc. I, 35: quod enim ex te nascetur vocabitur filius dei; et hoc quia spiritus sanctus superveniet in te, etc.. Vel in spiritu sancto humano, de quo io. Xix, v. 30: emisit spiritum.

Et sic est manifestatum in carne, quod tamen est cum spiritu.

Et dico spiritu iustificato, scilicet quia iustus est, absque omni macula. Deinde cum dicit apparuit, ostendit eius manifestationem, et primo factam angelis, secundo hominibus, ibi praedicatum. Dicit ergo sacramentum illud quod apparuit angelis, et excedit etiam cognitionem angelorum. Illud autem dicitur apparere quod in potestate sua habet videri et non videri, et non subest potestati videntis. Unde non dicitur: lapis apparet mihi, sed video lapidem. Si ergo angelus in sua natura vel potestate haberet quod videret verbum, non diceretur verbum apparere sibi, sed quod ipse videret cum vellet.

Et ideo dicit apostolus quod apparuit angelis, quia non in sua natura viderunt ipsum.

Et verum est quod a principio apparuit angelis, quando ex conversione ad se aedificavit ipsos; sed quando est incarnatum, multa mysteria innotuerunt angelis, quae non cognoverant antea.

Et ideo dicit beda, quod in nativitate apparuit angelis claritas, quae non antea in veritate visa est hominibus.

Et hoc dupliciter: primo quantum ad ministerium apostolorum; secundo quantum ad cognitionem populorum quibus manifestatur. Olim siquidem solis iudaeis manifestabatur, sed nunc in gentibus.

Et ideo dicit praedicatum est gentibus. Matth. Ult.: euntes ergo docete omnes gentes, etc.. Ps. Xcv, 3: annuntiate inter gentes gloriam eius.

Et hoc efficaciter, quia creditum est in mundo.

Et hoc dominus orabat io. Xvii, 18.

Et hoc maxime mirum est quod per simplices pauperes et impotentes, totus mundus est conversus. I cor. I, 26: non multi sapientes, etc.; et hoc ut non glorietur omnis caro, etc.. Secundo manifestat quod sola veritas dei hoc facit, quia assumptum est in gloria, christus scilicet, quia manifestatus assumptus est in caelis. Matth. Ult.: dominus quidem iesus postquam locutus est eis, assumptus est in caelum. Phil. C. Ii, 11: et omnis lingua confiteatur, quia dominus noster iesus christus in gloria est dei patris.


096

CAPUT 4

12
(
1Tm 4,1-5)

LECTIO 1: Ad 1 Timotheum 4,1-5

Superius instruxit timotheum de pertinentibus ad ordinationem ecclesiae in spiritualibus; secundo quantum ad documentum fidei, cultum dei, et dispositionem ministeriorum, hic instruit eum de ordinatione ecclesiae quantum ad exteriora.

Et primo quantum ad cibos; secundo quantum ad status hominum et divitias, ibi quicumque sub iugo. Item primo agit de usu ciborum, secundo de dispensatione ciborum, cap. V, ibi viduas honora. Item, primo excludit superstitiosam abstinentiam; secundo praefert pietatem abstinentiae licitae, ibi exerce te. Item, primo praenuntiat falsam doctrinam de illicita abstinentia; secundo instruit eum haec proponere fratribus, ibi haec proponens. Item primo, errorem manifestat; secundo excludit ipsum, ibi quos deus. Item, primo praenuntiat errorem futurum ex parte deceptorum; secundo ex parte decipientium, ibi in hypocrisi. Item ponit actorem denuntiationis; secundo fidei defectum, ibi quia in novissimis; tertio causam defectus, ibi attendentes. Dicit ergo: magnum est pietatis sacramentum quod iustificatum est in spiritu, sed supra hoc sacramentum spiritus sanctus aliquid praenuntiat futurum. Ad eum enim pertinet revelare mysteria. Ii cor. Xv, v. 2 et io. Xvi, 13: quae ventura sunt, annuntiabit vobis. Spiritus ergo praenuntiat prius secreta in corde patris futura. Sed olim loquebatur in similitudinibus. Num. Xii, v. 6: si quis fuerit inter vos propheta domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. Os. Xii, 10: ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum. Sed in novo testamento spiritus sanctus manifeste dicit. Io. Xvi, 25: et palam de patre meo annuntiabo vobis.

