Aquinatis - ad 2 Corinthios 6


CAPUT 2

7
(
2Co 2,1-4)

LECTIO 1: 2 Corintios 2,1-4

Apostolus supra posuit excusationem in generali de mora eundi ad corinthios, hic vero insinuat causam tantae morae, et quomodo eis pepercit. circa hoc autem duo facit. primo enim insinuat unam causam dilationis fuisse ne in adventu suo tristitiam inferret eis; secundo ostendit aliam causam fuisse ne fructus quem apud alios sperabat, et inceperat facere, impediretur, ibi cum venissem autem, etc.. circa primum duo facit. primo ostendit causam dilationis esse in communi, ne tristitiam inferret; secundo loquitur in speciali de quodam, qui eum contristaverat, ibi si quis autem contristavit me. circa primum tria facit. primo assignat rationem quare venire distulit; secundo causam dicti assignat si enim ego contristatus, etc.; tertio manifestat quae dixit, ibi nam ex multa tribulatione. dicit ergo: dixi quod non veni ad vos parcens vobis, in hoc scilicet quia nolui vos contristari, ideo statui, id est firmiter disposui, hoc ipsum apud me, quod proposui, cum aliam epistolam misi, eccli. Xxxvii, v. 20: ante omnia verbum verum, etc.. Ne iterum, id est alia vice, in tristitia venirem ad vos, id est vos contristem.

Et ratio quare noluit eos contristare est illa qua dominus noluit ieiunare discipulos suos, scilicet ad hoc, ut amore et non timore afficerentur ad christum, et iungerentur sibi. Voluit enim eos dominus firmare et nutrire in fide, in omni dulcedine et desiderio cordis, et sic, firmati ex amore, non de facili avellerentur propter tribulationes, quia aquae multae non potuerunt extinguere charitatem, cant. Viii, 7. Similiter apostolus non vult eos propter hoc contristare. rationem huius dicti, scilicet quod non vult eos contristare, assignat cum dicit si enim ego contristo, etc..

Et circa hoc duo facit. primo assignat causam quare noluit eos contristare; secundo manifestat quare hoc significet eis, ibi et hoc ipsum scripsi. dicit ergo: ratio quare nolui in tristitia venire est quia tristitia vestra redundat in tristitiam meam, et de consolatione vestra gaudeo, et solum vos consolamini me, cum sum apud vos; unde, si venirem et contristarem vos, ego ex tristitia vestra tristarer, et sic nullus esset qui laetificaret me inter vos, qui contristamini ex me, quia contristatus non de facili alium consolatur. Prov. c. X, 1: filius sapiens, etc.. Prov. Xxix, 3: vir qui amat sapientiam, etc.. vel aliter: est duplex tristitia. Una secundum mundum; alia secundum deum, quae poenitentiam in salutem operatur. Apostolus non loquitur de prima, sed de secunda.

Et dicit: ex hoc ipso ego consolabor, si contristo vos, id est, si increpando reduco ad poenitentiam; sed si venirem, et viderem vos non poenitere de peccatis, tunc nullam consolationem haberem, quia nullus contristatur et poenitet ex me, id est, mea correctione et increpatione. causa autem quare hoc scribo vobis est ut ita disponatis vos quod, quando venero, non habeam tristitiam de eo quod viderim vos habui, quando audivi vos peccasse.

Et circa hoc duo facit. Primo ponit admonitionem; secundo spem de impletione admonitionis ostendit, ibi confidens in omnibus vobis, etc.. admonitio est ista: ideo scripsi vobis hoc, scilicet quod tristor de peccato vestro commisso, ii petr. Ii, 8: iniquis operibus animam iusti cruciabant, etc., ut paretis et disponatis vos corrigendo, ut cum venero ad vos, non habeam tristitiam de peccatis, de quibus, scilicet vobis, oportuerat me gaudere, id est, debebam laetari et congratulari, scilicet de praesentia vestra. Lc. Xv, 10: gaudium est angelis dei, etc.. qualem autem spem habeat de impletione suae admonitionis, subdit, dicens: confidens de omnibus vobis, etc.; quasi dicat: hanc fiduciam habeo de vobis taliter disponi vos, ut cum venero, omnes detis mihi materiam gaudii.

Et hoc debetis libenter facere, quia gaudium meum, etc., id est cedit ad gaudium vestrum, vel est propter gaudium vestrum, quod habetis de recuperatione gratiae. i tim. Ii: quod est gaudium meum.

Etc.. Rom. Xii, 15: gaudere cum gaudentibus, etc.. sed quia posset aliquis dubitare de hoc, quod dicit ne, cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, et quaerere quam tristitiam habuit de eis, ideo consequenter hoc exponit, dicens nam ex multa tribulatione, etc..

