Aquinatis - ad 2 Corinthios




S. Thomae Doctoris Angelici in omnes S. Pauli Apostoli Epístolas Commentaria

Sancti Thomae Aquinatis Doctoris Angelici

super Secundam Epistolam Sancti Pauli Apostoli

ad Corinthios expositio

089 CP

1

LECTIO

Ministri dei nostri, dicetur vobis, is. Lxi, v. 6. in his verbis congrue tangitur materia huius secundae epistolae ad corinthios. nam in prima epistola agit apostolus de ipsis sacramentis, sed in hac secunda agit de ministris ipsorum sacramentorum, tam bonis, quam malis. ratio autem hanc epistolam scribendi fuit, quod corinthii, post praedicationem eius, admiserant pseudo-apostolos, quos apostolo praeferebant. Propter hoc scribit eis hanc epistolam, in qua commendat apostolos et ostendit verorum apostolorum dignitatem; ostendit etiam et vituperat falsorum apostolorum falsitatem. commendat autem verorum apostolorum dignitatem, ex hoc quod sunt ministri dei. Ministri, inquit, dei, dicetur vobis, scilicet apostolis, qui quidem dicuntur ministri quantum ad tria. primo quantum ad dispensationem sacramentorum. i cor. Iv, 1: sic nos existimet homo, ut ministros, etc.. Christus enim institutor est sacramentorum, sed apostoli et eorum successores ea dispensant, et ideo subditur in praedicta auctoritate et dispensatores mysteriorum dei. secundo quantum ad gubernationem, scilicet inquantum gubernant populum dei. Sap. c. Vi, 5: cum essetis ministri, non recte iudicastis, etc.. Deus enim gubernat omnia per prudentiam. Unde quicumque aliquid gubernat, dicitur minister dei. tertio quantum ad humanae salutis operationem, inquantum scilicet eorum ministerio et praedicatione, homines ad salutem conversi sunt: cuius salutis solus deus est auctor, quia ipse est qui venit salvum facere quod perierat, apostoli vero ministri. I cor. Iii, v. 4 s.: quid ergo est apollo? quid paulus? ministri eius, cui credidistis, etc..

089

CAPUT 1

2
(
2Co 1,1-2)

LECTIO 1: 2 Corintios 1,1-2

De istis ergo ministris tractat hic apostolus, ostendens in hac epistola eorum dignitatem etiam scribens corinthiis. In qua quaedam praemittit. primo salutationem; secundo prosequitur epistolam, ibi benedictus deus, etc.. in salutatione autem tria ponit: primo enim describit personas salutantes; secundo personas salutatas, ibi ecclesiae quae est, etc.; tertio bona optata, ibi gratia vobis, etc.. circa primum primo describitur persona salutans principalis, quia paulus; secundo persona adiuncta, quia timotheus. persona salutans describitur ab humilitate, quia paulus, qui latine dicitur modicus. iste est ille modicus, de quo is. Lx, 22: minimus erit in mille, etc.. vel a doctrina, quia paulus dicitur os tubae. ista est illa tuba de qua zach. Ix, 14: dominus in tuba canet, etc..

Et competit quod dicitur is. Lviii, 1: quasi tuba exalta vocem tuam, etc.. a dignitatis auctoritate, quia apostolus, etc.. Ubi tria ponuntur. Primo quod sit legatus, unde dicitur apostolus, id est principaliter missus. Soli enim duodecim apostoli electi missi sunt a christo. Lc. Vi, 13: elegit duodecim, quos et apostolos, etc.. Alii autem discipuli non missi sunt principaliter, sed secundario.

Et inde est quod apostolis succedunt episcopi, qui habent specialem curam gregis domini. Alii autem sacerdotes succedunt septuaginta duobus discipulis, qui gerunt vices commissas sibi ab episcopis. est ergo eius dignitas quia apostolus. i cor. Ix, 2: si aliis non sum apostolus, sed tamen vobis sum, etc.. Gal. Ii, 8: qui operatus est petro, etc.. sed quare vocat se hic apostolum, dicens paulus apostolus, cum in epistola ad romanos scribit se servum? ratio huius est, quia romanos reprehendit de dissensione et superbia, quae est mater dissensionis, quia inter superbos semper iurgia sunt. Unde ut eos revocet a dissensione, inducit eos ad humilitatem, vocando se servum. Corinthii vero erant pertinaces et rebelles, et ideo, ut reprimat eorum proterviam, usus est hic nomine dignitatis, dicens se apostolum. secundo ponitur cuius sit legatus, quia iesu christi. Infra v, 20: pro christo legatione fungimur. tertio ponitur modus quo adeptus est legationem, quia non iniecit se ut pseudo. Ier. c. Xxiii, 21: non mittebam eos, et ipsi currebant. non est datus populo ex divino furore, iuxta illud iob xxxiv, 30: qui facit regnare hypocritam, etc.. Osee xiii, 11: dabo tibi regem, sed in furore meo. Est adeptus apostolatum ex voluntate dei et beneplacito. act. Ix, 15: vas electionis est mihi iste.