Et praenuntiat defectum fidei futurum; unde dicit in novissimis temporibus, etc.. Novissimum tempus dicitur ultima aetas, quia nos sumus in quos fines saeculorum devenerunt. Tamen in hoc tempore amplius novissimum est, quanto magis propinquum novissimae diei.

Et sicut in primitiva ecclesia, propter propinquitatem ad christum et sacramenta recenter instituta, fuit ferventissima fides, sic in novissimis temporibus, in comparatione ad tempus apostolorum, discedent quidam a fide, quia carnales erunt, sed magis in fine abundabunt errores. Gen. Xlix, 1: congregamini, ut annuntiem quae ventura sunt vobis novissimis diebus, etc.. Causa defectus est duplex: una ex parte diaboli seducentis. Ii cor. Xi, 3: timeo ne sicut serpens evam seduxit astutia sua, etc..

Et ideo dicit attendentes spiritibus erroris, scilicet daemonibus, quorum est officium in errorem mittere. Io. Viii, 44: mendax est, et pater eius. Iii reg. Ult.: egrediar, et ero spiritus mendax, etc..

Et dicit spiritibus, quia daemon maior multos habet ministros. Sed quomodo attendent eis? numquid eos videbunt? non, sed loquentur in eis.

Et ideo addit secundam causam, scilicet falsam doctrinam.

Et secundum glossam dicit hic falsos doctores, daemones, nec immerito. Sicut enim boni homines interdum dicuntur angeli, sic isti propter excellentem malitiam daemones dicuntur. Io. Vi, 71: nonne ego duodecim vos elegi? et unus est ex vobis diabolus. Ex parte decipientium est duplex causa: una, eorum falsitas; alia, perversitas conscientiae eorum. Quantum ad primum dicit daemoniorum, id est, hominum a daemone possessorum, et horum dico loquentium mendacium. Ier. C. Xxiii, 26: usquequo istud est in corde prophetarum vaticinantium mendacium, et prophetantium seductiones cordis sui? et nota quod per mendacium simplex absque pallio apparentiae, non posset aliquis decipere quempiam.

Et ita hi neminem possent fallere, nisi praetenderent aliquod pallium, vel bonae intentionis, vel simulationis, vel falsae auctoritatis. I cor. Iii, 18: nemo vos seducat, etc.. Ii tim. Iii, 5: habentes quidem speciem pietatis, id est, fictam pietatem.

Et daemoniorum, dico, habentium conscientiam cauteriatam. Cauterium est corruptio in carne per ignem, ex qua egreditur continue putredo. Ita ex igne perversae voluntatis, irae, odii, concupiscentiae, ulceratur conscientia, et daemoniorum egreditur falsa doctrina. Tit. I, v. 15: coinquinatae sunt eorum mentes. Deinde ostendit quae sit ista falsa doctrina, et tangit haeresim manichaeorum, qui damnant matrimonium, contra illud matth. Xix, 6: quos deus coniunxit, homo non separet; i cor. Vii, 36: mulier non peccat si nubat. Item manichaei prohibent usum ciborum, id est, mandant abstinere a cibis. Abstinere autem a cibis potest quis licite intentione domandi carnem, sicut timotheus abstinebat a vino, vel propter scandalum, sicut dicit apostolus i cor. Viii, 13: si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnes in aeternum. Item illicite: uno modo propter legis praeceptum, quasi legalia adhuc essent servanda, contra quod loquitur ad gal. Ii. Alio modo secundum haeresim manichaeorum, non quia prohibitum lege (quam damnant), sed quia dicunt quod in carnibus, ovis, et vino, et huiusmodi, id est, in aliqua talium particula, divina natura est commixta, quod non potest de deo putari. Non videtur autem hoc dicere de cibis legalibus, quia dicit in novissimis diebus, sed de prohibitis a manichaeis.