Et circa hoc duo facit. primo manifestat tristitiam iamdudum habitam; secundo respondet cuidam tacitae quaestioni, ibi non ut contristemini, etc.. dicit ergo primo: quia haberem tristitiam, si non invenirem vos correctos, super tristitiam quam habui quando peccastis, et oportuit me contristare vos redarguendo dure. Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi primam epistolam, per multas lacrymas, quas fudi pro vobis iam mortuis per peccatum. Ier. Ix, 1: quis dabit capiti meo aquas, etc.. Eccli. Xxii, v. 3: confusio est patri de filio indisciplinato. is. Lvii, 1: iustus perit, et non est qui recogitet, etc.. sciendum est autem quod duo ponit ad exaggerationem tristitiae, tribulationem scilicet et angustiam, quia unum additum alteri aggravat tristitiam. Nam aliquando quis tribulatur, sed sine angustia, tunc scilicet quando aliqua adversitate quasi acutissimo tribulo pungitur, et tamen videt sibi patere vias evadendi, quia si non pateat, tribulationi angustia iungitur. Dicit ergo ex multa tribulatione, qua pungebar de facto et malo vestri, et angustia cordis, quia non videbam unde de facili posset poni remedium, scripsi, etc.. ps. Cxviii, 143: tribulatio et angustia invenerunt me. sed quia possent dicere: o apostole, etiam haec scribis nobis ut tristemur, et ideo hoc removet, dicens non ut contristemini, scilicet scribo vobis illa, sed ut sciatis quam charitatem habeam in vobis. Duo enim sunt signa dilectionis, scilicet quod gaudeat quis de bono alterius, et tristetur de malo eius, et haec ego habeo ad vos. Infra v, v. 14: charitas christi urget nos. Abundantius, quam credatis, vel abundantius quam ad alios.

089 CP2

8
(
2Co 2,5-11)

LECTIO 2: 2 Corintios 2,5-11

Postquam apostolus insinuavit causam dilationis, ne scilicet tristitiam inferret, et de eius contristatione tractavit, hic consequenter tractat de contristante.

Et circa hoc tria facit. primo enim exaggerat culpam contristantis; secundo poenam eius pro culpa inflictam, ibi sufficit illi, etc.; tertio hortatur eos habere misericordiam ad contristantem, ibi ita ut e contrario, etc.. dicit ergo primo: scripsi vobis per multas lacrymas, quas fudi propter tristitiam conceptam et propter poenam infligendam peccanti, sed si quis contristavit me, ille scilicet fornicarius enormis, de quo dicitur i cor. V, 1: omnino auditur inter vos fornicatio, etc.. Iste, inquam, et si contristavit, non contristavit me, sed ex parte, id est, non contristavit me, scilicet solum, sed vos et nos. Non omnes, sed ex parte.

Et hoc dico, non ut onerem vos omnes, id est, ut vobis hoc onus omnibus non imponam derisorie loquendo, quasi dicat: non ita estis boni et diligitis me, quod pro tristitia mea, et pro peccato fratris omnes doleatis. vel ut non onerem omnes vos, non tantum illos qui non doluerunt de peccato. vel aliter dicendum, et melius, non me contristavit, sed ex parte, etc.. sciendum est enim quod aliquis aliquando tristatur totaliter, et aliquando non totaliter. totaliter quidem tristatur quis, quando prae tristitia absorbetur a dolore; et haec tristitia est quae mortem operatur, ut dicitur infra, c. Vii, 10, quae quidem, secundum philosophum, non cadit in sapientem. Non totaliter autem tristatur quis quando licet ex aliquo malo quod patitur seu videt fieri, tristatur, tamen ex aliis causis bonis gaudet, et ista tristitia est secundum deum et cadit in sapientem. quia ergo apostolus dicit se contristatum, ne credatur totaliter a tristitia absorptus, quod non est sapientis, dicit se contristatum ex parte, quasi non totaliter.

Et secundum hoc legitur sic: contristavit me, scilicet fornicarius, propter peccatum suum sed non me contristavit totaliter, quia licet in ipso propter peccatum habuerim tristitiam, tamen in vobis propter multa bona quae facitis, et in ipso propter poenitentiam quam fecit, habeo gaudium.

