Aquinatis super 1Tim 18

18 (1Tm 6,1-8)
Supra apostolus timotheum instruxit de usu ciborum et de personis quibus ecclesia ministrabat alimenta, hic agit de aliis personis ad populum ecclesiae pertinentibus.

Et primo de personis infimi status; secundo de personis maioris status ibi divitibus. Circa primum tria facit, quia primo ponit instructionem de servis; secundo arguit contrariam assertionem, ibi si quis aliter; tertio monet ut contraria vitet, et servet praedicta, ibi tu autem. Item prima in duas, quia primo ostendit quid sit tenendum; secundo docet hoc esse docendum, ibi haec doce. Item, primo ostendit qualiter se habeant servi ad dominos infideles; secundo qualiter se habeant ad fideles, ibi qui autem. Dicit ergo quicumque servi sunt sub iugo, scilicet propter servilem conditionem, quae dicitur iugum similitudinarie; quia sicut boves continentur sub iugo, ut non liceat eis ire quo velint, ita servi sub domino, ut non liceat eis quod velint facere. Gal. V, v. 1: nolite iterum sub iugo servitutis contineri. Omni honore, id est, debita reverentia. Eph. Vi, 5: servi, obedite dominis carnalibus cum omni timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut christo. Cuius ratio est ne nomen domini et doctrina blasphemetur. Si enim domini, infideles servos suos intuitu fidei rebelles sentirent, damnarent nomen christi, et blasphemarent doctrinam nostram. Rom. Ii, 24: nomen christi per vos blasphematur. Qui ergo infideles habent dominos, illis obediant, ne nomen dei, etc.. Sed quomodo fidelibus? qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quod quandoque contingit, quando familiaritas infimis exhibetur, scilicet quod erigantur in superbiam. Prov. Xxx, 21: per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere, per servum, cum regnaverit.

Et huius ratio est, secundum philosophum, quia homines in talibus paralogizant; quod si in uno vident se aequales, credunt quod sint in omnibus aequales, et nolunt illis in aliquo subdi, sicut in civilibus bellis, quia populus non est subiectus credunt quod sint totaliter aequales nobilibus.

Et sic posset contingere, quod servi videntes se in aliquo, scilicet fide, aequales dominis, reputent se aequales simpliciter.

Et ideo dicit non contemnant. et ponit tria. Primum est fidei donum. Unde dicit quia fideles sunt, et hoc valde magnum est, quia per fidem vivit iustus. Item per eam vincitur mundus. Secundum est dignitas divinae dilectionis; ideo dicit dilecti, scilicet excellentius aliis creaturis, quia adoptantur in filios dei. I io. Iii, 1: videte qualem charitatem dedit nobis deus pater, ut filii dei nominemur et simus. Tertium est beneficium gratiae; ideo dicit quia beneficii participes sunt, scilicet quantum ad sacramentum domini. I cor. X, 16: panis quem frangimus nonne communicatio corporis domini est? ps. Cxviii, 63: particeps ego sum omnium timentium te. haec doce, scilicet nescientes, et exhortare, ut impleant scientes. Tit. Ii, 15: haec loquere, etc.. deinde cum dicit si quis, excludit contrariam assertionem.

Et primo modum falsae doctrinae; secundo radicem, ibi superbus; tertio effectum eius, ibi ex quibus. si vis scire, quae doctrina sit erronea, hoc ostendit ex tribus. Primo si sit contra doctrinam ecclesiasticam.

Et ideo dicit si quis aliter docet, scilicet quam ego et alii apostoli, quantum ad primum. Gal. I, 9: si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit. Doctrina enim apostolorum et prophetarum dicitur canonica, quia est quasi regula intellectus nostri.

Et ideo nullus aliter debet docere. Dt 4,2: non addetis ad verbum quod loquor vobis, neque auferetis ex eo. Apoc. Ult.: si quis apposuerit ad haec, apponet deus super illum plagas scriptas in libro isto. quantum ad secundum dicit et non acquiescit, etc.. Nam dominus iesus venit, ut testimonium perhibeat veritati. Io. Xviii, 37: in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati.

Et ideo missus est a patre sicut doctor et magister. i mac. Ii, 65: ipsum audite semper, et ipse erit vobis pater, etc..

Et ideo erroneus est quicumque non acquiescit sermonibus eius. I reg. Xv, 23: quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere.