Et istos manichaeos daemones vocat, quia inter omnes haereses plus dant diabolo de honore, quia ponunt eum principium ex aequo cum deo bono, ponentes eum principium visibilium. Improbat autem apostolus hanc erroneam doctrinam dupliciter, scilicet ex intentione dei creantis cibos; secundo ex conditione creaturae, ibi omnis creatura. Dicit ergo quod prohibent abstinere, et hoc contra intentionem dei, qui creavit eos ad percipiendum. Gen. Ix, 3: sicut olera virentia dedi vobis omnia, etc.. Sed dicis: numquid plantae propter animalia, et animalia propter homines? respondeo. Dicendum est quod sic, secundum etiam philosophum in i polit., quia imperfectum ordinatur ad perfectius.

Et ideo sicut in generatione est multiplex perfectio: primo scilicet plantarum, deinde animalium, et ultimo humana, ita in usu rerum.

Et ideo ad percipiendum, sed cum gratiarum actione. I thess. Ult.: in omnibus gratias agite; quia scilicet concessa sunt vobis a deo. Ps. Xxi, 26: edent pauperes, etc..

Et subdit fidelibus, quia illi qui percipiunt cum gratiarum actione, sunt fideles. Nullus enim potest gratias agere deo in eo quod illicitum est. Stultus enim est qui agit gratias de fornicatione deo, quia deus non est actor malorum. Ergo ille gratias agit qui habet hoc, quod usus ciborum sit licitus.

Et hoc quidem innotescit per fidem solam.

Et ex ista ratione dicit fidelibus. Deinde cum dicit qui cognoverunt veritatem, quia omnis, etc., improbat errorem ex conditione creaturae.

Et primo proponit creaturam esse bonam secundum se; secundo quantum ad usum. Dicit ergo omnis creatura est bona, scilicet in sua natura. Gen. I, 31: vidit deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. A bono etiam actore nihil est nisi bonum. Sed quia multa sunt in se bona, quorum tamen usus non est bonus, ideo probat omnem creaturam esse bonam non solum in se sed et quantum ad usum.

Et primo ponit intentum, secundo probat, ibi sanctificatur enim. Dicit ergo nihil reiiciendum est, scilicet ex debito divinae legis, quamvis ex alia causa: sicut venenum comedere, inquantum cibus non est peccatum, sed reiiciendum est inquantum est mortiferum. Similiter nec alii cibi, inquantum res tales sunt, non sunt reiiciendi, sed inquantum incitant ad lasciviam. Ergo secundum discretionem rationis, et ordinationem charitatis, non sunt reiiciendi. Matth. Xv, 11: omne quod intrat in os, non coinquinat hominem, etc.. Quare ergo aliqui cibi in veteri lege sunt prohibiti? augustinus ponit rationem contra faustum, quia in illo statu, non solum per verba, sed etiam per acta praefiguratus est christus.

Et ideo in cibis, vestibus et sacrificiis fuerunt figurae futuri status. Non ergo prohibentur secundum se, sed quia immundorum figurae sunt, sicut porcus est signum immundae vitae.

Et ideo prohibitio carnis eius est signum quod in lege christi est prohibita omnis immunditia.

Et est exemplum augustini. Hoc nomen fatuus potest considerari secundum quod est vox composita ex litteris, et sic est bona, vel inquantum signum et significativa talis rei, et sic mala est et prohibita. Omnis ergo creaturae usus secundum se est bonus. Cuius ratio est, quia si esset malus, hoc non posset esse nisi inquantum diabolus, post peccatum hominis, accepisset potestatem super eos: quia ex quo homo peccavit, accepit in hominem potestatem, et in ea quae sunt eius. Sed per christum est ablata haec potestas, et haec vocatur sanctificatio. Unde omnia quaecumque benedicimus exorcizantur primo, et ibi est oratio expellens diabolum.