Et ideo dicit per voluntatem dei. persona autem adiuncta est timotheus. unde dicit et timotheus frater. Frater, inquam, propter fidem, matth. Xxiii, 8: omnes vos fratres estis, etc., et propter dignitatem, quia episcopus: et inde est quod papa vocat omnes episcopos fratres. connumerat autem sibi timotheum, quia cum ipse transisset per eos, sicut dixit in i epist., ult. Cap., possent credere quod malitiose retulisset apostolo ea de quibus ipse scribit ad eos. consequenter ponuntur personae salutatae, et primo principales, secundo adiunctae principalibus, in hoc quod dicit ecclesiae dei, quae est totus populus fidelis, tam clerici quam laici. I tim. Iii, 15: ut scias quomodo oporteat te conversari. Quae est corinthi, quia corinthus erat metropolis achaiae. sed adiunctae personae sunt omnes sancti, qui sunt unius spiritus sancti gratia renati. i cor. Vi, 11: sed abluti estis, sed sanctificati, etc.. Qui sunt in achaia, cuius metropolis est corinthus. istis autem personis salutatis optat apostolus bona. Unde dicit gratia vobis, etc..

Et circa hoc duo facit. primo ponit ipsa bona; secundo ipsorum auctorem, ibi a deo patre, etc.. ponit autem ista duo extrema bona, ut in eis intelligantur media. primum enim bonum est gratia, quae est principium omnium bonorum. Nam ante gratiam nihil est nisi diminutum in nobis. ultimum autem omnium bonorum est pax, quia pax est generalis finis mentis. Nam qualitercumque pax accipiatur, habet rationem finis; et in gloria aeterna et in regimine et in conversatione, finis est pax. Ps. Cxlvii, 3: qui posuit fines tuos pacem. quis autem sit auctor horum bonorum ostendit, subdens a deo patre, etc..

Et haec duo possunt dupliciter distingui, quia cum dicit a deo patre, potest intelligi pro tota trinitate. nam, licet persona patris dicatur pater christi per naturam, tamen tota trinitas est pater noster per creationem et gubernationem. is. Lxiii, 16: et nunc, domine, pater noster es tu. Ier. Iii, 19: patrem vocabis me. A deo ergo patre nostro, id est a tota trinitate proveniunt bona. Matth. Vii, 11: si vos cum sitis mali, etc.. sed si deus pater noster accipiatur pro tota trinitate, quare additur persona filii, cum dicit et domino iesu christo? numquid est alia persona a trinitate? dicendum quod additur non propter aliam personam sed propter aliam naturam, scilicet humanitatis assumptae a filio in personam divinam: quam quidem trinitati connumerat, quia omnia bona proveniunt nobis a trinitate per incarnationem christi; et primo gratia, io. I, 17: gratia et veritas, etc., secundo pax, eph. Ii, 14: ipse est pax nostra, etc.. item cum dicit a deo patre nostro, potest intelligi persona patris solum; et, licet tota trinitas sit pater noster, ut dictum est, tamen persona patris est pater noster per appropriationem; et sic hoc quod dicit et domino iesu christo, intelligitur de persona filii. de persona autem spiritus sancti non fit hic mentio, quia, sicut dicit augustinus, cum sit nexus patris et filii, ubicumque ponitur persona patris et persona filii, intelligitur persona spiritus sancti.

089 CP1

3
(
2Co 1,3-5)

LECTIO 2: 2 Corintios 1,3-5

Hic incipit epistola in qua apostolus duo facit. primo enim excusat se de eo quod non iverat ad eos, sicut promiserat; secundo prosequitur intentionem suam, cap. Iii, ibi incipimus iterum, etc.. circa primum duo facit. primo ponit excusationem de mora; secundo morae assignat causam, secundo cap., ibi statui autem, etc.. circa primum duo facit. primo enim reddit eos benevolos; secundo excusationem ponit, ibi et hac confidentia, etc.. circa primum duo facit. primo captat eorum benevolentiam, recitando quaedam in generali; secundo quaedam in speciali, ibi non enim, etc.. benevolentiam autem eorum captat apostolus ostendendo quod quidquid facit, totum facit ad eorum utilitatem.

Et circa hoc duo facit. primo praemittit utilitatem quae ex ipso aliis provenit; secundo rationem eorum assignat, ibi quoniam sicut abundant, etc.. circa primum tria facit. primo enim ponitur gratiarum actio; secundo actionis gratiarum modus, ibi qui consolatur, etc.; tertio causa, ibi ut possimus et ipsi consolari. agit ergo gratias toti trinitati, a qua provenit omne bonum.

Et ideo dicit benedictus deus, id est tota trinitas. Item personae patris, cum dicit et pater domini nostri iesu christi, per quem, scilicet christum, pater nobis omnia donavit. sed sciendum quod nos benedicimus deum, et deus benedicit nobis, sed aliter et aliter. nam dicere dei, est facere. Ps. Xxxii, 9: dixit et facta sunt. Unde benedicere dei est bonum facere, et bonum infundere, et sic habet rationem causalitatis. Gen. I, 28, et xxii, v. 17: benedicens benedicam tibi, etc.. dicere autem nostrum non est causale, sed recognoscitivum seu expressivum. Unde benedicere nostrum idem est quod bonum recognoscere. cum ergo gratias agimus deo, benedicimus sibi, id est recognoscimus eum bonum et datorem omnium bonorum. Tob. Xii, v. 6: benedicite deum caeli, etc.. Dan. Iii, v. 57: benedicite, omnia opera, etc.. recte ergo gratias agit patri, quia misericors est, unde dicit pater misericordiarum, et quia consolator, unde dicit et deus totius consolationis.