Et dicit sanis 1Tm 6,3), quia in christi sermonibus nihil est corruptionis, nihil falsitatis, vel perversitatis, quia sunt sermones divinae sapientiae. Pr 8,8 s.: iusti sunt sermones mei, non est in eis pravum quid neque perversum. Recti sunt intelligentibus, et aequi invenientibus scientiam. quantum ad tertium, Pr 6,20: conserva, fili mi, praecepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuae. Unde dicit et ei quae secundum pietatem est doctrinae (1Tm 6,3), scilicet ecclesiasticae. Haec pietas est per cultum dei. Tt 1,1: secundum agnitionem veritatis, quae est secundum pietatem. radix autem erroris est duplex, scilicet superbiae affectus, et defectus intellectus. quantum ad primum dicit superbus (1Tm 6,4). Dicitur autem superbia radix errorum dupliciter: primo quia superbi volunt se intromittere de his ad quae non attingunt, et ideo necesse est, quod errent et deficiant. Is 16,6: superbia eius, et arrogantia eius, et indignatio eius plus quam fortitudo eius, etc.. item quia nolunt intellectum alteri subiicere; sed innituntur suae prudentiae, et ideo nolunt obedire scripturae sacrae. Contra hoc dicitur Pr 3,5: ne innitaris prudentiae tuae. Pr 11,2: ubi humilitas, ibi sapientia. item defectus intellectus. Ubi sciendum est, quod sicut in corpore sanitas est quaedam aequalitas humorum, ita veritas est quaedam aequalitas in intellectu, quia veritas est adaequatio rei et intellectus. Unde sicut infirmus, quando non habet aequalitatem complexionis, ad modica contraria accidentia laeditur, sic in intellectu quando homo non fundatur in veritate, nec habet virtutem per quam possit iudicare veritatem, a qualibet quaestionis difficultate incidit in errorem. Unde dicit languens circa quaestiones (1Tm 6,4), etc.. Sg 9,5: homo infirmus et exigui temporis, et minor ad intellectum iudicii et legum. sicut dicit boetius, ita se habet intellectus ad rationem, sicut circulus ad centrum. Ratio enim discurrit considerando actus ac defectus et habitudinem unius rei ad aliam.

Et nisi resolvat usque ad intellectum veritatis, vana est ratio. Unde quando accipit veritatem rei, habet eam quasi centrum. Quidam autem discurrunt, et non attingunt. 2Tm 3,7: semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.

Et ideo dicit circa quaestiones (1Tm 6,4), id est, non pervenientes ad ipsum centrum. et dicit quaestiones, etc., quia in aliquibus dubitatio fit ex parte rei, in aliquibus ex parte verborum et nominum.

Et ideo dicit quaestiones, quantum ad primum, scilicet de rebus. Supra 1Tm 1,4: quae quaestiones praestant magis quam aedificationem dei, quae est in fide. Quantum ad secundum dicit pugnas verborum. Pr 19,8: qui tantum verba sectatur, nihil habebit.

Et dicit pugnas verborum, quod intelligitur quando sit dissensio ex verbis tantum orta. Quia dominus dicit Jn 8,36: si filius vos liberaverit, vere liberi eritis, et Mt 17,25: ergo liberi sunt filii, si ex hoc vellent aliqui inferre, quod omnes catholici sicut sunt filii dei, ita essent etiam liberi, esset pugna verborum, quia dominus loquitur ibi de libertate spirituali, non de carnali. deinde cum dicit ex quibus, etc., ponit effectum erroris.

Et primo ponit ipsum effectum; secundo manifestat quaedam quae dixerat, ibi est autem quaestus. item, primo ostendit quae mala sequantur ex falsa doctrina, secundo in quibus, ibi hominum mente. inter mala vero quae ponit, quaedam sunt intus in corde, quaedam exterius. interius sunt inordinati motus respectu boni, vel respectu mali. Respectu boni est invidia, quae est tristitia de bono alieno; unde dicit invidiae, quod potest intelligi, vel in proposito, vel universaliter, quia cum aliqui laborant non ad veritatem, sed solummodo ad verba, non vident aequo animo si aliquis praevalet. Iob v, 2: parvulum occidit invidia. item in proposito, quia si servi habentur ut liberi et non subditi, domini invidebunt et dolebunt servos sibi aequari. Ex invidia vero homo insurgit contra proximum cui invidet.

Et haec est contentio. Prov. Xx, v. 3: honor est homini qui se separat a contentionibus. Vel insurgit contra deum, et hoc est blasphemia. Ii petr. Ii, 12: quae ignorant, blasphemantes, etc.. respectu vero mali est suspicio, unde dicit suspiciones malae, scilicet dominorum adversus christianos, quasi libertatem ad lucrum finxerimus, vel quod solum tota doctrina christiana esset inventa, ut servi fierent liberi. eccli. Iii, 26: multos supplantavit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum. et ex istis sequuntur conflictationes adversus fideles. Gen. Xiii, 7: facta est rixa inter pastores gregum abraham et loth. sed hoc non est in cordibus omnium, sed quorumdam.

Et ponit tres eorum conditiones, quarum prima pertinet ad defectum luminis naturalis, secunda ad defectum cognitionis, tertia ad vitium inordinatae affectionis. quantum ad primum dicit hominum mente corruptorum, id est, ratione etiam naturali, qui habent perversum iudicium. Ps. Xiii, v. 1: corrupti sunt, et abominabiles facti sunt. Quantum ad secundum dicit a veritate, scilicet cognitionis eius, privati sunt. os. Iv, 1: non est veritas, et non est misericordia, et non est scientia dei in terra. quantum ad tertium dicit existimantium quaestum esse pietatem, id est, quod cultus dei ordinetur ad quaestum et acquisitionem divitiarum. Sap. Xv, 12: existimaverunt lusum esse vitam nostram, et conversationem vitae compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere. homines ergo huiusmodi, qui hoc credunt, de facili contemnunt et incidunt in mala praedicta. deinde cum dicit est autem, declarat ultimo dictum, scilicet quaestum esse pietatem.