Et ideo dicit sanctificatur enim per verbum dei, id est, per christum, qui omnes sanctificat, io. Xvii, 9, et per orationem fidelium. Iac.: multum valet deprecatio iusti assidua.
096 CP4

13
(
1Tm 4,6-10)

LECTIO 2: Ad 1 Timotheum 4,6-10

Supra reprobavit superstitiosam ciborum abstinentiam, hic mandat timotheo ut doctrinam praemissam proponat fidelibus, et primo ostendit quid debet proponere; secundo quid debet vitare, ibi ineptas autem. Proponit ergo duas rationes quare debet proponere praemissa: unam ex commisso sibi officio; secundam ex eius educatione. Dicit ergo haec, quae dixi supra, scilicet quod omnis creatura est bona et quod nihil reiiciendum, etc., proponens, etc.. Timotheus enim constitutus erat in officio ministerii christi, quia omnes habentes officium praedicandi et regendi constituuntur ministri christi. I cor. Iv, 1: sic nos existimet homo ut ministros christi, etc.. Ille autem est bonus minister qui sequitur intentionem domini sui. Christus autem hoc docuit: matth. C. Xv, 11: nihil quod intrat in os coinquinat.

Et ideo hoc officium requirit illud docere. Item ipsa educatio hoc requirit. Prov. Xxii, 6: adolescens iuxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea.

Et ideo inconveniens est quod aliqui nutriti veritate doctrinae recedant ab ea. Unde recedens a doctrina, qua ecclesia suos parvulos instruit, non est bonus minister christi.

Et ideo dicit enutritus verbis fidei, etc.. Verbum enim dei est spirituale nutrimentum quo sustentatur anima, sicut corpus per cibum. Matth. Iv, 4: non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore dei. Hoc verbum fidei instruit primo circa credenda, et sic dicit enutritus verbis fidei, secundo circa agenda, et sic subiungit et bonae doctrinae. Vel fidei verbum, quod et simplices habent, et bonae doctrinae, quam spirituales magistri. Deinde cum dicit ineptas, etc., ostendit quid vitandum sit, quia fabulae ineptae et inanes. Fabula enim secundum philosophum est composita ex miris, et fuerunt in principio inventae ut dicit philosophus in poetria, quia intentio hominum erat ut inducerent ad acquirendum virtutes, et vitandum vitia. Simplices autem melius inducuntur repraesentationibus quam rationibus. Unde in miro bene repraesentato videtur delectatio, quia ratio delectatur in collatione.

Et sicut repraesentatio in factis est delectabilis, ita repraesentatio in verbis: et hoc est fabula, scilicet dictum aliquod repraesentans, et repraesentando movens ad aliquid. Antiqui enim habebant aliquas fabulas accommodatas aliquibus veris, qui veritatem occultabant in fabulis. Duo ergo sunt in fabula, quod scilicet contineat verum sensum, et repraesentet aliquid utile. Item quod conveniat illi veritati. Si ergo proponatur fabula, quae non potest repraesentare aliquam veritatem, est inanis; sed quae non proprie repraesentat, est inepta, sicut fabulae de thalmuth. Deinde cum dicit exerce, etc., exclusa superstitiosa abstinentia, hic comparat abstinentiam virtuosam aliis virtutibus.

Et sciendum est quod timotheus erat homo valde abstinens. Unde dicit infra v, 23, quod modico vino utatur, et forte ut sit sollicitus de his quae ad misericordiam pertinent, quia qui non parcunt sibi, frequenter nec aliis parcunt.

Et ideo inducit eum ut pietatem praeferat abstinentiae.

Et primo inducit eum ad pietatem; secundo praefert eam abstinentiae, ibi nam corporalis; tertio confirmat quoddam dictum, ibi promissionem; quarto dat formam docendi pietatem, ibi praecipe haec. Dicit ergo exerce teipsum ad pietatem. Pietas est, per quam parentibus patriaeque benevolentiae officium impedimus, sicut religio, per quam cultum debitum deo exhibemus. Pietas enim importat quamdam affectionem ad suum principium. Principium autem generationis est pater et patria.