Et agit gratias de duobus, quibus homines maxime indigent. Primo enim indigent, ut auferantur ab eis mala, et hoc facit misericordia, quae aufert miseriam; et misereri est proprium patri. Ps. Cii, 13: quomodo miseretur pater filiorum, etc.. secundo indigent ut sustententur in malis quae adveniunt.

Et illud est proprie consolari, quia nisi homo haberet aliquid in quo quiesceret cor eius, quando superveniunt mala, non subsisteret. Tunc ergo aliquis consolatur aliquem, quando affert ei aliquod refrigerium, in quo quiescat in malis.

Et licet in aliquibus malis homo possit in aliquo consolari et quiescere et sustentari, tamen solus deus est, qui nos consolatur in omnibus malis.

Et ideo dicit deus totius consolationis; quia si peccas, consolatur te deus, quia ipse misericors est. Si affligeris, consolatur te, vel eruendo ab afflictione per potentiam suam, vel iudicando per iustitiam. Si laboras, consolatur te remunerando, gen. Xv, 1: ego merces tua, etc..

Et ideo dicitur matth. V, 5: beati qui lugent, etc.. materiam autem gratiarum actionis subdit dicens qui consolatur, etc.. Quasi dicat: ideo benedictus, quia consolatur nos in omni tribulatione. Infra vii, 6: qui consolatur, etc.. causam autem huius ponit, cum dicit ut possimus et ipsi consolari. ubi notandum est, quod in donis divinis est ordo. Ad hoc enim deus dat aliquibus specialia dona, ut ipsi effundant illa in utilitatem aliorum. Non enim dat lumen soli, ut sibi soli luceat sed ut toti mundo. Unde vult quod de omnibus bonis nostris, sive sint divitiae, sive potentia, sive scientia, sive sapientia, accrescat aliqua utilitas aliis. I petr. c. Iv, 10: unusquisque gratiam quam accepit, etc.. hoc est ergo quod apostolus dicit consolatur nos in omni tribulatione. sed quare? non ut solum nobis hoc sit ad bonum, sed etiam ut aliis prosit. Unde dicit ut possimus et ipsi consolari eos, etc.. possumus enim consolari alios per exemplum consolationis nostrae. Qui enim non est consolatus, nescit consolari. Eccli. Xxxiv, v. 11: qui non est tentatus, qualia scit? qui sunt in omni, id est in qualibet pressura. Is. c. Lxi, 1 s.: spiritus domini misit me, etc., ut consolarer omnes lugentes, etc., eccli. c. Xlviii, 27: consolatus est lugentes, etc.. possumus, dico, consolari per exhortationem ad tolerantiam passionum, promittendo praemia aeterna, qua scilicet exhortamur vos per scripturas et internas inspirationes, ut patienter sustineamus, et alios exhortemur exemplo nostro, et per ipsas scripturas. I cor. c. Xi, 23: ego enim accepi a domino, etc.. is. Xxi, 10: quae audivi a domino, etc.. posita utilitate quae ex apostolis aliis provenit, dictorum consequenter rationem assignat, dicens quoniam sicut abundant, etc..

Et quia duo dixerat, scilicet quod deus consolatur nos in omni tribulatione, et quod possimus et ipsi, etc., hic rationem horum duorum exponit, et primo ostendit quomodo deus consolatur nos in omni tribulatione; secundo quomodo consolatio nostra convertitur in consolationem aliorum, ibi sive autem tribulamur, etc.. dicit ergo: recte dico quod consolatur nos in omni tribulatione nostra, quia secundum quod abundant passiones christi in nobis, etc.. dicit christi, id est inchoatae a christo. ez. Ix, 6: a sanctuario meo incipite. In christo enim inceperunt passiones pro peccatis nostris, quia ipse peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum, i petr. Ii, v. 24, deinde per apostolos, qui dicebant mortificamur tota die, ps. Xliii, 22 etc., deinde per martyres qui secti sunt, tentati sunt, etc., hebr. Xi, 37; ultimo ipsi peccatores pro suis peccatis patienter iram domini portabunt, quia peccaverunt ei. vel passiones christi, id est quas sustinemus propter christum: act. V, 41: ibant apostoli gaudentes, etc..

Et ps. Xliii, 22: propter te mortificamur, etc.. Sicut, inquam, huiusmodi passiones abundant, sic abundat per christum consolatio nostra. Ps. Xciii, v. 19: secundum multitudinem dolorum, etc..

089 CP1

4
(
2Co 1,6-11)

LECTIO 3: 2 Corintios 1,6-11

Postquam apostolus ostendit quod deus consolatur servos suos in tribulationibus, scilicet ministros fidei et praedicatores, hic consequenter manifestat, quod eorum consolatio cedit ad bonum aliorum.