Et dico ex parte, ut non onerem omnes vos, id est, ut non imponam vobis hoc onus, quod scilicet contristaveritis me. sed ne isti propter tristitiam apostoli adhuc vellent eum magis punire, ostendit eis poenam sufficientem fuisse, dicens sufficit illi qui eiusmodi est, quod scilicet contristavit me, tam graviter peccando, obiurgatio quae fit a pluribus, id est tam manifesta et publica correctio, quae fuit, quod separatus fuit ab omni communione, id est excommunicatus ab ecclesia et traditus satanae, ut habetur i cor. V, 5. Est ergo sufficiens haec poena propter dictas causas. vel potest dici sufficiens, non quantum ad dei iudicium, sed quantum expediebat tempori et personae. Melius enim est sic servare lenitatis spiritum in corrigendo, ut per poenitentiam correctionis fructus sequatur, quam si durius corrigatur, et desperet peccans et maioribus peccatis immergatur.

Et ideo dicitur eccli. Xxi, 5: obiurgatio et iniuriae annullabunt substantiam. quia ergo poena sufficiens fuit et poenitentiam egit, ideo consequenter inducit eos ad miserendum, dicens ita ut e contrario magis, etc., ubi tria facit. primo mandat ut ei, scilicet peccanti, parcant; secundo huius rationem assignat, ibi ne forte, etc.. tertio inducit eos ad observantiam huius monitionis, ibi propter quod, etc.. dicit ergo primo: dico quod sufficiens poena est illi, et intantum ut velim ut e contrario magis donetis, id est remittatis. lc. Vi, 37: dimittite, et dimittetur vobis. eph. Iv, 32: donantes invicem, sicut et deus in christo donavit vobis.

Et non solum donetis, sed, quod plus est, consolemini.

Et hoc proponendo sibi exempla peccantium, qui restituti sunt ad statum gratiae, sicut dicitur de david, petro, paulo, et magdalena, et per verba dei: ez. Xviii, v. 32: nolo mortem peccatoris, etc.. I thess. c. Ult.: corripite inquietos, consolamini pusillanimes, etc.. rationem autem huius admonitionis subdit ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui eiusmodi est. Aliquis enim propter peccatum et poenam peccati, aliquando sic mergitur tristitia, quod absorbetur, dum nullum habet consolatorem; et hoc est malum, quia non sequitur ex hoc poenitentiae fructus, qui speratur, scilicet correctio, sed potius desperans tradit se omnibus peccatis, sicut cain, cum dixit: maior est iniquitas, etc., gen. Iv, 13; et eph. Iv, 19: qui desperantes tradiderunt se, etc..

Et propter hoc dicitur ii reg. Ii, 26, quod periculosa res est desperatio.

Et ideo dicebat david in ps. lxviii, 16: neque absorbeat me profundum, etc..

Et ideo ne hoc contingat, dicit consolamini, ut scilicet cesset a peccato. Is. Xxvii, v. 9: hic est omnis fructus, ut auferatur peccatum. contra apostolus, non solum per rationem sed ex aliis causis, inducit eos ad hoc cum dicit propter quod obsecro, etc..

Et inducit eos a tribus modis. Primo precibus, dicens propter quod, scilicet ne absorbeatur, obsecro, qui possum praecipere. Phil. v. 8: multam fiduciam habens in christo iesu imperandi tibi, etc.. Contrarium faciunt mali praelati. Ez. Xxxiv, 4: cum austeritate imperabatis eis, etc.. Ut confirmetis in illum charitatem. Quod fit si ostenditis charitatem vestram ad eum, et non abominamini eum propter peccata, nec contemnitis, sed propter consolationem vestram facitis eum habere odio peccatum suum, et diligere iustitiam. lc. Xxii, 32: et tu conversus confirma fratres tuos, etc.. secundo inducit eos praecepto, dicens ideo enim scripsi hoc, scilicet ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis.

Et dicit in omnibus, scilicet sive in his quae placent vobis, sive in his quae displicent. primo enim mandaverat eis quod excommunicarent eum, et sic fecerunt mandatum apostoli: nunc vero secundo mandat eis quod parcant.

Et ideo dicit an in omnibus obedientes sitis. tertio ex commemoratione beneficii, cum dicit cui autem aliquid donastis, etc., quasi dicat: vos debetis hoc facere, quia etiam ego feci. Sic enim vos remisistis alicui et rogastis me quod ego remitterem, et ego remisi.

Et hoc est quod dicit cui autem aliquid donastis vos, et ego, scilicet donavi.

Et hoc patet. Nam et ego, quod donavi, etc.; ubi quatuor tanguntur ad huiusmodi donationem seu remissionem necessaria. primum est discretio, ut scilicet non passim et temere remittatur.

Et ideo dicit si quid, scilicet in debito modo. Prov. Iv, 25: palpebrae tuae praecedant, etc.. Secundum est finis, quia non propter amorem vel odium debet fieri, sed propter utilitatem aliquam ecclesiae vel aliquorum.