Et ideo oportet quod homo circa eos sit benevolus. Pater autem omnium est deus. Mal. C. I, 6: si ego pater, ubi est honor meus? et ideo nomen pietatis est derivatum ad cultum dei, ut dicit augustinus iv de civ. Dei. Unde eusebia est idem quod pietas. Iob c. Xxviii, 28: ecce pietas ipsa est sapientia, secundum aliam translationem, ubi nostra sic habet: ecce timor domini ipsa est sapientia. Tit. I, 1: in agnitione veritatis, quae est secundum pietatem. Sed quantum ad terrenam pietatem, competit pietati ut homo sit benevolus compatriotis; sed quantum ad christianam pietatem requiritur, ut homo omnibus hominibus sit benevolus, quia omnes sumus eiusdem patriae.

Et ideo pietas sumitur pro misericordia. Cum ergo dicit exerce teipsum ad pietatem, potest accipi secundum quod pertinet ad cultum dei, et ad opera misericordiae exhibenda. Glossa: ad pietatem, id est, ad cultum omnipotentis dei, et opera misericordiae.

Et dicit exerce, non fac, quia exercitium dicit promptitudinem; et hoc ideo, quia exercitatus facit levius, delectabilius, et stabilius. Prov. Xxiv, 27: diligenter exerce agrum tuum. Deinde cum dicit nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, praefert eam abstinentiae.

Et primo ostendit ad quid valet exercitatio corporalis; secundo ad quid pietas, ibi pietas autem. Corporalis exercitatio ieiunii et huiusmodi in sua natura non sunt bona, sed poenalia, et si homo non peccasset, nihil horum fuisset, sed sunt bona medicinalia. Sicut enim reubarbarum est bonum inquantum relevat a colera, sic et ista inquantum comprimunt concupiscentias; ergo ad istud modicum sunt utilia. I cor. Ix, 27: castigo corpus meum et in servitutem redigo, etc.. Col. Iii, v. 5: mortificate membra vestra, quae sunt super terram.

Et ideo si homo esset in statu, in quo non posset peccare, non indigeret ieiunio et huiusmodi. Unde chrysostomus super illud matth. Xvi: venit iesus, etc., dicit: ioannes purus homo indigebat medicina ieiunii: christus deus erat et non purus homo, et ideo huiusmodi non indigebat. Ergo ad modicum utilis est, quia tantum ad morbum peccati carnalis, non spiritualis, quia aliquando propter abstinentiam homo iracundiam, inanem gloriam, et huiusmodi incurrit. Deinde cum dicit pietas autem, praefert abstinentiae pietatem, et accipitur hic utroque modo, scilicet pro cultu dei, et misericordia.

Et est ad omnia utilis, quia ad omnia peccata delenda. Si Xvii, 18: eleemosyna hominis quasi sacculus, etc.. Item promeretur specialem dei misericordiam. Matth. V, 7: beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.

Et ideo ad hoc designandum dominus matth. Xxv, 34, specialiter commemorat opera misericordiae. Quod probat subdens promissionem habens. In praeceptis enim decalogi unum solum invenitur, quod pertinet ad pietatem, scilicet honorare patrem et matrem, et sub illo continentur omnia praecepta, ad quodcumque beneficium impendendum proximo; et hoc est solum praeceptum, inter ea quae sunt ad proximum, habens promissionem, scilicet ut sis longaevus, etc., ex. Xx, v. 12.

Et apostolus hic interpretatur longaevus secundum vitam praesentem, et futuram; unde dicit vitae quae nunc est et futurae. Prov. Iii, 16: longitudo dierum in dextra eius. Sed tunc est quaestio, quia aliquando invenitur aliquis pietatem sequens, qui tamen non est longaevus. Respondeo. Sicut dicit philosophus, haec bona temporalia intantum sunt bona, inquantum utilia ad felicitatem. Unde si quis haberet tantum de temporalibus quod propter ipsa impediretur a bono virtutis et felicitatis, hoc non esset sibi ad bonam fortunam, sed ad malam, ut dicitur x ethic..