Et circa hoc duo facit. primo manifestat qualiter eorum consolatio sit ad aliorum utilitatem et salutem; secundo ordinem huius consolationis et salutis insinuat, ibi quae operatur tolerantiam, etc.. circa primum advertendum est, quod tria dicit apostolus se recepisse: tribulationem, cum dicit: in omni tribulatione nostra, consolationem, cum dicit: qui consolatur nos, exhortationem, cum subdit: ut possimus et ipsi, etc.. Accipiendo ergo haec tria passive, dicimus, quod apostoli consolantur, tribulantur et exhortantur. Unde et tria ostendit apostolus cedere ad consolationem aliorum, et hoc in quodam ordine.

Et primo eorum tribulationem, cum dicit sive, inquit, tribulamur, etc.. Quasi dicat: vere quidquid recipimus est in bonum vestrum, quia sive tribulamur, pro vestra exhortatione et salute, quia scilicet nostro exemplo monet vos deus ad passionum tolerantiam, unde provenit vobis salus aeterna. Unde i machab. vi, 34 legitur, quod ostenderunt elephantis sanguinem uvae, et mororum, ut acuerent eos ad bellum. Quod fit, quando tepidis et pigris adhibentur passiones sanctorum in exemplum. secundo ostendit, quod eorum consolatio in aliorum utilitatem cedit, cum dicit sive consolamur. Quasi dicat: ipsa nostra consolatio, qua nos spe praemii consolamur, est ad consolationem vestram, inquantum exemplo nostro vos etiam eamdem spem praemii habentes, gaudetis. tertio ostendit quod eorum exhortatio passiva est ad bonum aliorum, dicens sive exhortamur, per internam inspirationem vel per flagella, hoc est pro vestra exhortatione, scilicet ut vos ad maiora animemini, et salutem speretis. Unde dicitur ii mach. Ult., quod exhortati sermonibus iudae, etc.. Adiuvantibus autem vobis, etc.. huius autem consolationis et salutis ordinem insinuat, cum subdit quae operatur tolerantiam, etc..

Et circa hoc duo facit. primo ostendit patientiam habitam in adversis; secundo manifestat fructum, qui ex patientia provenit, ibi ut spes firma, etc.. dicit ergo: dico quod haec ad vestram salutem cedunt, quae salus est vobis in hoc, inquantum exemplo nostri estis fortes ad tolerantiam passionum, et ut patienter sustineatis passiones quas et nos patimur. lc. Xxi, 19: in patientia vestra possidebitis animas vestras. Iac. V, 10: exemplum accipite, fratres mei, etc.. ex qua quidem patientia provenit vobis fructus, quia ex hoc spes nostra firma est pro vobis, quod vos efficiamini haeredes vitae aeternae. Rom. V, 3 s.: tribulatio patientiam operatur, patientia vero spem. Gregorius: tanto spes in deum solidior surgit, quanto quis graviora pro nomine eius pertulerit. nam ex passionibus quas sustinent sancti dei pro christo, consurgit eis spes vitae aeternae.

Et causa spei huius est, quia sumus scientes, quia sicut estis socii nostri in passionibus, eritis socii et consolationis, id est vitae aeternae. Ii tim. Ii, 11: fidelis sermo, nam si commortui sumus, et convivemus, etc. i petr. Iv, 13: communicantes christi passionibus gaudete, etc.. consequenter cum dicit non enim volumus vos, captat eorum benevolentiam, recitando quaedam in speciali.

Et circa hoc tria facit. primo enim describit persecutionem quam passus est in asia; secundo specialem ei consolationem collatam, ibi qui de tantis, etc.; tertio subdit consolationis causam, ibi nam gloria, etc.. dicit ergo primum: non solum ea quae dicta sunt de tribulationibus in generali, bonum est vos scire, sed non volumus vos ignorare, quia scire est utile vobis, inquantum exemplo nostri patientiores estis. nolumus, inquam, vos ignorare de tribulatione nostra, etc.. Thren. Iii, 19: recordare paupertatis meae, etc.. haec est illa persecutio, de qua legitur act. Xix, 23 ss., quae facta est apostolo ab asiano quodam argentario concitante plebem contra eum, quam quidem apostolus exaggerat a tribus. Ex loco, quia in asia, et hoc est quod dicit quae, scilicet tribulatio, facta est in asia, id est, apud ephesum, quae est in asia, ubi debuisset magis honorari et consolari. ex acerbitate, quia supra consuetudinem humanarum passionum, et ideo dicit quoniam supra modum sumus, etc.. Item supra posse, et ideo dicit supra virtutem. sed contra i cor. X, 13: fidelis deus, qui non patietur vos tentari supra, etc.. respondeo. Dicendum quod pati supra virtutem potest intelligi dupliciter. Vel supra virtutem naturalem, et de hac loquitur hic, supra quam deus aliquando permittit sanctos tentari; vel supra virtutem gratiae, et de hac intelligitur illud i cor. X, 13: fidelis deus, etc., supra quam non permittit aliquem deus tentari.