Et primo ostendit quomodo pietas habet se ad quaestum; secundo ostendit, quod non consistit in quaestu divitiarum exteriorum, ibi nam qui volunt. item, primo ostendit primum; secundo rationem assignat, ibi nihil enim. dicit ergo: isti dicunt, quaestum esse pietatem; sed ego dico, quod pietas est quaestus; ideo addit cum sufficientia, sed illarum divitiarum, quae dant sufficientiam.

Et hoc consistit in duobus. In uno principaliter, scilicet pietate, quae ordinat alia in deum et proximum, et haec sunt virtutes et dona gratiae. sap. Vii, 14: infinitus enim thesaurus est hominibus, quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiae dei. Secundo in sustentatione vitae; unde dicit cum sufficientia, id est, in his, quae sunt necessaria ad vitam. matth. Vi, 33: quaerite primum regnum dei et iustitiam eius, etc.. Supra iv, 8: pietas ad omnia utilis est. deinde cum dicit nihil enim, etc., assignat rationem huius.

Et primo ex humana conditione; secundo ex eius necessitate, ibi habentes. conditionem autem ponit quantum ad duo, scilicet quantum ad principium, quia nihil intulimus, etc.; quasi dicat: sufficit necessitas, non expedit superfluitas, quia nihil intulimus in hunc mundum. Iob i, 21: nudus egressus sum de utero matris meae. item quantum ad finem, quia nihil auferemus. ps. Lxxv, 5: dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Iob xxvii, 19: dives cum dormierit, nihil secum auferet, aperiet oculos suos, et nihil inveniet. Eccle. V, 15: quomodo venit, sic revertetur. quantum ad necessitatem dicit habentes alimenta, et quibus tegamur, quia bona sunt propter necessitatem, quibus indiget homo contra interiora consumentia, et haec sunt alimenta; vel contra exteriora corrumpentia, et sic indiget homo tegumentis vestium et domorum. Hebr. Ult.: sint mores sine avaritia contenti praesentibus. Si 29,28: initium vitae hominis aqua et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem.
096 CP6

19
(
1Tm 6,9-14)

LECTIO 2: Ad 1 Timotheum 6,9-14

Supra ostendit apostolus quis sit quaestus christianis expediens, quia pietas cum sufficientia, hic ostendit, quod quaerentes superfluum quaestum divitiarum incurrunt damna multa.

Et primo ostendit mala quae sequuntur ex inordinato appetitu divitiarum; secundo assignat rationem, ibi radix enim. mala autem, quae sequuntur, sunt duplicia: quaedam enim oriuntur ex hoste exteriori; quaedam vero a concupiscentia interiori, ibi desideria. dicit ergo: simus contenti alimentis, etc.; quia qui volunt divites fieri, non ad necessitatem, sed ad abundantiam divitiarum, incidunt, etc.. Si 10,10: nihil est iniquius quam amare pecuniam. Eccle. V, 9: qui amat divitias, fructum non capiet ex eis. et ponit duo, scilicet tentationes, et laqueum, quia primo tentant, inquantum divitiae alliciunt, et inducunt ad aliqua peccata. i thess. Iii, 5: ne forte tentaverit vos qui tentat, etc.. I cor. X, 13: tentatio vos non apprehendat nisi humana.

Et laqueo involvunt, quia divitiae sunt non habentibus ad tentationem, habentibus in laqueum, quia non libenter reddunt eas quas auferunt. Prov. xxi, 6: qui congregat thesauros lingua mendacii, vanus et excors est. ex parte interiori ponit tria mala. primo quod incidit in desideria multa. Perfectio enim hominis est quod cor eius congregetur in unum, quia quanto aliquid est magis unum, tanto est deo similius, qui vere unus est. Ps. Xxvi, 4: unam petii a domino, etc.. Sed contra hoc patitur quaerens divitias, quia cor eius trahitur ad diversa. Os. X, 2: divisum est cor eorum, nunc interibunt.

Et hoc ideo, quia matth. Vi, 21 ubi est thesaurus tuus, etc.. item sunt inutilia huiusmodi desideria multipliciter. primo, quia inutilia sunt spiritualiter, quia divitiae non ducunt ad beatitudinem. sap. V, 8: quid nobis profuit superbia? aut quid divitiarum iactantia contulit nobis? etc.. Eccle. V, 9: qui amat divitias, fructum non capiet ex eis. Item temporaliter, quia non dant quod promittunt. Eccle. Vi, 1 ss.: est aliud malum, quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines, vir cui dedit deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animae suae ex omnibus quae desiderat, nec tribuit ei potestatem deus, ut comedat ex eo, sed extraneus homo devorabit illud, etc.. tertio sunt nociva. Eccle. V, 12: divitiae conservatae in malum domini sui.