Et ideo dicit propter vos. Tertium est auctoritas, quia non debet fieri auctoritate propria, sed christi, qui remittit peccata auctoritate; alii vero, quibus commissum est, ministerio, et sicut membra christi.

Et ideo dicit in persona christi, scilicet non mea auctoritate.

Et tamen quodcumque remittitur, christus remittit. Io. Xx, v. 23: quorum remiseritis peccata, etc.. quartum est necessitas; unde dicit ut non circumveniamur a satana. Diabolus enim multos decepit, quosdam scilicet trahendo ad peccatorum perpetrationem, quosdam vero ad nimiam rigiditatem contra peccantes, ut si non potest eos habere per perpetrationem facinorum, saltem perdat quos iam habet per praelatorum austeritatem, qui eos non misericorditer corrigentes in desperationem inducunt, et sic hos perdit, et illos diaboli laqueus includit. Eccle. Vii, 17: noli esse nimis iustus, etc.. I petr. V, 8: adversarius vester diabolus, etc..

Et hoc continget nobis, si non remittamus peccantibus.

Et ideo, ut non circumveniamur a satana, ego donavi, si quid donavi. Non enim ignoramus cogitationes eius, scilicet satanae. Verum est in generali, sed in speciali nullus potest scire eius cogitationes, nisi solus deus. Iob xli, 4: quis revelavit faciem indumenti eius? etc..

089 CP2

9
(
2Co 2,12-17)

LECTIO 3: 2 Corintios 2,12-17

Posita prima causa suae dilationis, ne scilicet cum tristitia iret ad eos, hic ponit causam secundam quae est ex fructu quem alicubi faciebat.

Et circa hoc duo facit. primo ponit sui itineris processum; secundo ipsius processus effectum, ibi deo autem gratias, etc.. circa primum duo facit. primo ostendit impedimentum fructificandi, quod habuit in troade; secundo subiungit processum suum in macedoniam, ibi sed valefaciens, etc.. dicit ergo cum venissem troadem propter evangelium, id est ad praedicandum christum, io. Xv, 16: posui vos ut eatis, etc., et ostium mihi apertum esset, id est mentes hominum paratae et dispositae essent ad recipiendum praedicationis verba et christum. i cor. Xvi, 9: ostium mihi apertum est, etc.. apoc. Iii, 20: ecce sto ad ostium, etc.. Sed non in quocumque, imo in domino, quia ipsa praeparatio mentis humanae est ex virtute divina. Nam licet facilitas qua mentes praeparantur, sit causa conversionis, tamen ipsius facilitatis et praeparationis causa est deus. Thren. Ult.: converte nos, domine, ad te, et convertemur. cum, inquam, ita esset apertum mihi ostium in domino, non habui requiem spiritui meo, id est non potui facere quod spiritus meus volebat, id est dictabat. Tunc enim dicitur habere spiritus requiem, quando efficit quod vult, sicut tunc dicitur caro requiescere, quando habet quod concupiscit. Lc. c. Xii, 19: anima mea, habes multa bona, etc.. Apostolus non dicit: non habui requiem carni meae vel corpori sed spiritui meo, id est voluntati meae spirituali, quae est ut christum firmem in cordibus hominum.

Et impediebar, quia videbam corda parata et disposita, et non poteram praedicare. sed quare non habuit requiem spiritui suo, subdit eo quod non inveni titum fratrem meum, id est propter absentiam titi, et hoc duplici de causa. una causa est, quod licet apostolus sciret omnes linguas, ita ut diceret: gratias ago deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor, tamen magis expeditus et edoctus erat in lingua hebraea, quam in graeca; titus autem magis in graeca.

Et ideo volebat eum habere praesentem, ut praedicaret in troade.

Et quia erat absens, nam corinthii detinuerant eum, dicit non habui requiem spiritui meo. sed quia dona dei non sunt imperfecta, et donum linguarum fuit specialiter apostolis collatum ad praedicandum per totum mundum, ps. Xviii, 5: in omnem terram exivit sonus eorum, etc., et ideo alia causa est melior, quae est, quia apostolo imminebant in troade multa facienda. Nam ex una parte imminebat ei praedicare his qui parati erant recipere christum per fidem; ex alia parte imminebat ei resistere adversariis qui impediebant; et ideo quia ipse non poterat solus ista facere, angustiabatur de absentia titi, qui institisset praedicationi et conversioni bonorum, et apostolus restitisset adversariis.