Et quod apostolus loquatur hic de virtute naturali, ostendit consequenter cum dicit ita ut taederet nos vivere. constat enim quod inter alia vivere magis desideratur. Quando ergo est tanta persecutio, ut et ipsa vita reddatur taediosa, manifestum est quod est supra virtutem naturae.

Et hoc est quod dicit ita ut, etc.; quasi dicat: sic erat gravis persecutio, ut vita esset nobis taediosa. Iob x, 1: taedet animam meam vitae meae. contra iac. I, 2: omne gaudium existimate, fratres mei, etc.. respondeo. Dicendum quod tribulatio potest considerari dupliciter. Vel secundum se, et sic est taediosa; vel in comparatione ad finem, et sic est iucunda, inquantum propter deum et spem vitae aeternae sustinetur.

Et non solum erat nobis taediosa vita, sed eramus certi de morte. Unde dicit sed ipsi in nobis responsum mortis, id est certitudinem mortis, habuimus; quasi dicat: opinio mea dictabat mihi hoc, quod deberem mori. vel aliter, responsum mortis, id est ipsa ratio diceret et eligeret mori propter taedium vitae. exaggerat etiam tribulationem ex causa, unde dicit ut non simus in nobis, etc., scilicet ut reprimatur humana superbia. ier. Xvi, 19: domine, fortitudo mea et robur, etc.. Sed in omnibus confidamus de deo. ier. Xvii, 7: benedictus qui confidit in domino, etc..

Et ideo dicit sed in deo qui suscitat, etc.. I reg. Ii, 6: dominus mortificat et vivificat. sed quia dominus non derelinquit sperantes in se, ideo subdit apostolus consolationem ei factam a domino, dicens qui de tantis periculis, etc..

Et circa hoc tria facit. primo describit consolationem praesentem contra mala praeterita; secundo consolationem futuram; tertio causam spei. dicit ergo: consolati sumus a deo, qui eripuit nos in praeterito de tantis periculis, et eruit in praesenti, quia non cessat liberare, is. Xliii, 2: cum transieris per aquas, etc., in quem speramus, quoniam eripiet, et adiecit in futuro, eccli. Ii, 9: qui timetis dominum, sperate in illum. huius autem spei causam nobis praebent orationes vestrae. Unde dicit adiuvantibus vobis nos in orationibus, quas pro nobis facitis. prov. Xviii, 19: frater qui iuvatur a fratre, etc.. Rom. Xv, 30: obsecro vos, fratres, per dominum iesum christum, et per charitatem sancti spiritus, ut adiuvetis me in orationibus vestris, etc.. quae quidem orationes necessariae sunt, quia deus multa bona confert uni ad preces multorum. Cuius ratio est, quia deus de bonis quae confert, vult exhiberi sibi gratias et quod multi ex hoc teneantur ad gratiarum actiones, hoc autem fit quando ex eo quod dat uni ad preces multorum, obligat sibi omnes, ad quorum preces confert bonum aliquod, ut sic non solum ille cui confert, sed etiam ipsi rogantes, gratias referant deo.

Et hoc est quod dicit ut ex multarum personis.

Et dicit ex multarum facierum, vel quantum ad aetatem, vel quantum ad conditionem, vel quantum ad diversitatem gentium vel morum. eius quae in nobis est donationis, id est pro illa donatione, scilicet fidei, quae in nobis est, per multos agantur gratiae deo pro nobis. eph. V, 20: gratias agentes deo et patri. vel aliter: ut ex multarum personis facierum, id est conditionum personis. Dico eius donationis, quae est in nobis, id est, quae habent idem donum, scilicet fidei vel charitatis, id est ex multis personis illorum qui sunt in fide christi, agantur, etc..

Et sic secundum hanc expositionem per diversas facies intelliguntur diversae virtutes, ut facies unius dicatur illa virtus in qua praeeminet: sicut facies iob, patientia; facies david, humilitas, et sic de aliis.

089 CP1

5
(
2Co 1,12-14)

LECTIO 4: 2 Corintios 1,12-14

Posita consolatione apostolo a deo facta post persecutionem, hic consequenter consolationis causam assignat, quae est de spe divini auxilii.

Et circa hoc duo facit. primo proponit causam spei; secundo adducit ad hoc testimonium eorum quibus scribit, ibi non enim alia, etc.. dicit ergo: dico quod speramus adhuc eripi a domino et consolari, nam gloria, etc., quasi dicat: causa huius est bona conscientia nostra. Spes enim est expectatio futurorum ex gratia et meritis proveniens. unde et circa hoc tria facit. primo ostendit gloriam quam habet de testimonio purae conscientiae; secundo causam huius gloriae insinuat, ibi quod in simplicitate; tertio manifestat unde proveniat haec causa, ibi et non in sapientia carnali. dicit ergo: ideo spero et confido de deo, quia gloria nostra, id est, glorior ex testimonio et puritate conscientiae nostrae, ex quibus secure potest confidere de deo. i io. Iii, 20: si cor nostrum nos reprehenderit, etc.. Rom. Viii, 16: ipse spiritus testimonium, etc.. notandum autem quod conscientiae testimonium verum est, quia non decipit. Multi enim exterius videntur boni, qui in conscientia sua non sunt boni.