Et ostendit quomodo sunt nocivae, quia mergunt in interitum, scilicet in praesenti. Propter divitias multi perierunt. Item in futuro; unde dicit et perditionem. Act. Viii, 20: pecunia tua tecum sit in perditionem. Vel utrumque refertur ad spirituale damnum. Interitum, id est, mortem aeternam. Rom. Ix, 22: sustinuit in multa patientia vasa irae apta in interitum, etc..

Et perditionem, id est, poenam aeternam, quae dicitur perditio propter poenam damni, quia sunt quasi perditi damnati, dum non possunt redire in domum suam, scilicet aeternitatis. Iob xxi, 30: in diem perditionis servabitur malus, et ad diem furoris ducetur. deinde cum dicit radix, etc., ostenditur ratio huius, et hoc ex duobus, scilicet ex natura cupiditatis, et experientia, ibi quam quidam, etc.. dicit ergo: incidunt in tentationem, etc.. Quare? quia radix omnium malorum est cupiditas. Ubi notandum est, quod secundum quosdam cupiditas sumitur tripliciter. quandoque pro avaritia, secundum quod est speciale peccatum, scilicet inordinatus amor habendi divitias. Quandoque prout est genus peccatorum omnium, secundum quod importat inordinatum appetitum rei temporalis, et hoc includitur in omni peccato, quia peccatum est conversio ad bonum commutabile. sed sic non est radix, sed genus omnium. tertio modo prout est quaedam inordinatio animi ad cupiendum bona temporalia inordinate, et haec est habituale tantum peccatum, et non in actu, sed est quaedam radix omnium peccatorum. et dicitur cupiditas radix, et superbia initium. eccle. X, 15: initium omnis peccati est superbia, quia superbia dicit corruptionem animi ad recedendum a deo. Arbor autem a radice habet alimentum, et sic peccatum a cupiditate ex parte conversionis ad bonum commutabile sumit nutrimentum. sed credo quod loquitur de cupiditate, secundum quod est speciale peccatum, unde dicit: qui volunt divites fieri, etc..

Et haec est inordinatus amor pecuniarum.

Et ideo dico, quod avaritia est radix omnium. Omnia enim peccata consistunt in appetitu, et ideo origo peccatorum est secundum originem appetibilium. origo enim appetibilium procedit ex fine.

Et ideo quanto aliquod peccatum habet finem magis desiderabilem, tanto est peius. finis autem alicuius peccati est desiderabilis propter duo, scilicet propter seipsum, et haec est excellentia, quia ad hoc homo bonum illud vult, ut excellat.

Et haec est superbia, et ideo superbia est initium omnium peccatorum. Item propter aliud, et hoc est quod ad omnia valet, et huiusmodi sunt divitiae, quia per hoc homines credunt se habere omnia. Ex ista parte avaritia est radix omnium malorum. deinde cum dicit quam quidam, ostendit idem per experientiam.

Et dicit appetentes, quia quanto magis habentur divitiae, tanto magis desiderantur. Si 5,9: avarus non implebitur pecunia. et incidunt primo in damnum spirituale. unde dicit erraverunt a fide. Cuius ratio est, quia per sanam doctrinam fidei prohibentur multa illicita lucra, a quibus desistere nolunt, et inveniunt sibi aliam doctrinam, ubi eis sit spes salutis.

Et hoc specialiter faciunt usurarii. Secundo, quia inseruerunt se doloribus multis, etiam in praesenti, quia est sollicitudo in acquirendo, timor in possidendo, dolor in amittendo. Iob xx, 22: cum satiatus fuerit divitiis, arctabitur, aestuabit, et omnis dolor irruet in eum.

Et multo magis in futuro dolebunt. deinde cum dicit tu autem, monet ad sequendum sanam doctrinam, et vitandam malam.

Et primo exponit viam quam sequatur, secundo alligat eum inductione praecepti, ibi praecipio. item, primo hortatur ad vitandum peccata praedicta; secundo ostendit quid agat, ibi sectare vero. et quia servus debet imitari dominum suum, quia, ut dicitur eccli. X, 2: secundum iudicem populi, sic et ministri eius, ideo dicit: o homo dei; quasi dicat: tu deditus servituti dei. Ps. Cxv, 6: ego servus tuus. I io. Ii, 6: qui dicit se in illo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. si igitur tu es homo dei, debes facere sicut christus fecit, qui, ut habetur io. Vi, 15, fugit cum eum volebant facere regem. Hebr. c. Xii, 2: qui, proposito sibi gaudio, sustinuit crucem, confusione contempta. Ergo et tu haec fuge. Ps. Liv, 7: elongavi fugiens, et mansi in solitudine. quid ergo faciet? ad duo hortatur, primo scilicet ad sectandum arma spiritualia; secundo ad certandum in eis, ibi certa bonum. arma autem spiritualia, aut sunt ad faciendum bonum, aut ad malum tolerandum. primum autem est, vel in comparatione ad proximum, cui per duo ordinamur, scilicet per iustitiam et pietatem seu misericordiam, quia primum sine secundo est severitas; secundum sine primo est remissio. Quantum ad primum dicit sectare iustitiam, quae competit praelatis. Sap. I, 1: diligite iustitiam, qui iudicatis terram. Item quantum ad secundum dicit pietatem, id est, misericordiam. prov. Xx, 28: misericordia et iustitia custodiunt regem, et roboratur clementia thronus eius. in comparatione autem ad deum, primum est quod perficit intellectum, fides. Hebr. Xi, v. 6: sine fide impossibile est placere deo, etc.. Secundum quod perficit affectum, est charitas. I io. Iv, 16: qui manet in charitate, in deo manet, et deus in eo. ad sustinenda mala sunt duae virtutes, scilicet patientia et mansuetudo, quia homo in malo duas passiones inordinatas incurrit, scilicet tristitiam inordinatam, et iram quae est ex ea.