Et specialiter etiam hoc scribit eis, ut innuat, quod non solum prima causa dilationis suae fuit ex eis, sed etiam secunda. Nam ipsi propter duritiam et dissensionem eorum detinuerant tanto tempore titum, et ideo dicit eo quod non inveni titum fratrem, vel in christo, vel coadiutorem. Prov. Xviii, 19: frater qui iuvatur a fratre, etc..

Et quia non inveni titum in troade, non remansi ibi, sed valefaciens eis, qui erant conversi, et in quibus ostium apertum erat, profectus sum in macedoniam, ubi credebam eum invenire. causa autem essendi in macedonia legitur act. Xvi, 9, ubi dicitur quod vir macedo, etc.. consequenter cum dicit gratias autem deo, etc., ponit profectum sui processus, et circa hoc duo facit. primo enim describit ordinem sui processus; secundo excludit ab isto processu pseudoapostolos, ibi ad hoc quis tam idoneus, etc.. circa primum duo facit. primo insinuat profectum quem faciebat; secundo exponit quoddam quod dixerat, ibi christi bonus odor, etc.. circa primum sciendum quod apostolus profectum et fructum quem faciebat, non attribuit sibi, neque propriae virtuti, sed deo. I cor. Xv, 10: abundantius omnibus laboravi non ego, sed gratia, etc..

Et ideo dicit gratias autem deo, scilicet ago. I thess. c. V, 18: in omnibus gratias agite. Eph. V, v. 20: gratias agentes, etc.. Qui semper triumphat nos in christo iesu, id est triumphare nos facit in praedicatione christi contra adversarios. ubi sciendum est quod praedicatores veritatis duo debent facere, scilicet exhortari in doctrina sacra et contradicentem devincere.

Et hoc dupliciter: disputatione haereticos, patientia vero persecutores. Unde per ordinem ista tangit hic apostolus, et ideo dicit qui triumphat nos, quantum ad contradicentes. rom. Viii, 37: in his omnibus superamus.

Et i mac. Iii, 19: non in fortitudine exercitus victoria belli, sed de caelo, etc..

Et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco, quantum ad exhortationem sacrae doctrinae. sed odorem notitiae suae exponit glossa, id est filium suum; sed melius est ut hoc dicatur ad differentiam notitiae de deo, quam faciunt aliae scientiae et quam facit fides. nam notitia de deo quae habetur per alias scientias, illuminat intellectum solum, ostendens quod deus est causa prima, quod est unus et sapiens, etc.. Sed notitia de deo quae habetur per fidem et illuminat intellectum et delectat affectum, quia non solum dicit quod deus est prima causa, sed quod est salvator noster, quod est redemptor, et quod diligit nos, quod est incarnatus pro nobis: quae omnia affectum inflammant.

Et ideo dicendum quod odorem notitiae suae, id est notitiam suae suavitatis, credenti per nos in omni loco manifestat, quia iste odor longe lateque diffunditur. Eccli. Xxiv, 23: ego quasi vitis fructificavi, etc.. Gen. Xxvii, v. 27: ecce odor filii, etc.. quia vero aliqui possent dicere: quid est odor dei in omni loco? nam multa loca sunt in quibus non recipitur praedicatio nostra. Ideo apostolus exponit, dicens: non curo, quia sive recipiant praedicationem, sive non, tamen notitia dei manifestatur ubique per nos, quia sumus bonus odor christi deo, id est ad honorem dei.

Et loquitur ad similitudinem legis, ubi dicitur quod sacrificium fiat in odorem suavitatis suavissimum deo; quasi dicat: nos sumus holocaustum quod offertur deo in odorem suavitatis.

Et tam in his qui salvi fiunt, ut scilicet non pereant, quod est eis a deo, quam in his qui pereunt, quod est eis ex seipsis. unde osee xiii, 9: perditio tua, israel, ex te, etc.. sed estne odor bonis et malis eodem modo? non, sed aliis quidem est odor mortis in mortem, id est, invidiae et malitiae occasionaliter ducentis eos in mortem aeternam, illis scilicet qui invidebant bonae famae apostoli et impugnabant praedicationem christi et conversionem fidelium. Lc. Ii, 34: positus est hic in ruinam, et in resurrectionem, etc.. aliis autem odor vitae, dilectionis et bonae opinionis ducentis eos in vitam aeternam scilicet illis qui gaudent et convertuntur ad praedicationem apostoli. I cor. I, 18: verbum crucis pereuntibus, etc.. His autem qui salvi, etc.. sic ergo ex odore apostoli boni vivunt, mali moriuntur, sicut legitur quod ad odorem vinearum florentium moriuntur serpentes. consequenter cum dicit: sed ad haec quis tam idoneus, etc., excludit ab isto profectu pseudo-apostolos, dicens quis illorum pseudo-apostolorum est tam idoneus ad ista, scilicet quae nos apostoli veri facimus? quasi dicat: nullus. Ps. Cxxxviii, 17: nimis honorati sunt amici tui, deus. sed contra prov. Xxvii, 2: laudet te alienus, etc.. Ad hoc respondet gregorius super ezech., quod sancti duplici ex causa seipsos laudant, et non propter gloriam suam et vanitatem. prima causa est, ut non desperent in tribulationibus, sicut iob, quando amici nitebantur eum ad desperationem inducere, reduxit ad memoriam sua bona quae fecerat, ut confortatus non desperaret. Unde dicebat: pepigi foedus cum oculis meis, etc.. legitur etiam de quodam sancto patre, quod quando tentabatur de desperatione, reducebat ad memoriam bona quae fecerat, ut confortaretur; quando tentabatur de superbia, reducebat ad memoriam mala, ut humiliaretur. secunda causa est propter utilitatem, ut scilicet haberetur in maiori fama, et citius crederetur doctrinae suae.