Et semper durat. sed non dicit conscientiae aliorum sed nostrae, quia semper homo plus debet stare testimonio conscientiae suae de se, quam testimonio aliorum; quod non faciunt illi qui reputant se bonos ex hoc quod alii sunt mali, non ex hoc quod ipsi in veritate boni sint; et illi qui gloriantur de bonitate alicuius boni viri, qui eis aliqua affinitate coniungitur. causam autem huius gloriae insinuat, dicens, quod in simplicitate, etc.; quae consistit in duobus. In duobus enim consistit puritas conscientiae, ut scilicet ea quae facit sint bona, et quod intentio facientis sit recta, et ista dicit apostolus de se. primo quod habet intentionem rectam ad deum in operibus suis, et ideo dicit quod in simplicitate, id est in rectitudine intentionis. sap. I, 1: in simplicitate cordis, etc.. Prov. Xi, 3: simplicitas iustorum, etc.. secundo quod ea quae facit sunt bona, et ideo dicit et sinceritate operationis, phil. I, v. 10: ut sitis sinceri et sine offensa. unde autem proveniat huius gloriae causa, manifestat subdens sed non in sapientia carnis. hoc potest dupliciter legi. Primo ut referatur ad hoc quod immediate praecedit, scilicet dei; et tunc est insinuativum, unde veniat ei sinceritas et simplicitas; quasi dicat: multi antiqui fuerunt sapientes in sapientia terrena, sicut philosophi, et multi iudaei pure vixerunt confidentes in iustitia legis, sed nos non in sapientia carnali, quae secundum naturas rerum, vel desideria carnis est, sed in gratia dei conversati sumus in hoc mundo. rom. Viii, 6: prudentia carnis mors est, etc.. I cor. Ii, 4: non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, etc.. I cor. Xv, v. 10: gratia dei sum id quod sum. vel etiam secundum hunc modum non in sapientia, etc., id est, quasi innixus humanae sapientiae, sed gratiae dei. Prov. Iii, 5: ne innitaris prudentiae tuae. alio modo potest exponi, ut hoc quod dicit in simplicitate, etc., referatur ad puritatem vitae; hoc vero quod dicit non in sapientia, etc., referatur ad veritatem doctrinae, quasi dicat: sicut vita nostra est in simplicitate et sinceritate dei, sic doctrina non est in sapientia carnali, sed in gratia dei. Sed tamen duae primae magis valent.

Et licet sic bene conversati simus in mundo isto, tamen abundantius quantum ad vos, quia scilicet ab aliis ecclesiis receperat sumptus, ab eis non. Infra xi, 8: alias ecclesias expoliavi.

Et ratio huius potest esse, quia avari erant, unde, ne contristaret eos, noluit ab eis recipere sumptus. consequenter huius sanctae suae conversationis testimonium eorum invocat, dicens non enim alia, etc., quasi dicat: haec quae scribimus vobis, non sunt vobis incognita, quia iam legistis ea in prima epistola, et cognovistis per experientiam operum. I io. Ii, v. 7: non mandatum novum.

Et licet non perfecte cognoveritis, quia comparastis vobis pseudo-apostolos, spero tamen quod usque in finem, scilicet vitae, cognoscetis, scilicet perfecte, sicut usque modo cognovistis nos ex parte. Cuius ratio est, quia cum quis videt aliquem aliquid bene incipere, debet sperare quod semper bene proficiat.

Et quare? quia qui coepit in vobis opus bonum, etc., ut dicitur phil. I, 6.

Et cognoscetis, quia nos sumus gloria vestra, id est, per nos debetis consequi gloriam aeternam, ad quam homo pervenit per fidem christi, quam praedicamus vobis. prov. Xvii, 6: gloria filiorum sunt patres eorum. ita dico sumus gloria vestra, sicut et vos gloria nostra estis, quia per vos a nobis instructos habere speramus praemium aeternae gloriae. I thess. Ii, 19: quae est spes nostra aut corona gloriae nostrae? nonne vos? et haec gloria erit nobis ex vobis, in die domini nostri iesu christi, id est, in die iudicii, qui dicitur christi, quia tunc faciet voluntatem suam cum peccatoribus, puniendo eos, qui in hoc mundo fecerunt voluntatem suam, contra christi domini voluntatem peccando. Ps. Lxxiv, 3: cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo, etc.. Apoc. Xx, v. 12: libri aperti sunt, etc..