Et ideo patientia est contra immoderatam tristitiam. Lc. Xxi, 19: in patientia vestra possidebitis animas vestras.

Et mansuetudo est contra iram. deinde inducit eum ad debitum certamen.

Et primo ostendit qualiter certet; secundo inducit rationem. dicit ergo certa bonum certamen, scilicet exemplo militum, qui dupliciter pugnant, scilicet quandoque ad defendendum quod habent, quandoque ad acquirendum non habita; et hoc imminet sanctis. primum ut custodiant habita, scilicet fidem et virtutes; et ideo dicit fidei, id est, pro fide custodienda. Si 4,33: usque ad mortem certa pro iustitia, etc.. Vel fidei, ut per fidem vites peccata. I io. Ult.: haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra. Vel fidei, id est, ut alios ad eam convertas.

Et dicit bonum, id est, legitimum certamen. I cor. c. Ix, 25: omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet. Tunc est bonum quando abstinet se ab omnibus impedimentis. Ii tim. c. Iv, 7: bonum certamen certavi. secundo certant ad acquirendum quae non habent.

Et haec est vita aeterna, quae acquiritur per pugnam. Matth. Xi, 12: regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. et ideo dicit apprehende vitam aeternam, scilicet quasi tenens, tuo certamine vincas. vel, certes certamen fidei.

Et quo praemio? ut apprehendas vitam aeternam. I cor. c. Ix, 25: nos autem incorruptam, etc.. deinde cum dicit in quam vocatus es, rationem ponit huius dicti, scilicet apprehende, etc..

Et primo respondet obiectioni, quasi dicat: dicis quod debeo apprehendere; vellem quidem, sed non possum. immo potes, quia debetur tibi de iure, quia vocatus es in eam a deo, et a rege illius regni. et ideo debes conari potissime. I petr. c. Ii, 9: de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. secundo proponit obligationem; quasi dicat: certa bonum certamen, quia dedisti iuramentum de hoc faciendo, et ideo non licet tibi repugnare. Unde dicit et confessus bonam confessionem coram multis testibus, id est, in consecratione bonum certamen professus es, quando ordinatus es in episcopum. i cor. Ix, 16: nam si non evangelizavero, etc., usque dispensatio credita est mihi. Vel confessionem bonam, scilicet praedicando fidem, ut eam serves. deinde cum dicit praecipio, obligat eum ad praedicta ex praecepto, quod primo ponit, secundo manifestat quaedam dicta, ibi quem suis. in praecepto autem primo testes inducit, secundo commendat praeceptum, tertio ostendit, quamdiu servet praeceptum. Testes inducit deum patrem, et dominum nostrum iesum christum. dicit ergo: te monui, sed ne credas quod liceat aliter facere, praecipio tibi, sicut tu debes praecipere subditis tuis, coram deo. Ad duo induxerat, scilicet apprehende vitam, et confessus es, etc., et ideo inducit auctorem vitae, qui vivificat omnia. Dicit autem deo, qui est tota trinitas, qui est auctor vitae. item hominem christum inducit etiam, qui confessus est se esse filium dei, quod est bona confessio fidei nostrae. item commendat mandatum, quia in se iustum, et rectum, et irreprehensibile ab aliis. iob. Vi, 30: non invenietis in lingua mea iniquitatem. et quamdiu est servandum? usque in adventum domini. Ly usque dicit finem intentionis, id est, ut per observantiam huius mandati ordines te ad adventum. Vel usque ad mortem tuam, quia qualis eris in illa, talis invenieris tunc. Matth. Xxiv, 13: qui perseveraverit usque in finem, etc..
096 CP6

20
(
1Tm 6,15-16)

LECTIO 3: Ad 1 Timotheum 6,15-16

Supra apostolus proponens praeceptum timotheo, praecepit ut servet praedicta usque ad adventum christi, et ideo agit hic de christi adventu, de quo tria manifestat. primo quod erit tempore congruo, secundo quod manifestus erit, tertio ostendit auctorem adventus. quantum ad primum dicit quem suis temporibus ostendet. Ii petr. Ult.: venient in novissimis diebus in deceptione illusores, etc..

Et ideo vult ostendere, quod etsi videatur adventus tardari, tamen suo tempore ostendetur. Eccle. Iii, 1: omnia tempus habent. Eccle. Viii, 6: omni negotio tempus est, et opportunitas. Congruum tempus est finis mundi, quia illud tempus est tempus messis, et collectionis fructus.