Et propter hanc causam hic apostolus laudat se. Nam corinthii praeferebant sibi pseudo-apostolos, et condemnabant eum, et ideo non sic obediebant sibi. Ut ergo non vilipenderent eum, sed obedirent sibi, praefert se eis et laudat se, et dicit sed ad haec quis tam idoneus, sicut nos? non pseudo-apostoli, quia licet ipsi praedicent, tamen adulterant verbum dei, quod nos non facimus. unde dicit non sumus sicut plurimi, scilicet pseudo-apostoli, adulterantes verbum dei, admiscendo contraria, sicut haeretici, qui licet confiteantur christum, tamen non dicunt eum esse verum deum. Sic faciunt pseudo-apostoli, qui dicunt cum evangelio debere observari legalia. item non adulterantes verbum dei, id est, praedicantes vel propter quaestum, vel propter favorem laudis. Sic enim mulieres adulterae dicuntur quando recipiunt semen ex alio viro ad propagationem prolis. In praedicatione autem semen nihil aliud est quam finis seu intentio tua, vel favor gloriae propriae. si ergo finis tuus est quaestus, si intentio tua est favor gloriae propriae, adulteras verbum dei. Hoc faciebant pseudo-apostoli, qui propter quaestum praedicabant. Infra iv, 2: neque adulterantes verbum dei, etc.. Apostoli autem praedicabant neque propter quaestum, neque gloriam propriam, sed propter laudem dei et salutem proximi.

Et ideo subiungit sed ex sinceritate, id est, sincera intentione, non pro quaestu et sine admixtione corruptionis. Supra i, 12: ex sinceritate, etc.. ponit autem triplicem rationem huius sinceritatis. Prima ratio sumitur ex dignitate mittentis. Nuntium enim veritatis decet vera loqui.

Et ideo dicit ex deo, id est, illa sinceritate quae est digna nuntiatio dei. i petr. Iv, 11: si quis loquitur quasi sermones dei. secunda sumitur ex auctoritate praesidentis cui astat. Ideo dicit coram deo, coram quo ex sinceritate loqui debemus. Iii reg. c. Xvii, 1: vivit dominus, in cuius conspectu sto, etc.. tertia sumitur ex dignitate materiae de qua loquitur. Nam praedicatio apostolorum est de christo, et ideo debet esse sincera, sicut et ipse deus et christus.

Et ideo dicit in christo solum, non de legalibus, ut pseudo-apostoli faciunt. I cor. Ii, 2: neque existimavi me scire aliquid inter vos, nisi christum, et hunc crucifixum.

089

CAPUT 3

10
(
2Co 3,1-5)

LECTIO 1: 2 Corintios 3,1-5

Postquam apostolus suam excusationem posuit, in qua benevolentiam captavit auditorum, hic consequenter prosequitur suam intentionem, scilicet tractans de ministris novi testamenti.

Et circa hoc duo facit. primo enim commendat dignitatem bonorum ministrorum; secundo vero exaggerat malitiam malorum ministrorum, et hoc a x cap.

Et deinceps. circa primum duo facit. primo enim commendat ministerium novi testamenti; secundo commendat usum huius ministerii in aliis, exhortando eos ad hoc, ibi vi cap. adiuvantes autem, etc.. circa primum commendat huiusmodi ministerium novi testamenti ex tribus. primo ex dignitate in isto capite; secundo ex usu, cap. Iv, ibi ideo habentes, etc.; tertio ex praemio, cap. V, ibi scimus autem quoniam si, etc.. circa primum duo facit. primo removet quamdam obiectionem; secundo commendat ministros novi testamenti, ibi qui et idoneos nos fecit, etc.. circa primum sciendum est quod apostolus intendit commendare ministros novi testamenti, quorum ipse erat unus.