089 CP1

6
(
2Co 1,15-23)

LECTIO 5: 2 Corintios 1,15-23

Apostolus, captata benevolentia corinthiorum, consequenter excusationem suam addit, et circa hoc tria facit. primo enim ponit intentum; secundo sub quaestione accusationem contra eum ab eis factam exponit, ibi cum ergo hoc, etc.; tertio excusat se, ibi fidelis autem deus. circa primum sciendum est quod apostolus in prima epistola (quam nos non habemus) missa ab eo corinthiis, vel per nuntium, promiserat eis quod primo iret ad eos antequam iret in macedoniam, et per eos iret in macedoniam, et iterum inde rediret in achaiam, in qua est corinthus, et de achaia in iudaeam; postmodum, in secunda epistola, quam nos habemus primam, scribit eis quod primo iret in macedoniam, et postmodum iret in corinthum. quia ergo videtur secundum hoc contrarium primae promissioni, apostolus excusat se modo de hoc, ponens primo ipsam promissionem primo factam, et ideo dicit et hac confidentia, quasi dicat: vos scitis puritatem et sinceritatem meam, et estis testes mei, et gloria mea, ideo in hac confidentia, id est in hoc confisus, quia per alterutrum glorificari speramus, volui primo venire ad vos, ut secundam gratiam haberetis, quia secunda visitatio et confirmatio in fide, dicitur secunda gratia respectu conversionis, quam primo habuerunt ministerio et praedicatione ipsius.

Et per vos transire in macedoniam, et iterum a macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in iudaeam. Iste est ordo primae promissionis, sed in praecedenti epistola est ordo contrarius, sicut dictum est. consequenter huius mutationis accusationem, qua accusabant eum corinthii, ponit sub quaestione, dicens cum ergo hoc voluissem, etc.. duo imponebant ei ex hoc, levitatem, quia mutaverat propositum, eccli. Xxvii, 12: stultus ut luna mutatur, et carnalitatem, quia visum erat eis, quod ex aliquo carnali et humano affectu hoc fecisset. Unde haec duo tangit, et primo levitatem, unde dicit numquid levitate usus sum, si non feci quod aliquando volui? absit. Est. Xvi, 9: nec putare debetis, si diversa iubeamus, ex animi levitate venire. Ps. Xxxiv, 18: in populo gravi, etc.. secundo tangit carnalitatem cum dicit aut numquid ea quae cogito, facienda vel dimittenda, secundum carnem cogito, id est secundum aliquem carnalem affectum, ut sit apud me, est et non, id est affirmatio et negatio? infra x, 2: arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus. Iac. c. I, 8: vir duplex animo, etc.. exposita eorum accusatione, consequenter excusat se, dicens fidelis autem deus, etc., et circa hoc duo facit. primo insinuat se non fuisse mentitum; secundo ostendit modum quomodo non fuit mentitus, ibi qui autem confirmat, etc.. quod autem non fuerit mentitus, excusat se dupliciter, scilicet ex consuetudine, et ex causa. ex consuetudine quidem, quia non debet credi quod aliquis de facili mentiatur, qui numquam inventus est mendax, et secundum hanc expositionem fidelis deus, etc., accipitur in vi iuramenti, quasi: testis sit mihi deus, quod sermo meus, scilicet praedicationis, qui fuit apud vos, non est in illo est et non, id est, non est in illo falsitas. deut. Xxxii, 4: deus fidelis, et absque ulla, etc.. si autem sumatur fidelis deus, etc., pro veritate divinae promissionis, tunc est sensus: fidelis est deus, id est servat promissa sua. promiserat autem mittere ad vos praedicatores veritatis, ier. Iii, 15: dabo vobis pastores iuxta cor, etc., et ideo cum sim missus ab eo, sermo noster qui fuit, etc., sicut supra. ex causa excusat se, cum dicit dei enim filius.

Et hoc dupliciter, scilicet motiva et efficiente, ibi qui autem confirmat, etc.. causa autem motiva ad non mentiendum est, quia qui assumit aliquod officium, naturaliter movetur ad ea quae congruunt illi officio, et non ad contraria. Sed constat quod officium apostolicum est praedicare veritatem; non ergo movetur ad contrarium veritatis, quod est mentiri.

Et circa hoc tria facit. primo probat veritatem dicti sui per dictum christi; secundo veritatem christi per dictum dei, ibi quotquot autem, etc.; tertio concludit suum propositum, ibi ideo et per ipsum, etc.. dicit ergo primo: dico quod dicta nostra debent reputari vera, et vera sunt, quia praedicavimus christum in quo non fuit aliqua falsitas.

Et hoc est quod dicit dei enim filius christus, qui est praedicatus per nos in vobis; per me, scilicet principaliter, et sylvanum, secundario (iste est sylas de quo habetur act. Xviii, 5) et timotheum, de quo supra. Isti enim duo fuerunt cum apostolo, quando primo convertit eos. in illo, scilicet filio dei, non fuit est et non, id est, falsitas, vel non fecit quod non convenit. Sed fuit in illo est, id est veritas; nam verum et ens convertuntur. Io. c. Xiv, 6: ego sum via, veritas et vita. sed quia posset videri dubium hoc quod dicit, quod in christo non fuit falsitas, ideo statim hoc probat, subdens quotquot autem, etc..

Et probat hoc modo. Constat quod in illo quod est manifestativum divinae veritatis non potest esse falsitas; filius dei venit ad manifestandum divinam veritatem in promissionibus a deo factis complendis per ipsum; ergo in ipso non est falsitas.