Et ideo oportet, quod veniat in fine. quantum ad secundum dicit ostendet, id est, manifestabit. Licet enim sit visibilis quantum ad carnem, tamen virtus eius est abscondita; sed tunc etiam divinitas eius erit manifesta sanctis, reprobi vero solum videbunt gloriam carnis. sed quantum ad tertium dicit, quod ostendet eum deus trinitas.

Et circa hoc duo facit, quia primo describit adventum christi; secundo in eius commendationem prorumpens, laudat eum, ibi cui honor, etc.. item, circa primum tria facit. primo actorem adventus describit ex perfecta operatione; secundo ex singulari potestate; tertio ex incomprehensibilitate naturae. primum cum dicit beatus. Beatitudo enim est operatio perfecta, quae est supremae virtutis operativae, optime dispositae. et haec est beatitudo nostra. Dei autem beatitudo est qua cognoscit se. Si enim se non cognosceret, deus non esset. Beatus gregorius: deus dum seipso perfruitur, perfecte gloriosus est. et convenienter de actore huius adventus dicit quod beatus est, quia ad hoc est adventus christi, ut nos deducat ad beatitudinem. tob. Xiii, 20: beatus ero si fuerint reliquiae seminis mei ad videndum claritatem ierusalem. quantum ad secundum dicit solus potens. Ps. Lxxxviii, 9: potens es, domine, etc.. Sed quare dicit solus? numquid non omnia habent potentiam? immo per participationem, sed solus deus a se essentialiter. Unde dicit rex regum, et dominus dominantium. ambrosius: dominus est nomen potestatis, et rex similiter. Qui ergo habet dominum et regem supra se, est subiectus potestati, et talis non est potens a se, sed ab alio. Si ergo christus est rex regum, etc., necesse est, quod solus habeat potentiam non ab alio, sed omnes ab eo. et designatur duplex potentia dei, scilicet gubernativa mundi, cum dicit rex regum, quasi a regimine dicta. Prov. Xx, 8: rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo. Item potentia creandi, cum dicit dominus dominantium. Ps. Xcix, 3: scitote quoniam dominus ipse est deus, ipse fecit nos. Apoc. Xix, 16: et habebat in vestimento, et in femore suo scriptum: rex regum, et dominus dominantium. quantum ad tertium dicit qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem. Incomprehensibilitas dei ex duobus patet. Primo quia transcendit quidquid in creaturis est comprehensibile; secundo quia hoc ipsum, quod deus est, omnium comprehensionem excedit. primum, cum dicit solus. In qualibet enim mutatione est quaedam corruptio, quia omne quod mutatur, inquantum huiusmodi, desinit esse tale. Illud ergo proprie et vere est incorruptibile, quod penitus est immutabile. quaelibet autem creatura in se considerata, habet aliquam mutationem, vel mutabilitatem: deus autem est omnino immutabilis. Sed si aliqua creatura est immutabilis, hoc convenit ei ex dono gratiae.

Et ex hoc ostendit, quod natura dei transcendit omne quod est in natura creata. Supra i, 17: regi saeculorum immortali, etc.. quantum ad secundum dicit lucem, etc.. lux in sensibilibus est principium videndi; unde illud quo aliquid cognoscitur quocumque modo, dicitur lux. Unumquodque autem cognoscitur per suam formam, et secundum quod est actu. Unde quantum habet de forma et actu, tantum habet de luce. Res ergo, quae sunt actus quidam, sed non purus, lucentia sunt, sed non lux. Sed divina essentia, quae est actus purus, est ipsa lux. Io. I, v. 8: non erat ille lux, etc.. Deus autem habitat apud se, et haec lux est inaccessibilis, id est, non visibilis oculo carnis, sed intelligibilis. et tamen nullus intellectus creatus potest ad eum accedere. notandum est tamen, quod dupliciter potest intellectus accedere ad cognitionem naturae alicuius, scilicet ut cognoscat et ut comprehendat. Ad comprehendendum autem deum impossibile est intellectum pervenire, quia sic cognosceret deum, ut cognoscibilis est: deus autem perfecte cognoscibilis est, inquantum habet de entitate et luce; haec autem sunt infinita, ergo est infinite cognoscibilis. Virtus autem intellectus creati est finita.

Et ideo etiam intellectus christi non comprehendit deum. sed alius modus est cognoscendi deum, scilicet attingendo deum.

Et secundum hoc nullus intellectus creatus per propria naturalia attingit ad cognoscendum id quod est deus.