Et ideo ne corinthii obiicerent sibi quod in hoc vellet commendare seipsum, statim excludit, dicens incipimus iterum nosmetipsos, etc.. Ubi duo facit. primo movet quaestionem; secundo respondet, ibi scilicet aut numquid egemus, etc.. quaestio sua talis est: dico quod non sumus adulterantes verbum dei, sicut pseudo, sed ex sinceritate, sicut ex deo. Sed numquid hoc dicendo, incipimus iterum nos commendare, id est, dicimus ista ut velimus nostram gloriam quaerere et non dei? et dicit iterum, quia in epistola prima commendaverat se satis, cum dixit: ut sapiens architectus, etc.. Non ergo hoc dicimus, ut quaeramus gloriam nostram, sed dei. Prov. Xxvii, 2: laudet te alienus, etc.. huic autem quaestioni respondet, cum dicit aut numquid egemus, etc..

Et ostendit, quod non libenter commendat se.

Et circa hoc duo facit. primo ostendit quod non indiget commendatione hominum; secundo quod neque etiam hoc requirit ipse ab eis, ibi fiduciam autem talem, etc.. circa primum duo facit. primo ostendit, quod non indiget commendatione eorum ad gloriam propriam; secundo huius causam assignat, ibi epistola nostra vos estis, etc.. dicit ergo: dico quod non incipimus commendare nosmetipsos, quia non indigemus commendatione.

Et hoc est, quod dicit aut numquid egemus nos, veri ministri, sicut quidam, scilicet pseudo, commendatitiis epistolis, id est laudibus missis, ad vos, ab aliis, aut ex vobis, aliis missis? sed contra col. Iv, 10 dicitur: marcus consobrinus barnabae, de quo accepistis mandatum, etc..

Etiam legati papae semper portant litteras commendatitias. Non est ergo malum. respondeo. Dicendum, quod accipere litteras huiusmodi a personis famosis, ut solum per illas commendentur et honorentur, quousque ipsi ex bonis operibus suis veniant in notitiam, hoc non est malum, hoc faciunt legati papae. Apostolus vero ita iam erat notus et commendatus apud istos per opera sua, quod non indigebat litteris commendatitiis.

Et ideo statim causam huius assignans, subdit epistola nostra vos estis. Quasi dicat: ego habeo bonas litteras, non indigeo aliis.

Et ideo circa hoc duo facit. Primo enim ostendit quae sit ista littera quam habet; secundo exponit hoc idem, ibi manifestati, etc.. Circa primum duo facit. primo ostendit quae sit illa littera; secundo ostendit eam esse sufficientem ad commendationem propriam, ibi scripta, etc.. dicit ergo sic epistola nostra vos estis, id est epistola per quam manifestatur dignitas nostra, qua nos commendamur, ita ut epistolis aliis non indigeamus. Supra ii: gloria nostra vos estis. Gal. c. Iv, 19: filioli mei quos iterum parturio, etc.. sed haec epistola estne sufficiens? ita, quia scripta, etc.. Ubi duo tangit, sufficientiam litterarum huiusmodi causantia. Unum est, quod intelligatur et sciatur ab eo pro quo mittitur, alias adhuc quaereret, nisi sciret se eam habere.

Et quantum ad hoc dicit scripta in cordibus nostris, quia semper vos habemus in memoria, habentes de vobis specialem curam. Phil. I, 7: eo quod habeam vos, etc.. secundum est, quod ille cui mittitur, legat et sciat eam, alias non curaret de commendatione eius.

Et quantum ad hoc dicit quae scitur et legitur ab omnibus hominibus. Scitur, inquam, quia per nos instituti estis et conversi. Legitur autem, quia exemplo nostri etiam alii imitantur vos. Hab. Ii, 2: scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum. quomodo autem scitur haec epistola, exponit dicens manifestati, etc..

Et circa hoc tria facit. Primo exponit cuius sit haec littera; secundo quomodo sit scripta, et tertio in quo. cuius autem sit, sic ostendit, quia christi.

Et ideo dicit manifestati quoniam estis christi, id est a christo informati et inducti, scilicet principaliter et auctoritative. matth. Xxiii, 8: unus est magister vester. sed a nobis secundario et instrumentaliter.