Et hoc est quod dicit: non est in filio dei est et non, sed est, quia quotquot promissiones dei, scilicet sunt factae hominibus, in illo, id est in christo, est, id est in christo verificantur et complentur. Rom. Xv, 8: dico iesum christum ministrum fuisse, etc.. Ad confirmandas, etc.. ex his ergo concludit, quod postquam dicta sua vera sunt, quia praedicat filium dei, in quo est veritas, ideo et per ipsum, scilicet christum, dicimus, amen deo, id est verum. Apoc. Iii, 14: haec dicit, amen testis fidelis, etc.. Is. Lxv, 16: qui benedictus est in terra, benedicetur in deo, amen, etc..

Et istam veritatem dicimus deo, id est, ad honorem dei, scilicet manifestantes eius veritatem et gloriam nostram, quia gloria nostra est conversio vestra. Vel gloria nostra, quia gloria nostra est ostendere et praedicare verbum dei. consequenter cum dicit qui autem confirmat, etc., probat apostolus quod non est mentitus, per causam efficientem. Licet enim homo ex libero arbitrio possit uti lingua sua ad verum vel ad falsum loquendum, nihilominus tamen deus potest confirmare hominem sic in vero, ut non nisi vera loquatur. Si ergo deus aliquem confirmaret in vero, manifestum est quod non diceret falsum; sed deus confirmat nos in veritate; ergo, etc..

Et ideo dicit quod deus est qui confirmat vos nobiscum in christo, id est, in vera praedicatione christi, quasi dicat: si christus esset extra nos, possemus mentiri, sed ex quo est nobiscum, et nos sumus in christo, non mentimur. Ps. Lxxiv, 4: ego confirmavi columnas eius, etc.. sumus ergo in christo dupliciter, scilicet per gratiam et per gloriam. Per gratiam quidem sumus inquantum uncti sumus spiritus sancti gratia, et effecti sumus membra christi, et iuncti sibi. Qua etiam gratia christus unctus est secundum quod homo. Ps. Xliv, v. 8: unxit te deus, etc..

Et ex plenitudine istius unctionis redundavit in omnes suos, sicut unguentum in capite, scilicet christo, quod descendit, etc..

Et ideo dicit quod unxit nos deus. Unxit, inquam, in reges et sacerdotes. apoc. V, 10: fecisti nos deo, etc.. i petr. Ii, 9: vos autem genus electum, etc.. unionem autem quae est per gloriam, non habemus in re, sed in spe certa, inquantum habemus firmam spem vitae aeternae.

Et habemus duplicem certitudinem spei huius unionis consequendae. Una est per signum, alia per pignus. per signum evidens, quia fidei. Unde dicit signavit nos signo fidei christi. Item signum crucis. Ez. Ix, 4: signa thau, id est signum crucis. Apoc. Vii, 3: quoadusque signemus servos dei nostri, etc..

Et hoc per spiritum sanctum. Rom. Viii, 9: si quis spiritum christi non habet, etc..

Et ideo speciale et certum signum est vitae aeternae consequendae configurari christo. Cant. Viii, 6: pone me ut signaculum, etc.. Vel signavit signo vitae. per pignus vero maximum, quia spiritus sancti, et ideo dicit dedit pignus spiritus in cordibus nostris. De quo certum est quod nullus potest eum accipere a nobis. sed nota, in pignore duo sunt consideranda, scilicet quod faciat spem habendae rei, et quod valeat tantum, quantum valet res, vel plus; et haec duo sunt in spiritu sancto. Quia si consideremus substantiam spiritus sancti, sic valet tantum spiritus sanctus quantum vita aeterna, quae est ipse deus, quia scilicet valet quantum omnes tres personae. Si vero consideretur modus habendi, sic facit spem, et non possessionem vitae aeternae, quia nondum perfecte habemus ipsum in vita ista.

Et ideo non perfecte beati sumus, nisi quando perfecte habebimus in patria. Eph. I, 13: signati estis spiritu. consequenter cum dicit ego autem testem, etc., excusat se de eo quod non venit: et hoc per iuramentum quod maius est.

Et circa hoc tria facit. Primo ponit suam excusationem; secundo respondet tacitae quaestioni, ibi non quia dominamur; tertio exponit quod dicit, ibi nam fide statis. excusat se autem per iuramentum duplex. unum attestationis, cum dicit ego autem testem deum invoco, aliud execrationis, cum dicit in animam meam, id est, contra animam meam. Rom. I, 9: testis est mihi deus, etc.. Testem, inquam, invoco deum, quia non veni ultra, id est, post primam vicem, vel postquam discessi a vobis; et hoc feci, parcens vobis, scilicet quia ipse sciebat eos incorrigibiles. Unde si ivisset tunc, aut punivisset, et sic forte recessissent totaliter a fide; aut non punivisset, et sic dedisset occasionem magis peccandi. sed quia aliquis posset dicere: quare dicis parcens vobis? numquid dominus noster es? ideo consequenter hoc removet, dicens non, dico, quia dominamur fidei vestrae, sed adiutores, etc., quasi dicat: non dico hoc ut dominus, sed ut coadiutor. I petr. V, v. 3: non enim dominantes in cleris, etc.. adiutor, inquam, gaudii vestri, vel emendationis vestrae. quare autem dicat, fidei vestrae, exponit consequenter, dicens nam fide statis, id est, statis in gratia ista christi per fidem.

089

Aquinatis - ad 2 Corinthios