Et ratio huius est, quia nulla potentia potest in aliquid altius suo obiecto, sicut visus ad altius cognoscere. Proprium autem obiectum intellectus est, quod quid est; unde quod superat quod quid est, excedit proportionem omnis intellectus. In deo autem non est aliud esse, et quidditas eius. quomodo ergo cognoscibilis est? ergo accedamus ad eum cognoscendum, hic per gratiam, et in futuro per gloriam. Ps. Xxxiii, 6: accedite ad eum, et illuminamini. sed qualiter ergo deus habitat lucem inaccessibilem? et in ps. Xcvi, 2: nubes et caligo in circuitu eius; ex. Ix: moyses accessit ad caliginem, in qua erat deus. respondet dionysius: omnis caligo est inaccessibile lumen. Est ergo idem quod hic lumen, et ibi caligo; sed caligo est inquantum non videtur, lumen vero inquantum videtur. sed aliquid est invisibile dupliciter. Uno modo propter se, sicut opacum; alio modo propter excedentiam eius, sicut sol ab oculo noctuae. Sic quaedam sunt nobis non conspicua propter defectum sui esse, et quaedam propter excedentiam eius; et sic deus nobis quodammodo inaccessibilis est. quem nullus hominum vidit. Si intelligatur de comprehensione, sic absolute verum est, etiam de angelis, quia solus deus comprehendit se. Si autem de visione qua attingitur, sic intelligitur tripliciter. Uno modo, nemo vidit oculo corporali. Alio modo secundum essentiam oculo mentis vivens in carne, nisi christus. Ex. Xxxiii, 20: non videbit me homo et vivet. Tertio modo nemo vidit quid est deus per seipsum. Matth. Xi, 27: nemo novit patrem, etc.. Matth. Xvi, 17: caro et sanguis non revelavit tibi. deinde prorumpit in laudem dei, dicens cui honor.

Et ponit duo. Primum pertinet ad reverentiae exhibitionem, dicens honor, qui est exhibitio reverentiae. Mal. I, 6: si ego pater, ubi est honor meus, etc.. Secundum ad gubernationem, cum dicit imperium sempiternum.
096 CP6

21
(
1Tm 6,17)

LECTIO 4: Ad 1 Timotheum 6,17-21

Supra egit de instructione personarum infimi status, hic redit ad materiam suam, et instruit eum ad instruendum divites.

Et primo facit hoc; secundo agit de instructione timothei, ibi o timothee. et semper quando instruit eum ad instructionem aliorum, monet ut non negligat se. et circa primum primo excludit vitia, quae solent in divitibus abundare; secundo inducit ad bona, ibi bene agere. item circa primum primo proponit vitia, quae solent esse in divitibus; secundo excludit haec, reddendo rationem huius, ibi in incerto. dicit ergo divitibus. Divitiae abundantiam important. Est autem abundantia spiritualium, et hae sunt verae divitiae. Is. c. Xxxiii, 6: divitiae salutis sapientia et scientia, timor domini ipse est thesaurus eius. quaedam corporales, et hae non sunt verae divitiae, quia non sufficiunt.

Et ideo addit cum quadam diminutione huius saeculi. Bar. c. Iii, 18: qui argentum thesaurizant, et aurum in quo confidunt homines. his ergo praecipe. Quando de servis egit, non posuit praeceptum, quia hoc est virtus, quod homo utatur auctoritate ad maiores, non ad minores.

Et ideo dicit: non dimittas propter divitias et propter altum statum eorum, quin praecipias. et quid debet praecipere? non sublime sapere, id est, non sentire aliquid excelsum de se. numquid hoc est malum? respondeo. Potest reddi malum ex duobus. Primo si sublime sapit de se, propter ea quae non habent excellentiam veram.

Et hoc est, si in rebus temporalibus; unde qui propter exteriorem excellentiam sublime sapit de se, inordinate sapit, et haec est superbia.

Et tamen carnales non aliam sublimitatem curant nisi istam, et haec acquiri potest per divitias. eccle. X, 19: pecuniae obediunt omnia. Unde quia divites huius mundi haec habent, inaniter extolluntur. item alio modo, quia sunt quaedam, quae habent sublimitatem, sicut dona spiritualia. eccli. Xxv, 13: quam magnus est, qui invenit sapientiam et scientiam, etc.. In his enim aliquis potest inordinate sapere sublimitatem, non ex natura donorum, sed, vel attribuendo sibi quod non habet, vel non cognoscendo a deo ea quae habet. unde in primo est inordinatio propter defectum rerum; in secundo, propter inordinationem affectus. secundum vitium in divitibus est spes mundanorum. Unde dicit neque sperare. iob xxxi, 24: si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi: fiducia mea. Prov. X, 15: substantia divitis urbs fortitudinis eius. deinde cum dicit in incerto divitiarum, assignat rationem monitionis. in eo enim sperat aliquis, unde credit auxilium habere; sed auxilium habetur a forti, et divitiae sunt fragiles; ergo non est in eis sperandum. Matth. Vi, 11: nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo, ac tinea demolitur, etc.. sed in deo vivo, ubi est vera spes ponenda. ier. Xvii, 7: beatus vir qui confidit in domino, et erit dominus fiducia eius. Iac. c. I, 5: dat omnibus affluenter. sed hoc quod dicit abunde ad fruendum, dupliciter potest exponi: uno modo, ut fruitio sumatur pro gaudio, et hoc modo est etiam in corporalibus. Vel expone, id est, ut per haec perveniamus ad fruitionem dei. deinde cum dicit bene agere, monet ad operandum bonum. Qui autem habent affectum ad divitias, primo nituntur ad acquirendum non habitas; secundo ut utantur habitis; tertio ut ad finem divitiarum perveniant: haec tria monet apostolus. primo ut acquirant spirituales divitias quas non habent.