Et longitudo vitae est unum de temporalibus, intantum bonum, inquantum coadiuvat ad virtutem. Aliquando autem est occasio ad peccandum, et ideo deus aliquando subtrahit eam homini, non quia deficiat a promissione, sed quia dat quod melius est. Sap. Iv, 11: raptus est, ne malitia immutaret intellectum eius. Alia est quaestio, quia apostolus praefert pietatem corporali exercitationi, quia habet spem vitae praesentis et futurae. Sed numquid corporalis exercitatio non habet spem? alias ieiunans non mereretur vitam aeternam. Respondeo. Quando duae virtutes sunt et una continet aliam, illud quod est superioris virtutis per se, competit per accidens inferiori; virtus autem cui competit per se mereri vitam aeternam, est charitas, cuius proprius et immediatus effectus est pietas.

Et ideo secundum propriam rationem attingit ad merendam vitam aeternam. Abstinentia autem non, nisi inquantum ordinatur ad charitatem et pietatem, quia si ieiunans non refert hoc ad dilectionem dei, non meretur vitam aeternam. Tertia quaestio est, quia dicit hic ambrosius in glossa: omnis summa disciplinae christianae in misericordia et pietate est, quam aliquis sequens, si lubricum carnis patiatur, sine dubio vapulabit, non tamen peribit. Ubi primo est dubium de prima eius parte, quia misericordia et pietas immediate ordinantur ad charitatem, in qua est summa christianae religionis. Respondeo. Quorumdam fuit opinio, sicut augustinus dicit x de civ. Dei, quod exercentes pietatis opera, quantumcumque faciant peccata carnalia, finaliter non pereunt aeternaliter.

Et ad hoc est auctoritas ista. Item quod habetur matth. Xxv, 41, ubi damnandis solum improperat defectum misericordiae; ergo debetur poena aeterna solum immisericordibus. Augustinus autem dicit contrarium, quia apostolus dicit: quia talia agunt, regnum dei, etc.. Quantumcumque enim exercitetur quis in misericordia, si in morte est in peccato mortali, non intrabit in regnum. Ad opposita dicendum est, quod non est misericors qui sibi non miseretur, secundum illud eccli. Xxx, 24: miserere animae tuae placens deo; et hoc fit si homo coniungatur deo per amorem, alias non est misericors. Ad illud evangelii respondet augustinus quod non quicumque peccat detruditur in infernum statim, quia remanet ei locus poenitentiae; sed ille detruditur, qui finaliter moritur in peccato, et pertinet poenitentia ad misericordiam. Sed quid dicit: si lubricum, etc.? respondeo. Dicendum est, quod loquitur de lubrico mortali.

Et quod dicit: non peribit, licet hoc non sit ex condigno, tamen est ex congruo, inquantum disponitur animus ad bonum; unde dominus post lapsum hominem reparat.

Et hoc praecipue videtur esse in pietate, quia homo benefaciendo aliis, inducit alios ad orandum pro se: et dominus donat aliquando veniam peccatoribus precibus sanctorum, inquantum impetratur eis venia peccatorum et donum gratiae, quia homo potest mereri ex congruo alteri primam gratiam, alias pro nihilo oraret ecclesia pro peccatoribus. Deinde cum dicit fidelis sermo, ostendit quod promittitur nobis futura vita, et primo ostendit hoc ex labore sanctorum; secundo ex eorum spe, ibi quia speramus; tertio ex benignitate dei, ibi qui est. Dicit ergo sermo, quod scilicet pietas habet promissionem, est fidelis. Quod supra expositum est.

Et quare? in hoc enim, id est, propter hoc, ut consequamur vitam aeternam, laboramus. Ii tim. Ii, 6: laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere. Item ut benefaciamus, licet mala sustineamus; unde dicit benedicimus et maledicimur. Iac. I, 4: patientia opus perfectum habet; et rom. V, v. 3: patientia probationem operatur, etc..

Et sustinemus propter spem vitae, quia speramus in deum vivum, qui est salvator vitae praesentis et futurae. Item ex officio dei, cuius est salvare. Is. C. Xliii, 11: non est absque me salvator.

Et ideo incarnatus est deus, et vocatus est iesus. Matth. I, 21: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.

Et iesus idem est quod salvator, quia salvat, salute corporali, quo ad omnes; et ideo dicit omnium hominum. Item spirituali quo ad bonos; et ideo dicit et maxime fidelium.
096 CP4


Aquinatis super 1Tim 10