Et ideo dicit ministrata a nobis. I cor. c. Iv, 1: sic nos existimet homo, etc. I cor. c. Iii, 4: quid igitur cephas, etc.. quomodo autem sit scripta, ostendit, quia non atramento, id est non admixta erroribus, sicut pseudo-apostoli; non mutabilis et imperfecta, sicut vetus lex, quae neminem ad perfectum adduxit, hebr. Vii, 19. Nam atramentum nigrum est per quod intelligitur error, et delebile per quod intelligitur mutabilitas. non, inquam, atramento est scripta, sed spiritu dei vivi, id est spiritu sancto, quo vivitis, et quo docente instructi estis. eph. I, 13: in quo signati estis. ubi autem sit scripta insinuat, subdens non in tabulis lapideis, sicut lex vetus, ut excludat duritiem, quasi dicat: non in lapideis cordibus habentibus duritiem, sicut iudaei. act. Vii, 51: dura cervice, etc.. Sed in tabulis cordis carnalibus, id est, in cordibus latis ex charitate, et carnalibus, id est, mollibus ex affectu implendi et intelligendi. ez. Xxxvi, 26: auferam a vobis cor lapideum, etc.. fiduciam autem talem, etc.. Apostolus supra excusavit se, quod non quaerebat gloriam suam quia non indigebat ea, hic vero probat quia ipse non quaerit gloriam propriam, imo omnia bona quae facit, non attribuit sibi, sed deo.

Et circa hoc duo facit. primo enim attribuit omnia bona, quae habet et facit, deo; secundo causam huius assignat, ibi non quod sufficientes, etc.. dicit ergo primo: dico quod non egemus epistolis commendatitiis, et quod vos estis epistola nostra ministrata a nobis. Nec etiam quaerimus gloriam nostram, sed christi.

Et fiduciam talem, id est dicendi talia, habemus ad deum, id est referimus in deum. Vel fiduciam tendentem in deum, ex cuius viribus hoc dico, quia ipse in me operatur. quam quidem fiduciam habemus per christum, per quem accessum habemus ad patrem, ut dicitur rom. V, 2, qui univit nos deo. Ier. Xvii, 7: benedictus vir, etc..

Et quia unitus deo per christum habeo hanc fiduciam. ps. Xi, 6: fiducialiter agam, etc.. causa autem huius fiduciae est, quia quidquid ego facio, etiam ipsum principium operis, deo attribuo.

Et ideo dicit non quod simus sufficientes cogitare, saltem non dicere, vel implere. Nam in quolibet processu operis primo est assensus, qui fit cogitando, deinde collatio per verbum, et postmodum impletio per opus; unde fit, ut sic nec cogitare quis a se habeat, sed a deo; non est enim dubium, quod non solum perfectio operis boni est a deo, sed etiam inchoatio. phil. I, 6: qui coepit in vobis opus bonum, etc..

Et hoc est contra pelagianos dicentes, quod inchoatio boni operis est ex nobis, sed perfectio est a deo. Is. Xxvi, 12: omnia opera nostra, etc.. sed ex hoc, ne videatur tollere libertatem arbitrii, dicit a nobis, quasi ex nobis, quasi dicat: possum quidem aliquid facere, quod est liberi arbitrii, sed hoc, quod facio, non est ex me, sed a deo, qui hoc ipsum posse confert; ut sic, et libertatem hominis defendat cum dicit a nobis, id est a nostra parte, et divinam gratiam commendet, cum dicit quasi ex nobis scilicet procedat, sed a deo. hoc etiam philosophus vult, quod numquam homo per liberum arbitrium potest quoddam bonum facere, sine adiutorio dei.

Et ratio sua est, quia in his, quae facimus, quaerendum est illud propter quod facimus. non est autem procedere in infinitum, sed est devenire ad aliquid primum, puta ad consilium. sic ergo bonum facio, quia consilium mihi inest ad hoc, et hoc est a deo. Unde dicit, quod consilium boni est ab aliquo, quod est supra hominem, movens eum ad bene operandum.

Et hoc est deus, qui et homines movet et omnia, quae agunt ad actiones suas, sed aliter et aliter. Cum enim huiusmodi motus sit quoddam receptum in moto, oportet quod hoc fiat secundum modum suae naturae, id est, rei motae.

Et ideo omnia movet secundum suas naturas. Ea ergo, quorum natura est ut sint liberae voluntatis, dominium suarum actionum habentia, movet libere ad operationes suas, sicut creaturas rationales et intellectuales. Alia autem non libere, sed secundum modum suae naturae. licet autem non simus sufficientes cogitare aliquid a nobis, tamquam ex nobis, tamen habemus aliquam sufficientiam, qua scilicet bonum possumus velle et credere incipiamus, et hoc a deo est. I cor. Iv, 7: quid habes, quod non accepisti?

089 CP3


Aquinatis - ad 2 Corinthios 6