Et ideo dicit bene agere, etc.. is. I, 17: discite benefacere. quantum ad secundum, sciendum est quod duplex est usus divitiarum. Unus est tenere et alius est dare, sed principalis est dare.

Et ideo ista duo ponit; primo ut dent, unde dicit facile tribuere, id est, sine gravitate cordis interius. Ii cor. Ix, 7: non ex tristitia, aut ex necessitate, etc..

Et sine tarditate. Prov. Iii, v. 28: ne dicas amico tuo: vade et revertere, et cras dabo tibi, cum statim possis dare. iob xxxi, 16: si oculos viduae expectare feci. Secundo ut custodiat non quidem tantum ad suam utilitatem, sed ad quoddam commune; unde dicit communicare, id est, habere eas sicut communes. Rom. Xii, 13: necessitatibus sanctorum communicantes. quantum ad tertium, ut ad finem thesaurizandi perveniant, ideo dicit thesaurizate, etc.. thesaurus spiritualis est congregatio meritorum, quae sunt fundamentum futuri aedificii, quod nobis praeparatur in caelo, quia tota praeparatio futurae gloriae est per merita, quae acquirimus per gratiam, quae est principium merendi. Matth. Vi, 20: thesaurizate vobis thesauros in caelo, ubi neque tinea, etc.. i cor. Ix, 24: sic currite, ut comprehendatis. deinde cum dicit o timothee, instruit ipsum timotheum.

Et primo ut bona conservet; secundo ut mala devitet, ibi devitans. dicit ergo: o timothee, depositum custodi. Depositum hominis est omne bonum, quod habet quilibet, quod sibi commissum est a deo, ut conservet et multiplicet. eccli. Xvii, 18: gratiam hominis quasi pupillam conservabit. I cor. Xv, 10: et gratia eius in me vacua non fuit, sed gratia eius semper in me manet. et sic dicit ei, ut depositum custodiat, id est, ut se in gratia dei conservet et multiplicet. qui enim abscondit talentum, punitur. matth. Xxv, 28: tollite ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta.

Et inutilem servum eiicite in tenebras exteriores, etc.. et specialiter praelati habent depositum, scilicet curam proximorum et fidelium. io. Ult.: pasce oves meas. Hebr. c. Ult.: ipsi pervigilant quasi rationem reddituri pro animabus vestris. Ii tim. I, v. 14: bonum depositum custodi. item quod mala vitet, praecipue illa quae sunt nata coinquinare fidem. Cuius ratio est, quia sicut princeps saecularis ponitur ad custodiendam unitatem regni, ita spiritualis ad servandam unitatem spiritualem. pax autem regni consistit in iustitia, et ideo ille ordinatur ad iustitiam; sed unitas ecclesiae est in fide, et ideo principaliter monet ad custodiam fidei. Lc. Xxii, 32: ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu conversus aliquando confirma fratres tuos, etc.. similiter autem posset corrumpi fides per fallaciam, sicut etiam quaelibet scientia. Sed, sicut dicitur i elenc., fallacia quandoque fit ex voce, quandoque ex re. Unde est fallacia in dictione, et extra dictionem.

Et sic fides aliquando corrumpitur per aliquas voces inordinatas, sicut dicit hieronymus, quod ex verbis inordinate prolatis fit haeresis.

Et ideo dicit devitans profanas vocum novitates. Quia non velle audire aliquid novi est oblatrare contra consuetudines. Sed nova profana non sunt audienda. Sed profana novitas est, quando inducitur aliquid contra fidem.

Et dicitur novum per comparationem ad id quod est antiquum. Hoc fecit nestorius, quando dixit de virgine maria christotocos, ut inferret quod non esset mater dei.

Et ideo sancti patres in ephesino concilio instituerunt, quod diceretur theotocos. Ii tim. I, 13: formam habens sanorum verborum, quae a me audisti in fide, et dilectione in christo iesu.

Et cap. Ii, 16: profana et vaniloquia devita, etc.. quandoque vero corrumpitur per rationes reales sophisticas.

Et illud vitandum est.

Et dicit et oppositiones scientiae falsi nominis, quia non est vera scientia, sed apparens. scientia enim secundum propriam rationem non est nisi verorum. Impossibile autem est, quod verum sit vero contrarium, licet quandoque duo falsa sint sibi contraria; et ideo impossibile est quod illud quod repugnat veritati divinae, quae est summa veritas, sit verum. col. Ii, 8: videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum christum. promittentes, id est, dicentes se habere. Ier. c. X, 14: stultus factus est omnis homo a scientia sua; quae non est dei, quia qui loquitur mendacium, ex propriis loquitur, io. c. Viii, 44. Ier. Ii, 16: filii mempheos et taphnes constupraverunt te usque ad verticem. is. Xlvii, 10: sapientia tua et scientia tua haec decepit te. gratia dei tecum. Amen.

Aquinatis super 1Tim 18